XV.
EXCELLENT. COMITI
CAROLO PALFFY,
CUM MUSAS DEBRECINAS INVISERET. 1779.
Cum nuper rigidæ funesta licentia mortis
Auferret DÖRIUM,
1Jobbaházi Gróf DÖRY FERENTZ Úr halála után Zemplény Varmegyének Fő-Ispánjává Gróf PALFFY KÁROL Úr leve, 1779.
& fatali conderet urna
Quidquid ei mortale fuit; Themis inscia rerum
Quid faceret, varios agitabat pectore motus;
Et multum errabunda prius, mox
moosta*Em.: moesta
recenti
Consedit DÖRÜ
tumuio,*Em.: tumulo,
dextraque recline
Fulta caput, tales lacymas gemitusque ciebat:
Quid mihi cum terris
ultáo?*Em.: ultao?
viduata quid heu me
Zemplinia, & querulus Bodrog, moestisque Tibiscus
Hucdum etiam remoratur aquis? libet ire volucrem
E terris, atque alta levi petere astra volutu,
Astræamque sequi Comitem, quæ præscia dudum*Em.: Astreamque sequi Comitem, qui priscia dudum
Faudibus*Em.: Fraudibus
evasit.*Em.: evasit
terrarum orbemque reliquit.
Nam quid ego his etiam maneam regionibus aut cur
Exilium non sponte sequar? postquam ille mearum
Occubuit legum vindex. An ut omnia lato
Dissipet excusso petulans violentia freno?
Ut fraus his sedeat rostris, aut hocce Tribunal
Occupet, eversumque meas eat impia leges.
Dixit, & excutiens sinuosam e pulvere pallam,
Vexatamve solo vestem, jactanda per auras
Brachia tentabat, gladiumque exinde jacentem
Sustulit, & parili vibratam pondere libram.
Jam
positæ*Em.: posita
haud incerta
viæ,*Em.: via,
mox altior ultro
Paulatim accrescit terris, tenuesque sub auras
Evolat,
atyue*Em.: atque
tuos superat Zemplénia colles.
Senserunt abitum fraus & furor ater & omnis
Inferni monstrosa cohors, indeque revulsis
Postibus,
hærentes*Em.: herentes
superas luctantur in auras.
Ast illam Coeli medio jam jam axe volantem
Aetherae glomerant nubes, circumfluus ultro
Allevat & Coeli regionibus inserit Aër.
Cum speculata suas Regine THERESIA vites;
Non procul hinc, ubi nectareis Tokaj
inelyta mnstis*Em.: inclyta mustis
Visitur, aethereo findentem nubila cursu.
Vidit & agnovit, nec enim fuit haec Dea cuiquam
Nota magis,
junctapne*Em.: junctaque
Soror Clementia dextra.
Et quod ait meditaris iter? Scio
zuod*Em.: quod
Tibi mentem
Vulneret, & terras quae Te nova causa perosam
Deserere impulerit, superoque accedere coelo:
Nempe quod occubit Dörius Comes, interiturum
Fasque piumque putas. Sed quid? sterilisne Virorum
Usque adeo est nostris Hungaria credita sceptrís?
Est mihi PÁLFFIADUM celebri de stemmate natus
CAROLUS, aequalis veterum virtutibus, ille
Pannonas imperio frenabit, & ille bilancem
Justitiae aequilbrem moderabitur. Ergo futuri
Jam secura novo relegens vestigia cursu
Desertas iterum turres, atque arva revise.
Palffiadum ad nomen modicum suspensa pependit
Diva Themis, veterum mox ut praeclara Parentum
Facta animo recolit, pronis declivior alis
Subsidit, nivea signans vestigia planta.
Quam Regina manu prensam sociavit amico
Palffiadi nexu Veterumque ait ille Parentum
Immortale decus retinens Tibi Jura, piasque
(Doctus ab aequali justum suspendere lance)
Absque dolo leges dictabit; impia coecas
Turba Erebi sedes
repetnt*Em.: repetut
violentia saevo,
Ore minax, cum fraude meis procul Urbibus ibit.
Slc*Em.: Sic
fatae Justique tenax vindexque nocentum
Justitia, & placido mitis Clementia vultu
Adstitit, in Sella Comitem
amqlexata*Em.: amplexata
Curuli.
At longo resoluta metu Zemplénia Virgo
Favit, & ingeminans festos laeto agmine plausus
Laurigeris placidas submisit
fascibns*Em.: fascibus
urbes.
Audivit sacros plausus, sonitumque frequentis
Laetitiae, & docto Pallas sic ore locuta est:
Stet precor hic trabeatus honos, haec sella curilis
In concurssa diu! stet legum, Justitiaeque
Aeterna firmata basi, solidisque columnis!
Haud secus, ac navis, quam ferrae dente tenaci
Ancora fundavit; frustra illam fluctibus horrens
Pontut, & invalidis
assnltibus*Em.: assultibus
impetit unda.
Sic frangens quando vult frangere: at illius annis
Perpetuus florescit honos, laudumque Corona.
Sic placitum fatis, sic illa modestia morum
Augurat, & Pietas dignissima Principe virtus,
Imperiique basis. Jamjam praeludet ad illam
Virtutisque suae praeclara exordia sumet.
Ibit enim geminas Musarum invisere sedes
Non sine propitii signis, & teste favoris.
Constitit eventu pars; sed constabit in aevo
Venturo, quidquid Pallas praesaga canebat.
Salve Magne Comes! Te Debretzen hospite felix
Plausibus exultat laetis; Tibi roscida vallis
Parnassi, Aoniumque nemus, Tibi tota recurvo
Turba
genn*Em.: genu
bisidi supplex gratatur olympi.
Salve iterum! nec enim solas frons ista sereno
Patakias vultu Musas atque ore beavit.
Quin etiam nostris succedere sedlbus, ultro
Dignata est, aequum pariter paritita favorem.
Vive diu, atque fave Musis, quas Hungara Pallas,
Hoc loculo fixit, quibus humida vallis Olympi
Innocuam praebet tenui sub fronde quietem.
Sic vult hoc Pietas, sic Magna Theresia, cujus
Promerita in Musas, ipsarum,
Orbisqué*Em.: Orbisque
futuri
Magnus erit celebrare labor. Nunc ambo valete, &
Illam Orbi, & Patriae, Patriae Te, Zempliniaeque
Ast Musis Utrosque diu pia Numina servent.
PAULUS NÉMETHI
Philos. Studios.