HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
[Vizsgai oráció]

Illum vero ego sapientem existimaverim, qui optimos fines non eligit solum; sed etiam apta media invenit, ad scopum suum obtinendum. Amorem certe propriae utilitatis nemo sanae mentis culpare ausus fuerit, hic enim est vis illa movens, quae homines excitat ad quaevis egregia facinora suscipienda. Hoc studium commodi sui in Themistoclis pectore amorem Patriae excitavit, aluit, lulium Caesarem de somno etiam excitavit, quod Alexander Macedo, hostis licet potius, quam amicus generis humani iuvenis splendidiores expeditiones finiverit, quam ipse annosus. Et ut breviter dicam, nihil magni in hoc orbe terrarum gestum est, ubi incitamentum hoc defuisset. Tolle hoc, torpebunt homines, Civitates quae nunc maribus dominantur, vitam suam fragili asseri committunt: quae florent, sunt splendidiores coemitorio potius tristi, quam hodiernis metropolibus erunt aequales. Tolle utilitatem, agri latissimi inculti iacebunt, exulabunt artes; immo, quemadmodum ingeniosus Palingenitus Poeta observavit:
„Deme lucrum, superos et sacra negabunt,
Templa ruent, nec erunt artes nec Iupiter ullus”
quod de Ethnicorum sacerdotibus intelligi velim. At quemadmodum medium tenere difficillimum est, ita quid revera felicitatem nostram promoveat determinare oppido difficile est. Enimvero, haec plane ratio illa est, quae Parentes nostros in id permovit; ut nos curae vestrae, Celeberrimi Domini Professores, committant fidelissimae; ut ea quae ad veram nostram felicitatem pertinent, a vobis sapientiae scilicet studium non percipiamus solum, sed ad vitae etiam rationem transferamus. Ut ex hoc seminario bonae virtutis tandem egressi, tum nobis ipsis, tum vero etiam aliis, tum denique etiam Patriae, cui omnia in acceptis referendum, prosimus.
Si vis ut felix, possis simul esse beatus
Temporibus vitae, regulam hanc servare memento:
Talia ne facias, quae non prodesse valebunt
Utilitate sua, tibi nec dare commoda possunt.
Nam secus infelix, cunctis miserartdus erisque
Donec tristem animam sub pallida tartara mittes.