HUMILLIMA INSTANTIA GABRIELIS DAYKA AD SERENISSIMUM ARCHI-DUCEM, REGIUM PRINCIPEM ALEXANDRUM LEOPOLDUM PALATINUM NEC NON EXCELSUM REGIUM LOCUMTENENTIALE CONSILIUM
Serenissime Archi-Dux, Regie Princeps, et Palatine nec non Excelsium Regium Locumtenentiale Consilium!
Infrascriptus humillime supplicat pro aliqua aut Linguae, et Litteraturae Hungaricae, aut in alia in Gymnasiis vacante cathedra se adplicari. Rationes, quae humillimam hanc suam petitionem commendant, sequentes sunt.
1o. Quod idem in omnibus suis scholis eminentibus adnumeratus sit, et in Generali Seminario Pestiensi Theologicis etiam disciplinis cum eminentia vacaverit ut sub A. De singulis scholis autenticis id comprobaret testimoniis, si per absentiam, et brevitatem temporis liceret, sed prouti haec facile ex quotannis submitti solitis Classificationibus adparent, ita verissime adferi extra dubitationem est.
2do. Quod idem praeter exactam Linguae Hungaricae cognitionem, ut adnexorum periodicorum operum Magyar Museum, et Orpheus illius quidem pag. 385. hujus vero pag. 5., 10. atque aliis fasciculis testarentur Latine, Germanice, Gallice, et Italice perinde loquatur, et scribat, Slavicam vero, et Anglicam linguas mediocriter loquatur, et bene intelligat. Hujus testimonia per versiones diversas frustatim etiam in dictis periodicis scriptis impressas, partim prelum adhuc expectantes jam dederat, uberiora si pacatam in litterario studio vitam agere potuerit daturus. In dictis linguarum cognitionibus se non mediocriter versatum esse, si angustiis facultatum impeditus modo in Comitatu Abaújvariensi in oppido Szikszó remotus Budam venire posset personaliter etiam ultro comprobaret. Hinc quoniam
3tio. Propter affinitatem regularum in perpoliendis idiomatibus se aliquid in commune bonum conferre posse arbitraretur, ad aliquam Linguae, et Litteraturae Hungaricae cathedram accommodari se humillime supplicat eo etiam ex motivo; Quod
4o. ante duos et tres annos motu proprio, et sine omni remuneratione, quam Clericus in Generali Pestiensi Seminario cum profectu Linguam Hungaricam docuerit, et ordinante Reverendissimo tunc temporis Praefecto Domino Canonico Wolgemuth Campii opus de animae virtutibus in hungaricum idioma transtulerit. Interim
5o. Si non posset pro Linguae Hungaricae cathedra accommodari, ad Gymnasium quodcunque se adplicari humillime supplicat; blanditur sane sibi se post consumptos in Philosophicis, Juridicis in parte, et theologicis disciplinis annos, et continua modo etiam Classicorum Latinorum lectione tantum habilitatis obtinuisse, ut quamcunque in Gymnasiis Grammatices, aut humanitatis classem docere cum fructu possit.
Denique quoniam infrascriptus nobili, et antiqua familia donataria genitus parentibus tenuibus facultatibus provisis orbatus post desertam Clericalem vitam se Litterario vitae generi sacrare desideraret, Serenitati Vestrae, et Excelso Regio Locumtenentiali Consilio humillimis supplicat precibus, dignetur utilis Patriae Civis ex se reddendi clementer prospicere. Aliquam similem vacantiam, aut Cassoviae si resolutus inibi Linguae Hungaricae Professor Agriam pro Facultate Juridica transierit, aut Agriae si Josephus Janussek primam Grammaticam non acceptaverit eventuram, sperat infrascriptus.
Misereatur Serenitas Vestra, Excelsumque Regium Locumtenentiale Consilium Juvenis fato temporum ad lamentabilem, quacum luctatur, sortem detrusi. Non desunt in Litterario Instituto aliae etiam prouti Adjunctorum, aut Professorum extraordinariorum, et similes adplicationes, quas, ne Consanguineis suis velut inutilis fucus molestus sit, aeterna erga Serenitatem Vestram Excelsumque Regium Locumtenentiale Consilium gratitudine acceptabit. Pestini die 21a Novembris 1791.
Serenitatis Vestrae, nec non Excelsi Regii Locumtenentialis Consilii humillimus perpetuoque fidelis Gabriel Dayka de Újhely. Modo Szikszoviae in Comitatu Abaujvariensi degens.