Si bene rexigerim, consors Tua est illa gratiosissima Domina Juliana Kazinczy, quae sub dato 12. curren[tis] mihi nomine suo et totius S[pectabilis] Familiae vestrae scripsit, ut in captivitatis amicis quantum licet subveniam et vos de circumstantiis eorundum informem. Tantum tibi referre possum fidedique, suas Dominationes sanas et incolumes esse. Calafacto cubili uti, et pro pecunia propria quidquid pro jentaculo, prandio, vel caena desiderant, iisdem exhiberi. Ego pariter juxta desiderium D[omi]nae Contexoralis TUAE, cui exosculor manus, facio officia amici Vino Tokaino eosdem provideo et aliis cum praescitu et consensu superioritatis eorum. Credas mihi nil deesse eisdem aliud quam quod a suis remoti exire non possint. Sitis ergo quieti. Pridie remisit mihi Spect[abilis] D[omi]nus Melchior
*Szulyovszky [Kazinczy jegyzete]
Codices quos eidem supeditaveram. Substitui in vicem horum illos, quos D[ominus] Rosenfeld domo tulerat. Insinuavit mihi mox etiam pecunias datas iri ad me pro Sp[ecta]b[i]l[i] Domino Melchiore, sed nullas hucdum accepi. Nunciavi eisdem iteratis vicibus ut manderit mecum in supeditandis licitis. Dominus Melchior jam plane scripsit mihi d[ata] d[ie] 24. hujus, ut eidem toties quoties minus facundus ad me comparuerit, eidem vinum Tokainum mittam, misi ei jam quater, sed Affinis TUUS Franciscus illa confidentia non utitur erga me, et nisi eidem ex me solo mitto, nil desiderat, quod tamen pro legitimatione mei contra omnes ministras subsumptiones percuperem. Istis vale Ego perennus
Budae 26. Januar. 1795.