HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Propositio Pictoribus atque Poetis
Quid libet audendi semper fuit aequa potestas.
Omnia quae mentem capiunt id carmine Vates
Vulgant illis enim semper licet omnia fari
Omnia namque suis comprendunt versibus isti
Imo quae non sunt fuerantque miracula nunquam
Esse iubent. Vates sistunt non entia nobis
Quis credat? (nullus) nam incredibil[e] dictu est
Esse canes utero sub Virginis esse chimaeram
Quadrupedesque hominum cum pectore pectora iunctas
Fingunt et Harpias serpentipedesque Gigantes
Bellaque saeva canunt naturam quae arboris esset*
eet[=esset]
Quid memorem parvas quam continet aequor arenas
Hi quoniam possunt omnem comprendere versu
Omnia et vivo nobis pinxisse colore
Haec proferre licet Pictoribus atque Poetis.