XV.
PROF. D’ ESTE VICTOR ÚRNAK
HÍVATALBELI JELENTÉSE
MÉLT. GRÓF TÖRÖK LAJOS ÚRHOZ,
A’ Tudományoknak Kassai Megyebeli Királyi Fő-Directorokhoz,
a’ Dobszai hegynek le-omlása felöl. 1787.
 Tuis satisfacturus imperiis, Illustrissime Comes! praeterlapsa die Mercurii, comite mihi amicissimo Heinzely, Cassovia discesseram, alterave die Megyaszoviam appuli. Tum mox acciri jussum loci Judicem lateri adjunxi meo, ut me ad bina promontoria Tölgyes et Solymos, in quibus mons dehiscere dicebatur, deduceret; qui eo lubentius operam suam hac in re contulit, quo major ejus rei percrebuit fama. Verum haud aliud observare mihi licuit, quam quod pars quadam, vitibus consita, in proximam vallem praeceps ruerit. Multum itaque a veritate abludit rumor totum montem subsidisse. Hujus autem phoenomeni caussam a vehementi imbrium vi repetendam judico. Nam terrenum illud copiosam sinu suo continet argillam; cujus indoles est, ut coelestes aquas non sorbeat facile, absorbtasque tenaciter retineat, solibusque perustum contrahatur, ex quo facillime perrumpitur, praebetque rimas, quod curiose a me observatum fuit; totum enim late solum rimas altissimas agit. Hinc superveniente ruinoso imbre, necesse est, ut integrum terreni stratum, vi in superiorem partem facta, lubrico fastigio non secus, ac per planum inclinatum develuatur. Nec mirum si similem casum plura comitentur damna, perinde atque in confragoso monte lapsus praegrandis saxi non modo multorum praecedentium stragem adducit, verum etiam plurium post se ruinam trahit. Ex quo intelligitur, quonam pacto vineae loco motae, cavitatesque in monte enatae, vix tamen orgyam adaequantes, dicantur. Non infrequens id phaenomenon in hac eadem plaga; quin singulis ferme annis observatur; verum quod hoc anno majus damnum illatum sit, debuit quoque major aquarum impetus fuisse, vel forte nubifragium montem oppressit. Accedit dari in illo monte partes aliis exporrectiores, quae cum ab avara Agricolae manu viridi cespite spoliantur, vinetum ampliandi caussa, sua fortitudine destituuntur; radicibus enim herbarum & dumetorum terrenum facile solubile fortissime colligatur. Hoc autem in illis locis ubi ruina contigit factum fuisse non sine fundamento suspicor. Nam dantur & aliae complures similes exporrectae terreni lingulae, quae cum adhuc manibus hominum intactae sint, laetissimoque cespite virescant, quamuis ruinam minari videantur, tamen imbrium injuriam sustinent, sustinebuntque. Quamobrem id a me Rusticis datum est consilium, ut talia loca denudare non attentent, et denudata illico sparso semine vestiant, ni malint omni anno Vindemiam aleae exponere. Haec cum ita sint, damnum quidem insigne decem circiter Compossessores passi sunt, verum propterea nec Pago nec Viciniae infortunium majus imminet, neque periculum est, ut fluvius ad radicem montis praeterfluens a collapsa terra suo lecto exturbetur, cum spatiosis paludibus a pede montis discretus sit. Obseruatoris autem physici disquirere non est, an aequum sit, ut ii qui damnum tulere a vectigali praestando liberentur, id illius erit, cujus officium est justitiam clementer administrare. Ne autem mancae observationis insimuler, silentio praeterire nequeo, frusta lapidis, quae intra pastinationis opus a rusticis e profundo educta sunt, particulas tantum esse lapidis specularis, non autem uti ab imperito rustico putabatur esse mercurium condensatum. Praeterea ex relationibus Rusticorum, quorum plures interrogaui,*
Em: interrogani,
qui tunc maritandis vitibus studebant, ultro innotuit, nullum terrae motum fuisse aut flammas unquam e monte erupisse, aut aquas odore graves prosiluisse, quorum omnium nec vestígium detexi, quod tamen accidisse perlatum fuit. Hinc si mea expeditio hac in parte inutilis videri possit, forte ea utilitate non caruit, quod edocti simus, quantum imposterum in similibus eventibus meticulosi Rustici relationibus deserendum sit. Coeterum mihi gratulabor, Illustrissime Comes, si in rebus majoris momenti mea opera pro tua summa in me humanitate uti volueris, ubicumque scilicet eam Patriae prodesse intelliges, adnitar certo, ut omnes intelligant, mihi nihil antiquius esse, quam honor Academiae, bonique publici incrementum. Vale.
Dabam Cassov. 18. Junii 1787.
VICTOR D’ ESTE
in Reg. Acad. Cass. Phys. et
Rei rust. Prof. publ. et Ord.
Copyright © 2012-2024 HUN–REN–DE Klasszikus Magyar Irodalmi Textológiai Kutatócsoport
Copyright © 2012-2024 Debreceni Egyetemi Kiadó