Spectalibis ac Perillustris D[omi]ne
mihi peculiariter colendissime!
Pretiosissimas ejusdem D[ominationis] V[est]rae d[atas] d[ie] 19. Julii nonnisi 10. lab[ente] accepi literas. Quodquid ad rem contuli, non mihi attribuo, ast supremo numini a quo accepi stimulum benefaciendi omnibus et nemini male: habuit praeterea Sp[ecta]b[i]l[is] D[ominatio] V[est]ra potentem Intermediatorem Dominum Illustrissimum Joannem Okolicsányi; accesserunt tandem patrocinia graviorum virorum, et Patrum Patriae, nec restat aliud, quam ut Sp[ecta]b[ilis] D[ominatio] V[est]ra omnino gratissimo, perennique homagialis devotionis gratitudine totum vitae suae tempus alma in pace transigat, occupet semet cultura illorum, quae ad primam necessitatem spectant. Lectione quippe talium librorum qui in vero obsequio magis obfirmabunt, et internam animi quietem procurabunt.
Uta autem Sp[ecta]b[i]lis D[ominatio] V[est]ra ascendat eo fine, quo Suae Ma[jes]t[a]ti S[erenis]s[i]mae pro tantis gratiis et Clementia condignas gratias agere possit, eadem ratio est in contrarium, quam jam Domino Spectabili Melchiori Szulyovszky perscripsi, et reipsa videtur mihi politicam obstare. Velit Spectabilis D[ominatio] V[est]ra semet tantisper patientare, veniet oportunum tempus ubi et hoc adimpleri poterit. Suadeo autem haec, quam sincerus amicus, et simul ex consilio majorum virorum. Si tamen Sp[ecta]b[i]lis D[ominatio] V[est]rae eo non obstante horsum ascendere velit, utique facile potest, cum irrestrictam libertatem obtinuerit. In reliquo gratiis et pretiosis favoribus commendatus singulari cum cultu maneo
Sp[ecta]b[ilis] D[ominationis] V[est]rae
Viennae, 14-a Aug[usti] 1801.
humillimus servus
Carolus Bujanovics m[anu] p[ropria]
Czím:
à Monsieur Monsieur François de Kazinczy, mon tres-chèr ami.
à Ér-Semjén.