VIII. HISTORIA URANIAE MUSAE
Quam inter Deos, Deasque, Planetarias recens detexit
HERSCHELIUS.
Inserta Ephemeridibus Astronomicis Vindobonensibus ad annum 1788.
Quem nunc Astronomi iam norunt esse Planetam,
Musa fuit, clari nominis, Uranie.
Hanc semel, haud ultra, Flamsteed, et Mayer in Astris
Vidit, at immoto credidit esse statu.
331Celeberrimus Flamsteed Angliae Astronomus Anno 1690, et cel. Tobias Mayer Academiae Reg. scientiarum Göttingensis Astronomus Anno 1756 semel tantum conspexere hoc sidus; nam si ultra, diversisque Diebus hunc Planetam observassent, motum illius, quem censeo tunc e Tellure visum, non fuisse Stationarium, certo comperissent, et iste vel ille prior novi Planetae ante Herschelium Repertor extitisset. Quod autem Flamsteed et Mayer, dum Catalogum stellarum fixarum construere, unam tantum istius Astri observationem habuerint, ea est caussa, quod Luce, et Magnitudine sua apparente simillimum est Fixis sextae vel septimae classis, quas propter ingentem talium stellarum Numerum Astronomi, dum Catalogum Fixarum construunt, semel duntaxat soleant observare, earumque Positionem ex una tantum observatione designare, et ordini, Catalogoque suo inscribere. D. Herschelius quamprimum hoc Astrum repetita post duas Dies observatione, suo Loco morum deprehendit, celeberrimum D. Maskelyne Astronomum Regis Angliae commonuit, qui primo motum eius determinavit, et Cometam vel ad Solem accedentem, vel ab eo recedentem esse ratus, Astronomos Europae ad novum hoc Phaenomenon excitavit. Multi per annum integrum invigilarunt huic sideri, et sicut cum Cometis fieri solet, in Orbita parabolica suis illud Calculis subiecerunt: tandem cum nulla Parabola Motibus eius a Tellure invariata ad sensum maneret, More Planetarum in Orbis Elliptica, non multum a Circulo differente periculum facere instituerunt, et omnino Planetam, idemque esse sidus compererunt, quid Flamsteed et Mayer in iis prorsus Locis semel conspexerunt, sen Fixam, ob Caussssas dictas putaverunt. Id quoque feliciter accidit, quod eo Tempore, sciliccet Die 13. et 15. Martii Anno 1781. dum secundum visus est Herschelio, non fuerit Stationarius: nam secus Motus illius animadverti non potuisset, mansissetque in Catalogo Fixarum Stella Fixa, ac inter extinctas numerata. Geminae sunt igitur huius Inventionis caussae: altera, quod Astrum istud ab Herschelio secundum et iterum fuerit observatum; altera, quod eo Tempore non fuerit Stationarium. Historiam Inventionis huius cel. D. de La Lande proponit Tom. VIII. Ephemer. Motuum coelestium de Anno 1785. Eadem latine reddita, inserta est Ephemeridibus Astron. Vindob. ad Annum 1787. in Appedice. Idiomate teutonico eandem conscripsit cel. D. Bode Astronomus Berolinensis sub Titulo: Von dem neu entdeckten Planeten; Berolini Anno 1784. Idem plurima de hoc Planeta refert in suis Ephem. Berolinensibus Idiomate teutonico editis ab anno 1784 ad 1789; plenissime autem in Transactionibus Philos. Anglicanis.
Infortunati! quos Parca peremerat ante,
Quam licuit nosse, et dicere quid videant?
Hae oculos, Animorsque Viri, qui quaeritis Astra!
Mira, sed (Historiae credite) vera canam
332
Antiquo etiam Cantores solebant Astronomica canere, uti Iopas, quem in Astronomis maximum Atlas erudiit: Hic canet errantem Lunam, Solisque Labores, Arcturum, pluviasque Hyadas, gemonisque Triones etc. Fuit autem hic Cantus in Regia Didonis Festivitate maxima Aeneid. I. Imo multo plura de mirabili Mundi Constitutione, divinaeque Mentis Sapientia; eiusmodi Cantus est apud Apollonium lib. III. Argonaut. Ἠει δεν δ’ως γαια, και Ουρανος ηδε θαλασσα etc. Quis nesciret Arati Phaenomena, quae Cicero, Caesar Germanicus, et Festus Rufus Avienus Latinitate donaverunt? quis inquam M. Manilii Astronomicon, et alia his recentiora potest inter Eruditos ignorare? quis non admiratur singularem Astronomiae peritiam in operibus Poetarum classicorum? aeque enim alia caussa reddi potest, cur veteres Poetae tam Graeci, quam Latini Uraniam, unam e Musis, et Parnassi Incolam esse voluerunt, quam, quod Poetis illis studium Astronomiae fuerit praecipuum; sicut reipsa a Poetis veteribus studium Astronomicum fuisse cultum, eorum opera, Rebus ex Astronomia petitis, ornata testantur. Quae autem sint Caussae, cur rariores hodie sint Poetae, Astronomiae gnari, plurimi autem, qui Uraniam Musam, a veteribus Poetarum Patribus maxime cultam, sibi de nomine vix notam, et a Parnasso veluti Exulem, utinam non (cum Voltairio) tanquam ceterarum Pieridum indignam consortio Musam Deridiculo habeant, verissime docuit Ovidius, Uraniae Musae quam maxime familiaris, dum Fastorum Lib. I. de Astronomis et Uranophilis ita cecinit:
Quid vetat et Stellas, ut quaeque oriturque, caditque
Dicere? Promissi Pars sit et ista mei.
Felices animos, quibus haec cognoscere Primis
Inque Domos superas scandere cura fuit!
Credibile est, illos pariter Vitiisque, Locisque
Altius humanis exeruisse Caput.
Non Venus et Vinum sublimia Pectora fregit;
Officiumve Fori: Militiaeve Labor.
Nec levis Ambitio, perfusaque Gloria Fuco:
Mangarumve Fames solicitavit Opum.
Admovere oculis distantis sidera nostris,
Aetheraque Ingenio supposuere suo.
Sic petitur Coelum! non, ut ferat Ossan Olympus,
Summaque Peliacus sidera tangat Apex.
Nos quoque sub Ducibus Coelum metabimur illis,
Ponemusque suos ad stata signa Dies.
Qua etiam veneratione reliquae Parnassi Musae Uraniam prosequi deberent, idem Naso eleganter docuit Lib. V. Fastor. Dum enim Naso caussam a Musis sibi exponendam rogasset, cur Mentis quintus Anni vocatus fuerit Maius? expositis diversarum Musarum Rationibus, dum ordo sententiam dicendi ad Uraniam venisset, sic canit:
Finierat voces Polyhymnia, Dicat probarunt,
Clioque, et curvae scita Thalia Lyrae.
Excipit Urania: fecere silentia cunctae;
Et vox audiri nulla, nisi illa potest.
Trita Poetarum Commenta, Salesque relinquo
Non erit in Numeris Fabula vana meis.
Diva, cui verum est curae, mihi verba ministrat
Cunctaque
coelestis333Vox Graeca Uranie latine redditur coelestis.
Virginis Acta refert.
334
Uraniam semper fuisse Virginem, potiot est Antiquitatis sententia. Fuere nonnulli, qui Musas omnes semper castas mansisse dixerunt: uti Plato in Epigrammate Testis est, quod est apud Diogenem Laertium Ἀ Κυπρις Μουσαισι etc. Ideo Lucianus, quem nunc certe plurimi amamus, ait: Musas esse ἀτρωτους, seu invulnerabiles, quod Facem, Sagittasque Cupidinis nunquam fuerint expertae. Sunt tamen, qui Musas Filios, Filiasqie progenuisse dicant; sed haec eo sensu Allegorico accipienda sunt (quemadmodum Natalis Comes in sua Mythologia de Musis observat) ut illi, qui Musarum Filii vel Filiae dicti sunt, ea fuerint Ingeniorum, Scientiaeque Praestantia, ut divinitus de Coelo demissi inter Homines viderentur; cum nullum Desiderium Veneris alioquin cadere possit in Corpora coelestia. Dicuntur ergo Musae eo modo Matres, quo Magistri discipulorum dicuntur Patres: ita in Mythologia Linocerii: Clio dicitur Mater Homeri: Polyhymnia Pindari: Erato Sapphus: Melphomene Thamyris: Terpsichore Hesiodi: Thalia Agriculturae Magistra Maronis: Euterpe Nasonis: Uranie Musaei Arati etc. Calliope Orphei, atque hoc modo Musae et Virgines, et simul Matres dici possunt.
Uranus Uraniae Sator est, si scire necesse est,
Matrem etiam possum dicere: Vesta fuit.
335
Primi Mythologi et Scriptores Musaeus, Mimnermus, Alcmaeon, et post hos Eusebius, ac illi prodiderunt, Musas, et imprimis Uraniam esse Urani et Terrae, seu Vestae Filiam; quibus in Hymno, quodam consentit Pindarus, sic Musam adlocutus: Ἀρχε δ’ Ουρανου θυγατερ! Incipe vero Coeli Filia etc. ubi Commentatores ex Aristarchi, aliorumque sententia adferint Uranien et reliquas Musas Urani Filias; sic etiam Pausanias. Est autem, Ουρανος (Uranos) Latinis Coelum, aut more veteri Coelus vel Coelius, Ὀυρανιη (Uranie) vel Ὀυρανια (Urania) coelica vel coelestis. Quod qui norunt, et tamen novum Planetam non Uraniam, seu coelestem, sed Uranum sive Coelum appellant, profecto sunt valde admirandi. Ὀυρανος apud Graecos aut totum Coelum, aut totum Mundum significat, quod innumeris Documentis palam fieri potest. Iam nomen ipsum Ὀυρανιη ab Ὀυρανος descendens et derivatum satis indicat, Uraniam esse Urani Filiam. Recentiores Mythologi Genitorem Musarum faciunt Iovem; credo autem sub Nomine Iovis eos intelligere Coelum, seu Uranum; saepe enim Poetae pro Coelo ponunt Iovem, ut constat. Porro Vesta, seu Tellus, aut Terra, Uxor est Coeli, seu Urani, ex qua genitam ferunt Uraniam, et ceteras Musas, Saturnum, et Turbam magnam Deorum, Dearumque. Tradunt alii Vestam aliam Iovis Sororem casta, et perpetuo Virginem, quae colebatur sub figura Ignis, habebatque Sacerdotes Virgines Vestales. Ovidius vero post alios docet, unam, eandamque Vestam fuisse, sed duplici specie cultam Fastor. VI.
Vesta eadem est, et Terra; subest vigil Ignis utrique,
Significat sedem, Terra, Focusque suam.
Ceterum, caussam cur Veteres Terram appellarint Vestam, reddit idem Ovidius Libro eodem VI. Fastor. Stat Vi Terra sua, Vi Stando, Vesta vocatur. Hodie cum Tellus inter Planetas circum Solem mobilis ab Astronomis demonstretur, rectius ei Nomen Cybele seu Deae turrita Corona ornatae, et Currui duobus Leonibus praeiunctis insidenti tribueretur, ut Hellius in Lite Astronomorum de Nomine suadet Astronomis.
Frater erat Saturnus, ait Musaeus, et illi,
Quos habuit veros Graecia prima Duces.
336De his nullum volo relinquere Dubium, ut appareat novum Planetam, convenienter dici Uraniam. Uranus enim tenet Coelum universum, seu Spatium illud immensum, ac infinitum, quod circumdat totum Systema, et Regionem Planetarum. In hac Planetarum Regione proximus est Urano Planeta novus, seu Uranie Filia, huic autem Frater Saturnus.
Hac de Matre novem generaverat ille Sorores;
Haec est Aonii Turba novenna lugi.
337Novem fuisse Musas docet Hesiodus, Homerus, et potior Vetustatis Pars, quas Sorores dicunt. Tota Veterum Theologia Musicae superstructa, ad Numerum novem Musarum facta, ordinata est. Quis apud eos Orpheo maior Theologus, et Musicus? persuasum ili sibi habuit, novem esse Sphaeras coelestes, concentumque musicum perpetuo earum Motu fieri: Inde Lyram ille suam novichordam composuit, singulisque Sphaeris unam e Musis dedit, et inde Vim in Homines emanare, Naturamque fieri docuit. Disposuit autem hoc Ordine novem Musas iuxta antiquissimum Systema planetarium, quod hodie Ptolomaicum dicitur, referens Tellurem in Centro quiescentem, circa quam revolverentur Planetae ordine sequenti: 1mo Luna, cuius Sphaerae Praeses esset Musa Thalia. 2. Mercurius Praeses Euterpe. 3. Venus, Praeses Erato. 4. Sol, Praeses Melphomene. 5. Mars, Praeses Clio. 6. Iupiter, Praeses Terpsichore. 7. Saturnus, Praeses Uranie, et totidem dixit Sphaerarum tonos. Nonam namque Sphaeram, quae has octo complecteretur, appellavit Calliopen, quasi bonum Concentum. Ex hoc igitur Orphei et Antiquorum Ordine clarum est, iam tum Uraniam supra Saturnum locatam, et Sphaerae octavae Praesidem constitutam fuisse; et vel hinc intelligitur, novo Planetae supra Saturnum versanti, Nomen Uranie etiam ex Antiquorum Sententia recte tribui. Adeo omnia in Nominis huius Congruentiam conspirant.
Ingenio, Formaque pares, non Arte vigebant;
Phoebus eas varia Doctor in Arte regit.
338
Phoebum Magistrum fuisse Musarum communis est Traditio, unde Musicus et Μουσηγετης, quasi Dux Musarum nuncupatus fuit. De hoc ante alios Lutatius in primo communis Historiae aut Probus. Musarum Studia et Artes post alios scriptores recenset Callimachus graecus, et Ausonius latinus. In illis dicebantur esse omnes scientiae et Artes.
Historiam Clio, Gestum Polyhymnia fingit,
Calliope Heroum fortia Facta canit.
Melphomene tragica est, Comoedia prisca THaliam
Detinet, Euterpe Tibia docta placet.
Terpsichore Choreas, Erato sectatur Amores,
Uranie Coelum et Sidera sola notat.
Et si Fata sinant, si Vota secundet Apollo,
Iam nunc sidereos optat adire Lares:
Quid magis ad Votum, Desideriumque Magistri
Esse potest? Coelum et Sidera Phoebus amat.
Phoebus amat! dixisse parum est, quia Phoebus hic idem
Siderei Princeps, Duxque, Caputque Chori est.
Phoebus enim Titan, Hyperion, Sol et Apollo,
Sunt diversa sono Nomina, Res eadem.
Hoc tantum vere, Gens ingeniosa, Poetae.
Quod Solem et Phoebum conciliare sciant.
Cetera de supero, quae dant, inania dicet,
Quisquis ad Historicos, Astronomosque venit.
Iupiter in Coelis habitat, versatque Ministros
339Satellites nempe suos, quos habet quatuor.
Coeruleasque terit Nocte, dieque Vias.
Sed nec tantus Honor, nec tanta Potentia in illo est,
Quanta Poetarum versibus esse solet.
Sol primo in Coleo Deus est
340In Coelo scilicet planetario, quod docet alterum Carmen; non autem in illo maximo, quod Uranus tenet; sic etiam Mundi nomen, et Coelum illud accipiam.
Deus ille gubernat
Errantesque Globos, seriasque Plagas,
Et quia Sol, Phoebusque idem est, non alter Olimpo
Rector, et aetherea est in Regione Deus.
341Hoc etiam docent Nomina: Latini Solem dixere, quod sit Solus, ait Varro et Cicero: Graeci Φοιβον, seu purum ac splendidum: Plato Ἀπολλωνα cognominatum scribit ἀπο του ἀει παλλειν τας ἀκτινας a Iactu Radiorum οτι μονος ἐστι, και οὐκι πολλοι, sed puto, non esse necesse, ire per Etymologiam omnium Nominum.
Unde Iovi Fulgor, nisi Phoebus Lumina spargat?
Ille Faces Marti, Mercurioque dedit.
Tristis, et obscura est Veneri Faciesque, Domusque
Si tegat auricomum Phoebus Apollo Caput.
Ille suos certa moderatur Lege Planetas,
Et iubet Empyrias ire, redire Plagas.
Ille Anima est Mundi: Archaeum mihi dicere Fas est,
Vivere qui Terrae, Sideribusque dedit.
Ille potest mortale genus super Astra locare:
Ille Hominum vitam perpetuare potest.
Hoc erat in Votis, multisque ardebat ab Annis
Uranie, et Phoebi solicitabat opem.
Phoebe Pater! dixit
342
Patrem apellat eum, qui Magister est: Verus autem Uranie Pater non alius est, quam Uranus.
quando mihi denique Coelum,
Quod video multis te tribuisse, dabis.
Tu Veneri, et Marti coelestia Templa dedisti,
Nulla tuis illi Thura dedere Focis.
Lucet in aetherea, quamvis pallentior, Aula,
Qui sua Coniugii Pignora Falce metit.
Perseus in Coelo est, Cancer, Delphinus, Orion,
Lynx, Aries, Procyon, Hydra, Columba, Lepus.
Cetera non dicam; si dixero, parce Dolori!
Dignane sunt illo talia Monstra Loco?
Forte tuas Arces Animalia bruta merentur,
Non Homines, Aris, qui nocuere tuis,
Quando ego non colui? quando tua Numina laesi?
Sola mihi Coelum Cura, Laborque fuit.
Talia saepe suo geminabat verba Magistro:
Virgo! Querelarum desine! Phoebus ait.
Et tandem, euge Animo! nec enim mihi Cura recessit:
Sum memor: immemorem credere mene potes?
Quod tibi nec Vates, nec Sidera dicere possunt,
343Sermo est de Astrologia iudiciaria, in qua plurimus est Manilius per suum Astronomicon.
Hoc modo fatidici panditur ore Dei.
Dixit; Atlantiadem appellat, qui talia praepes
Perferat ad summum Vota, Precesque Patrem
344Videlicet: ad Uranum Uraniae Patrem.
Si Pater admittat, si dent sua Vota Planetae
Octavum in Numerum Nata venire potest.
345Scilicet Planetarum, qui vulgo septem hactenus numerabantur cum Luna Planeta secundario; nam Planetae primarii reipsa sex tantum fuere, et novus est septimus; sed nos hic Numerum Planetarum ab Antiquitate hactenus receptum sequimur. In sensu stricto, hodie cum nova Planeta numerantur Planetae primari septem: Secundarii seu Satellites Primariorum decem: quinque scilicet Saturni, quatuor Iovis, et unus Telluris. Venerem Satellite vero et reali destitutam ostendit Hellius in Apppendice Ephemeridum Astron. Vindobonensium ad Annum 1766.. Ephemerides politicae recentiores ferunt, Herschelium circa novum Planetam vidisse duos Satellites; hos tamen esse veros Satellites, dum haec scribo, non satis constat.
Uranus annuerat: Nutum sensere Triones,
Agnovitque suum Machina tota Deum.
346Quod de summo Deorum, Dearumque Rege Virgilius Aeneid. X. Annuit et totum Natu tremescit Olympum: sublimius antea Homerus expressit. Iliad. I. prorsus ad Rem meam.
Iam prope Tempus adest, quod te super Astra citabit,
Vibrabisque tuas, ut vaga Stella, Faces.
347Vero simile est, novum Planetam, praeter aliorum Naturam propria Luce, uti Fixas nitere. Videantur Ephemerides Astron. Vindob. ad Annum 1787. in Appendice.
Aspice, quo Frater Saturnus in orbe vagatur!
Sic ait, et nitidum claudit Apollo diem.
Illa suos Oculos, Speculatoremque Cyclindrum
Vertit, et extrema pro Statione locat.
Hic ubi Saturni Regio finitur (Apollo
Subiicit) Uranie sunt tua Regna, vide!
Finiit et subito complevit Lumine Terram:
Nunquam illo maius Lumen in orbe fuit.
Illa igitur Coeli Metas et Sidera signat,
Observatque sui Solis utramque Domum.
Quid Coelum, et toto Laquearia coerula Olympo?
Quid Stellae? et vaga sint Sidera? nosse iuvat.
Et modo Stellarum Lapsus, modo computat ortus,
Unde labor Lunae? quidve Cometa notet?
Circuit Arctophilax, Remis propellitur Argo,
Picta per Arva tumens volvitur Eridanus.
Indivisa premit Mulier Cythereia Solem;
Sanguineos Mavors flammens urget equos.
Cur ego (ait) Domini circum Praetoria Phoebi
Non tero iam liquidas fida Ministra Vias?
Heu quanti Errores! quanta Ignorantia versat,
Obnubitque tuum Terra, meumque Caput!
Quum mihi promissis habitare licebit in oris,
Quam multa, o! Superi! quantave Lucra feram.
348Si quod Phoebus erat pollicitus, Uranie, obtineret Regionem illam, aut si fingamus Astronomum ex Tellure in hunc novum Planetam translatum, cum Diameter orbitae Uraniae decies octies superet Diametrum orbitae annuae Telluris, cumque orbita haec Uraniae ambiat totum Systema Planetarium, nonnulla consequieretur, quae Astronomi ex Tellure definire nequeunt. Hellius scire cupidus, quanam Ratione, et Proportione ceteri Planetae, eorumque orbitae Systematis nostri Planetarii Astronomo in Uranie constituto optice apparerent, subductis Calculis, sequentia se reperisse scribit. I. Solis Diametrum ex Urania spectatum non maiorem apparere, quam sub Angulo I Minuti, et 40 Secund. cum tamen eadem Diameter ex Tellure (dum Soli proxima est) sub Angulo 32 Min. et 38 Sec. spectetur. Iam vel inde colligitur, quam debili luce Planeta Uranie a Sole collustretur, quae certe insufficiens noscitur, ut Uraniam nobis Terricolis sub exigua Diametro 3 circiter Sec. apparentem, sub ea Intensione Lucis, qua videtur, visiblem reddere possit, adeoque maxime verosimile sit, Uraniam Luce, non a Sole accepta, sed propria gaudere. II Tellurem nostram ex Urania spectatam non maiorem videri, quam sub Angulo I Secundi Circuli, adeoque spectata simul Debilitate Lucis, Tellurem ex Urania libero oculo spectata simul Debilitate Lucis, Tellurem ex Urania libero oculoo vix visibilem fore; pari modo Venerem, quae et remotior ab Urania, et Diametro paulo minore Telluris praedita est, fore invisibilem. Mercurium multo magis futurum invisibilem tum Ratione Distantiae maioris ab Urania, quam sit Distantia Tellluris, tum ob Diametrum 3/5 minorem Diametro Telluris: Martem denique (et si is in Coniunctione inferiore vicinior fiat Uraniae, quam Tellus) ob Diametrum tamen 3/5 minorem Diametro Telluris, pariter non videntdum fore ex Urania. Supersunt ergo Iupiter et Saturnus, quorum prior, dum maxime vicinus sit Uraniae, sub Angulo 20 Sec. paulo minore, quam ex Tellure, visibiles forent; sed hae Caussae Invisibilitatis spectant tantum Vim et Aciem Oculorum, quibus nos Terricolae praediti sumus: quid si oculi Incolarum Uraniae iis gaudent Proprietatibus, ut oblecta centies et auctiora et lucidiora exhibeant? tum certe non solum planetae, sed et Satellites Iovis, et cumprimis Saturni distincte videri poterunt. III. Diametri orbitarum Planetarum (si illi in media Distantia accipiantur) ex Urania sub sequentibus Angulis spectarentur. Diameter orbitae Mercurii sub Angulo 2 Grad. Martis 9 Grad. 10 Min. Iovis 30 Grad. 38 Min. Saturni 53 Grad. 20 Min. Cel. Bodius in suo opusculo, von dem neu entdeckten Planeten hanc quoque Caussam Invisibilitatis Planetarum Mercurii, Veneris, Telluris et Martis ex Urania spectatorum addit, quod in suis maximis Digressionibus a Sole ob Solis vicinitatem per Radios Solis invisibiles reddantur, eo quod Mercurius a Sole digrediatur solum 1 Grad. Venus 2 Grad. Terra 3 Grad. Mars 5 Grad. circiter; at haec Invisibilitatis caussa, quae tantum in nostra Tellure Locum habet, in Urania Ratione caret, quia Lux Solis sub Diametro 1 Min. et 40 Sec. apparentis, admodum debilis, Lucem Planetarum extinguere non valeret, modo Diametri Planetarum ex Urania sub maioribus Angulis, quam illis, quos supra vidimus, spectarentur. Emolumenta autem praecipua, quae Uranie in novo Planeta residens consequeretur, haec potissimum forent. I. Cometarum Vias, Motus, Figuras, Reditus, Proprietates, Naturas in tanta eorum Vicinitate, multo certius, quam ex Parnasso terrestri liceret definire, determinare, describere. Imo Cometarum Numerum, hactenus cognitorum, posset in Catalogo augere Cometis illis, qui ex Tellure, seu, propter nimiam Distantiam, seu propter diurnos Solis Radios sunt invisibiles. II. Cum Diameter orbitae novi Planetae Diametrum orbitae Telluris Motus annui superet octies decies, ex hoc novo Planeta Parallaxis Solis Respectu Fixarum, hoc est, Distantia Solis a fixis, saltem a Sirio, qui nostro Soli proximus putatur, facilius definiretur, in quam Distantiam Astronomi per Diametrum orbitae annuae Telluris Conatu adhuc omnino frustraneo inquisierunt. – Haec Emolumenta consequeretur Uranie, si eius organum Visus simile nostro supponamus; quid si autem sit longe perfectius? – Quid si oculi Incolarum Uraniae simili gaudeant Vi et Acie (tum caussa organi Visus, tum caussa lucis proportionatae, tum caussa Atmosphaerae purissimae etc.) obecita remotissima repraesentandi, quam habent Tubi Herscheliani primae saltem Inventionis? quis autem audebit negare Creatori Potentiam creaturas eiusmodi oculis instructas procreandi? Quaenam autem Emolumenta Astronomica consequeretur Astronomus eiusmodi oculis instructus in Urania Planeta Stationem habens, haec Astronomis cogitanda, et meditanda relinquo.
Quid Solium immensum? et Stellata Palatia Mundi?
Et quae sint Terris abdita Iura? scient.
Unde Cometarum Motus, Vis, Orbita, Turbae?
Quid Coma sit? Reditus Tempora quanta? scient.
Quod Spatium Solem; et sublimia separet Astra,
Quanta Parallaxis sit tua Phoebe? dabo,
Sic illa ad superos suspirat abire Penates,
Nullaque prae Coelo non onerosa Mora est.
Parva mora est mea Musa! venit Cyllenius: ille
Iam venit, et Phoebo talia Verba refert:
Uranus Uraniam coelestia scandere Regna
Iussit, et aeterni sumere Iura Throni.
349
Hellius, qui Regna coelestia multo propius, quam ego, inspexit, imo quae ille incolit, ego duntaxat eminus aspicio, haec fuisse Verba Mercurii ad Phoebum seu Apollinem testis est, quae ego fideliter reddo:
Audi:
Uranus Uraniam coelestia sumere Sceptra
Iussit, et aethereum scandere Iure Thronum.
Iussit, et aethereum Munus habere novum. (1)
Iussit, et aethereum Corpus adire vagum. (2)
Iussit, et aethereum Voce notare Locum. (3)
Iussit, et aethereum Lege movere Globum. (4)
Iussit, et aethereum Luce beare Polum. (5)
Iussit, et aethereum conciliare Sonum. (6)
Iussit, et aethereum Pace tenere Forum. (7)
Iussit, et aethereum condecorare Chorum. (8)
Iubet nempe Uranus, Filiam suam Uraniam, Astronomiae in Monte Parnasso deditam inter Deos, Deasque Planetarias referri, eique (1) Thronum et novum Munus coeleste tradi: vult etiam (2) ut Corpus, seu Planetam novum adeat, eumque (3) suo Nomine Uranie insigniat; Lege (4) Kepleriana et Neutoniana, omnibus Planetis communi, suis novum Planetam in motibus contineat. Luce (5) verosimiliter propria Partem supremam Systematis Planetarii collustret. Musicam (6) Planetarum seu Harmoniam a Pythagora, Platone, Cicerone, Keplere et recentioribus Astronomis agnitam, et demonstratam compleat: uti reipsa complet, cum Distantia eius a Sole sit ad Distantiam Saturni a Sole ut 2. : I. seu dupra, quae ratio Soni est, qui in Musica vocatur octava, seu Diapason. Vult (7) ut Perturbationes Planetarum, ex Legibus Attractionis ortas, suo Corpore, et motu Regulares et Pacificas reddat; denique vult, (8) ut Chorum Planetarium Dotibus suis, castae Virgini propriis condecoret etc. etc. ita Hellius.
Paucis valde mutla hic dicta sunt. Unum porro continuare est mihi multo iucundissimum. Non est vana Veterum sententia: Musicam quamdam seu Harmoniam, et Concentum esse inter Planetas, ac inde musicam ad Terras descendisse, priusque, quam inter Homines Rythmus ac Poesis obtinuit, fuisse. Pythagoras, atque eum secuti (ait Quintil. Lib. I. Cap. 8.) acceptam sine Dubio antiquitus Opinionem vulgaverunt: Mundum ipsum ea Ratione esse compositum, quem postes Lyra sit imitata. „Quid hic (inquit Scipio apud Ciceronem in suo somnio) quis est, qui complet Aures meas tantus, et tam dulcis sonus? hic est (respondet Africanus) qui Intervallis coniunctus imparibus, sed tamen pro rata portione distinctis, impulsu, et motu ipsorum orbium conficitur, qui acuta cum gravibus temperans varios aequaliter Concentus efficit. Nex enim silentio tanti motus incitari possunt, et Natura fert, ut extrema ex altera Parte graviter, ex altera autem acute sonens etc.” Ideo Plato in Republica sua (Lib. X. ) cum de Sphaerarum coelestium volubilitate tractaret, singulas ait Sirenes singulis orbibus insidere, docetque Sphaerarum motu Cantum Numinibus exhiberi. Est autem Siren apud Graecos Dea canens, quas alio Nomine Musas, sive Comoenas, Canenas a canendo dicimus; ita Macrobius. Theologi quoque novem Musas octo Sphaerarum Musicos Cantus, et unam pro Concentu, qui consit ex omnibus esse voluere (recolatur Nota (9) supra exposita). Unde Hesiodus in Theogonia sua Octavam Musam Uraniam vocat, quia post septem vagas Shphaera Stellifera superposita est. Dux et Princeps orbium est Sol, ut ipse Cicero refert, et Moderator Luminum reliquorum, Mens Mundi, et Temperatio. Nostri Astronomi de hoc Musico Planetarum concentu non dubitant: Ego, quod Uranie, seu novus Planeta perfecte compleat illam Harmoniam coeleste,, prorsus certum habeo.
Vertitur interea Coelum: Sol Signa peregit
Annua, Concilium poscit et Astra vocat.
Convenere citi, quotquot potuere, Planetae
Defuit ex illa Terra vocata Choro.
350Non est sine Caussis peculiaribus, quod Tellus ad hoc Concilium invitata, et illo etiam Iure, quod aliis Planetis convenit, instructa non comparuerit, sed haec relinquuntur cogitantibus.
Hic Sol Uraniam decernit ad Astra ferendam,
Et Regio, quae sit circumeunda, docet.
Rara Planetarum Coniunctio! mira Voluntas!
Cui similis (dicant Secula) nulla fuit.
Adsensere suo praesentia Sidera Phoebo;
Una est Saturni vox inimica: vetat.
Nempe mihi summum modo Femina tollat Honorem?
Grandaevumque habeat sub pede Virgo Caput.
351Saturnus inter Planetas, ut notum est, in Systemate Planetario, supremum hucusque Loxum obtinebat; nunc si Femina Viro (et si Soror sit) praeferatur, quae suo Ambitu grandaevum coerceat, et continuo quasi Calce premat, Dignitatem, Honoremque suum perdi dolet, et indignatur.
Frustra igitur Comites, et frustra sit Annulus ille,
Quem mihi non aliis Solque, Paterque dedit.
352Significat ea de Caussa se quinque Satellitibus esse stipatum, et mirabili illo Annulo, qui nulli Planetarum est concessus, per speciale Privilegium ornatum, ut extremas Systematis Planetarii Regiones non tantum cum Dignitate possideat, sed etiam viribus et Potentia contra Incursus Hostium (Cometarum scilicet) tueatur. Quid hic, et ultra Virgo sola et imbecillis?
Heu quantas dabit illa Vices, parietque Tumultus?
353Ingentes nimirum Turbas dabit in Coelo formosa Virgo, si in extimis Planetarum Regionibus sola constituatur, et Procis innumeris sub variis Cometarum Formis ultra nostrum Systema vagantibus exponatur; Verendum est, ne Cometae, Virginis elegantia incitati non solum Uraniam imbecillem ambiant, impetantque, sed in Coelum etiam Planetarium maiori Numero incurrant: meminisset Phobus, quanta iam Mala Cometae decerint? Nonnulli enim eo Audaciae sunt progressi, ut contemtis nostris Viribus, Regiones Planetarum incursaverint, et ad intumam Solis Regiam, propriumque Cubile pertingere conati sint etc. etc. Hic est Campus, in quo possunt Poetae, Astronomiae gnari, suis Cogitationibus exspatiari.
Inquit; et est aliquis, qui sua Damna velit?
Inde Satellitium, quo cingitur? urget in Iras
Sollicitatque Iovem, sidereosque Deos.
Nulla fuit toto Turbatio maior Olympo,
Saepe licet Bellum Sidera laesa gerant.
Ecce autem Interpres Dicum, de Monte bicorni
Uraniam laetus Sidera ad alta vocat.
Atque ubi Saturni magnus concluditur Orbis,
Hic illi summum nunciat esse Locum.
Quidquid erat mortale, Deus caducifer arcet.
Optima pars tantum restiti: illa Dea est.
Sextantem in Terris, tua Munera Phoebe, reliquit,
Quo nihil in Terris charius esse potest.
354Instrumento Astronomico, Partem sextam Circuli complectente, quod Sextantem dicunt Astronomi, olim Apollo donavit Uraniam in Parnasso coelestia dimetientem. Hunc subinde Phoebus (Urano sic iubente) inter Astra retulit, Mortalibusque incognitus fuit usque ad Tempora Cel. Hevelii Astronomi Dantiscani, a quo circa Annum 1670, dum Catalogum Fixarum conderet, primumm inter Leonem et Hydram repertus et observatus, atque subinde Aeri inter ceteras Constellationes incisus cum Astronomis sub Nomine Sextam Uraniae, communicatus est.
Hunc tamen ante suis fulgentem vidimus Astris,
Quam potuit Faciem prodere Diva suam.
Dixit: Io! Plausumque dedit Parnassia Turba,
Delix Uranie! Perge! capesse Polum!
Utque facit Phoebus, Coelum, Pindumque tuere.
Musa colat Terras, Sidera
Diva regat.
355
Uranie dum Coleos ascendit, Musarum Chorum et Parnassum nequaquam deseruit. In Coelo est Planeta, in Parnasso Musa: talia Exempla sunt multa in Historia Deorum; ita Phoebus ipse in Parnasso est Apollo, in Coleo Sol. – Diana in Coelo Luna: in Tellure Montium Custos, Nemorumque Virgo, ut canit Horatius L. 3. quin eadem Dea dicitur Hecate seu Proserpina apud Inferos iuxta illud Demsteri: Terret, lustrat, agit: Proserpina, Luna, Diana: Ima, Suprema, Feras: Sceptro, Fulgore, Sagitta, et ita de aliis Diis, Deabusque Coelum, Terram; et inferos incolentibus Mythologia docet.
Virga viam pandit, Nubes Talaria vincunt:
Illa sibi Numen sentit inesse, volat.
Phoebus ei Vires tribuit, traxitque volentem,
Aethra suis Humeris, Remigioque iuvat.
Quid memorem laetos toto super Axe Triumphos?
Accendit Radios Phoebus ubique suos.
In Choreas, Gyrosque novos abiere Planetae,
Non mansere suo Sidera fixa Loco.
Insolitam spargunt coelestia Corpora Lucem,
Laetanturque suas purius ire Faces.
Accelerant Gemini, Pollux cum Castore Fratres,
Vicinaeque suae candita Vota ferunt.
356Novus iste Planeta ab Herschelio detectus est prope Constellationem Geminorum, et quidem inter Pedes eorum et Cornus Tauri, ubi die 13. et frequentibus Martii 1781 versabatur.
Andromede, nisi vincta foret, sua Gaudia ferret,
Basia, et Amplexum laeta, frequensque daret,
Aestuat Alcides conspecta Virgine; at illa:
Non
Iole, non sum
Delanira, refert.
357Anachronismum ille mihi obiiciat, qui dicere audet, se nosse certam Mythologiae seriem, Consensum, et Rerum omnium in ea narratarum Chronologiam. Mythologia nec sibi constat, nec semper cohaeret. Ideo ego Historiam institui dare.
Sed delet, et multas surgit Saturnus in iras,
Germanaeque parat tristia Bella suae.
Saturni Mores, Mentemque, Animumque superbum,
Invidia et Feritas, Barbariesque tenet.
Arma Satellitibus, nunquam tractata, ministrat,
Saevit, et in Pugnam Curia tota fremit.
Sidera, si possent concurrere, cuncta iuberet,
Armaretque duos in fera Bella Polos.
Frustra petit rigidi fatalia Spicula Martis:
Iupiter oranti Tela trisulca negat.
Sed satis ad Bellum Saturnia Turba gerendum est;
Arna, Animos, Vires, Duxque, Cohorsque gerit.
Quid faciat Virgo? quas se convertat in Oras?
Hostem habet in solis sola relicta Plagis.
Optat in extremos fugitiva facessere Coelos,
Quamlibet extremis sit Draco, et Ursa Polis.
In Cursu, Latebrisque Salus, curritque, latetque,
Et cohibet Radios victa Timore suos.
Credibile est, texisse Caput Ferrugine tristi,
Utque Hyadum Mos est, immaduisse Genis.
Saepe illam Oebalii, fidissima Sidera, Fratres,
Saepe suis Facibus Libra, Caperque tegunt.
Explicat Erigone Stellis pendentibus Alas,
Herculeus Flammas spargit ab ore Leo.
Opposuit Taurus sua Cornua, Spicula Chiron,
Et quae sidereus Brachia Cancer habet.
Maxima candenti Fiducia restat in Orbe,
Hic latet, et Latebras plurima Stella facit.
358
Astronomi nominant Viam Lacteam, de qua Manilius Astronomicon Lib. I.
- - - Lacteus Orbis
Dicitur et Nomen Caussa descendit ab ipsa.
An maior densa Stellarum Turba Corona
Contexit Flammas, et crasso Lumine candet,
Et Fulgore nitet collato clarior orbis?
Hanc unam a Stellis potuit sperare Salutem,
Fixa putabatur Stella, Planeta fuit.
359Semper erat Planeta, sed quia motus eius valde lentus est, et Lucem habet Fixis similem; Magnitudine autem ea est, quae Stellas sextae vel septimae Classi non excedit, iis de caussis putabatur Fixa.
Quis tandem e Latebris extremi a Margine Coeli
Protrahet? aut quando se Senis Ira dabit?
Sextantem Uraniae non uno Sidere clarum
Terrigenae in Coelis, Coelicolaeque vident.
At vetus Uranie superetne, vel occubet Umbris?
Res est Astronomis abdita, scire Nefas.
Scire Nefas, an Dii, vel Secula plura domare
Falcigeri possint ferrea Corda Senis?
Sed domita est tandem Feritas annosa, licetque
Uranie Cursu liberiore frui.
Quam nec Dii poterant, nec tot iam Secula Pacem,
Et Lucem
Uraniae reddidit
Herschelius.
360
Guillielmus Herschelius Patria Hannoveranus, primum Miles, deinde Musicus, cum in Anglia novae occupationis caussa Telescopiis Newtonianis conficiendis operam daret, Rem et Patientia et Dexteritate eo perduxit, ut Spem suam superaret. Cum enim antea ex Officinis vix unquam Instrumentum prodiret, quod obiecta ultra 400 amplificaret, ille ultra progressus eiusmodi Telescopia composuit, quae 1000 et 2000 augerent. In Transactionibus Philos. Anglic. ad Annum 1782. Mentio sit de Augmento 6000, cuius Calculum pro Telescopio Newtoniano septem Pedum subiicit. Incredibilem hanc Perferctionem iam modo ad gradum multo maiorem perduxit; ut enim in Transactionibus novissimis legitur, confecit Tubos, qui decies aut duodecies millies augerent obiecta coelestia. Dum haec scribo, Fama fert Herschelium laborare in Tubo conficiendo, cuius speculum maius haberet Diametrum 4 Pedum, Longitudo Foci Pedes 40; quae hac stupenda Machina in Coelo detecturus sit, omnem omnino exspectationem superabunt, spemque faciunt, Astronomiam paucis post annis ad summum Perfectionis Apicem evehendam. Iam nunc ab Herschelio supra trecentas Stellas nebulosas novas, telescopicas autem supra quatuor millia per alios Tubos fere invisibiles detectas habemus, et quod stupednum, Stellas primae, secundae, et tertiae Magnitudinis, quae simplices per Tubos ordinarios apparent, ille suis Tubis has e duabus, tribusve Fixis optice compositas conspicit.
Ille dedit nobis Oculos, et Sidera, quo sint
Astronomis iam nunc proximiora, facit.
Is quoque, quae quondam perierunt, Astra reducet,
Et nova, quae nunquam visa fuere, dabit.
Fallor, an Excubias unus et alter agit.
361De duobus eius Satellitibus (Eunuchos ab Urano Patre vel Phoebo Magistro datos Virgini Uraniae, aut sponte assumtos dicet aliquis) nuper ab Herschelio detectis Famam fecerunt Ephemerides politicae. An autem sunt reapse Satellites Uraniae?
Invideatne aliis? vel Bella timendo laboret?
Forte etiam propria Luce nitere potest.
362Verosimile esse Planetam hunc novum propria Luce fulgere, faciunt Argumenta in Appendice Ephem. Astron. Vindob. ad Annum 1787 ab Hellio relata.
Nomen adhuc deerat; sed Nomen prodidit idem,
Qui dedit Uraniae lucida Regna Deus.
Regia Solis habet Fastos Hominumque, Deumque:
Regia mortali non adeunda Pede.
Nosco novam, veteremque Deam, Nomenque recordot;
Aut hoc, aut nullum Nomen habere cupit.
Hellius hoc Nomen de Coelo accepit,
363Postquam deposita Cometae Idea, quae plus Anno Astronomos, Geometrasque vexabat, sidus hoc novum agnitum est, et pro vero Planeta declaratum, de apto etiam Nomine, et Signo huic Planetae tribuendo cogitatum est. Herschelius Beneficiorum a Rege Angliae acceptorum memor, et quod Sidus hoc in Angliae urbecula Bathe, seu Aquis Solis ab ipso detectum sit: Planetam appellavit Sidus Georgium. Gallorum alii cum Cel. de la Lande Nomen ei tribuunt Herschel, Inventoris scilicet: Alii cum D. Poinsinet: Cybele, Sueciae Astronomus D. Prosperin dici vult Neptunum; Cel. Bodius Borussiae Astronomus Uranum; Hellius Universitatis Vindobonensis Astronomus Uranum; Hellius Universitatis Vindobonensis Astronomus Caes. Regius, Uraniam. Vide Litem Astronomorum de Nomine in Appendice Ephem. Astron. Vindob. ad Annum 1787. Ego Litem non ingredior, certum enim est mihi, Planetam novum esse Uraniam, id est, coelestem: ideo nunquam compellabitur a me alio Nomine. Ceterum Argumenta Hellii sola Authoritas (si ea inter Astronomos Locum habere posset) opprimere, non autem Ratio evertere poterit. Quodnam autem Nomen ex recensitis reipsa apud posteros consecuturus est Novus Planeta? Usus communis aut omnium, aut potiorum Astronomorum, imo et Poetarum, atque Pictorum definiet.
et illam
Historiae Signo conveniente notat.
364Notum est, omnibus Planetis suum esse Signum, quod seu Characterem, seu Hieroglyphum, seu alio Titulo latino, aut Graeco dicas, idem est. Iam etiam novus Planeta Signo quodam astronomico notandas erat. Signum apud Gallos, quod in suis Ephem. Astron. Connoissance des Tems produxerunt, est littera H, cui inferne Circellus appenditur. Prima scilicet Littera Nominis Herschel cum Circello, Signo ceteris Planetis communi. Hieroglyphon a Cel. Bode Astronomo Berolinensi in suis Ephem. Astron. adoptatum, est Signum Martis situ erecto, et Puncto, quasi Centro Circuli notatum. Hellius optime, ex Natura et Historia, Fatisque novi huius Sideris, et Nomini Uranie ab ipso tributi, convenientissimum proponit in suis Ephem. Astron. ad Annum 1787. Circellum Stella signatum, et significat: hoc Astrum, quod modo compertum est, et esse Planetam, et fuisse aliquando inter Stellas fixas a Flamsteedio scilicet et Mayero numeratum. Nota Stellae hoc etiam Nomine novo Planetae congruit, quod putetur suo Lumine proprio lucere, estque praeterea Stella Signum Uraniae Musae proprium, quae Stella in Fronte, aut pectore signata est, et Paludamento Stellis ornato, Manu Sphaeram coelestem, id est Stelliferam gestans pingitur. Cel. Bodii Signum, est sine Caussa et Significatione astronomica. Chemici ad sua Metalla, quae olim septem habuerunt, hoc autem Seculo circa Annum 1750 octavum etiam Platinam dictum, repererunt, designanda, Characteres acceperunt ab Astronomis, et sicut isti Solem, Lunam, aliosque Planetas, ita illi habita Metalli Ratione et Analogia ad Planetam sua Metallae notaverunt. Cel. Bode (More contrario) Koehleri Chemici excogitatum Signum pro Platina, ad novum Planetam, quem Uranum appellat, transtulit; quod tamen Signum ne Platinae quidem convenire noscitur: videtur enim existimare Koehlerus Platinam esse Metallum ex Auro et Ferro conflatum, cum tamen ipsa Platina (testante Illustrissimo Comite Sikingenio Chemicorum Germaniae Principe) disctinctum sit omnino a ceteris omnibus Metallum, quod tamen Hieroglyphon Koehleri ex et compositum designat. Hellius longe optime octavum et novum Metallum Platinam notandum proponit Signo Uraniae octavi et novi Planetae Proprietatibus cum Platina congruis, et analogis; uti legere est in Appendice Ephem. Astron. Vindob. ad Annum 1787.
Aptius hoc Signo nihil est, nil certius illo
Nomine: nil ista verius Historia.
Iam salve Uranie! et si te mortalia tangunt
Vota, mihi posthac, Astronomisque fave!