HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Kazinczy Ferenc összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Horváth Jakab - Szulyovszky Sándornak
Pest, 1795. április 12.



Pestini 12. Aprilis 1795*
Pestini 12. Aprilis 1795 <per Paulum Berzeviczy scripta Alexander Szulyovszky>
------
Ea, quae de Szulyovszkio et socero meo sparguntur, sunt falsa; omnino, Szulyovszky confessus est omnia, quae scivit, sed ea tanta non sunt ut Judicis sententiam favorabilem exspectare non possit, quin imo bona speranda est indubie. Nunquam Leges Majestatis ita excussae fuerunt, ac nunc eas excussimus, Fiscus procul dubio ex claro intellectu eorum multum arbitrii amittet. Socer meus est parum gravatus, major fuit suspicio contra eum, quam res, itaque et is, et plures alii, proinde etiam frater Sp[ecta]bilis D[omi]nationis Vestrae optimum rerum suarum eventum consequi possunt. In omnem autem Casum, qui tam facile timeri non debet, subveniet procul dubio gratia principis, quos si primos quinque forte excipiamus, omnibus aliis promta parataque erit. Processus omnium jam in labore est. T[abu]la Reg[alia] 15. Apr[ilis] pro judicandis his causis considedebit; eousque omnes submissi debebunt, quae sunt jam levatae; sunt autem omnes levatae, praeter causas horum, qui posterioribus 4 Hebdomadis, capti, et nondum examinati sunt. Tabula Septemviralis pro revisione earundem Causarum conveniet 25. Apr[ilis]. Itaq[ue] usque medium Maii, si Processus Viennam submissi fuerint, Libertatem suam adipisci possunt. Ambrózy est mortuus nudius tertius; corpus illius extradatum est ad Xenodochium, ut inde condecenter sepeliatur. Nunc examina continuantur horum, qui recenter adducti sunt. Quos inter est Georgius Szlávy ordinarius Jud[ex nobi]lium Comitatus Bihariensis, duo advocati Rudnyinszki et Virág itidem ex Bihari, Comitatus Simeghiensis interposuit se in negotio horum captivorum, Szaladiensis petiit Diaetam, et audio quod alii etiam Comitatus velint semet apud suam Majestatem S[erenis]simam interponere. Cum sit Sua Majestas ad elargiendam Gratiam alioquin sponte sua promissa, sperari debet condecentem Co[mita]tuum interpositionem per Suam Ma[jesta]tem in condignam considerationem esse accipiendam. etc. etc.

Litterae per Jacobum Horváth 13 Apri[li] 1795.
Fratris Melchioris causa non nisi sub initium May referetur, et modice tardius in Septemviratu. Si itaq[ue] venire velis, potes, sed nonnisi dum in septemviratu in revisionem assummetur. Interim credo superfluum futurum esse; potius si necessum erit, Viennam dein ascendendum erit, dum sententia Viennam mittetur. De Fratre tamen Tuo bene speri, et mihi bene constat Principem erga illum bene animatum esse. etc. etc.