I. HISTORIA POETICA MUSAE URANIAE
Quam inter Planetas reperit Cel. Herschelius.
Quem nunc Astronomi iam dicunt esse Planetam,
Musa fuit, clari nominis, Uranie.
Hanc semel, haud ultra, Flamsteed, et Mayer in altis
Vidit; at in fixo credidit esse loco.
186Celeb. hi Astronomi, Flamsteed in Anglia anno 1690, et Tobias Mayer Göttingae, anno 1756 semel tantum conspexere hoc Sidus; nam si ultra, diversisque diebus incidisset in eorum oculos, motum illius, quem censeo tunc e Tellure visum non fuisse Stationarium, certo comperissent, et iste, vel ille prior novi Planetae repertor ante Herschelium extitisset. Quod autem Flamsteed, et Mayer, dum Catalogum Stellarum Fixarum construxere, unam tantum istius Astri observationem habuerint, ea est causa, quod luce, et magnitudine sua apparente simillimum sit Fixis sextae, vel septimae classis, quas propter ingentem talium Stellarum numerum Astronomi, dum Catalogum Fixarum construunt, semel duntaxat solent observare, earumque Positionem ex una tantum observatione designare, et ordini, Catalogoque suo inscribere. Herschelius quamprimum hoc Astrum, repetita post duas dies observatione, suo loco motum deprehendit, Celeb. Maskelyne Astronomum Regis Angliae commonuit, qui primo motum eius determinavit, et Cometam vel ad Solem accedentem, vel ab eo recedentem esse ratus, Astronomos Europae ad novum hoc Phaenomenon excitavit. Multi per annum integrum invigilarunt huic sideri, et sicut cum Cometis fieri solet, in Orbita Parabolica suis illud calculis subiecerunt: tandem cum nulla Parabola motibus eius observatis satisfaceret, neque diameter eius apparens cresceret, vel descresceret, proinde distantia eius a Tellure invariata ad sensum maneret, more Planetarum in Orbita Elliptica, non multum a Circulo differente, periculum facere instituerunt, et omnino Planetam, idemque esse sidus compererunt, quod Flamsteed, et Mayer in iis prorsus Locis semel conspexerunt, sed Stellam esse fixam putaverunt. Id quoque feliciter accidit, quod eo tempore, scilicet die 13. et 15. Martii Anno 1781. dum secundum visus est Herschelio, non fuerit Stationarius: nam secus motus illius animadverti non potuisset, mansissetque in Catalogo Fixarum Stella Fixa, ac inter extinctas numerata. Geminae sunt igitur huius Inventionis caussae: altera, quod Astrum illud ab Herschelio secundum, et iterum fuerit observatum; altera, quod eo tempore non fuerit stationarium. Historiam Inventionis huius Cel. de la Lande proponit Tom. VIII. Ephem. Motuum coelestium de Anno 1785. Eadem latine reddita, et inserta est Ephemeridibus Astron. Vindob. ad Annum 1787 in Appendice. Idiomate Teutonico eandem conscripsit Cel. Bode Astronomus Berolinensis sub titulo: Von dem neu entdeckten Planeten; Berolini Anno 1784. Idem plura de hoc Planeta refert in suis Ephemer. Berolinensibus ab Anno 1784 ad 1789; plenissime autem Angli in Transactionibus Philosophicis.
Infortunati! quos Vita reliquerat ante,
Quam licuit nosse, et dicere quid videant?
Huc oculos, animosque Viri, qui quaeritis Astra!
Mira, sed, Historiae credite, vera canam.
187
Antiqui etiam Cantores solebant Astronomica canere, uti Iopas, quem in Astronomia maximus Atlas erudiit: Hic canit errantem Lunam, Solisque Labores, Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones etc. Fuit autem hic Cantus in Regia Didonis Festivitate Aeneid. I. et continet multo plura de mirabili Mundi Constitutione, divinaeque Mentis Sapientia. Eiusmodi Cantus est apud Apollonium Lib. III. Argonaut. Quis nescit Arati Phaenomena, quae Cicero, Caesar Germanicus, et Festus Rufus Avienus Latinitate donaverunt? quis inquam M. Manilii Astronomicun, et alia his recentiora potest inter Eruditos ignorare? quis non admiratur singularem Astronomiae peritiam in operibus Poetarum classicorum? neque enim alia caussa reddit potest, cur veteres Poetae tam Graeci, quam Latini Uraniam, unam e Musis, et Parnassi Incolam esse voluerint; quam, quod Poetis illis studium Astronomiae fuerit praecipuum; sicut reipsa illud a Poetis veteribus fuisse cultum, opera rebus ex Astronomia petitis ornata testantur. Quae autem sint caussae, quod rariores sint hodie Poetae Astronomiae gnari, cupiantque Musam Uraniam, quam olim Principes eorum praecipue coluerunt, e Parnasso removere, et velut consortio Pieridum indignam deridiculo habere? dicat Ovidius Uraniae familiaris Fastorum Lib. I.
Quid vetat et Stellas, ut quaeque oriturque, caditque
Dicere? Promissi pars sit et ista mei.
Felices animos, quibus haec cognoscere primis,
Inque Domos superas scandere cura fuit!
Credibile est, illos pariter Vitiisque, Locisque
Altius humanis exeruisse Caput.
Non Venus, et Vinum sublimia pectora fregit;
Officiumve Fori: Militiaevo Labor.
Nec levis Ambitio, perfusaque Gloria fuco:
Magnarumque Fames sollicitavit Opum.
Admovere oculis distantia sidera nostris,
Aetheraque Ingenio supposuere suo.
Sic petitur Coelum! non, ut ferat Ossan Olympus,
Summaque Peliacus sidera tangat apex.
Nos quoque sub Ducibus Coelum metabimur illis,
Ponemusque suos ad stata signa Dies.
Qua etiam veneratione reliquae Parnassi Musae Uraniam prosequutae duerint, idem Naso eleganter docuit Lib. V. Fastor. Dum enim caussa, a Musis sibi exponendam rogasset, cur Mensis quintus Anni vocatus fuerit Maius? expositis diversarum Musarum rationibus, dum ordo sententiam dicendi ad Uraniam venisset, sic canit:
Finierat voces Polyhymnia; Dicta probarunt,
Clioque, et curvae scita Thalia Lyrae.
Excipit Uranie: fecere silentia cunctae;
Et vox audiri nulla, nisi illa potest.
Trita Poetarum commenta, salesque relinquo;
Non erit in Numeris Fabula vana meis.
Diva, cui Verum est curae, mihi verba ministrat,
Cunctaque Coelestis Virginis acta refert.
188
Uraniam semper fuisse Virginem, potior est Antiquitatis sententia. Fuere nonnulli, qui Musas omnes semper castas mansisse dixerunt: uti Plato in Epigrammate testis est, quod est apud Diogenem Laertium. Ideo Lucianus, quem nunc certe plurimi amamus, ait: Musas esse ἀτρώτους, seu invulnerabiles, quod Facem, Sagittasque Cupidinis nunquam fuerint expertae. Sunt tamen, qui Musas Filios, Filiasque progenuisse dicant; sed haec sensu allegorico accipienda sunt (quemadmodum Natalis Comes in sua Mythologia de Musis observat) ut illi, qui Musarum Filii, vel Filiae dicti sunt, ea fuerint Ingeniorum, Scientiaeque praestantia, ut divinitus de Coelo demissi inter Homines viderentur; cum nullum desiderium Veneris alioquin cadere possit in Corpora coelestia. Dicuntur ergo Musae eo modo Matres, quo Magistri discipulorum dicuntur Patres. Ita in Mythologia Linocerii Clio dicitur Mater Homeri, Polyhymnia Pindari, Erato Sapphus, Melphomene Thamyris, Terpsichore Hesiodi, Thalia Agriculturae magistra Maronis, Euterpe Nasonis, Uranie Musaei, Arati etc. Calliope Orphei; atque hoc modo Musae et Virgines, et simul Matres dici possunt.
Uranus est pater Uraniae; si scire necesse,
Matrem etiam possum dicere: Vesta fuit.
189
Primi Mythologi, et Scriptores Musaeus, Mimnermus, Alcmaeon, et post hos Eusebius, ac alii prodiderunt, Musas, et imprimis Uraniam esse Urani, et Terrae, seu Vestae Filiam; quibus in Hymno quodam consentit Pindarus, sic Musam adlocutus: Ἀρχε δ Ὀυρανοῦ θύγατερ! Incipe vero Coeli Filia etc. ubi Commentatores ex Aristarchi, aliorumque sententia adferunt Uranian, et reliquas Musas Urani Filias; sic etiam Pausanias. Est autem Ὀυρανος Latinis Coelum, aut more veteri Coelus, vel Coelius; Ὀυρανιη, vel Ὀυρανια coelica, vel coelestis. Quod qui norunt, et tamen novum Planetam non Uraniam, seu coelestem, sed Uranum sive Solcum adpellant, profecto sunt valde admirandi. Ὀυρανος apud Graecos aut totum Coelum, aut totum Mundum significat; quod innumeris documentis palam fieri potest. Iam nomen ipsum Ὀυρανιη ab Ὀυρανος descendens, et derivatum satis iudicat, Uraniam esse Urani Filiam, Recentiores Mythologi Genitorem Musarum faciunt Iovem; credo autem sub nomine Iovis eos intelligere Coelum, seu Uranum; saepe enim Poetae pro Coelo ponunt Iovem, ut constat. Porro Vesta, seu Tellus, aut Terra, Uxor est Coeli, seu Urani, ex qua genitam ferunt Uraniam, et ceteras Musas, Saturnum, et turbam magnam Deorum, Dearumque. Tradunt alii Vestam aliam Iovis Sororem castam, et perpetuo virginem, quae colebatur sub figura Ignis, habebatque Sacerdotes Virgines Vestales. Ovidius vero post alios docet, unam, eandemque Vestam fuisse, sed duplici specie cultam Fastor. VI.
Vesta eadem est, et Terra, subest vigil Ignis utrique,
Significat sedem, Terra, Focusque suam.
Ceterum, caussam, cur Veteres Terram adpellarint Vestam, reddit idem Ovidius Libro eodem VI. Fastor. Stat vi Terra sua, Vi Stando, Vesta vocatur. Hodie cum Tellus inter Planetas circum Solem mobilis ab Astronomis demonstretur, rectius ei nomen Cybele, seu Deae turrita corona ornatae, et currui duobus Leonibus praeiunctis insidenti tribueretur, ut Hellius in Lite Astronomorum de Nomine suadet Astronomis.
Frater erat Saturnus, ait Musaeus, et illi,
Quos habuit veros Graecia prima Duces.
190De his nullum volo relinquere dubium, ut adpareat novum Planetam convenienter dici Uraniam, Uranus enim tenet Coelum universum, seu Spatium illud immensum, ac infinitum, quod circumdat totum Systema, et Regionem Planetarum. In hac Planetarum Regione proximus est Urano Planeta novus, seu Uranie Filia, huic autem Frater Saturnus.
Hac de Matre novem generaverat ille Sorores;
Ista est Aonii Turba novenna Iugi.
191Novem fuisse Musas docet Hesiodus, Homerus, et potior Vetustatis pars, quas Sorores dicunt. Tota Veterum Theologia Musicae superstructa, ad numerum novem Musarum facta, ordinataque est. Quis apud eos Oprheo maior Theologus, et Musicus? persuasum ille sibi habuit, novem esse Sphaeras coelestes, Concentumque Musicum perpetuo earum motu fieri: unde Lyram ille suam novichordem composuit, singulisque Sphaeris unam e Musis dedit, et Vim in Homines emanare, Naturamque fieri docuit. Disposuit autem hoc ordine novem Musas iuxta antiquissimum Systema planetarum, quod hodie Ptolomaicum dicitur, referens Tellurem in Centro quiescentem, circa quam revolverentur Planetae ordine sequenti: 1. Luna, cuius Sphaerae preses esset Musa Thalia. 2. Mercurius, praeses Euterpe. 3. Venus, praeses Erato. 4. Sol, praeses Melphomene. 5. Mars, praeses Clio. 6. Iupiter, praeses Terpsichore. 7. Saturnus, praeses Polyhymnia. 8. Sphaera octava Coelum Stelliferum, praeses Uranie, et totidem dixit Sphaerarum Tonos. Nonam namque Sphaeram, quae has octo complecteretur, adpellavit Calliopen, quasi Bonum Concentum. Ex hoc igitur Oprhei, et Antiquorum ordine clarum est, iam tunc Uraniam supra Saturnum locatam, et Sphaerae octavae praesidem constitutam fuisse; recteque intelligi, novo Planetae supra Saturnumm versanti, nomen Uranie etiam ex Antiquorum Sententia cum fundamento tribui. Adeo omnia in Nominis huius congruentiam conspirant.
Ingenio, Formaque pares, non Arte fuerunt;
Unus eas varia Phoebus in Arte docet.
192
Phoebum Magistrum fuisse Musarum communis est traditio, unde Musicus, et Musagetes, quasi Dux Musarum nuncupatus fuit. Musarum Studia, et Artes post alios Scriptores recenset Callumachus graecus, et Ausonius latinus. In Illis dicebantur esse omnes Scientiae, et Artes.
Historiam Clio, Gestum Polyhymnia fingit,
Calliope Heroum fortia Facta canit.
Melphomene Tragica est, Comoedia prisca Thaliam
Occupat, Euterpen Tibia docta tenet.
Terpsichore Choreas, Erato sectatur Amores,
Uranie Coelum, et Sidera sola notat.
Et si Fata sinant, si vota secundet Apollo,
Iam nunc Sidereos optat adire Lares:
Quid magis ad votum, desideriumque Magistri
Esse potest? Coelum, et Sidera Phoebus amat.
Phoebus amat! dixi, repetoque volubile verbum:
Siderei princeps, duxque, caputque Chori est.
Phoebus is est Titan, Hyperion, Sol, et Apollo,
Dispensatque suum Regna per alta iubar.
Hoc tantum vere, Gens ingeniosa, Poetae,
Quod Solem, et Phoebum consociare sciant.
Cetera de supero, quae dant Iove, inania dicet,
Quisquis ad Historicos, Astronomosque venit.
Iupiter in Coelis habitat, versatque Ministros,
193Satellites nempe suos, quos habet quatuor.
Caeruleasque terit nocte, dieque vias.
Sed nec tantus honor, nec tanta potentia in illo est,
Quanta in Maeoniis versibus esse solet.
Sol primo in Coelo Deus est;
194In Coelo scilicet planetario; quod docet alterum Carmen: non autem in illo maximo, quod Uranus tenet; sic etiam Mundi nomen, et Coelum illud accipiam.
Deus ille gubernat
Errantesque Globos, aeriasque Plagas;
Et quia Sol, Phoebusque idem est, non alter Olympo
Rector, et aetherea est in regione Deus.
195Hoc etiam docent Nomina: Latini Solem dixere, quod sit Solus, ait Varro, et Cicero: Graeci φοἴβον, seu purum, ac splendidum; Plato Ἀπόλλωνα cognominatum scribit ἂπο τοῦ ἂει πάλλειν τάς ἀκτίνας a Iactu Radiorum. Sed puto, non esse necesse, ire per Etymologiam omnium Nominum.
Unde Iovi Fulgor, nisi Phoebus Lumina spargat?
Ille Faces Marti, Mercurioque dedit.
Tristis, et obscura est Veneri faciesque, domusque,
Si tegat auricomum Phoebus Apollo Caput.
Ille suos certa moderatur lege Planetas,
Et iubet Empyrias ire, redire Plagas.
Ille Anima est Mundi: Archaeum mihi dicere fas est;
Vivere qui Terrae, Sideribusque dedit.
Ille potest mortale genus super Astra levare:
Ille Hominum vitam perpetuare potest.
Hoc erat in votis, multisque ardebat ab annis
Uranie, et Phoebi sollicitabat opem.
Phoebe Pater! dixit, quando mihi denique Coelum,
Quod video multis te tribuisse, dabis?
196
Patrem adpellat eum, qui magister est: verus autem Uraniae Pater non alius est, quam Uranus.
Tu Veneri, et Marti coelestia templa dedisti,
Nulla tuis illi thura dedere focis.
Lucet in aetherea, quamvis pallentior, Aula,
Qui sua coniugii pignora Falce metit.
Perseus in Coelo est, Cancer, Delphinus, Orion,
Lynx, Aries, Procyon, Hydra, Columba, Lepus.
Cetera non dicam; si dixero, parce dolori!
Dignane sunt illo talia Monstra loco?
Forte tuas arces Animalia bruta merentur,
Non Homines, Aras qui coluere tuas.
Quando ego non colui? quando tua Numina laesi?
Sola mihi Coelum cura, laborque fuit.
Talia saepe suo geminabat verba Magistro:
Virgo! querelarum desine, Phoebus ait;
Et tandem euge animo! nec enim mihi cura recessit
Pristina: non memorem credere mene potes?
Quod tibi nec Vates, nec Sidera dicere possunt,
197Sermo est de Astrologia iudiciaria, in qua plurimus est Manilius per suum Astronomicon.
Hoc modo faticido pandit ab ore Deus.
Mercurium hoc dicto mittit, qui talia praepes
Perferat ad sumum vota, precesque Patrem,
198Videliet ad Uranum Uraniae Patrem.
Si Pater admittat, si dent sua vota Planetae,
Octavum in numerum Nata venire potest.
199Scilicet Planetarum, qui vulgo septem hactenus numerabantur cum Luna Planeta secundario; nam Planetae primarii reipsa sex tantum fuere, et novus est septimus; sed nos hic numerum Planetarum ab Antiquitate hactenus receptum sequimur. In sensu stricto, hodie cum novo Planeta numerantur Planetae primarii septem: secundarii, seu Satellites primariorum decem: quinque scilicet Saturni, quatuor Iovis, et unus Telluris. Venerem Satellite vero, et reali destitutam ostendit Hellius in Appendice Ephemeridum Astron. Vindobonensium ad Annum 1766.
Uranus annuerat: nutum sensere Triones,
Agnovitque suum Machina tota Deum.
200Quod de summo Deorum, Dearumque Rege Virgilius Aeneid. X. Annuit, et totum Nutu tremefecit Olympum: sublimius antea Homerus expressit Ilias. I. prorsus ad rem meam.
Iam prope tempus adest, quo tu super Astra voceris,
Inde tuas vibres, ut vaga Stella, Faces.
201Verosimile est, novum Planetam, praeter aliorum Naturam, propria Luce, uti Fixas nitere. Videantur Ephemerides Astron. Vindob. ad Annum 1787. in Appendice.
Aspice, quo Frater Saturnus in orbe vagatur!
Sic ait, et nitidum claudit Apollo diem.
Illa suos oculos, speculatoremque cylindrum
Vertit, et extrema pro statione locat.
Hic ubi Saturni regio finitur, Apollo
Subiicit, Uranie sunt tua Regna, vide!
Finiit, et subito complevit lumine Terram:
Nunquam illo maius lumen in orbe fuit.
Illa igitur Coeli metas, et Sidera signat,
Observatque sui Solis utramque domum.
Quod Coelum, et toto laquearia caerula Olympo?
Quid Stellae, et vaga sint Sidera? nossa iuvat.
Et modo Stellarum lapsus, modo computat ortus,
Unde labor Lunae? quidve Cometa notet?
Circuit Arctophylax, remis propellitur Argo,
Picta per arva tumens volvitur Eridanus.
Indivisa premit Mulier Cythereia Solem;
Sangiuneos Mavors flammeus urget equos.
Cur ego, ait, Domini circum praetoria Phoebi
Non tero iam liquidas fida Ministra vias?
Heu quanti errores! quanta ignorantia versat,
Obnubitque tuum Terra, meumque caput!
Quum mihi promissis habitare licebit in oris,
Quam multa, o Superi! quantave lucra feram.
202Si, quam Phoebus erat pollicitus, Uranie obtineret Regionem: aut si fingamus Astronomum ex Tellure in hunc novum Planetam translatum; cum Diameter orbitae Uraniae decies octies superet Diametrum orbitae annuae Telluris; cumque orbitae haec Uraniae ambiat totum Systema planetarium: nonnulla consequerentur, quae Astronomi ex Tellure definire nequeunt. Hellius sciendi cupidus, quanam ratione, et proportione ceteri Planetae, eorumque orbitae Systematis nostri planetarii Astronomo in Urania constituto optice adparerent? subductis Calculis, sequentia se reperisse scribit: I. Solis Diametrum ex Urania spectatam non maiorem adparere, quam sub angulo 1 Minuti, et 40 Secund.; cum tamen eadem Diameter ex Tellure (dum Soli proxima est) sub angulo 32 Minut. et 38 Sec. spectetur. Iam vel inde colligitur, quam debili luca Planeta Uranie a Sole collustretur. Ea certe non sufficit, ut Uraniam nobis Terricolis sub exigua Diametro 3 circiter Sec. adparentem, sub ea intensione Lucis, qua videtur, visibilis reddatur; adeoque maxime verosimile est: Uraniam Luce, non a Sole accepta, sed propria gaudere. II. Tellurem nostram ex Urania spectatam non maiorem videri, quam sub angulo: Secundi Circuli, adeoque spectata simul debilitate Lucis, Tellurem ex URania libero oculo vix visibilem fore; pari modo Venerem, quae et remotior ab Urania, et Diametro paulo minore Telluris praedita est, fore invisibilem. Mercurium multo magis futurum invisibilem tum ratione distantiae maioris ab Urania, quam sit distantia Telluris, tum ob Diametrum 3∫5 minorem Diametro Telluris: Martem denique (et si is in Coniunctione inferiore vicinior fiat Uraniae, quam Tellus) ob Diametrum tamen 2∫5 minorem Diametro Telluris, pariter non videndum fore ex Urania. Supersunt ergo Iupiter, et Saturnus, quorum prior, dum maxime vicinus sit Uraniae, sub angulo 15 Secund. posterior autem sub angulo 20 Sec. paulo minore, quam ex Tellure, visibiles forent; sed hae causae invisibilitatis spectant tantum vim, et aciem oculorum, quibus nos Terricolae praediti sumus. Quid si oculi Incolarum Uraniae iis gaudent proprietatibus, ut obiecta centies et auctiora, et lucidiora exhibeant? tum certe non solum Planetae, sed et Satellites Iovis, et cumprimis Saturni distincte videri poterunt. III. Diametri orbitarum Planetarum ( si illi in media Distantia accipiantur) ex Urania sub sequientibus angulis spectarentur. Diameter orbitae Mercurii sub angulo 2 Grad. 20 Min. Veneris 4 Grad. 22 Min. Telluris 6 Grad. Martis 9 Grad. 10 Min. Iovis 30 Grad. 38 Min. Saturni 53 Grad. 20 Min. Cel. Bodius in suo opusculo, von dem neu entdeckten Planeten hanc quoque causam invisibilitatis Planetarum Mercurii, Veneris, Telluris, et Martis ex Urania spectatorum addit, quod in suis maximis digressionibus a Sole ob Solis vicinitatem per Radios Solis invisibiles reddantur, eo, quod Mercurius a Sole digrediatur solum 1 Grad. Venus 2 Grad. Terra 3 Grad. Mars 5 Grad. circiter; at haec invisibilitatis causa, quae tantum in nostra Tellure locum habet, in Urania ratione caret, quia Lux Solis sub Diametro 1 Min. et 40 Secund. adparentis, admodum debilis, Lucem Planetarum ex Urania sub maioribus angulis, quam illis, quos supra vidimus, spectarentur. Emolumenta autem praecipua, quae Uranie in novo Planeta residens consequeretur, haec potissimum forent. I. Cometarum Vias, Motus, Figuras, Reditus, Proprietates, Naturas in tanta eorum vicinitate, multo certius, quam ex Parnasso terrestri liceret definire, determinare, describere. Imo Cometarum Numerum, hactenus cognitorum, posset in Catalogo augere Cometis illis, qui ex Tellure, seu propter nimiam Distantiam, seu propter diurnos Solis Radios sunt invisibiles. II. Cum Diameter orbitae novi Planetae Diametrum orbitae Telluris Motus annui superet octies decies, ex hoc novo Planeta Parallaxis Solis respectu Fixarum, hoc est, Distantia Solis a fixis, saltem a Sirio, qui nostro Soli proximus putatur, facilius definiretur: in quam Astronomi per Diametrum orbitae annuae Telluris conatu adhuc omnino frustraneo inquisierunt. – Haec Emolumenta consequeretur Uranie, si eius organum Visus simile nostro supponamus; quid si autem illud sit longe perfectius? – Quid si oculi Incolarum Uraniae simili gaudeant vi, et acie (tum causa organi visus, tum causa lucis proportionatae, tum causa Atmosphaerae etc.) obiecta remotissima repraesentandi, quam habent Tubi Herscheliani primae saltem Inventionis? Quaenam autem Emolumenta Astronomica consequeretur Astronomus eiusmodi oculis instructus in Urania Planeta Stationem habens? haec Astronomis cogitanda, et meditanda relinquo.
Quid Solium immensum, et stellata Palatia Mundi?
Et quae sint Terris abdita Iura? scient.
Unde Cometarum Motus, Vis, Orbita, Turbae?
Quid Coma sit? Reditus Tempora quanta? scient.
Quod Spatium Solem, et sublimia separet Astra,
Quanta Parallaxis sit tua Phoebe? dabo.
Sic illa ad superos suspirat abire Penates,
Nullaque prae Coelo non onerosa mora est.
Parva mora est mea Musa! venit Cyllenius: ille
Iam venit, et Phoebo talia verba refert:
Uranus Uraniam coelestia scandere Regna
Iussit, et aeterni sumere Iura Throni.
203
Hellius, qui Regna coelestia multo propius, quam ego, inspexit, imo quae ille incolit, ego duntaxat eminus aspicio, haec fuisse verba Mercurii ad Phoebum, seu Apollinem testis est, quae ego fideliter reddi; Audi:
Uranus Uraniam coelestia sumere Sceptra
Iussit, et aethereum scandere Iura Thronum.
Iussit, et aethereum Munus habere novum. (1)
Iussit, et aethereum Corpus adire vagum. (2)
Iussit, et aethereum Voce notare Locum. (3)
Iussit, et aethereum Lege movere Globum. (4)
Iussit, et aethereum Luce beare Polum. (5)
Iussit, et aethereum conciliare Sonum. (6)
Iussit, et aethereum Pace tenere Forum. (7)
Iussit, et aethereum condecorare Chorum. (8)
Iubet nempe Uranus, Filiam suam Uraniam, Astronomiae in Monte Parnasso deditam inter Deos, Deasque planetarias referri, eique (1) Thronum, et novum Munus coeleste tradi; vult etiam (2), ut Corpus, seu Planetam novum adeat, eumque (3) suo Nomine Uranie insigniat; Lege (4) Kepleriana, et Neutoniana, omnibus Planetis communi, suis novum Planetam in motibus contineat. Luce (5) verosimiliter propria partem supremam Systematis planetarii collustret. Musicam (6) Planetarum, seu Harmoniam a Pythagora, Platone, Cicerone, Keplero, et recentioribus Astronomis agnitam, et demonstratam compleat: uti reipsa complet, cum distantia eius a Sole sit ad distantiam Saturni a Sole ut 2. : 1. seu dupla, quae ratio Soni est, qui in Musica voactur Octava, seu Diapason. Vult (7) ut perturbationes Planetarum, ex Legibus Attractionis ortas, suo corpore, et motu regulares, et pacificas reddat; denique vult (8) ut Chorum planetarium Dotibus suis, castae Virgini propriis condecoret etc. Ita Hellius.
Paucis valde multa hic dicta sunt. Unum porro continuare est mihi multo iucundissimum. Non est vana Veterum sententia: Musicam quamdam, seu Harmoniam, et Concentum esse inter Planetas, ac inde Musicam ad Terras descendisse, priusque, quam inter Homines Rhythmus, ac Poesis obtinuit, fuisse. Pythagoras, atque eum secuti (ait Quintil. Lib. I. Cap. 8.) acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverunt: Mundum ipsum ea ratione esse compositum, quem postea Lyra sit imitata. „Quid hic (inquit Scipio apud Ciceronem in suo somnio) et quis est, qui complet aures meas tantus, et tam dulcis sonus? hic est (respondet Africanus) qui intervallis coniunctus imparibus, sed tamen pro rata portione disctinctis, impulsu, et motu ipsorum orbium conficitur, qui acuta cum gravibus temperans varios aequaliter Concentus efficit. Nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et Natura fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent etc.” Ideo Plato in Republica sua (Lib. X.) cum de Sphaerarum coelestium volubilitate tractaret, singulas ait Sirenes singulis orbibus insidere, docetque Sphaerarum motu Cantum Numinibus exhiberi. Est autem Siren apud Graecos Dea canens, quas alio nomine Musas, sine Camoenas, Canenas a canendo dicimus; ita Macrobius. – Theologi quoque novem Musas octo Sphaerarum Musicos Cantus, et unam pro Concentu, qui consit ex omnibus, esse voluere. Unde Hesiodus in Theogonia sua Octavam Musam Uraniam vocat, quia post septem vagas Sphaera stellifera superposita est. Dux, et Princeps orbium est Sol, ut ipse Cicero refert, et Moderator Luminum reliquorum, Mens Mundi, et Temperatio. Nostri Astronomi de hoc Musico Planetarum Concentu non dubitant; ego, quod Uranie, seu novus Planeta perfecte compleat illam Harmoniam coelestem, prorsus certum habeo.
Vertitur interea Coelum: Sol Signa peregit
Annua, Concilium poscit, et Astra vocat.
Convenere citi, quotquot potuere, Planetae;
Defuit ex illo Terra vocata Choro.
204Non est sine causis peculiaribus, quod Tellus ad hoc Concilium invitata, et illo etiam iure, quod aliis Planetis convenit, instructa non comparuerit; sed haec relinquuntur cogitantibus.
Hic Sol URaniam decernit ad Astra ferendam,
Et Regio, quae sit circumeunda, docet.
Rara Planetarum Coniunctio! mira Voluntas!
Cui similis (dicant Secula) nulla fuit.
Adsensere suo praesentia Sidera Phoebo;
Una est Saturni vox inimica: vetat.
Nempe mihi summum modo Femina tollat honorem?
Grandaevumque habeat sub pede Virgo Caput.
205Saturnus inter Planetas, ut notum est, in Systemate planetario, supremum hucusque locum obtinebat; nunc si Femina Viro (esti Soror sit) praeferatur, quae suo ambitu grandaevum coerceat, et continuo quasi calco premat, dignitatem, honoremque suum perdi dolet, et indignatur.
Frustra igitur Comites, et frustra sit Annulus ille,
Quem mihi, non aliis Solque, Paterque dedit?
206Significat ea de causa se quinque Satellitibus esse stipatum, et mirabili illo Annulo, qui nulli Planetarum est concessus, per speciale privilegium ornatum, ut extremas Systematis planetarii Regiones non tantum eum dignitate possideat, sed etiam viribus, et potentia contra incursus Hostium (Cometarum scilicet) tueatur. Quid hic, et ultra Virgo sola, et imbecillis?
Heu quantas dabit illa vices, parietque tumultus?
207Ingentes nimirum Turbas dabit in Coelo formosa Virgo, si in extimis Planetarum Regionibus sola constituatur, et Procis innumeris sub variis Cometarum Formis ultra nostrum Systema vagantibus exponatur. Verendum est, ne Cometae Virginis elegantia incitati non solum Uraniam imbecillem ambiant, impetantque, sed in Coelum etiam planetarium maiori numero incurrant: meminisset Phoebus, quanta iam mala Cometae fecerint? Nonnulli enim eo audaciae sunt progressi, ut contemtis nostri viribus, Regiones Planetarum incursaverint, et ad intimam Solis Regiam, propriumque Cubile pertingere conati sint etc. Hic est Campus, in quo possunt Poetae, Astronomiae gnari, suis Cogitationibus exspatiari.
Inquit; et est aliquis, qui sua damna velit?
Inde Satellitium, quo cingitur, urget in iras,
Sollicitatque Iovem; sidereosque Deos.
Nulla fuit tot turbatio maior Olympo,
Saepe licet Bellum Sidera laesa gerant.
Ecce autem Interpres Divum, de Monte bicorni
Uraniam laetus Sidera ad alta vocat.
Atque ubi Saturni magnus concluditur Orbis,
Hic illi certum nunciat esse Locum.
Quidquid erat mortale, Deus Caducifer arcet,
Optima pars tantum restiti: illa Dea est.
Sextantem in Terris, tua munera Phoebe, reliquit,
Quo nihil in Terris charius esse potest.
208Instrumento Astronomico, partem sextam Circuli complectente, quod Sextantem dicunt Astronomi, olim Apollo donavit Uraniam in Parnasso coelestia dimetientem. Hunc subinde Phoebus (Urano sic iubente) inter Astra retulit, Mortalibusque incognitus fuit usque ad tempora Cel. Hevelii Astronomi Dantiscani, a quo circa Annum 1670, dum Catalogum Fixarum conderet, primum inter Leonem, et Hydram repertus, et observatus, atque subinde aeri inter ceteras Constellationes incisus cum Astronomis sub nomine Sextans Uraniae, communicatus est.
Hunc tamen ante suis fulgentem vidimus Astris,
Quam potuit faciem prodere Diva suam.
Dixit: Io! plausumque dedit Parnassia Turba,
Felix Uranie! perge! capesse Polum!
Utque facit Phoebus, Coelum, Pindumque tuere;
Musa colat Terras, Sidera Diva regat.
209
Uranie dum Coelos adscendit, Musarum Chorum, et Parnasum nequaquam deseruit. In Coleo est Planeta, in Parnasso Musa: talia exempla sunt multa in Historia Deorum; ita Phoebus ipse in Parnasso est Apollo, in Coelo Sol. – Diana in Coelo Luna; in Tellure Montium Custos, Nemorumque Virgo, ut canit Horatius Lib. III. quin eadem Dea dicitur Hecate, seu Proserpina apud Inferos iuxta illud Demsteri: Terret, lustrat, agit: Proserpina, Luna, Diana: Ima, Suprema, Feras: Sceptro, Fulgore, Sagittas; et ita de aliis Diis, Deabusque Coelum, Terram, et Eerbum incolentibus Mythologia docet.
Virga viam pandit, nubes talaria vincunt:
Illa sibi Numen sentit inesse, volat.
Phoebus ei vires tribuit, traxitque volentem,
Aethra suis humeris, remigioque iuvat.
Quid memorem laetos toto super axe triumphos?
Accendit radios Phoebus ubique suos.
In Choreas, gyrosque novos abiere Planetae,
Non mansere suo Sidera fixa loco.
Insolitam spargunt coelestia Corpora lucem,
Laetanturque suas purius ire faces.
Accelerant Gemini, Pollux cum Castore Fratres,
Vicinaeque suae candida Vota ferunt.
210Novus iste Planeta ab Herschelio detectus est prope Constellationem Geminorum, et quidem inter pedes eorum, et Cornua Tauri, ubi die 13. et sequentibus Martii 1781 versabatur.
Andromede, nisi vincta foret, sua gaudia ferret,
Basia, et amplexum laeta, frequensque daret.
Aestuat Alcides conspecta Virgine; at illa:
Non Iole, non sum Deianira, refert.
211Anachronismum ille mihi obiiciat, qui dicere audet, se nosse certam Mythologiae seriem, consensum, et Rerum omnium in ea narratarum Chronologiam. Mythologia nec sibi constat, nec semper cohaeret. Ideo ego Historiam institui dare Poeticam.
Sed dolet, et multas surgit Saturnus in iras,
Germanaeque parat tristia Bellae suae.
Saturni mores, mentemque, animumque superbum,
Invidia, et feritas, barbariesque tenet.
Arma Satellitibus, nunquam tractata, ministrat,
Saevit, et in pugnam Curia tota fremit.
Sidera, si possent concurrere, cuncta iuberet,
Armaretque duos in fera Bella Polos.
Frustra petit rigidi fatalia spicula Martis:
Iupiter oranti tela trifulca negat.
Sed satis ad Bellum Saturnia Turba gerendum est;
Arma, animos, vires, Duxque, Cohorsque gerit.
Quid faciat Virgo? quas se convertat in oras?
Hostem habet in solis sola relicta plagis.
Optat in extremos fugitiva facessere Coelos,
Quamlibet extremis sit Draco, et Ursa Polis.
In cursu, latebrisque Salus: curritque, latetque,
Et cohibet radios victa timore suos.
Credibile est, texisse caput ferrugine tristi,
Utque Hyadum mos est, immaduisse genis.
Saepe illam Oebalii, fidissima Sidera, Fratres,
Saepe suis facibus Libra, Caperque tegunt.
Explicat Erigone stellis pendentibus alas,
Herculeus flammas spargit ab ore Leo.
Opposuit Taurus sua cornua, spicula Chiron,
Et quae sidereus brachia Cancer habet.
Maxima candenti fiducia restat in Orbe,
Hic latet, et latebras plurima Stella facit.
212
Astronomi nominant Viam Lacteam, de qua Manilius Astronomicon Lib. I.
--- Lacteus Orbis
Dicitur, et Nomen Caussa descendit ab ipsa.
An maior densa Stellarum turba Corona
Contexit Flammas, et crasso Lumine candet,
Et Fulgore nitet collato clarior orbis?
Hanc unam a Stellis potuit sperare Salutem,
Fixa putabatur Stella, Planeta fuit.
213Semper erat Planeta, sed quia motus eius valde lentus est, et lucem habet Fixis similem; magnitudine autem ea est, quas Stellas sextae, vel septimae Classis non excedit, putabatur Fixa.
Quis tandem e latebris extremi a margine Coeli
Protrahet? aut quando se Senis ira dabit?
Sextantem Uraniae non uno Sidere clarum
Terrigenae in Coelis, Coelicolaeque vident.
At vetus Uranie superetne, vel occubet umbris?
Res est Astronomis abdita, scire nefas.
Scire nefas, an Dii, vel Secula plura domare
Falcigeri possint ferrea corda Senis?
Sed domita est tandem feritas annosa, licetque
Uraniae curus liberiore frui.
Quam neque Dii poterant, neque tot iam Secula pacem,
Et Lucem
Uraniae reddidit
Herschelius.
214
Guilielmus Herschelius, Patria Hannoveranus, primum Miles, deinde Musicus, cum in Anglia novae occupationis causa Telescopiis Newtonianis conficiendis operam daret, Rem et patientia, et dexteritate eo perduxit, ut Spem suam superaret. Cum enim antea ex Officinis vix unquam Instrumentum prodiret, quod obiecta ultra 400 amplificaret, ille ultra progressus eiusmodi Telescopia composuit, quae 1000 et 2000 augerent. In Transactionibus Philos, Angl. ad Annum 1782. mentio sit de Augmento 6000, cuius Calculum pro Telescopio Newtoniano septem pedum subiicit. Incredibilem hanc perfectionem iam modo ad gradum multo maiorem perduxit; ut enim in Transactionibus novissimis legitur, confecit Tubos, qui deices, aut duodecies millies augerent obiecta coelestia. Iam nunc ab Herschelio supra trecentas Stellas nebulosas novas, telescopicas autem supra quatuor millia per alios Tubos fere invisibiles detectas habemus, et quod stupendum, Stellas primae, secundae, et tertiae magnitudinis, quae simplices per Tubos ordinarios adparent, ille suis Tubis has e duabus, tribusve Fixis optice compositas conspicit.
Ille dedit nobis oculos; et Sidera quo sint
Astronomis iam nunc proximiora, facit.
Is quoque, quae quondam perierunt, Astra reducet,
Et nova, quae nunquam visa fuere, dabit.
Fallor, an excubias nacta est? fortasse Satelles
Errat, et excubias unus et alter agit.
215De duobus eius Satellitibus (Eunuchus eb Urano Patre, vel Phoebo Magistro datos Virgini Uraniae, aut sponte assumtos dicet aliquis) ab Herschelio detectis Famam fecerunt Ephemerides politicae. An autem sunt reapse Satellites Uraniae?
Invideatne aliis? vel bella timendo laboret?
Forte etiam propria luce nitere potest. –
Nomen adhuc deerat; sed Nomen prodidit idem,
Qui dedit Uraniae lucida regna Deus.
Regia Solis habet Fastos Hominumque, Deumque;
Regia mortali non adeunda pede.
Nosco novam, veteremque Deam, Nomenque recordor;
Aut hoc, aut nullum Nomen habere cupit.
Hellius hoc Nomen de Coelo accepit,
216Postquam deposita Cometae idea, quae plus Anno Astronomos, Geometrasque vexabat, Sidus hoc novum agnitum est, et pro vero Planeta declaratum, de apto etiam Nomine, e Signo huic Planetae tribuendo cogitatum est. – Herschelius, beneficiorum a Rege Angliae acceptorum memor, et quod Sidus hoc in Angliae Urbecula Bathe, seu Aquis Solis ab ipso detectum sit, Planetam adpellavit Sidus Georgium. Gallorum alii cum Cel. de la Lande Nomen ei tribuunt Herschel, Inventoris scilicet; alii cum Cel. Poinsinet Cybele; Sueciae Astronomus Cel. Prosperin dici vult Neptunum; Cel. Bodius Borussiae Astronomus Uranum; Hellius Uraniam. Vide Litem Astronomorum de Nomine in Appendice Ephemer. Astron. Vindobon. ad Annum 1787. Ego Litem non ingredior, certum enim est mihi, Planetam novum esse Uraniam, id est Coelestem; ideo nunquam compellabitur a me alio nomine. Ceterum Argumneta Hellii sola Authpritas (si ea inter Astronomos Locum habere posset) opprimere, non autem Ratio evertere poterit. Quodam autem Nomen ex recensitis reipsa apud posteros consecuturus est Novus Planeta? Usus communis aut omnium, aut potiorum Astronomorum, imo et Poetarum, atque Pictorum definiet.
et illam
Historiae Signo conveniente notat.
217Notum est, omnibus Planetis suum esse Signum, quod seu Characterem, seu Hieroglyphum, seu alio Titulo Latino, aut Graeco dicas, idem est. Iam etiam novus Planeta Signo quodam astronomico notandus erat. Signum apud Gallos, quod in suis Ephem. Astron. Connoissance des Tems produxerunt, est litera H, cui inferne Circellus appenditur; prima scilicet litera Nominis Herschel cum Circello, Signo ceteris Planetis communi. Hieroglyphon a Cel. Bode in suis Ephem. Astron. adoptatum, est Signum Martis situ erecto, et puncto, quasi centro Circuli notatum. Hellius optime, ex Natura, et Historia, Fatisque novi huius Sideris, et Nomini Uranie ab ipso tributo convenientissimum proponit in suis Ephem. Astron. ad Annum 1787 Circellum Stella signatum, et significat: hic Astrum, quod modo compertum est, et esse Planetam, et fuisse aliquando inter Stellas fixas, a Flamsteedio scilicet, et Mayero numeratum. Nota Stellae hoc etiam Nomine novo Planetae congruit, quod putetur suo lumine proprio lucere, estque praeterea Stella Signum Uraniae Musae proprium, quae Stella in fronte, aut pectore signata est, et paludamento Stellis ornato, menu Sphaeram coelestem, id est stelliferam gestans pingitur. Cel Bodii Signum est sine causa, et significatione astronomica. Chemici ad sua Metalla, quae olim septem habuerunt, hoc autem Seculo circa Annum 1750 octavum etiam Platinam dictum, repererunt, designanda, Characteres acceperunt ab Astronomis, et sicut isti Solem, Lunam, aliosque Planetas sua Metalla notaverunt. Cel. Bode Koehleri Chemici excogitatum Signum pro Platina, ad novum Planetam, quem URanum adpellat, transtulit; quod tamen Signum ne Platinae quidem convenire noscitur: videtur enim existimare Koehlerus Platinam esse Metallum ex Auro, et Ferro conflatum; cum tamen Platina disctinctum sit omnino a ceteris omnibus Metallum: Hellius longe optime octavum, et novum Metallum Platinam notandum proponit Uraniae octavi, et novi Planetae proprietatibus cum Platina congruis, et analogis; uti legere est in Appendice Ephemeridum Astronom. Vindobonensium ad Annum 1787.
Aptius hoc Signo nihil est, nil certius illo
Nomine: nil ista verius Historia.
Iam salve Uranie! et si te mortalia tangunt
Vota, mihi posthac, Astronomisque fave!