Sit Sanctum apud Vos humanissimos homines hoc Poetae nomen, quod nulla unquam barbaria violauit. Saxa, et solitudines voci respondent; bestiae saepe immanes cantu flectuntur, atque consistunt: Nos instituti rebus optimis non Poetarum voce moueamur? ait Cicero in Orat. pro Archia n. VIII.
Caput Secundum. De forma Poetices
Forma rem unamquamque suo in genere constituit, atque ab omnibus aliis, ut in se ipsa esse, internoscique possit, discriminat. Talem in Poesi formam dico esse FABULAM, et DICTIONEM. Primo igitur agendum venit de Fabula, deinde de Dictione.
Sectio Prima. De Fabula.
Fabulae nomen non eodem semper sensu accipitur; nam aliquando sub isto nomine intelligimus actionem, aut sermonem undequaque fictitium, et excogitatum, quemadmodum apud Aesopum colloquia, factaue bestiarum; et apud Poetas inania de diis, hominibusque commenta videmus. – Est etiam in usu, ut per Fabulam significemus materiam, actionemque Poematis. Haec et alia huc non magnopere pertinent. Mihi isto in loco Fabula est compages, et structura Poematis, siue constitutio, et dispositio rerum. Sicut enim in artibus ceteris, quae perficiuntur imitatione, dispositionem partium, structuramque dicimus esse formam; ita de Poetica sentiendum esse reor. Statuam eburneam fecisse Phidiam omnes nouimus; ebur in hac erat materia; formam vero in artificiosa eboris dispositione, configurationeque fuisse repositam intelligimus. Quapropter sicut statua sculptoris, et imago pictoris, aut sermo oratoris; ita Poetae Fabula de membris inter se conuenientibus, riteque connexis est instruenda. Quaenam autem sunt illa membra, quae partes, aut res, e quibus Fabula coagmentari, unumque corpus effingi potest? Alii plures adferrent, responderentque prolixius; ego pauciora hic trado, et illustro; non quod istas duntaxat Fabulae partes esse censeam, sed quod praecipua capita, membraque haec esse videantur, in quibus etiam cetera possint intelligi.
I. Narratio actionum, et eventuum.
II. Pictura,seudescriptio rerum simultanearum.
III. Peripetia,seuCommutatio conditionis,etFormae.
IV. Agnitio.
V. Episodium,seuIntroductio, velDigressio.
VI. Machina.
VII. Mores.
VIII. Orationes.
IX. Sententia, etDictum acutum.
Haec, et alia, quae praeter ista esse possunt in Fabula, magis consentire, unirique debent in Poesi, quam in Historia. Historia enim multiplices, dissimilesque res multas scribit; Poesis aut unam duntaxat actionem effingit, aut ex pluribus inter se conuenientibus, et unum, eundemque in finem tendentibus unum Fabulae corpus efformat. Et licet in Historia ex iisdem principiis cuncta proficiscantur, spectentque ad eundem exitum; sunt tamen aliqua inter se adeo dissimilia, ut nullam naturae coniunctionem, conuenientiamque habeant; in Poesi debent omnia conspirare, et quasi concentum aliquem pariter conseruare, nihilque interponi, quod cum alio aut necessario, aut probabiliter non cohaereat; atque ita uniuersa oportet connecti, ut nulla res vel subtrahi, vel immutari, vel alium in locum transferri possit, quin tota Fabulae coagmentatio destruatur.
I. Narratio Actionum, et Eventuum.
Narratiorei gestae seriem, euentumque omnem, qui cum lapsu temporis peragitur, recenset idoneo sermone. Habet ergo successionem et temporis, et actionis; series enim actionis exigit seriem temporis, ut singulis quasi temporum momentis singulae rerum gestarum portiones respondeant. Naturam talium actionum, et euentuum ipsa etiam narratio sequitur; quia sicut actio, ita narratio successiua est, continuatione temporis indiget; et quemadmodum tempus, et actio, sic etiam enarratio verbalis abit: verba fluunt cum tempore, et nisi scriptura coerceantur, pronunciando euanescunt. Sed necesse estActionisindolem penitius introspicere, et inde, qua ratione sit in sermone proponenda, probe ediscere. In actione, praesertim si continuata sit, non una rerum vicissitudo esse solet; fere enim fieri non potest, ut actio humana sine aliquo cordis, animique sensu, et motu perficiatur; itaque diuersas fortunae commutationes, crebras animorum adfectiones, naturales hominum characteres, casusque fortuitos, aut euentus consilio quodam procuratos in actionibus intuemur. Omnis actio prodit aliqud animi παθος. Inde fieri certum est, quod actio humana seu in facto spectetur, seu in oratione audiatur, mentem, et animum adficiat, intellectum ad cognoscendum, cor autem ad sentiendum prouocet.NarratioetMaterialisest, etPathetica. Ceterum narratio Poetica non est eadem cum Historica; habent virtutes quasdam inter se communes, sed habent etiam proprias. Istud utrique conuenire debet, ut sit probabilis, breuis, perspicua, et suauis; at ipsae hae dotes ex aliis in Historia, et aliis in Poesi partibus, ornamentisque componuntur. Historici a capite, et prima ab origine ordiuntur narrationem suam, proponunt caussas, actiones recensent sequuti rerum, temporumque ordinem, ac tandem finem faciunt; Poetae neque seriem temporis, neque ordinem, quo res gesta est, obseruant, sed ut probo eorum gustui sapit, relicto naturali ordine rem a mediis, aut etiam postremis auspicantur, itaque continuant, ut omnia loco certo inserantur, et totum argumentum in conspectu collocetur. Historico retinent ordinem naturalem, Poetae condunt artificialem. – Quomodo Narratio Poetica sit instruenda? porro est dicendum.
Actio, vel euentus si sit breuis, minus erit in enarrando artificium; mediocra plus industriae poeticae postulant; magna quae sunt, etiam in sermone ostendunt magnitudinem suam. Quaecunque sit res, breuis, aut diuturna, habeat initium, quod est proprium; et omissis illis partibus, quae narrationem onerant, diligenter, sane, probeque memoretur, ut clare cognosci, viuacique phantasmate comprehendi possit. Eum in finem multa utiliter praecipiuntur; ego hic pauca quaedam capita volo contingere. Narrationi praemittitur aliquando sententia non sine venustate, uti loco suo sum dicturus; aut si grandis actio sit referenda, conuertimur ad Deum, eiusque, quem opitulari posse putamus, voluntatem imploramus.
139Aen. VII. Pandite nunc Helicona Deae etc.
Narraturi horrenda, vel inaudita praefationem adcommodamus argumento;
140Ouidius Lib. X. Met. ante Fabulam Myrrhae, et Cinyrae. Dira canam, procul hinc natae, procul esse parentes etc. Et L. XV. de Pythagorae doctrina: Magna, nec ingeniis inuestigata priorum, quaeque diu latuere canam etc.
vel in ipso orationis cursu profitemur horrere, vel dolere nos ad recordationem tanti facinoris.
141Aen. II. a v. 12. Quamquam animus meminisse horret etc.
Licebit etiam in ipsa narratione interloqui aut illum compellando, de quo sermo instituitur, aut alios admonendo, qui partem habent in opere.
142Ouid. Epist. Heroid. XIV. a dist. 46. Item Lib. II. de Remed. Sithoni tunc certe etc. aut L. II. Fast. Dist. 113.
In re, quae male cessit, conuenienter effingi potest frustra praecessisse prodigia, et certa infelicitatis omina.
143Conf. Dekenius in Obseru. Poet. Parte II. Cap. II.
Narrationi uniuersae varietatem addunt magna, noua, et mirabilia, eique animam, vitamque conciliant similitudines, exempla, et quae in Aestheticis pro viuaci rerum sensibilitate postulaui. Tandem etiam breuis aliquando clausula terminat sermonem.
144Uti est Aen. II. Hic finis Priami fatorum, hic exitus illum forte tulit. Et Aen. VI. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum etc.
Dici nequit, quanta sit in narratione vis, quam gratus animi sensus, quam varii colores, et quam magna totius Artis Poeticae venustas, et efficacia. Ego ipse contestari possum, quod mihi saepenumero iucundissima cum voluptate accidit. Cum mihi Poeta quispiam diuinior historiam texit suis instructam, absolutamque dotibus, cogit me mei ipsius obliuisci, ac quod admirari debeo, si recogitem, totum me suo ab ore pendentem eam in regionem transfert, in qua res agitur, facitque mei gratia, res uti tota meos ante oculos peragatur; non auditorem, sed spectatorem me habet. Est haec facultas in Poesi praeprimis magna, ac prodigiosa; sed non omnibus, qui sibi Poetae esse videntur, propria. Quis est, qui nesciat maximam esse multitudinem hominum, qui prosa, versuque scriptis in operibus sermocinantur? Arabes singulari quodam gustu sunt in enarrandis euentibus; et fateor multa reperiri in historiis eorum mirabilia, gratiosa, et sapida. Postrema haec secula multo magis, quam illa vetera, adamarunt narrationes, easque non modo traduxerunt in Europam ex Oriente, sed etiam nouam quamdam Poeseos speciem condiderunt: nulla iam est regio, in qua non occurrant Libri Narrationes Morales venditantes. Apud Germanos quasi lumina quaedam ceteris puriora spectantur Gellert, Hagedorn, Wieland, et quos praeterea nominare possum. Num autem ubique similes, multosque vidimus? Dissertissimus Sulzer dicere non veretur paucissimos in hac Poeseos parte ad summam virtutem, felicitatamque pertigisse. Henrico Homio inter Anglos homini valde gustuoso non satisfacit Voltaire in Henriade ingentibus cum praeconiis decantata, quod actionem propemodum omnem sicce, ieiuneque tractet, ac ea, quae necessario describenda erant, incuriose praetermittat. Valere hoc forte posset in Historia Uniuersali; quae si praecipua facinora recenseat, officium fecisse dicitur: at cum in Epopoeia illustres heroum actiones per omnia spectare debeamus, impatienter ferimus, si quis auiditati nostrae subtrahatur, mens, et phantasia plena rerum cognitione, imagineque destituatur. Quod cum reprehendo, nolo meum Poetam inducere in vitium contrarium; sicut enim siccitate narrationis offendimur, ita verbosa, nimiaque rerum abundantia commouemur. Virgilius alias in enarrandis euentibus mire prudens, et scitus quem in finem producit Barcem, quam nec antea vidimus, neque deinceps memorari audiemus? nempe ut Annam ad Didonem euocet, est caussa unica: ast profecto parua, et inutilis in eo curarum aestu, dissimulanda potius, quam adtingenda. Et ne reginam ingratitudinis arguamus, quod neglecta sua nutrice alienam conseruet, poeta solicite occupat dicendo eam in urbe Tyro iam esse mortuam: namque suam patria antiqua cinis ater habebat.
145Vid. Aen. IV. a v. 632.
Licebit mihi hic animaduertere, facilem esse casum in vitia, nisi omnem temporum, rerum, et personarum rationem prouide circumspiciamus: summi etiam nonnunquam offendunt. Nihil dico honoris, auctoritatisque diminuendae caussa; immo ut culpam illius aut condonemus, aut obliuione sepeliamus, iuuabit eandem illius narrationem persequi, et incredibilem eius prudentiam in eandem Didonis historia demonstrare. Posteaquam extremam Reginae orationem, ut debuit, retulit, non moratur in caede, morteque illius describenda; est enim facinus atrox, tragicum, et desperatione, scelereque plenum; sed illico conuertit se ad spectatores, et quid viderint, quaeue fatalem illum ictum consequuta sint, clamorem in atriis, bacchantem famam, tecta frementia, resonantem aetherem, lamenta, gemitus, et ululatus oratione tristissima repraesentat. Ecce verba propria!
Illam media inter talia ferro
Collapsam adspiciunt comites, ensemque cruore
Spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
Atria, concussam bacchatur fama per urbem,
Lamentis, gemituque, et faemineo ululatu
Tecta fremunt; resonat magnis clamoribus aether.
146Ibid. a v. 663.
Narratio Poetis tam est necessaria, quam quod maxime; eaque sic ordinanda, et proponenda, ut quae ipsi mente conceperunt, plene ad sensum auditorum veniant. Non satis est in poemate dicere: Pugna fuit. Describimus arma, et exercitus, committimus aduersas acies, ostendimus praelia, depingimus vulnera, remque totam sic in oratione recensemus, coramque adsistimus, ut qui nos canentes audiunt, tamquam praesentem intueri, suisque oculis usurpare sibi videantur. Nempe, quod in Aesthetica Poesi probe, semperque cogitandum est: Homo non est mens pura; sensibus maxime agitur. – Narratio Poetica quanta esse debeat, in genere definiri nequit; fieri potest pluribus, aut paucioribus verbis; non est semper aequalis actioni. Quando eam oporteat esse angustam, vel effusam, boni Gustus est diiudicare. Exemplum unde potius accipiam? Hoc dum quaero, venit mihi in mentem Aristaei, de quo Virgilius admirabilem historiam contexuit.
147Lib. IV. Geor.
At ista si forte sua longitudine minorem, ac par est, adtentionem sensumque cordis excitaret, unam eius partem, quae de Orpheo disserit, audiamus. Hic mihi, ut primum memini, iam sentio oculos, auresque, totumque cor, et animum non tam inuitari, quam ingenti cum commotione agitari, cogique. Eurydice dum amorem Aristaei praeceps per prata fugit, veneno serpentis icta interiit. At chorus aequalis Dryadum clamore supremos implerunt montes, flerunt Rhodopeiae arces, altaque Pangaea, et Rhesi mauortia tellus, atque Getae, aeque Hebrus, atque Actias Orithyia. Ipse autem Orpheus amissa conuige incomparabili, Ipse caua solans aegrum testudine amorem te dulcis coniunx te solo in litore secum te veniente die, te decedente canebat. Difficulter mihi impero, ne rem totam ore Virgilii narrando referam; hoc autem obtinere a me ipso non possum, ut non iterum iterumque reuertar ad Eurydicen, et sensum, animumque Orphei adsummam. – Narratio est numeris omnibus absoluta, plena, matura, ornataque, et quod obseruari debet, pathetica, adeoque excellens, ut illi, quam Ouidius eodem in argumento composuit aequiparari non possit sine grandi Maronis iniuria. Si essem Papinius Statius, aut unus eorum, qui propiores erant aetati aureae, coelesti quodam spiritu, oreque diuino loquutum hic esse Virgilium deberem dicere.
II. Pictura seu Descriptio Rerum Simultanearum.
Descriptionema Narratione discerno, quod Narratio res succedaneas successiue recenseat, Descriptio vero rerum simultanearum imaginem exhibeat. Hanc in Aesthetica generali propria nomenclatione adpellaui
Picturam, et
Iconismum. Narratio fertur ad aures, Descriptio oculos adficit; et quemadmodum res enarrata per aures, sic imago descripta per oculos conuertit ad se intellectum humanum, ac deinde descendit in animum. Narratio imitatur morem Musicae; Descriptio similis est Pictoriae. Si Narrationem cum Musica, Descriptionem cum Pictoria adtente, fideliterque componamus, et quaeramus, quibus in proprietatibus conueniant, et discrepent? non iniucundam, inutilemque discordiam, harmoniamque inueniemus. Eat ergo unusquisque sua mente, qua lubet; liberae enim sunt cogitationes. Tum, ut ego non vane existimo, manifestum erit, me non sine caussa hic illa separasse, quae suapte indole dissident; et interuallum illud probe ostendisse, quod inter Narrationem, et Descriptionem est positum. Rem in duobus Poetis experiamur: Narrator est Homerus, Pictor Ariostus; illius enim est magis narrare, huic autem proprium pingere. Non displicebit more aliorum dicere Descriptionem Poeticam esse picturam aurium. Materia Descriptionis sunt Res simultaneae. Hoc nomine venit Homo verus, et imaginarius in forma sui corporis, animi, et fortunae; atque ita haec Descriptionis species vel
Effigiesdicitur, vel
Ethopoeia. Effigies enim formam corporis demonstrat, Ethopoeia mores, animique characteres efformat. Secundo describitur Animalia, monstra, prodigiaque omnia. Tertio Locus, et res uniuersae, quae successione temporis non indigent, sed simul oculis usurpari possunt, palam proponuntur.
148Dixi Parte II. Doctr. B. G.
Triplex ista materiae designatio generatim facta argumento est, quam late pateat, multaque comprehendat campus huius Iconismi. Si rem bene perpendimus, nullum est poema, in quo vel persona aliqua, vel bestia, vel res inanimata comparare, spectarique non debeat. Exempla sunt intuenda, considerandaque apud auctores excellentiores. Conuertamus nos ad illud spectaculum, quod Ouidius felicissimus aliquando pictor edidit de Minerua, et Inuidia. Hic enim uno in artificio et loci, et personae, et morum imaginem intueri possumus. Inamaena, tristis, et horribilis est rerum facies; sed tamen non minus ad oblectandum, quam ad propositum, doctrinamque nostram adprime idonea. Minerua, uti refer historia, grauis, quam ut sustinere posset, ab Aglauro Cecropis filia offensa, commotaque peruenit ad Inuidiam supplicium petitura. Domus est imis in vallibus antri abdita, sola carens, non ulli peruia vento, tristis, et ignaui plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet. Nolo rem omnem huc exponere; praestat adire ad ipsum Ouidium, picturamque uniuersam curiosius contemplari.
149Lib. II. Met.
Monstrum humanum in Polyphemo,
150Aen. II. III. et Metam. XIII.
in Caco,
151Aen. VIII. et Fast. II.
in Cyclopibus,
152Apud Hesiodum, Homerum, Callimachum, Virgilium, Statium etc.
Gigantibusque
153Apud aosdem, et Ouidium etc.
vidimus. De Animalibus quid adferam, nescio. Iconismus eorum habemus tam multos, et admirabiles, ut quem prius accipiam, statuere non possim. In Sirenibus, in Scylla, in Sphynge, in Pegaso, in Harpyis, in Centauris, similibusque portentis multi Poetarum suam pingendi artem expresserunt. Aetates etiam varias, vicesque temporum, ver, aestatem, autumnum, et hiemem, auroram, et meridiem, diem, et noctem, et alias, quae huc referuntur, viuacisssime descripserunt. Quidquid est in coelo, terraque, uti sunt nubes, fulmina, irides, montes, valles, siluae, campi, herbae, flores, fontes, fluuii, maria, insulae, portus, et naues; hoc omne, quod Natura, Artesque procreare possunt, idoneis verborum lineis, sermonumque coloribus depingere Poetarum est. Nihil non condimus, nihil non imaginamur, nihil non aesthetice repraesentatum, ut finem poemati nostro praestitutum adsequamur. Quis iam famam, et discordiam non vidit in poesi artificiose adumbratam? quis pacem, et bellum, eorumque comites non sensit oculis? iustitiam, fidem, iram, furorem, paupertatem, famem, curam, luctum, mortem, virtutes, et vitia, bona, malaque innumera? Ars ista pingendi multo ultra naturam processerat; nam illa quoque spectanda facit, quae nuspiam sunt gentium, locorumque. Ceterum res, quae describitur, digna sit, in qua se labor artificis exerceat, iisque omnino, quibus debet, lineamentis, et coloribus exaretur. Paucis certe verbis dictum est illud de hominibus ex hac vita decedentibus ad cocytum: Stabant orantes primi transmittere cursum, tendebantque manus ripae ulterioris amore. At mihi continuo versatur ante oculos frequentissima turba mortuorum, qui ut ad campos aeternitatis quantocyus exponatur, in margine coenosi, turbidique fluminis institerunt. Sunt viri, et mulieres, pueri, puellaeque, iuuenes, et heroes: hic aetas omnis, sexus, et conditio cernitur. Et quod commiserationem, lacrimasque mouet, sunt heroes magnanimi, ne ante tempus morerentur, dignissimi: sunt puellae adhuc innuptae; quo quid miserius? sunt iuuenes cremati ante ora parentum; quod spectaculum sane est acerbissimum. Nihil est ad multitudinem reliquum. Quam multa in siluis autumni frigore primo lapsa cadunt folia: aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aues, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis; tam multae stant animae, tenduntque manus, orantque Charontem portitorem horrendum, et squalore terribilem - - - Multa ego video in arcta hac imagine: Homines innumeros, fluuium coeno, vastaque voragine aestuantem, cymbam ferrugineam, conto, velisque tristissimus instructam, nautam senem, sed crudum, cultu, adspectuque timendum - -
154Aen. VI. a v. 205.
Quid silentium illud disertissimum, quod Didoni apud inferos imposuit Poeta maximus, dum memorat, eam forte in conspectum Aeneae incidisse? Per umbram obscuram agnoscit Aeneas Didonem a vulnere recentem, errantemque silua in magna. Demittit lacrimas, affaturque dulci cum amore. Illa silet, nec magis incoepto vultum sermone mouetur, quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes. Breuis est Iconismus; sed quam amplos, magnosque sensus inspirat, quam vehementem habet eloquentiam! Obscurat haec imago coloratissimas descriptiones.
155Aen. VI. a v. 450.
Finem non inuenirem, si lectissima Picturarum exempla hodiernis a poetis adducere vellem in theatrum. Rerum omnium descriptionem illa potissimum illustrant, animantque, quae de Sensibilitate Lucis, et Coloris adtuli Parte secunda Doctrinae Boni Gustus. Ioannes Baptista Gandutius e probatioribus Latinorum Poetis acceptas rerum variarum Imagines modo quodam Chrestimathico exhibuit priori seculo.
Picturae Poeticae non unius sunt indolis, et virtutis; aliae enim rem quasi mutam, et sine sensu ostendunt; aliae quemdam animi motum habent. Vitulus Horatianus fronte curuatus imitatus ignes tertium lunae referentis ortum, qua notam duxit, niueus videri, cetera fuluus, ita pictus est, ut aciem, visumque duntaxat mei intellectus conuertat ad se;
156Lib. IV. Od. II.
pastor autem apud Virgilium cum inquit: Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae! non ego vos posthac viridi proiectus in antro dumosa pendere procul de rupe videbo: infortunio, querelaque sua etiam animum commouet.
157Ecl. I.
Res insigniter turpes, at nauseosae saepe melius teguntur, quam in apertum producuntur; itaque Achilles imitandus, qui lacerum, faedatumque cadauer Hectoris proiecto integumento operuit. Siquid autem sit pingendum, habeat plenam, perfectamque imaginem, ut spectator satiatum se, non delusum esse sentiat. Aliquando paucorum etiam lineamentorum effigies rem totam eloquitur: Obstupui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit;
158Aen. II.
nonne satis est ad intuendum hominis stuporem? Imo, quod pictores facere non possunt, hoc poetae uno verbo depingunt. In exemplo videamus: Populea maerens Philomela sub umbra amissos queritur foetus, quos durus arator obseruans nido implumes detraxit. Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen integrat.
159Georg. IV.
Nouitas in imaginibus colorem, lucemque magnam facit.
160In Doctr. B. G.
Multi scriptores multa de magnis aquarum effusionibus, incrementisque ostenderunt; ast cum ait Horatius: piscium et summa genus haesit ulmo;
161L. I. Od. II.
est aliquid noui, quod alii non expresserunt, spargitque lucem hac specie nouitatis in totam diluuii descriptionem. Rebus humilibus, vilibusque non moueor, nisi forte ad risum, contemtumque adferantur. Praeterea quae mente concipi non possunt, offendunt. Descriptio ut sapiat, argumenti naturae sit conformis; qualis est fortuna apud Horatium,
162Lib. I. Od. XXXV.
Alpes apud Hallerum,
163In principio operum poeticorum.
Ver apud Kleistium,
164Parte II. Scriptorum Conf. Lessingii Laocoon §. XVI.
Templum Amoris apud Voltairum ---
165Henr. Lib. IX.
An autem proprii sint omnes illi colores, quos Homerus iconismo Leonis immiscuit, non sine ratione incessit in me dubitatio. Ad leonem interficiendum concurrit omnis hominum multitudo. Ille sui securus contemnit arma, et procedit ut antea. Sed posteaquam sensit immitti telum (hic iam orditur pingere) contorquet se hians, spuma circa dentes oritur, gemit in corde generosus animus, latera, femoraque sua utrinque cauda verberat, seque ipsum ad pugnam concitat,et toruum contuens furore fertur -.
166Iliad. XX. a. v. 164.
Non pauci sunt, qui negant leonem flagello caudae ad pugnam excitari. – Uniuersim poema verbosis descriptionibus onerari non sustinet. Quodcunque iusto magis est picturatum, sterilem quamdam abundantiam habere solet. Vitium hoc esse dicamne phantasiae luxuriantis, vel paupertatem infecundumque solum argumenti? Nuspiam magis, quam in pastorali, rusticaque poesi deprehendo pares, similesque per omnia descriptiones. De pictis id genus operibus usurpare soleo, quod Ariostus habet de Gabrina: quanto ornatior, tanto turpior. Meliores poetae ut maiore rerum varietate distinguant sua artificia, narrant, pinguntque, et ne frequentioribus iconismis corrumpant sua poemata, saepe rem, quam pingendo possent exhibere, in actionem conuertunt, faciuntque ut eam in virtute, effectuque suo videamus. Quod ego in Iliade summo cum gustu factum esse agnosco. Pulcram, venustamque fuisse Helenam omnes nouimus: una ilius forma erat caussa belli exitialis. Num autem aliquando pulchritudinem eius depinxit Homerus? Satis habuit dicere: illam habere ulnas candidas, gestare caesariem capitis elegantem, esse mulierum nobilissimam, et Deabus similem; plenam, perfectamque eius effigiem nuspiam dedit spectandam. Ad rem est, quod optimus genius Ephraim Lessing capite vicesimo Laocoontis doctissime disputat. Narrationem, et picturam non imperite miscuit Ioannes de Yriarte in carmine suo latino de Tauromachia Madritensi, seu Ludo Taurorum Madriti die 30 Iulii Anni 1725 celebrato.
167Obras Sueltas de Don Iuan de Yriarte – Tom. II. Madriti anno 1774. Fragmentum Carminis refert Doctiss. de Murr. Tom. V. Iournal etc.
III. Peripetia, seu Commutatio Conditionis, et Formae.
Commutatiorerum earum, quae aguntur, conuersionem contrariam significat; hoc Graeci melius suo in idiomate dicunt περιπετεια, quae cum fieri possit duplici modo, vel nimirum prospere, vel infeliciter variando, eum quoque rerum transitum, et mutationem duplicem esse oportet. Oedipus unde esset, incertus post longam in quaerendo peregrinationem, et calamitatem nodo aenigmatis dissoluto paternum in thronum eleuatuur; felicissima est conuersio. Sed idem Thebanorum rex comperto gemino suo flagitio, quod inscius perpetrauerat, oculos sibi eruit, relictoque regno sit vagus, et exul, stipem mendicando corrogat; miseranda calamitas.
168Diodorus, Apollodorus, etc.
Odyssea Homeri utramque hanc conditionis vicisssitudinem exhibet diuersis in personis. Ulysses enim, Penelope, Telemachus, et omnes, qui partes eorum tutabantur, e varia diuturnaque miseria in fortunam prosperam reponuntur. Antinous autem, ceterique proci, et mulieres, qui tamquam rerum domini facultates prudentissimi principis deliciando absumere pergebant, infelices euadunt.
MateriaCommutationi subiecta est Homo; hic enim aut solus, aut praecipue patet felicitati, infelicitatique. Possunt tamen aliquando etiam bestiae adoptari, venireque in partem Peripetiae duplici modo, videlicet si vel sub allegoria, et imagine illarum actiones humanae repraesententur; vel si ipsae bestiae quamdam operis communionem habeant cum homine in poematibus proposito.
Usushuius commutationis est in Poesi perpetuus; sed non omnis habet locum in Aesthetica meliori; proponam igitur dotes, et
Leges. Primo: Peripetia sit Magna; sic enim ea rerum, fortunarumque vicissitudo sensus, animosque nostros vehementius impellet, et ex metu ad laetitiam, vel ex gaudio ad terrorem, doloremque, sicuti fausta, vel infortunata est conuersio, corda hominum transfert. Propterea videre est apud Poetas praeclarissimos primum in eo laborem, industruamque reponi, ut mutationes quam maximae consequantur. Ad Epicos exempli gratia adeamus. Homerus Achillem, Vigilius Aeneam, Tassus Godefridum, Voltaire Henricum, Ossianus Fingalem, Glover Leonidam, Bussieres Sanderbergum, Milliaeus Moysem, Carrara Christophorum Columbum, alii alios dicunt se canere. Putabis eos more nostro loquuturos, acturosque, et parum esse in nomine, rebusque gestis, quos sensum, admirationemque pariat. At ubi ad perturbationes rerum progressus fueris, et varios, inopinatosque euentus, quos heroes illi, personaeque principales ineunt, peruideris; ubi inquam fortitudinem, et magnanimitatem, vel desperationem, errores, ambagesque inextricabiles, et totam artificii structuram mente tua, oculisque didiceris, rem alias ordinariam tam varia, magnaque, et multiplici rerum conuersione aeque admirandam esse tibi ipsi credes, ac prodigiosum hoc foret, si Geni Coelestes humana in forma descenderent, aut bestias, vel arbores inter se colloquentes exaudires. Vulgares homines ne quaesieris in illis Poeticae regionibus, in quibus magna est Peripetia. Hic enim ii duntaxat, aut certo maxime, et ante alios conspiciuntur, qui se virtutibus, aut vitiis supra ceteros insigniter extulerunt. Heroes hic sunt magni, singulares Matronae, et incomparabiles Virgines; homines fortitudinis, pietatis, amicitiae, fidelitatis, castimoniaeque prodigia; ambitionis, odii, inuidiae, criminumque monstra, ac portenta; immanes tyranni, consceleratissima capita; quorum facinora sine omni artis impendio mentem humanam in stuporem, et admirationem erigunt. Neque enim mediocri vitio, vel virtute commouemur, propterea, quod mediocria sint frequentia; et quae plurimorum sunt, omnibus facile conueniant. – Secundo: Potest aliquando Peripetia fieri penitus inexpectata, et improuisa, tunc praesertim, quando vel Diuinitas agit, vel inopinato quodam motu concutiendi sunt animi. Primum illud ea de caussa, quod consilia, decretaque Diuinitatis nec possint ab homine cognosci, nec sint tales illius dispositiones, quales esse debent in actionibus humanis, ut tandem effectus consequatur. Alterius autem ratio haec est, quod grauior, et vehementior in animo concitatio tunc maxime oriatur, quando impressio ita est subita, repentinaque, ut adtonita, compressaqua mens neque se colligere, neque violento motui possit resistere. Nihilominus aliqua Peripetiae semina plerumque ante iaciuntur, ut tota rerum vicissitudo ex vi, et dispositione antecedentium enascatur. In quo etiam hic obseruandum venit, ut semina illa fructum illico non ostendant; sciri, viderique debent ea semina, sed quorsum tandem euasura, et quem fructum productura sint, ignorari; ut cum completa, ostensaque fuerit Peripetia, admirentur spectatores, suasque cogitationes ad ea omnia, quae superius iacta sunt, ordinate reducant, nexum singularum partium inspiciant, naturaliter, belleque factum esse artificium recognoscant. Tertio: Commutatio fiat in Personis, quarum potiores sunt in Fabula partes; hoc et argumentum ipsum, et auditorum desiderium, et ratio deposcit. Cum enim oculi, animique nostri in id maxime sint intenti, quod primo loco fuit propositum, estque maximum, ac in opere praecipuum, inuiti discedent ad minutiora satius esse arbitrati in eo commorari, quo vehementius, iucundiusque adficiuntur; idcirco Poeta maxima in luce, peripetiaque collocabit illos, qui sunt antistes, principesque poematis homines. Quarto: Vires, et limites Naturae obseruentur, et siquidem hodierno aetatis genio sit fingendum, prudentiae, rationisque oculi Deorum nunquam dimittant. Nam cum ingenia nostrorum hominum, mentesque huius seculi plura, quam primis illis, vetustisque temporibus videant, impendii longe maioris est eam rerum commutationem architectari, implectereque, quae concitet admirationem; ac olim seu Homeri, seu Graecorum aliorum tempestate fuerit. Litterati erant minori numero, et fere singuli in singulis duntaxat artibus, scientiisque probati, vulgus autem maximam partem informe. Dicam sine vetustatis iniuria; et dicam certe cum veritate Homines nostros esse magis cultos, perspicaces, et rationi deditos. Quod quidem non est vehementer admirandum; sunt enim apud nos plura, maioraque huius felicitatis adiumenta, et praesidia. Omnes retro aetates nos docent; quod antiqui suo labore, ingenioque perfecerunt, magisterio, exemploque nobis est; nos nostra, alienaque mente ditamur; multam disciplinarum varietatem beneficio populorum diuersorum possidemus, et habemus experientiam optimam in instituendo magistram, usum, genium, gustumque seculi; quae omnia Ignorantiam illud admirationis principium, et fundamentum aut imminuunt, aut tollunt; id autem profecto faciunt, ut difficilius sit ad palatum, sensumque huius seculi fortunam, conditionemque hominum versare, et Peripetiam moderno Gustui, doctrinaeque adtemperate.
Alia Commutatio nonnunquam fieri potest, quae non iam conditionem, sed Formam ipsam conuertat; et hoc est celeberrimum illud seu monstrum, seu prodigium, quod
Metamorphosim, siue Transformationem nominari audimus. Liberum est Poetae, si res, et locus admittat, ostendere suam omnipotentiam, patrareque miracula quatuor istis modis, quos expono; fas inquam est illi et Deum aliquem, aut semideum, quales in fabulis plures esse nouimus, et Hominem, et Bestiam, et Rem Inanimem in formam aliam ita commutare, ut vel desinat esse, quod antea fuit; vel manente priori natura figuram aliam superinduat. Circa ista quatuor capita congrue fingitur aliquando metamorphosis. Ostendam omnia in specie pluribus exemplis. - - Transformatio Dei cuiuspiam commentitii quadruplici ratione euenire potest: vel enim fingimus illum conuerti in aliam Diuinitatis formam;
169Diuina forma est apud Mythologos, quando Iupiter Dianae imaginem mentitur, ut habet Ouid. L. II. Metam. Proteus Larinis Vertumnus semideus Lib. VIII. et XIV.
vel adsumere Hominem;
170Uti Iupiter gerit Amphitruonem, Mercurius Sofiam apud Plautum; Apollo Pastorem Lib. II. Met. Eurynomen Lib. III.
vel Belluae cuiuspiam,
171Iupiter in Taurum transit, ut rapiat Europam. Lib. II. Met. et apud Moschum Idyllio II.
aut etiam Rei mortuae figuram simulare.
172Sic fecisse dicitur facinorosius ille Iupiter, dum propter Danaen se conuertit in nubem,
Manent in his formis Dii antiquitatis, et superstitionis; neque enim aut arbitrii, aut voluntatis eorum est diuinitatem omne in aeuuum deponere; una est necessitas, quae ipsos hac dignitatis praerogatiua in perpetuum spoliare potest, si videlicet iusiurandum per stygem sacerrimum fluuium datum perfidia sua temerent, periureque prosanent. Hoc ex doctrina vetustae Poetices. – Totidem modis fieri potest Transformatio Hominis; traditur enim Homo transformatus esse in Deum,
173Hac ratione Dii, Deaeque omnes poetarum facti sunt; Ino, et Athamas maris tutores Lib. III. Met. Aeneas indiges Lib. XIV.
in Hominem alium,
174Hippolytus in Virbium Lib. XV. Met. Tiresias in mulierem, et denuo in virum apud eundem Ouid. Iphis ipso nuptiarum die in virum Lib. IX. et innumeri alii in systemate Memepsychoseos, vg. Euphorbus in Pythagoram etc.
in Bestiam,
175Lycaon in lupum, Io in vaccam, L. I. Met. Cycnus in auem, Callisto in ursam L. II. Actaeon in ceruum L. III. Arachne in areneam L. VI. Hecuba in canem XII.
in rem Inanimam.
176Battus in lapidem. Daphne in laurum. L. II. Met. Narcissus in florem L. III. Lycii in ranas VI. Biblis in fontem IX. Cyparissus in arborem X. Iulius Caesar in stellam XV.
Iuuat hic mentem paullum aduertere ad istas commutationes; aliae enim sunt Intrinsecae, plenae, et integrae Hominis metamorphoses, quae naturam eius funditus euertunt, et deserunt, uti cum Baucis, et Philemon in arbores, Tereus in upupam, Procne in hirundem, Philomela in lusciniam, Itys in Phasianum – abeunt; aliae vero Externae, ut natura quidem humana perseueret, sed ad eam proprietas alia, aut forma accedat; sic Aeson, et Iolaus fiunt iuuenes,
177De Tereo etc. vide Lib. VI. Met. de Aesone VII. Iolao IX.
Midas euadit aurifax;
178XI. Lib. Met.
de Hermaphrodito, et Salmaci nihil dicam ... . Metamorphosis Bestiarum angustioribus limitibus circumscripta videtur; insipida illa priscorum hominum superstitio, quae ligna, lapidesque, fornacem, timorem, pallorem, et alia sensus expertia in diuinitatem extulit, non fuit ausa commutare bestias in formam deorum; deos in bestias transformatos saepe legimus, sed bestias in imaginem deorum traductos aut nuspiam, aut raro in meliori poemate legimus. Colebantur dii sub figura ibis, crocodili, serpentis, cercopitheci, et nescio quae animalia adsumebant; sed in forma deorum nec dracones, nec aliae bestiae solebant exhiberi; siue quod nulla esset apud eos homines certa deorum forma, siue quod indignum putarent animalia in formam diuinam commutare. Hominem e Bestiis,
179E formicis facti sunt Myrmonides Lib. VIII. Met.
remque inanimatam
180Ursa in sidus L. II. Lupus XI. et Draco in lapidem XII. conuertitur.
bona metamorphosi factam esse noui, meminique tales conuersiones tam quoad naturam, quam quoad figuram exteriorem posse confingi
181In ursa, lupo, et dracone intrinseca est mutatio; cum autem Coruus ex albo sit niger Lib. II. Met. extrinseca. Insignis est disputatio de forma Deorum apud Ciceronem Lib. I. de Nat. Deo.
... . Res denique vita, sensuque defectae pari potestate formantur in Deum, aut aliquam diuinitatis similitudinem,
182Naues Aeneae in Nymphas in Aeneide, et L. XIV. Met.
in Hominem,
183Lapides Deucalionis, et Pyrrhae Lib. I. Met. Dentes draconis in milites III. et IV.
in Bestiam
184Humor, et Calor in Pythonem L. I. Met. Guttae sanguinis Gorgonei in angues L. IV. Ardea urbs in auem L. XIV.
et rem aliam.
185Argi oculi in caudam pauonis L. I. Met. Sanguis Aiacis in Hiacynthum L. XIII.
Hic quoque vel totalis,
186Ut cum lapides animantur in homines.
vel externa duntaxat est alteratio.
187Uti cum aquae calidae redduntur frigidae L. XIV. Calculi nigri cum fiunt albi L. XV.
Ouidius Naso Parthenium Chium imitatus talibus metamorphosibus inuoliut seriem historiae ab exordio mundi ad sua usque tempora tanto quidem cum artificio, tamque mirabili fabularum ipsarum dispensatione, ut non modo eruditorum consensus hoc opus propter doctrinam, quam continet ex omni Philosophiae genere amplissimam, eruditionis thesaurum iudicauerit, sed etiam e Graecis, itemque aliis nationibus inuenti sint aliqui, qui admiratione ducti id in suam linguam conuerterent.
188De Metamorphosibus Ouidii Ioan. Iac. Dusch commentatur Parte V. Epistolarum ad formandum Gustum.
Ouidium imitari voluerunt illi, qui apud nos Metamorphoses Hungariae, Natales liberae, regiaeque ciuitatis Tirnauiensis audaci fingendi libertate ediderunt. Ludouicus Holberg multorum operum auctor diligentissimus in Dania per duos Transformationum libros nullum omnino hominem, sed bestias commutauit, uti araneam in satyricum, picam in tonsorem, cancrum in sartorem, vulpem in legatum, dryn, et niuen arbores in hominem -. Alii sunt aetatum, gentiumque diuersarum poetae, qui tales formarum conuersiones suis operibus inserere pulcrum putauerunt. Sunt in Iliade; nam quoties dii in sua, alienaque specie sistunt se visibiles? sunt in Aeneide, iam enim dixi de nauibus; sunt in aliis primi gustus artificiis exempla metamorphoseon. Iacobi Vanierii Praedio Rustico puto non inepte inscriptas esse illas de Api, de Pristera, de Carpo – transformationes amaenitate multa conditas. Usurpantur Metumorphoses, quod recte infigi velim in animum, usurpantur inquam ad Historiam, ad disciplinam Scientiarum, et Artium, ad laudem, et vituperium, ad poenam vitiorum, et praemium virtutum, ad totam rerum, et morum philosophiam. Sunt perspicaces viri, qui totam historiam, physicam, et ethicam in metamorphosibus Ouidii inuenisse se credunt.
IV. Agnitio.
Agnitio, prouti nomen ipsum ostendit, est mutatio ignorationis in cognitionem; quod tunc euenit, quando una, vel plures personae post errores varios ad eam sui, vel rei cuiuspiam notitiam veniunt, ex qua oritur amicitia, vel inimicitia inter eos, qui sunt felices, aut infelices. Tres ergo proprietates habet plena agnitio; prima est cognitio personarum, aut rerum; secunda amicitia, vel inimicitia; tertia felicitas, aut infelicitas. Historia Oedipi totam hanc doctrinam exhibet. Iocasta recognoscit Oedipum, cum quo iam pridem coniugium fecerat, suum esse filium; personalis est agnitio. Dum autem hunc eundem Oedipum intelligit esse parricidiam, commissae rei cognitionem obtinet. Inde nascitur inter eos pudor, odium, et incesti facinoris detestatio, ac tandem lamentabilis infelicitas.
189Uti est apud Mythologos.
Agnitio personae praestantior est, et admirabilior. Illae etiam agnitiones, quas habent bestiae, uti canis Argus Ulyssis agnitor;
190Odys. XVII. a. v. 290.
aut cum inanima cognoscuntur, quemadmodum Polycratis annulus, quem in mare deiectum piscis captus retulit;
191Plin. H. N. Lib. XXXIII. Cap. I.
referuntur ad eam, quae personarum est, illustrandam, ornandamque. Porro talis Agnitio duplex esse potest:
Simplex, et ex parte ignorantis, qualem in Odyssea deprehendimus, ubi Ulysses a Nutrice agnoscitur;
192Lib. XIX. a. v. 390.
altera est
Mutua, qualis apud Euripidem Iphigenia in Tauris, ubi Orestes, et Iphigenia se mutuo germanos agnoscunt, initoque inter se consilio Orestes mortem, Iphingenia sedum homines immolandi ministerium efugiunt. Sine dubio melior est Agnitio composita, quam simplex; ea vero maximi facienda, quae cum magna Peripetia coniungitur, sicuti est videre in historia Iosephi Aegyptii, quae Mutuam habet Agnitionem, et mirabilem fortis commutationem. Agnitio sit e signis;
Signavero generatum sunt vel
Congenita, vel
Aduentitia. Congenita non solum ea esse dico, quae natura impressit, quale fuit in Thyeste sidus, in filiis, nepotibusque Seleuci ancora;
193De Seleuco Rege Syriae prodit Iustinus Lib. XV. Cap. IV.
verum etiam illa, quae usus, et consuetudo in facinore quodam memorabili fundata peperit, stabiliuitque, uti clauda Herculis, lancea Mineruae, sagittae Dianae. Aduentitia Signa vel sunt in corpore, ut apud Ulyssem cicatrix;
194Odys. XIX.
vel extra corpus inueniuntur, uti monilia, bullae, ensis, annulus, litterae, et his similia. Agnoscit Orestes Sororem suam ex epistola; Soror Orestem e texta, pictaque veste, atque aliis indubitatae fidei testimoniis.
195Apud Euripidem.
Officium Poetae maximum in hoc est, ut signis illis ad Agnitionem ordinatis suo tempore, modo, rituque utatur. Non enim semper eodem modo, parique facilitate produntur: unus idemque Ulysses aliter agnoscitur a filio, aliter ab Eumaeo, aliter a nutrice, ab uxore, et ab aliis. Debet igitur videre Poeta, sintne citius aperienda, an longiori rerum inuolutione, circumque ductione occultanda? oculisne, vel auribus manifestanda? Ecce idem Laertides audito Demodoci cantu collacrimare incipit, curamque excitat quaerendi quis, et unde sit?
196Odyss. Lib. VIII.
Aeneas autem videt in templo Carthaginensi quae gesta sunt apud Troiam acu, picturisque pulcerrimis exposita; recordatur omnium, quibus ipse interfuerat, et de rebus suis melius sperare instituit.
197Aen. I.
Optima Agnitionis forma est illa, cum artifex rem omnem ita fingit, digerit, ordinat, et implectit, ut tandem Agnitio e serie, nexuque partium inter se cohaerentium non tam concinnatam aut quaesita, quam e visceribus fabulae, ipsisque actionibus admirabiliter nata esse videatur praeter spem, et expectationem, sicut in Andria Terentiana Glycerium ciuis Attica interuentu Critonis agnoscitur, qui ad petendam Chrysidis hereditatem venerat; unde cum Chremete adfinitas iungitur, et Pamphilo amata Glycerium despondetur. Exempla sunt innumera in Dramatibus, Fabulis Romanensibus, et Epopoeiis auctorum meliorum.
V. Episodium seu Digressio, et Introductio.
Episodiumerat aliquando carmen, quod principibus viris, regibus, et militaribus ducibus festiuos inter plausus accinebatur, cum illi ciuitatem, vel castra primum sunt ingressi; ita putabat Viperanus, et ante illum non pauci: ἐπι ἐις ὁδος. Mihi primo omnium videtur Episodium fuisse scena Dramatis, quae cantibus Chori veteris immiscebatur. Primae enim Graecorum Comoediae, Tragoediaeque Choro duntaxat Cantorum constabant, laetisque carminibus agebantur. Postea, quia continua carminis modulatio uniformitate sua taedium excitauit, interponebatur quaedam actio ridicula, vel grauis, quae sua conuersione animos hominum repararet, et Επισοδιον dicta est, sicut in nostris Theatris diximusIntermediumactionem illam, quae inter actum unum et alterum exhibetur. Nunc quid in Poesi sit Episodium? proponam. Est Actio poematis, ea quidem aduentitia, sed quae apta, et necessaria quodammodo connexione cum actione primaria est coniuncta, eamque vel adiuuat, vel impedit. Sunt qui nominant Introductionem, aut Egressionem, seu Digressionem, vel Excessum, aut παρεκθασιν Rhetorum more, quae a constitutione rei est, sed ad rei constitutionem pertinens declinatio; quales apud Oratores multae sunt, praesertim in exornatiuo genere, digressiones, in quo voluptas petitur auditorum. Non morabor in verbis: et Inductio, et Digressio recte dici potest; poeta enim principale argumentum deserit: ideoDigressio, ac aliam quasi rem coepto poemati innectit; atque ita estInductio. Doctrinam istam in exemplo demonstrabo. Actio Aeneidos primaria, et unica, quam Virgilius enarrandam accepit, est aduentus Aeneae in Italiam, et fundatum ab eo Romanum imperium. Sed quanta in hoc opere, quamue felicia sunt Episodia? Historia Troiani excidii, quam poeta toto secundo, et tertio Poematis libro recenset, episodium est. Fingit enim secundissimo anachronismo Aeneam tempestate procellosa iactatum adpulisse in Africam, exceptum a Didone regina perquam humaniter, et rogatum etiam, atque etiam rerum suarum seriam temperare sibi non potuisse, quin benignissimae dominae, patronaeque curiositati plene satisfaciat. Non dissimulo vitia, in quae offendisse Virgilius videri potest. Igitur si cuius Gustui dissipiat siue ignorantia, siue audacia poetae huius prudentissimi, quod Aeneam, et Didonem interuallo trium seculorum dispares in idem tempus conferat, faciatque reginam optimam, et mulierem suo in sexu virtutum excellentia facile principem ordine peruerso periuriam, foedifragam, et amore furentem; aliud egregium imprimis episodium audiat, nempe Aeneae descensum ad inferos, videatque, quam bene, sapienterque pater Anchises pium suum filium de fato suae posteritatis edoceat, totamque Historiam Romanam vaticinando enarret, et Augusti Caesaris, cui placere Poeta hoc etiam figmento fatagebat, illustria facta, laudesque celebret Libro sexto.
Quas ob caussas poeta non semper se detineat in actione primaria, sed deflectat aliquando suam mentem, orationemque transferat? breuiter est dicendum. Caussae quatuor esse possunt, suapte quidem natura diuersae, sed forte frequentissime una omnes compositae. Prima est amplificationis gratia; cum enim poema variis e membris unum in corpus conformetur, iustamque in magnitudinem increscere debeat, necesse est adiumenta quaedam adoptare, quibus artificium uniuersum augeatur, solideturque. Secundo quod Poeta a materia instituta diuertat in aliam cognatam, est ornatus, ac delectatio non secus, ac apud pictores, qui suas tabulas floribus, lemniscis, coronis, arboribus, siluis, et id genus ornamentis illuminant, dicuntque insignia, vel decoramenta Episodica. Tertia est utilitas aliqua alia, qualis est ad euitandum taedium, reparandam mentem, et adtentionem animi excitandam. Periculum enim est, et merito metuunt poetae, ne mentes hominum ingenio suo liberae, ac vagae diuturna rerum eiusdem argumenti continuatione fastidio quopiam afficiantur, et pro voluptate nauseam, pro utilitate detrimentum pariant. Idcirco moris eorum est auertere nonnunquam animos a materia principali, eisque aliud quasi pabulum, quo se occupent, sufficere. Quarto denique necessitas esse potest, quae Digressionem imperet; dum nimirum in argumento primo res aliqua aut non potes, aut non conuenit exhiberi; vel vero poeta transire debet ab actione quapiam in contrariam, et valde repugnantem. Tempore hic opus est, ne violenta sit transitio, violeturque Naturae lex, quae saltum prohibet; interponitur ergo Episodium, quod tempus adimpleat, et ad actionem oppositam sine saltu gradatim deducat. Hoc in compositione Musices obseruant artis, et harmoniae magistri; foretque nomen delicti grauissimi, si ab uno aliquo tono in alium apprime diuersum, et contrarium nulla interposita mora, gradibusque transiretur. Si nulla harum erit caussa, nefas est ab instituta materia digredi; nam quae sine ratione adhibentur, non modo non exornant, sed etiam deturpant opus; non illustrant, sed obcaecant. Ceterum quibus e legibus instituenda sint Episodia, amplius oportebit edisserere.
Praecepta pro Episodiis nascuntur e natura illius, et sunt sequentia.
Primo: Episodium regulare actionem aliquam vel narrat, vel eam, dum peragitur, repraesentat. Unde concludimus: topographias, picturas rerum, iconismos personarum, et hypotyposes, quae actione carent, non esse vero in sensu Episodia: haec enim dixi constare actione aduentitia. Ceterum siquis hac quoque descriptiones dixerit episodia, non repugnabo, dum adsunt aliae rei proprietates.
Secundo: Episodium habeat cognationem cum argumento praesenti; non longe petatur, non intorqueatur violente, non adfectetur studiose, ira sua sponte veniat, ut sine culpa aliqua praeteriri non potuisse videatur. In exemplo Virgiliano, quod de descensu Aeneae ad inferos indicaui, nihil est alienum, nihil temere, et ex improuiso additum; iam enim alias semina peregrinationis huius subterraneae iacta sunt, cum digressus ad Helenum Aeneas didicit non fore se Italiae compotem, nisi patrem apud inferos consilii in partem sui adhibuisset.
198Aen. III. In his etiam Episodiis fingendis sequutus est Maro suum Homerum. Ille enim in Odyssea cum Ulyssem expugnato Ilio constituisset primum in Orthygia insula apud Calypso, ac inde per pericula maxima deduxisset in Phaeaciam, quae nunc est Corcyra, ad Regem Alcionum, hic demum inter epulas regi, ministrisque collectis suos labores, et casus narrantem inducit.
Si autem idem ille poeta Troiae incendium operi suo non implexuisset, reprehenderem. Num potuit hoc in aula Didonis silere, quod iam per totum orbem fama vulgaverat? qui potuit ipsa Dido hospitem suum Troia profugum de iis non interrogare, quorum ipse pars magna fuit? qui potuit Aeneas Reginae de se optime meritae, praesertim roganti, narrationem hanc denegare?
Debet itaque semper adesse caussa adtexendi episodia; quamquam non ubique par esse debeat; tumque suum finem, meritamque laudem obtinent, cum his praecipue de legibus adornantur. Plena sunt poetarum omnium opera bonis, malisque exemplis, putoque nullum esse poema maioris molis, quod episodiis augeri, ornarique non debeat. Recreamur mirifice, si sermone quodam extraordinario diuertamur; offendimur, siquid contra praecepta, sensumque nostrum inductum esse obseruemus. Quis est nostrum, quem suauiter adficiant exquisitae illae disputationes, quas Lucanus inserit curiosus de rebus reconditis, et obscuris? si suo sint loco, multa erunt pulcra, et admiratione digna: sed quia in Pharsalia adferuntur, non sunt maioris pretii, quam pannus ille Horatianus, qui hic, et illic imperita manu, iudicioque adfuitur. Quid Silium non ignobilem ad Episodia tam frequenter abripiat, aemulationis, aut gloriae ardor? non habeo dicere. Multa in eius opere deprehendo, quae cum hac mea Theoria non consentiunt; quale est illud Libro octauo de Anna Didonis germana. Contra est, placetque non mediocriter, quod idem opifex de Statrico interseruit Libro Belli Punici nono; cui si tanta eloquutio, ac energia accesisset, quanta est inuentionis felicitas, nihil est, quod est optimum, cui non debeat aequiparari. Dicam aliquid ex poetis aliis. Placet mihi, quod est apud Ossianum in fine libri secundi Fingal de Comale Albionis filio, et Galuina; apud Comitem Matthaeum Boiardo in Rolando inamorato de infortunio trium Babyloniorum; Iter Henrici Magni ad Elisabetham Angliae Reginam in Henriade Voltairi - -. Apud Schönaichum multa sunt, quae Hermannus nobilissimus Germaniae heros agit in silua cum Druidis; in Ignatiade Laur. Le Brun Gloria Diuina adparet Ignatio, eique toto orbe portandam se tradit; ut nautarum peccata explicentur, fingitur nauis in insulam voluptatis delata; in Scanderbergo Ioannis de Bussieres persona, virtusque militaris Irenes Virginis, et alia in aliis poematis infinita sunt actiones aduentitiae, Siquis tandem ex me illud quoque percontetur: Quibus in locis operis poetici possint episodia collocari? Respondeo, locum iis fere ubique esse non solum in mediis, verum etiam in ultimis, ut ea sunt apud Homerum, quae mortem Hectoris consequuntur, cadaueris emtio, lamentationes mulierum, pompae funeris, et exequiae. Tamen rerum praeteritarum commemoratio, tum ne obscura sint ea, quae referenda sunt, tum ne alibi interposita quasi cursum fabulae interrumpant, in primis locum habent commodiorem. Quod praecipue Tragici, Comicique obseruant, qui in primo statim actu rem omnem explicant, ne dubius animus, et eorum, quae finguntur, ignarus, ab ipso Dramatis proposito alio auertatur.
199Viperanus L. I. de Poet.
VI. Machina.
Interceteras Poematum partes haec quoque non ultimo loco est, quod Poeta talem aliquando difficultatem construat, vel forte occurrentem reperiat, quae viribus humanis superari, tollique non possit. Tum igitur Deus aliquis, aut alia quaedam potestas humanitate fortior in opem auxiliumque deducitur. Et haec est Machina, μηχανη, nomen ab antiquis Tragoedis mutuatum.
200Vid. Doct. Boni Gustus Par. II.
Quid faciat mens ingeniosissima Homeri? Offensus est Achilles ab Agamemnone, aestuat, ardet; iamque ferrum distrinxit ferocissimus iuuenis, ut collectam rabiem uno ictu in caput immaniter effundat praesentis, et irritantis inimici. Quis est, qui furentem retineat? fortis est, impatiens irae, sui, suorumque impotens, ac implacabilis. Occidet Agamemnonem regum, populorumque ducem, mutuas in caedes commouebit exercitum, et quod est maximum, Iliadi, quam Poeta diuino quodam ingenio, coelestique spiritu coeperat, ipso in principio finem faciet... Sed ecce Mineruam! quae fulguris instar de coelo praeceps terribili vultu, armataque manu heroem ardentissimum a furore, caedeque retinet.
201Iliad. I.
Video, et quis una mecum non sit anxius? video Maronem etiam magnas in angustias esse compulsum. Narrat enim, certumque facit, Regem Latinum filiam suam Lauiniam Aeneae despondisse, generumque nouum in regni societatem, hereditatemque adsumsisse. Peribit magna pars Aeneidos; bella maxima, pulcerrimae victoriae, supremaque gloria generosi principis emanebit; nullus erit Turnus, nullus Euander, nulla Camilla; quidquid est a Libro septimo, ingentia nobilissimaque facinora, artificia praestantissima, et omnis imago herois, institutioque viri militaris in nihilum euanescet. Regnat Aeneas in Italia, deponit Penates Deos, quos a Troia secum adtulerat, gentique Romanae fundamentum, stirpemque collocat. Machina hic opus est. Itaque Alecto furiarum maxima Iunone impellente pacem nuptiis corroboratam, faedusque disrumpit, odia, bellumque ferit, Reginam, Turnumque, et populum veneno, furiaque complet.
202Aen. VII.
Magnum est lumen, ornamentum, et miraculum in Machina; admonetur enim animus insolito hoc spectaculo, et sua quasi de sede non inuitus eripitur, dum virtus aliqua humanitate excellentior, diuinumque facinus ostentatur. Inde est, quod non infrequentes sint Poetae, quos video suo in argumento, materiaque humanis non contentos praesentiam Deorum, et totum aliquando Coelum in communionem operis, soluendumque nodum paullo implicatiorem, et euincendam difficultatem ambitiose inclamare, deducereque. Nouas ordine difficultates e prioribus adstruunt, augentque impedimenta in tantum, ut non suo spiritu, sed indicatione, opeque diuina agi se, miraque patrare videantur. Vellem, ut has, aut similes Boni Gustus regulas artifices, iudicesque omnes in oculis habeant, et conseruent.
Primo: Argumentum sit magnum, serium, et Machina dignum. Ridiculum enim est Deorum omnipotentiam ad parua, humiliaque deducere, et aliquid opera Coelesti, diuinaque factum demonstrare, in quo nulla nobilitas, et eminentia cernatur. Multa licet dicere, facereque Comice, Satyriceque; serio in Machina ludere non licet. Si ego Murium, Ranarumque bellum diis omnibus commune redderem, diceremque tantam in eo difficultatem, ruinaeque periculum interuenisse, ut necesse fuerit deos, deasque omnes concurrere, suasque vires ad pugnam dirimendam exerere; iocose, beneque factum esse a me sentiret unusquisque sapientium. At si Homerus suos illos Deos, fulminantem Iouem, Martem armatum, Palladem hastatam, et coelestem omnem exercitum ad Batrachomyomachiam descendisse fingat, vel in Deos suos, vel in rationem, gustumque sanum peccabit.
Secundo: Difficultas, ut aiebam antea, debet esse magna, grauis, et humanis viribus insuperabilis; ratio est in promtu. Non sunt miracula facienda sine necessitate; maneamus intra limites naturae nostrae, nisi eos egredi cogamur.
Tertio: Eandem difficultatem, quam dixi esse debere hominibus inuictam, oportet esse Diuinae, Coelestique virtuti superabilem. Gens ratione furens, et mentem pasta Chimaeris est illa, quae tuteque Diuinitatis nititur; quasi potentia, facultasque humana superior ad ea se extenderet, quae fieri nullo modo possunt. Naturam, seu illa sit humana, seu diuina, intueamur, hanc sequamur; id facile adripiunt animi, quod agnoscunt.
203Quintil. Lib. VIII. Cap. III.
Quarto: postulo, ut Machina sit rarior. Nec artis, nec ingenii est Deum e machina frequenter educere, et quod soluere non possis, superis, aut inferis abrumpendum dare. Hoc breuiter.
Quinto: Machina sit Historiae, eiusque regioni, hominumque indoli, et tempori conueniens; hoc enim Decorum exigit. Non omnis aetas, non omnis prouincia, nec omnes gentes, nec omnes homines eadem ratione aguntur, parique gustu sunt. Quae mirabilia gentiles poetae de diis suis fabulati sunt, ea Christiani coelestibus, tartareisque spiritibus adtribuunt; in Messiade Genius tutelaris, in Henriade Diuus Ludouicus, in Hierosolyma liberata Princeps Angelorum, in Paradis perdito Satan, aliis in poematis aliae machinae sano, proboque cum iudicio conspciuntur. Sed saepe abimus in vitium. Historias magicas, raptus improuisus, palatia aerea, opiniones, et consuetudines daemoniacas, superstitiones, et praestigias quam multis in regionibus, librisque deprehendimus! Erant homines, et aetates, in quibus nihil erat magis vulgare, quam videre diuinatores, sortilegos, et magos, qui carmina ignota demurmurent ore tortuoso, annulum astrologicum gestent, aut characteres peregrinos licitentur; qui se, vel alios praestent inuisibiles, aut immobiles, et ignotos; qui bissenos aliquando Spiritus e regionibus inferorum ad imperium euocent. Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi.
204Horat. in A. P.
Aetatis hodiernae Poetae praestabiliores aut nulli, aut valde rari sunt in portentis, machinisque similibus. Fuerit aliquando ea ruditas, et inscientia, quae res etiam iuxta leges naturae ordinatas, et factas virtuti magicae adtribuit. Euanuere haec deliria, posteaquam melior Philosophia, naturaeque cognitio mentes hominum illustrauit: Abolita, et abrogata retinere insolentiae cuiusdam est, et friuolae in paruis iactantiae; dicit meus ille Fabius.
205Lib. I.
Si hac aetate viueret admirabilis Italorum Vates Torquatus Tassus, nunquam ille quidem eas fabulas, quibus est mirum in modum adictus, non omnia illa commenta, artesque magicas grauissimo suo poemati insereret. Sed sit fere semper, ut auctores retineant aliquid ex illis opinionibus, quas habet ipsorum aetas, easque temporibus iis, hominibus affingant, quorum historiam referunt. Nunquam se totos obliuiscuntur. Hoc in praecipuis Homero, et Virgilio luce clarius meis ipsius oculis intueor. Materia utriusque Poematis est de eodem plane tempore, de gente simili, de pari religione. At quia Genius seculi Virgiliani purior, cultiorque fuit, quam Homerici, multo pauciores in Aeneide, quam in Iliade Machinas inuenimus.
Artifices Musicorum Dramatum, quae iamOperasdici sustinemus, plus, quam aliis sit concessum, hic sibi licere putant. Machinas, raptus, adparitiones, transformationes, et nescio quae, quantaque mira repraesentant, ut oculis inseruiant, populumque lucrentur. Nusquam plura Machinarum instrumenta reperies. Sed quia non omnis aetas, non omnis materia, historiaque aeque est idonea ad mirabilia, et prodigiosa spectacula, necesse est, ut Machinae saepe longe petantur, violente adornentur, legesque, quas ante sanciui, aut penitus profligentur, aut miserandis vulneribus adficiantur. Facilius hic dissimulo vitia, patiorque sauciari sensum meum, quia, quod hic obiter adnotare volo, Musica Dramata sunt campus vitiorum maximus. Haec est illa Poeseos portio, atque ex uniuersa huius Artis prouincia forte unica, quae adhuc minime omnium est ordinata, redactaque ad regulas Boni Gustus. Demus ergo, ut ad plura, quae semper habet vitia, istud etiam accedat, ut varietate Machinarum gaudeat, et blandiatur. Hoc quoque vitium deteret aliquando dies.
VII. Mores.
AdFabulam constituendam Mores quoque necessarii sunt; qua adpellatione designatur proprietas hominis indoles, et ingenium. Ut enim Pictura vultus, habitusque scita lineamentorum serie; sic Poesis indolem hominum graphica Morum expressione spectandam praebet. Plurima, quae hoc in loco nota esse debent, triplici classe distinximus, et non sine studio liberaliter prosequuti sumus in Doctrina Boni Gustus.
206Parte I. Lib. IV.
Superest, ut quaedam pro Poesi particulariter proponamus.
Primo: Congrui sint Mores; hoc est, conueniant Sexui, Aetati, Fortunae, et Nationi. Aliis utique Moribus sunt Viri, aliis Mulieres; inter Iiuuenes, et Senes, inter Nobiles, et Ignobiles, inter Principes, et Subditos, inter Nationes varias magnam characterum diuersitatem est videre. In Femina timiditas, inconstantia, mentisque leuitas, et alia multa virtuti, vitioque simillima; in Viro fides, constantia, maturitas, et his tam paria, quam diuersa; IN Iuuenibus est cupiditas, mobilitas, praecipitantia, verecundia, et quae non praeterea? In Sene tenacitas, tarditas, circumspectio, consilium, pronus ad suspiciones animus. In Principe liberalitas, adfabilitas, clementia, et agendi ratio cum maiestate coniuncta; in Seruo obedientia, promtitudo, animi demissio; in Milite audacia, magnanimitas, constantia cum quadam seueritate. - - Sed haec sunt generalia, quae congruitas, conuenientiaque deposcit. Ideo
Secundo: Mores debent esse Similes, ac proprii: id est, famae, ac vulgatae opinioni, veraeque Personarum proprietati respondentes. Conuenientia enim veluti uniuersalis spectatur generatim in feminis, in viris, seruis, liberis, senibus, et adolescentibus, diuitibus, et pauperibus; similitudo autem, et proprietas in singulari homine sita est. Unusquisque hominum praeter illa, quae sunt generi communia, habet aliquas dotes, quae ipsi peculiares videri debent. Non pauci sunt Viri praeter sexum timidi, instabiles, molles, et voluptatibus, elegantiisque dediti; Niobe donec erat felix, communes fortunatis mulieribus mores ostendit;
207Ouid. L. VI. Met. Et Amara Latini Regis coniux in Aeneide.
Penthesileia regina Amazonum,
208Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesileia etc. Aen. I.
vel potius Camilla bellatrix agmen agit equitum.
209Aen. VIII. et XI.
Qualis apud Virgilium puer Iulus, et apud Claudianum Stilico?
210Iulus ante annos habet mores, animumque virilem. Stiliconi mens ardua semper a puero, tenerisque etiam fulgebat in annis fortunae maioris bonos, erectus, et acer, nihil breue moliri, nullis haerere potentum liminibus, fastisque loqui iam digna futuris.
Viuidus, et amaenus est Nestor, tametsi ultra modum senex. Non omnes diuites, non omnes nobiles, potentes, ac fortunati, non omnes pauperes, ac miseri pari morum ratione ducuntur. Intimos cordis humani recessus perspectos habeat Poeta; praeterea quid historia, quid fama loquatur, audiat, et singulos eorum, de quibus est agendum, tam bene cognoscat, quam semetipsum. Hoc est, quod praecipit Horatius: Homereum si forte reponis Achillem, impiger, iracundus, inexorabilis, acer, iura neget sibi nata, nihil non arroget armis; sit Medea ferox, inuictaque; flebilis Ino, perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
211Horat. in A. P.
Cicero Sophoclem reprehendit, quod intoleranter dolentem Herculem faciat. Quid ille, qui dedit Iphigeniam infracto animo mortem ad aras despicientem? Ipsas etiam actiones inter se similes, et quasi germanas esse decet, ne in rebus seriis ioci, aut seria in iocosis adhibeantur; neue tragicae perturbationes in Comoedia excitentur, aut iactentur ridicula in Tragoediis. Ita me Dii magni, minutique, et patellarii, iurat in Cistellaria Plauti Alcesimarchus; quod risum magis excitat, quam religionem.
Tertio: Aequabiliter procedant Mores; ut qui semel fortis, iracundus, strenuus, et acer erat, eandem fortitudinem, et iram, et audaciam semper retineat. Indicabo homines ex antiquitate Poetica notissimos. Priamus, et Hector aliis sunt moribus, aliis Agamemnon, et Achilles; aliis Ulysses, et Aiax; aliis Aeneas, et Turnus, Dido, et Camilla; - - sed nunquam non iisdem. Qualem semel Priamum, et ceteros omnes exhibet Ilias, talem esse unumquemque illorum toto actionis tempore deprehendo. Menelaus semper est idem, Nestor semper Nestor, Hector nunquam euadit Paris. – Hanc ipsam morum aequalitatem in singulis felicissimae Aeneidos partibus admiranda prudentia conseruatam qui non videt, hunc quidem nihil videre certum est. Valeat ergo vetusta haec regula: Siquid inexpertum scenae committis, et audes personam formare nouam, seruetur ad imum qualis ab incoepto processerit, et sibi constet.
212Hor. in A. P. a v. 125.
Quod si quidam inaequales habere Mores comperiantur, et mutentur in horas, ut pueri, feminaeque; vel sint aeque instabiles, ac olim Alcibiades, et Catilina;
213De Alcibiade Plutarchus, et Cornelius Nepos in Vita; de Catilina Sallustius, et Cicero.
haec ipsa Morum leuitas, et inconstantia conseruari debet: ament, oderint, irascuntur, ignoscant.
Quarto: Qualescunque sint Mores, seu Boni, seu Mali, ita ponantur, ut vel auersationem, odiumque Vitiorum, vel amorem, studiumque Virtutum excitent. Mezentii crudelitas,
214Aen. VIII.
Euclionis auaritia,
215Plautus in Aulularia.
Phaedrae turpitudo,
216Seneca in Hippolyto.
ira, -vindictaque Medeae,
217Euripides, Seneca, etc.
Etheoclis, et Polynicis ambitio, odiumque immortale,
218Statius, et Racine.
Russini scelera
219Claudianus.
-- non alium in finem exhibentur, quam ut horrori sint, et caueantur, quae in aliis displicent. Nihil magis alienum esset a Poesi, quam prauos mores ornare laudibus, aut in viro principe, vel heroe, personaque illustri, quem Poeta canit, scelera quaedam de industria depingere, celebrare. Constantia M. Attilii Reguli, clementia Titi, benignitas Alexandri M. fidelitas Hypermnestrae, fortitudo Claeliae,
220Haec, et alia Metastasius.
et omnia virtutum exempla haec de caussa tam eleganter, viuaciterque in conspectum efferunt Poetae, ut earum pulcritudine, viribusque concitati spectatores pari mentis consilio, animique robore aemulentur praeclara illa facinora.
Magnum est, quod dicturus sum: In hac de Moribus doctrina nitunturCharacteres Poeticitum Poesi uniuersae, tum imprimis Heroicae, Dramaticaeque adeo necessarii, ut sine illis magna pars Lucis, et Vitae Aestheticae perire debeat. Quapropter obseruandum hic venit primo: characteres tacite depingi posse a Poeta, cum videlicet ab ipso narratur, et describitur res. Impatienter amat Phaedra,
Torretur aestu tacito, et inclusus quoque,
Quamuis tegatur, proditur vultu furor.
Erumpit oculis ignis, et lapsae genae
Lucem recusant; nihil idem dubiae placet;
Nunc ut soluto labitur moriens gradu,
Et vix labente sustinet collo caput,
Nunc se quieti reddit, et somni immemor
Noctem querelis ducit; adtolli iubet,
Iterumque poni corpus, et solui comas,
Rursusque fingi. Semper impatiens sui
Mutatur habitus. Nulla iam Cereris subit
Cura, aut salutis; vadit incerto pede
Iam viribus defecta; non idem vigor,
Non ora tingens nitida purpureus rubor.
Populatur artus cura; iam gressus tremunt,
Tenerque nitidi corporis cecidit decor.
Et qui tenebant signa phoebeae facis
Oculi, nihil gentile, nec patrium micant.
Lacrimae cadunt per ora, et assiduo genae
Rore rigantur.
221Seneca in Hippolyto Actu II.
Secundo spectantur characteres in sermone, et actione, cum nempe Poeta proponit hominem vel dolentem, vel iratum, vel alio animi sensu agitatum, eique conuenientem actionem, aut orationem tribuit, quemadmodum Dido apud Virgilium libro Aeneidos quarto. Prior ille repraesentandi characteris modus est narratorius, et pictorius; hic autem Dramaticus. Character omnis, quem etiam Ethopoeiam nominamus, componitur e virtutibus, et vitiis: ex his enim existunt mores humani. In charactere flagitioso vitia, in probo virtutes antecellunt. Ordinariis, et communibus hominum characteribus non adficimur. Poeta igitur fingit virtutem perfectiorem, vitium magis abominabile.
VIII. Orationes.
Oratioest valde magnum Ornamentum Dictionis Poeticae, si consulto, suoque loco, et Aesthetice inseratur; si, inquam, argumentum Fabulae fortiter sustentet, et ad exitum feliciter opituletur. Fiunt eiusmodi Orationes iis plane legibus, quas Oratoria Ars Bono a Gustu praestituit, et plerumque constant exordio proprio, rei capitalis propositione, et confirmatione, ac tandem peroratione, tamquam partibus cuiuis Orationi bene ordinatae conuenientibus. Dabo exemplum, quo nescio, an magis robustum, et Aestheticum, magisque exquisitum esse possit. Haec illa est Oratio, quae sicut prima occurrit in Aeneide, ita ceteris omnibus vi, dignitateque sua videtur antecellere. Iuno Deorum Regina Troianis semper infesta, multos iam annos Aeneam, sociosque illius, Danaum reliquias arcebat Italia, versabatque variis fatis per omnia maria.
222Odii, irarumque caussa fuit multiplex. Nam I. Audierat, quanta olim futura sit potentiae Troianae posteritatis in Italia; ab ea Carthaginem, ciuitatem suam, et totius Africae arcem euertendam intellexerat: hoc metuit. II. Occurrebant praeteritae Troianorum opes, quibus contra Graecos mugnauerant; quo in bello Iuno principem operam Graecis nauauerat. III. Iudicium Paridis, speraeque iniuria formae, non solum a Paride, sed etiam ab Antigone Regis Laomedontis filia, quae cum esset eximia forma, ausa est cum Iunone de pulchritudine contendere, et idcirco conuersa in Ciconiam, uti habet Ouidius Libro VI. Metam. IV. Genus inuisum Troianorum. Cum enim Troiani sint orti a Dardano Iouis ex Electra pellice filio, consequens erat, Troianos omnes inuisos esse Iunoni. V. Rapti Ganymedis honores, de quo nota est historia. Hic puer in honore ministrandi Ioui praelatus fuit Hebae, quae erat Iunonis filia; neque utcunque praelatus, sed illa amota substitutus.
Anno tandem ab euersa Troia septimo e Sicilia in Italiam parabant transmittere, laeti, quia iam in portu se esse, manibusque tenere sibi videbantur: tuta erant omnia, tranquillaque. At enim
vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, quum Iunonunquam non intenta in perniciuem Troianorum ex sensu vulneris illius, quod in pectus altissime penetrauit, fuitque insanabile, ac aeternum,
haec secumnemine, qui dolorem leniret, conscio:
Mene incoepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum auertere Regem?Oratio est sine prooemio; nihil proponit, sed supponit, tum quia irata, tum quia secum. Quanta haec emphasis:
Mene?hoc uno in verbo vide superbiam illius, et iram muliebrem, et quidquid postea adferetur. Ego ab Aenea vincar, Regina a profugo, Dea ab homine? et ab incoepto desistam, ut de me Venus, et Aeneas triumphet, spolium referat, et acerbum risum, contemtumque reddat? Mox, forte ut auditori satisfaciat, explicat caussam, quum subdit:
Nec posse Italia Teucrorum auertere Regem?qui versus profecto admirandus est, ut in quo magni adfectus, et totidem argumenta, quot verba. Iuno ut sibi persuadeat, victam se esse ab homine, iramque immaniorem colligat, non effundit verbum aliquod atrox, saeuumque, demergere, aut perdere; sed tam impotentem se, ut nequidem
auerterepossit ab
Italia Teucrorum Regem, qui victi sunt, amarissime dolet. Hi sunt irarum stimuli. Regem vocat eorum, quorum regnum est euersum; credo per ironiam, quod animo Iunonis maxime conuenit, et hunc infelicem hominem, extorrem patria, peregrinum non posse se, quod facile fuit, ab Italia prohibere dicit.
223Alio in loco prolixius eloquitur aestum illum, et odium, quo Troianos prosecuta fuit: Heu stirpem inuisam, et fatis contraria nostris fata Phrygum! num Sigaeis occumbere campis, num capri potuere capi? num incensa cremauit Troia viros? medias acies, mediosque per ignes inuenere viam – etc. Vide Aenei. VII. a v. 297.
Pudorem hunc suum auget fatorum necessitate:
quippe vetor fatis; et addit exemplum rei gestae a minore Numine, minore in caussa, minore merito, maiorum tamen irarum, et maioribus instrumentis.
Pallasne exurere classem Argiuum potuit; ego non possum Troianos
auertere?potuit illa et classem, et Argiuos
submergere ponto; ego tot annos uno cum homine bella gero? Locrensium erat illa classis, non Argiuorum omnium; auger rem, ut maiorem irae fomitem habeat; de naufragio autem Aiacis oppurtune cogitat, quando Aeneam naufragio vult perdere. Illa
unius ob noxamsupplicium atrocissimum sumserat; ego a multis laesa, a Paride, ab Antigone, ab Electra, a Ganymede nihil proficio. Scelus Aiacis magnopere diminuit, cum illud
noxamparuo nomine compellat. Immo neque tam noxa illa fuit, quam furor Aiacis amore insanientis, quando supplices ab aris auulsit, et templum Palladis profanauit. Nihilominus
Ipsa Iouis rapidum iaculata e nubibus ignemest: vindicta enim, quae sit manu propria dulcis esse solet. Unde et hoc angitur Iuno, quod nunc auxilium alterius, viresque implorare debeat. Adfingit Palladi, quod vel Iupiter, vel Neptunus fecisse dicitur, ad vim argumenti maiorem: illa, inquit, Iouis fulmen iaculata est, et quidem e nubibus: sic omnia irarum incentiua confert, quasi dicat: omnia seruiunt Palladi, fulmen Iouis, atque etiam nubes, quae alias sunt in mea potestate:
Disiecitque rates, euertitque aequora ventis. Grandius est euertere, quam conturbare, aut subuertere; et magis adposite dicitur
aequoraquam mare, vel pelagus, ut intelligatur, aequa prius, leniaque fuisse maria, deinde autem vi ventorum euersa, seu quasi extra alueum suum effusa. Quid tandem Aiaci?
Illum expirantem transfixo pectore flammas; quae res Deam conuertere debuisset ad lenitatem, tamen
turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.Quae tam immanis saeuitia? – Diuina sunt haec ad caussam, quam Iuno intendit. Repraesentat sibi Palladem, ut illa classem Argiuorum exurat, ut eos ponto submergat, ut fulmen adripiat, et torqueat, ut rates disiiciat, et sacrilegum turbine correptum infigat in scopulum. Cum haec tam magna, tamque atrocia facta commemorat, nullum epithetum tribuit Palladi. Illa utique Iouis est filia, bellorum, et scientiarum Dea, pugnatrix, fortis, victoriosa. Hoc suo silentio facit illam minorem, quam sit; ab illa totam Graecorum classem conuulsam esse persuadet, cum tamen notum sit Aiacem Oileum Locrensium duntaxat fuisse principem. De se vero dum loquitur, diuersa plane ratione, multa adtribuit, ut maiorem contemtum indicet, seque maiores in iras commoueat.
Ast ego, profecto fortis, et singularis expressio, opposita illi:
ipsa: quae Diuum incedo Regina, Iouisque et Soror, et Coniux; ego inquam,
una cum gente tot annos bella gero?Pallas non multo post facinus sumsit supplicium; ego iam in annum septimum nihil proficio? –
Et quisnam nomen Iunonis adoret praeterea?per haec verba tamquam ignis vento agitatus erumpit ira, dolor, odium, vindictae cupiditas. Suo se facto videt dedecore, contemtuque notari, et ad ludibrium hominum, Deorumque recidere. Nemo iam erit, qui me colat, et adoret:
aut supplex aris imponat honorem. Grauissimum hoc est ad exacerbandum animum. Nihil enim potest Deos magis angere, quam si sentiant sibi detrahi honores, imminui cultum, labefactari religionem, contemtu, ludibrioque, tamquam infamem aliquem, haberi: hoc plenum est igne, viuacitate, et Aesthesi; sentio iram illam, qua Iuno his argumentis commota aestuare debuit: quam Poeta diuinus hoc in charactere proposuit, aut Horatius dicere voluit, cum ait: Si Troiam suis ex ruinis in antiquam faciem reparemus, Iuno immortali odio concitata suscitabit victorem exercitum, et ipsa ducet arma in urbem infestam, non ante conquietura, quam tristi clade fortunam Troianorum iteret, eosque cum ciuitate noua ferro, flammaque deleat. – Troiae renascens alite lugubri fortuna tristi clade iterabitur ducente victrices cateruas Coniuge me Iouis, et Sorore.
224L. III. Od. III.
Solent Magistri Poetices Orationes artificium praestantium suas in classes colligere, et in exemplis ostendere, qua eloquentia uti possint amici, consolatores, indignantes, irati, disuasores, dolentes, et alia quacunque animi commotione adfecti homines: adiri potest accuratissimus Dekenius. Quod attinet ad sermocinationes breuiores, gratiam habent, si paucis, sed efficacibus verbis proponantur. Cephalus cum iam corripuisset arcum, ut uxorem, quam feram esse putauerat, sagitta figeret, ipse Poeta exclamat:
Quid facis infelix? non est fera; supprime tela.
Me miserum! iaculo fixa puella tuo est.
225Ouid. L. III. de Arte.
IX. Sententia, et Dictum Acutum.
Sententiaest simplex quoddam, ac uniuersale pronunciatum de vita recte informanda. Non diffunditur igitur Sententia, breuis est, et una; procedit in uniuersum, libera a loco, a tempore, et persona, alioque rerum comitatu, quae cum singularitate esse solet. Denique mores humanos, vitamque ad recte sentiendum, agendumque ordinat, et sicut Mores, morataque oratio declarat hominis voluntatem, et quid agendum elegerit, indicat; ita Sententia, quid quisque sentiat, cupiatque fieri, tamquam magistra docet, praecipitque. Sit exemplo: Audentes fortuna iuuat;
226Aen. X.
omne solum forti patria est;
227Ouid. Lib. I. Fast.
Dulce, et decorum est pro patria mori.
228Horat. Lib. III. Od. II.
Haec et alia hunc in modum dicta quamuis sint simplicia, habent tamen suam amplitudinem, dignitatemque; habent suam vim apud eos, qui sensu bono, intelligentiaque sunt instructi, non solum ad animos componendos, verum etiam ad adfectus excitandos. His tamquam gemmis, et luminibus illustratur poema, eique decus pulcerrimum, et iucunditas conciliatur. Sane veteres tantum in Sententiis pretium posuere, ut nihil ad maiestatem rei, et orationis exaggerandam putarint efficacius. Argumento sit istud, quod eiusmodi oracula apud optimos quosque Poetas passim audiamus. Modus utendi triplex est: vel enim praemittitur historiae;
229Heu nihil inuitis fas quemquam fidere Diuis! Ecce trahebantur passis Priameia Virgo crinibus a templo Cassandra etc. Aen. II. a v. 402. Heun quam difficile est crimen non prodere vultu! ait Ouidius L. II. Metam. de Callisto.
vel narrationi, actionique interseritur;
230Quantum animis erroris inest! parat inscia rerum infelix epulas hostibus illa suis. Nempe Lucretia Tartquinio L. II. Fast.
vel rei iam finitae quasi per adclamationem subiicitur.
231Paene simul visa est, dilectaque, raptaque Diti; usque adeo est properatus amor. Dicit Ouidius de Proserpina Libro V. Metam.
Acumina, seu dicta acuta habent lepotes, et argutias quasdam ingeniosas, et inexpectatas; existunt autem non uno modo, et artificio. Cum ea, quae sunt diuersa, aut etiam obposita componuntur, acumen aliquando enascitur. Erisichton insatiabili edendi cupidine incitatus adpositis queritur ieiunia mensis, inque epulis epulas quaerit.
232Lib. VIII. Metam.
Si fiat allusio ad historias, et fabulas, si nomina substantiua continuentur, si re in una plures comprehendantur, si disparata connectantur, aut similia segregentur, improuisum aliquod, argutum, iucundumque dictum accedit orationi. Iacobus Masenius in Arte noua Epigrammatica, et Epigraphica fontes Acuminum non inutiliter exposuit. Ego rem omnem si inspiciam, ut est, confiteri debeo, Acumen omne, cui praeceptores alii tot fontes apperiunt, in contentione verborum, pugnaque esse positum, quale est illud Ouidii: saepe tacens vocem, verbaque vultus habet; et alterum Oweni: Libera lingua sat est, cui tacuisse licet. Examina, si placet, exempla illa, quae multis in libris occurrunt, acumenque habent; fere ad illam, quam dixi, verborum pugnam redeunt. Fieri potest, fitque non raro, et valde Aesthetice, ut in Sententiam conueniat etiam Acumen. Auaro tam deest quod habet, quam quod non habet; dictum est et Sententiosum, et Acutum.
233Acute Dicta docet, et explicat Cl. Schellerus in Praeceptis stili bene latini.
Quod moneo, curandum est non mediocriter, ne nimio Sententiarum, Acuminumque studio ad vitia decidamus, et opera hac nostra auersationem, contentumque redimamus. Non possum non horrere, dum Hecubam matrum, reginarumque infelicissimam in haec verba conquerendtem audio: Ille tot regum parens caret sepulcro Priamus, et flamma indiget ardente Troia.
234Apud Senecam in Troade Actu I.
Frigida est utique, et sumo in moerore ineptissima ingenii argutia.
SECTIO SECUNDA DE DICTIONE
Dictiosiue sermo, aut oratio sensus, et cogitationes nostras compositione verborum exponit; quales sunt mentis ideae, talem oportet esse Sermonem, ut ex vero dici possit, Orationem esse cordis, animique interpretem, ac nuncium. Igitur in omni Poesi primum est Fabulam mente concipere, formareque; alterum, eam mente conceptam verbis idoneis, coloribusque depingere, atque ita in lucem, vitamque adferre. Hic enim apud nos non imaginaria, sed vera, aestheticaque pulcritudo esse debet; quae quanto comtior, elegantiorque prodit in publicum, tanto magis oculos, animosque hominum adprehendit, et ducit. Porro eloquentia, siue Oratio Poetica, similis est picturae, habetque naturam hanc, quod et communes omni sermoni, et sibi proprias dotes conseruet; fierique omnino debeat non prosa, sed versu; ut quantum abit a dictione soluta, liberaque, tantum externa verborum dimensione, et harmonia accedat ad Musicam. Quid igitur? Fabulas Aesopias, et Romanenses, Satyras perfectissimas, Dramata numeris omnibus absoluta, aliaque huius generis artificia non esse Poesim adseueramus? Fenelonium in Telemacho, Barclaium in Argenide, Gessnerum suis in Poematibus, Bituabeum in Iosepho, et multos undequaque artifices antiquae, nouiorisque aetatis, eosque nobilioris Gustus de choro Poetarum, Parnassoque excludemus? – Non me deterrent grauissima iudicia, quae non ad omnem Poesim necessario postulant versus arctissima lege compositos. Scio plures esse Magistros, qui Milesias fabulas Apuleii solutam quamdam Poesim, Lucianum solutum Aristophanem esse docent; qui Sofitheum, et Terpandrum, Xenarchum, et Sophronem soluta scriptione poemata dedisse;
235Sofitheus Tragoedias, ceteri Comoedias scripsisse dicuntur stylo soluto.
Aesopum apud Philostratum, Heliodorum in Theagene et Chariclea, Longum Sophistam in Daphnide et Chloe, Achillem Tatium in Amoribus Clitophontis et Leucippes, pluresque huius aetatis Comoedos, Tragoedosque, qui libera voce, non carminibus agunt, Poetas esse, nominarique debere confirmant; video morem istum res Poeticas scribendi non poetice in Germania inualescere: Prosa quoque Poetica vehementer capior. Fatuus sim, si putem Fabulas has similes Hippocentauris; aut pares esse dicam homini bicolori, nigroque illi Camelo, quos Ptolomaeus Lagi filius in Aegyptum adtulit.
236Hominis illius pars altera fuit plane nigra, altera autem excellenter candida, per totum corpus aequaliter disctincta, atque diuisa; Camelus praeter morem naturae totus niger. Refert Lucianus.
Materia iis est Poetica, non Dictio. Noui autem non inepte, ex duobus pulcris, si compositio inter se consentiat, iustaque proportione temperetur, aliam posse consurgere formam, et elegantiam; sed hos, et istius generis Scriptores paene non aliter, quam Pictores, Mimos, imitatoresque ceteros adpello Poetas. Lucianus ipse fatetur duas res se coniungere prorsus discordes, Comoediam, et Dialogum. Erat enim Dialogus disputatio grauis cum paucis quibusdam instituta in ambulacris de natura rerum, de virtute, et scientia Philosophorum. Comoedia vero totam se Dionysio tradidit, gaudebat salibus, et dicacitate, ac cum quadam numerositate ad certamen, palmamque veniebat, interdum etiam anapaesticis versibus in sublime euecta; irridebat Dialogi sectatores, eosque nunc in aere ambulantes, et cum nubibus congredientes exhibebat, nunc pulicum saltus metientes fingebat, ut qui scilicet de aereis, et sublimibus istis rebus nimis exiliter argutarentur.
237Sicuti de Socrate eiusque discipulis fingit Aristophanes. – Cum Lucianus ait Comoediam se totam Dionysio tradidisse (sunt enim verba illius) non de nostra, sed Graecorum, Romanorumque Comoedia, quae praesertim aetate vetustissima licentior erat, accipiendus est. Notum enim est eruditis, Comoediam illam antiquam in tres classes distingui, in Veterem, Mediam, et Nouam; Veterem maxime Dionysii fuisse.
Atque ideo lepidissimus ille scriptor ait se Comicum esse spectata Materia; considerata vero orationis forma non esse perspicue palam adserit, Mea quoque sententia ad plenam, perfectamque Poesim sicuti Fabula, ita etiam Carmen adesse debet; illeque consummatus est Poeta, qui utramque hanc Poeseos formam operi suo dare nouerit. Potest ab Historia abesse soluta Oratio; nam Herodotus versibus comprehensus etiam Aristotele teste manet Historicus; a Poesi autem plena versus abesse non potest. Si Maroni, vel Sophocli, vel cuicunque Poetarum eripias tempora certa, modosque; si carmina eorum soluas, et disiicias, inuenies quidem membra Poetae, sed disiecta; et perfectionem poeticam sustulisti.
238Horat. Lib. I. Serm. IV.
Si argumentum quomodocunque fabulosum oratione prosa eloquaris, Poetam te undique verum non exhibuisti. Quapropter dicam, quod est. Aesopus, Heliodorus, Longus, Barclaius, et quicunque alii, quos certe copiosos esse nouimus hoc nostro seculo, faciunt Dramata, aliaque poemata dictione sine metro fluente, non sunt perfecti Poetae; ad plenitudinem, consumationemque Poeticae carmen adesse debet. Caussa inter alias haec est, quod Poesi maxime proprium sit delectare; hoc autem facere debet non solum materia, et fabula, sed etiam dictione. Quis est, qui non sentiat iucundiorem esse dictionem carmine institutam, quam lege solutam? Carmen est ut Musica; inter modos Musicos, et Poeticos tanta est adfinitas, et cognatio, quanta maior esse nequit. Qui Musicam, Poeticamque aeque nouere, pari propemodum utriusque suauitate capiuntur, tenenturque. – Eodem redit altera quaestio: An Poetae censendi sint, qui carmina faciunt sine fictione? Si enim hos eliminamus, quos retinemus? aiunt non pauci. Lyrici, Elegi, Epicorum Latinos, Italos, aliasque gentes communi suffragio interit Poetarum nomen. Nihil enim libentius, quam historias, artes, res naturales, laudes, vituperationesque alienas carmine complectuntur. Horatius rem omnem Poetae propriam fecit, eique addixit, si poetico more pertractetur; summi quique Poetae tum quoque Poetas se esse profitentur, cum vera scribunt; talis est Virgilius,
239Lib. II. et III. Georg.
Lucretius,
240Lib. IV. Auia Pieridum peragro loca etc. Et Lib. I. de Ennio.
Propertius,
241De Ennio L. IV. El. I. De seipso L. III. El. V.
Ouidius,
242De Tibullo, et aliis in Elegia de Morte Tibull.
Horatius.
243L. III. Od. IV. et alibi.
– Ne cui his nominibus imponatur, bene aduertenda mens est: istos, aliosque huius generis auctores, qui veram materiam in Helicone elaborandam adsumserunt, more poetico elaborasse, et non solum carmine, sed etiam inuentione, structuraque rerum, et totius operis pertractatione meritos esse nomina Poetarum. Multi versificatores gestant haec cognomenta; an iure? si respondere debeam, aio: Perfectam, plenamque Poesim (quod semper addo) carmina non faciunt.
244Argumentis contrariis respondet Alex. Donatus L. I.
- - Nunc quibus praecipue characteribus insigniri debeat Dictio Poetica, demonstrandum venit.
Quamquam in pleno, perfectoque Poemate Carmen adesse debeat, tamen syllabarum quantitates, et genera versuum non percensebo; propositum enim est meum abstinere me a minutiis, et Poesim Aestheticam viriliter exponere, hominibusque maturioribus suo cum neruo, sanguineque tradere. Neglectis ergo iis, quae sunt extra meum consilium, uniuersim dictam sit istud: Eloquentiam Poeticam a communi artium aliarum sermone in multis differre; idioma suum, linguamque propriam esse Poetis. Cum enim Poeta suis in operibus id agere debeat, ut moueat, ut sensus, et animum erigat, ut magnas, et sublimes cogitationes ingerat, et corda hominum rapiat in adfectus varios; cum inquam Poeta in se aliisque sit maxime aestheticus, vulgares cogitationes, quae orationem reddunt ignobilem et humilem, auersatur, et in ipsis etiam Comoediis, quae maxime accedunt ad consuetudinem popularem, talem rerum delectum postulat, qui singularem ingenii varietatem indicet, et gustum amoenitate sua adliciat. Quia vero non omnia Dictionis argumenta sunt paria et aeque nobilia, ea quaerit ornamenta, quae proposito maxime conueniunt; in potestate illius esse debet Sinceritas, Amoenitas, Gratia, Fortitudo, Sublimitas, Splendor, Diuitiae. – Denique utatur EPITHETIS liberalibus, et rem exprimentibus, TROPIS, et FIGURIS ab ordinario sermone diuersis; faciat aptissimum rerum, verborumque NUMERUM, et HARMONIAM. Hos in summa Colores esse dico, quibus Dictionem suam adornat Poeta; his ille pingit, et rerum imagines viuaciter planeque ad naturam repraesentat; sic ille loquitur auribus, inseruit oculis, sensibusque humanis. Proponam ordine Colores singulos, ut in iis Dictio Poetica et videri, et sentiri queat.
I. Epitheta.
BonusPoeta Epithetum adfert, quod habet singularem sensum, colorem, et vim. Talia autem sunt, quae sunt
Propria, uti nox humida, cana senectus; quae rem
Distinguuntab aliis, quemadmodum hora natalis, triceps canis; quae rem
Augent, vel
Minuunt: pius Aeneas, telum ingens, frigida bello dextera; quae sunt
Eruditahistoriis, vel fabulis; ut habemus exempla innumera; vel
Metaphorica: heu fuge crudeles terras, fuge littus auarum; ita Polydorus suo e sepulcro terrebat Aeneam.
245Aeneid. II.
Horatius dixit vigiles lucernas,
246Lib. III. Od. VIII.
importunam pauperiem.
247Lib. III. Od. XVI.
Huius generis verbis, quae nempe adaequant ideas Poetarum, mirabiliter illustrantur res, et ad viuum exprimuntur. Quam multum his in vocibus videre, audireque mihi videor! Iliacos iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore;
248Aeneid. IV.
Dido videlicet Regina amore hospitis sui incensa non potuit expleri narratione fatorum, quibus ille relicta Troia terra, marique iactatus fuit; hinc illa
demens penderedicitur ab ore narrantis. – Quam vivax illa descriptio: Fecerat et viridi foetam Mauortis in antro procubuisse Lupam; geminos huic ubera circum ludere pendentes pueros; et lambere matrem impauidos.
249Aeneid. VIII. Haec, aliaque Vulcanus effabricauit in Clypeo Aeneae.
Illa imagine nihil amoenius, quam ex natura ipsa desumsit felicissimus auctor. Pater, qui suum filium osculari vult, inclinat se ipsum; paruulus tenera brachia collo patris circumdat; ille se erigit, hic pendet. Unica vox absoluit iconem. Interea dulces pendent circum oscula nati;
250Geor. II. v. 523.
ille ubi complexu Aeneae, colloque pependit.
251Aen. I. v. 719. Cupido Ascanium simulans.
Epithetis Poetae et frequentius, et liberius utuntur; namque apud illos satis est conuenire verbo, cui adponitur: itaque et dentes albi, et humida vina, in his non reprehenduntur; apud Oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat.
252Quintil. Lib. VIII. Cap. VI.
Monendum tamen est, ne Poema appositis oneretur. Poeta prudens quasi bellariis, non quasi cibariis utitur Epithetis valde crebris, patentibus, et amplioribus, quam res postulat.
253Aristot. Lib. III. Rhet. Cap. II.
Neque longa sint, neque aliena, neque sine modo frequentia; et acri iudicio ad res, et personas adcommodentur, non secus, ac illud de sene Priamo in ultima sui, urbisque iam ardentis ruina: Arma diu senior desueta trementibus aeuo circumdat nequicquam humeris, et inutile ferrum cingitur.
254Aeneid. II.
In Epithetis consistit magna pars Eloquentiae Poetarum, et Oratorum: tantum est eorum pretium. Si quaeras: unde Epitheta possint inueniri copiose? respondebo: Ex illis omnino locis, quae argumenta et sententias subministrant; praesertim ex caussis, adiunctis, et similitudine.
255Vid. Iacobus Masenius in Palaestra Eloq. Ligat. aut Martinus Du Cygne; vel Dauid Iani in A. P. Latina.
II. Tropi.
Tropiad ornatum, et varietatem Dictionis sunt inuenti.
Synecdochetotum sumit pro parte, plura pro uno, et vicissim:
Metonymtainuentorem pro re inuenta, signum pro signata, contentum pro continente. Quid
Antonomasia, et alii? Pro
Hyperbole, seu tropus sit, seu schema, redeo ad Doctrinam Boni Gustus.
256Par. II. Lib. I.
Inter praecipuos sunt
Metaphora, quae fit uno verbo; et
Allegoria, quae plurium verborum contextum exigit, reique semel arreptae constanter inhaeret. O Nauis referent in mare te noui fluctus. O quid agis? Fortiter occupa portum. Nonne vides ---, dictio allegorica admodum elegans, qua Horatius Rempublicam a bello ciuili, quod Brutus reparauerat, deterrere conatur.
257Lib. I. Od. XIV.
Periphrasisest utilissimum Dictionis Poeticae ornamentum; illa enim sermonem nostrum variat, unam eandemque rem in alia, semperque noua forma ostendit, gratissimas ubique imagines elaborat, phantasiae, et sensibus ea lingua loquitur, quae omnium est aptissima; res etiam paruas, non tamen utiles, amoene et gratiose; magnas nobiliter et idonee cum maiestate adsistit. Nauigare est fere unicus loquendi modus in sermone communi; videamus, quam multiplicem illi copiam, et varietatem dederit Virgilius. Non aliter, quam qui aduerso vix flumine lembum remigiis subigit.
258Georg. Lib. I.
Et quando infidum remis impellere marmor conueniat.
259Ibid.
Sollicitant alii remis freta caeca.
260Georg. Lib. II.
Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant.
261Aen. I.
Vela damus, vastumque caua trabe currimus aequor.
262Aeneid. III. v. 191.
Vela cadunt, remis insurgimus, haud mora nautae adnixi torquent spumas, et caerula verrunt.
263Ibid. v. 207.
Certatim socii feriunt mare, et aequora verrunt.
264Ibid. 290.
Verrimus et proni certantibus aequora remis.
265Ibid. v. 668.
Fluctus atros aquilone secabat.
266Aen. V. v. 2.
Ferit aethera clamor nauticus, adductis spumant freta versa lacertis; infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit conuulsum remis, rostrisque tridentibus aequor.
267Ibid. v. 140.
Olli certamine summo procumbunt, vastis tremit ictibus aerea puppis, subtrahiturque solum.
268Aen.. X. v. 196.
Quum venti posuere, omnisque repente resedit flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
269Aen. VII. v. 27.
Instat aquae, et longa fulcat maria alta carina.
270Aen. X. v. 190.
Nolo rem eandem pluribus prosequi. Hac arte loquendo exprimimus tempora, dies, menses, annos, gentes varias, homines, regiones, insulas, urbes, fluuios montes.
271Conf. Rollin in sua Poetica, Dekenius, et Dauid Iani, etc.
–
III. Figura.
Figuraest conformatio quaedam Orationis remota communi, et primum se offerente ratione.
272Quintil. Lib. IX. Cap. I.
Multa sunt talia dictionis adiumenta; omnia et vim rebus addunt, et gratiam praestant. Ego hic non recensebo Figuras singulas. De fictione personarum, siue
Prosopopoeiaactum est a me alio tempore;
273Par II. Cap. VII. D. R. G.
haec figura magnopere variat orationem, excitatque; concessum enim est deducere deos in hoc dicendi genere, et inferos excitare; urbes etiam, populique vocem accipiunt; saepe formas fingimus, ut Famam Virgilius, Voluptatem, ac Virtutem Prodicus, Mortem, ac Vitam Ennius.
274Quintil. Lib. IX. Cap. II.
Apostrophesiue compellatio,
Antithesissiue oppositio,
Sustentatio, multaque alia verborum Schemata elegantia sunt.
Repetitionemsaepius usurpari video pluribus ex caussis, vel ad ornatum, vel ad grauiorem rei cuiuspiam expressionem, vel ad adfectus animorum, sensusque pathetice demonstrandos Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo.
275Virgil. Ecl. VII.
Sequitur pulcerrimus Astur, Astur equo fidens.
276Aen. X. v. 180.
Haec, et similia ornamenti gratia adferuntur. Illa, quae addo, longe maius pondus adponunt ad rem, quae agitur: Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
277Virgil. Ecl. IV.
Bella, horrida bella, et Tiberim multo spumantem sanguine cerno.
278Aen. VI.
Est alia Repetitionis forma apud Poetas fortis, et grata; ter sunt conati imponere Pelio Ossam, scilicet atque Ossae frondosum inuoluere Olympum; ter pater extructos disiecit fulmine montes.
279Sermo est de Gigantibus Georg. Lib. I. v. 281.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago, par leuibus ventis, volucrique simillima somno.
280Aeneas in campis Elysiis Patrem Anchisem voluit complecti.
Ter totum feruidus ira lustrat Auentini montem, ter saxea tentat limina nequicquam, ter fessus valle resedit.
281Hercules in praedonem Cacum exaestuans Aen. VIII. v. 230.
Nuspiam felicius hanc figuram adhibuit Maro, atque cum depingit templum a Daedalo Apollini fabricatum. Multa in illo sculpsit, caelauitque artifex celeberrimus, mortem Androgei, poenas Atheniensium, Cretam, Minotaurum, Pasiphaen, Labyrinthum; filii sui Icari casum effingere dolor prohibit. Tu quoque magnam partem opere in tanto, sineret solor, Icare haberes. Bis conatus erat causus effingere in auro, bis patriae cecidere manus.
282Aen. VI. a v. 30.
Quam tenera est illa Icari compellatio! quanta commiseratio in his verbis:
Sineret dolor!nihil perfectius sequentibus versibus:
Bis conatus erat.– Non admisit dolor, ut pater filii sui lapsum effingat in auro; nam bis conantem hoc facere, bis dolor a proposito reuocauit, et paternas manus ab opere repulit. Epithetum
patriae manusest exquisiti Gustus.
283Rollin. I.
Utimur aliquando hac Figura ad adfectus animorum, sensumque interiorem exprimendum. Admirationem significant ista: Miratur molem Aeneas magalia quondam, miratur portas, strepitumque, et strata viarum.
284Carthaginem ingrediens Aen. I. v. 425.
Labitur uncta vadis abies, mirantur et undae. Miratur nemus insuetum ---.
285Aen. VIII. v. 91.
Teneritudinem animi spectemus in his: O mihi sola mei super Astyanactis imago; sic oculos, sic illa manus, sic ora ferebat.
286Ita suspirat Andromache viso Ascanio Aen. III. v. 489.
Ad Coelum tendens ardentia lumina frustra, lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
287Cassandra Aen. II. v. 405.
Tristitiam indicant alia, uti: Tityrus hinc aberat: ipsae te Tityre pinus, ipsi re fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
288Eclo. I. v. 39.
Haec autem effusum gaudium habent: - Procul obscuros colles, humilemque videmus Italiam, Italiam primus conclamat Achates; Italiam laeto socii clamore salutant.
289Aen. III. v. 522.
IV. Harmonia.
Dictiosine numero, mensura, et concentu sermo quidam popularis est; immo si dissoluta sit, si fluctuet sine neruis, et articulis, nulla est: suaue autem genus dicendi erit, ait Cicero, primum elegantia, et iucunditate verborum sonantium, et lenium: deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus, neque disiunctos, neque hiantes; et sit circumscripta non longo anfractu, sed ad spiritum vocis apto, habeatque similitudinem, aequalitatemque verborum, tum ex contrariis sumta verbis, crebra crebris, paria paribus respondeant, delataque ad idem verbum, et geminata, atque duplicata, vel etiam saepius iterata ponantur; constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur, tum dissolutionibus relaxetur.
290De Partit. Orat. N. VI.
Multa hic in rem meam praecipiuntur; discernam in certa capita.
HarmoniaDictionis Poeticae constat primo
Verbis simplicibus, secundo certo
Verborum ordine, tertio
Numero, quarto pedum, verborum, numerorum, et pharasium concordia, siue
Conuenientia cum re, et natura. His quatuor dotibus Poesis euadit quaedam Pictura aurium.
Primo
Verba simpliciaalia sunt Consonantiora, alia Grauiora, vel Leniora, alia Digniora.
Consonantioraexistunt e litteris magis sonantibus, suntque communiter longiora, et grandiora. Obscenique canes, importunaeque volucres.
291Geor. I. v. 470.
Luctantes ventos, tempestatesque sonoras imperio premit.
292Aeolus Rex ventorum Aen. I. v. 56.
Dona recognoscit populorum, aptatque superbis postibus.
293Aen. VIII. v. 721. Augustus Caesar expressus in Clypeo Aeneae.
Visceribus miserorum, et sanguine pascitur atro.
294Polyphemus Cyclops Aen. III. v. 622.
Huc faciunt versus spondaici, ut ille: Chara Deum soboles magnum Iouis incrementum.
295Virg. Ecl. IV. v. 49.
Grauiora verba dicimus, quae maiorem vim habent bonitatis, aut malitiae, vel pondus aliud qualecunque. Difficillimum Iesu Christi suspirium grauissime terminauit Vida Episcopus: Supremamque auram ponens caput expirauit. Saepe etiam verbis monosyllabis, si carmina claudant, inest ea grauitas: Insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
296Aen. I. v. 109.
Manet imperterritus ille hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat.
297Mezentius monstrose magnus Aen. X. v. 361.
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos.
298Aen. V. v. 481.
Cauendum, ne dum per verba consonantia, et grauia grandimus gressum, tumescat magis, quam crescat Oratio. Verba
Lenioraex litteris suauius sonantibus componuntur, aut natura sua honestiora sunt. Denique
Dignioraeodem modo ad Harmoniam refero. Qui plures in rem istam obseruationes, exemplaque desiderat, in Arte Poetica M. Christiani Dauidis Iani reperiet.
Secundo:Ordoille, qui Harmoniam conciliat, obseruari debet tam in verbis singulis, quam in eorum coniunctione. Igitur verba componantur in aedificium Orationis, ut apte cohaereant; nec hiatus, nec litterarum collisio, et rixa oriatur. Verba enim quamuis sint lecta, et nobilia, amittunt suauitatem, nisi bona structura accedat. Istam siue concinnitatem, siue concordiam nec durae consonantes asperent, nec frequentior vocalium praesertim earundem concursus faciat hiulcam; cum enim hiat, et intersistit Oratio, laborare videtur. Nihil sit obscuratum negligentius, nihil expressum putidius. Delicatus Gustus laeditur dicendi tarditatem; non fert multa similiter cadentia, desinentia, et eodem modo deriuata; virtutes ipsae taedium adferunt, nisi gratia Varietatis adiuuentur. Huius generis vitia facile vitantur mutando voces, transponendo, et alias interiiciendo. Huc quoque Iani Poetica seruire potest.
Tertio: Nihil est, quod magis aptam, concinnamque, et suauem reddat Dictionem, quam
Numerus, qui ex permistis, et confusis pedibus, et temporum, quibus constat, apta ratione nascitur. Hic enim remouet ab Oratione quidquid est inane, inconditum, curtum, claudicans, et redundans; ita verba illigat sententiis, ita temperatur ac moderatur omnia, ut blande, harmoniceque feratur, et iucunde per aures in animum descendat. Ideo, quid uniuerse Fabius de compositione, hoc ego maxime de Numero dicere possum: eruditissimo cuique persuasum est, valere eum quamplurimum non ad delectationem modo, sed ad motum quoque animorum. Primum, quia nihil intrare potest in adfectum, quod in aure velut quodam vestibulo statim offendit; deinde, quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eueniret, ut illi quoque organorum soni, quamquam verba non exprimunt, in alios tamen atque alios motus ducerent auditorem. – Quodsi numeris et modis inest quaedam tacita vis, in Oratione est vehementissima; quantumque interest, sensus idem quibus verbis efferatur, tantum verba eadem qua compositione vel in exitu iungantur, vel in fine claudantur. Nam quaedam et sententiis parua, et elocutione modica virtus haec sola commendat.
299Lib. IX. Cap. IV.
Quodsi experiri velis, solue, et turba sententias aliquas, quae tibi videntur vehementer, dulciter, spatiose dictae; aberit omnis vis, iucunditas, et decor: quo pulcriora et sensu, et elocutione dissolueris, hoc Oratio erit deformior. Restitue verborum numerum, et redibit omnis elegantia. Bene de Harmonia stili praecipit Marmontelius, eiusque interpres Germanus; bene sapienter Schlegelius, Hironymus Vida, et alii magistri. Concursus, et elisio syllabarum efficit, ut Numerus sit fluidus, amoenus, grauis, et solidus pro ratione rerum, quae dicuntur. Bellum ingens geret Italia.
300Aen. I. v. 267.
Phyllida amo ante alias.
301Ecl. III. v. 78.
Quinquaginta atris immanis hietibus hydra.
302Aen. VI. v. 576.
Ut Regem aequaeuum crudeli vulnere vidi vitam exhalantem.
303Aen. II. v. 561.
Tot quondam populis, terrisque superbum regnatorem Asiae.
304Ibid. v. 556.
Dii, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes.
305Aen. VI.
Concursus earundem vocalium, et syllabarum aliquando non parum confert ad augmentum Numeri, sicuti videre licet: Ergo omnis longo soluit se Teucria luctu.
306Aen. II. v. 26.
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala.
307Ecl. II.
Ipse feram teneras maturo tempore vites rusticus, et facili grandia poma manu.
308Tibul. I. d. 4.
Me mea paupertas vitae traducat inerti.
309Ibid. d. 3.
Picta docet templis multa tabella tuis.
310Ibid.
Illa namque complosione, seu continuatione necesse est solidiorem reddi Numerum, quemadmodum participiis praesentis temporis. Tendentemque manus, atque illo tempore primum irrita dicentem, necquidquam voce mouentem sacrilegae perimunt.
311Bacchae Orpheum Lib. IX. Met.
Saepe illum gemitus edentem, saepe trementem, saepe retentantem totas infrigere vestes, sternentemque trabes, irascentemque videres montibus, ac patrio tendentem brachia coelo.
312De Hercule Nessi induto, et furente etc. Lib. IX. Met.
Numerus vero ex natura sua suauis, et elegans est, quando pronunciationis tenor, seu verborum continuatio subsistit sub initium versus, et commate, aut alio signo diuiditur. Exemplum sit istud: Flebis, non tua sunt duro praecordia ferro vincta, nec in tenero stat tibi corde silex;
313Tibul. Lib. I. El I.
aut si consistat ante medium: Damnatae noctes, et vos vada lenta paludes;
314Propert. Lib. IV. El. XII. d. 8.
vel etiam si Numerus in tertio, vel quarto pede hunc in modum conquiescat: Adparet domus intus, et atria longa parescunt;
315Aen. II. v. 483.
quis te mutauit tantus Deus?
316Catul. in nuptiis Pellei etc.
Denique si abrumpatur sensus initio sequentis versus: Potuisti linquere solam crudelis?
317Ait Mater Euryali Aen. IX. v. 481.
Aurea subnectens exertae cingula mammae bellatrix.
318Aen. I. v. 496. Penthesileia Amazon.
Quarto: Dixi Harmoniam magnopere adiuuari, si verba, et numerirebus ipsis, quae celebrantur,adcommodentur; explicet uberius hoc praeceptum illustris artifex Vida.
Tum si laeta canunt, hilari quoque carmina vultu
Incedunt, laetumque sonant haud segnia verba;
Seu cum vere nouo videas prata humida; seu cum
Panditur interea domus Omnipotentis Olympi.
Conra autem se se tristes inamabile carmen
Induit in vultus, si forte inuisa volucris
Nocte sedens secum canit importuna per umbras.
-Si quid geritur molimine magno,
Adde moram, et pariter tecum quoque verba laborent
Segnia, seu quando vi multa gleba coactis
Aeternum frangenda bibentibus, aequore seu cum
Cornua velatarum obuertimus antennarum. - -
Aut mora si fuerit damno, properare iubebo.
Si se forte caua extulerit mala vipera terra,
Tolle moras, cape saxa manu, cape robora pastor:
Ferte citi flammas, date tela, repellite pestem.
319In Arte Poetica.
Atque ideo obseruandum est, qui numeri faciant ad Laetitiam, et Dolorem, qui ad Celeritatem, et Difficultatem, moramque; qui ad mollitudinem, lenitatemque? Laeto argumento numerus laetus aptandus erit, tristis tristi, tardus tardo, celer celeri. – Saltantes Satyros imitabitur Alphesiboeus.
320Ecl. V. v. 73.
Iuuenum manus emicat ardens littus in Hesperium.
321Aen. VI. v. 5.
Ecce autem Dolor, et Tristitia! extinctum Nymphae crudeli funere Daphnin flebant.
322Ecl. V. v. 20.
Adflictus vitam in tenebris, luctuque trahebam, et casum insontis mecum meditabar amici.
323Aen. II.
Celeritatem aliis in verbis repraesentat Maro. Inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, haud mora, prosiluere suis, ferit aethera clamor nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
324Aen. V. v. 139.
Longe magis admiranda properatione imitatur celerem turris lapsum: Conuellimus altis sedibus, impulimusque (turrim); ea lapsa ruinam cum sonitu trahit, et Danaum super agmine late incidit.
325Aen. II. v. 465.
Quid rapidissimi numeri ad eruptionem ventorum describendum? Venti velut agmine facto qua data porta ruunt, et terras turbine perflant; incubere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque, Notusque ruunt, creberque procellis Africus.
326Aen. I. v. 86.
Ad difficultatem adposita sunt similia: post valido nitens sub pondere saginus axis instrepat, et iunctos temo trahat aereus orbes.
327Georg. III. v. 172.
Ergo aegre terram rastris rimantur;
328Ibid. v. 534.
hic exaudiri gemitus, et saeua sonare verbera, tum stridor ferri, tractaeque catenae.
329Aen. VI. v. 557.
Maiorem moram, tarditatemque ostendunt Cyclopes: illi inter sese magna vi brachia tollunt in numerum, versantque tenaci forcipe ferrum.
330Geor. IV. v. 174.
Placet mihi Latini senis grauitas, qua furentem audacia et iracundia Turnum iuuenem placara conatur. Olli sedato respondet corde Latinus.
331Aen. XII. v. 18.
Apud Propertium, et Ouidium videntur equi cum versu per elisionem quodammodo subsistere.
332- Ante meos obitus sit precor illa dies; qua videam – ad vulgi plausus saepe resistere equos. Proper. Libr. III. El. III. Ipse sono, plausuque simul, fremituque calentes quadriiuges cernes saepe resistere equos. Quid. Lib. IV. Trist. El. II.
Denique, si cum rebus quiescentibus ipsa etiam carmina quasi in medio interrupta quiescant, crescit Harmonia. Sinon dolosus constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspexit.
333Aen. II. v. 68.
Uniuersim habenda est ratio litterarum, cum aliae suauitatem concilient, aliae asperitatem inducant, quaedam autem granditati, amplitudinique seruiant. Lene est, quos ostendo: Deuenere locos laetos, et amoena vireta fortunatorum nemorum, sedesque beatas.
334Aen. VI. v. 638.
Quaedam virgineo demessum pollice florem seu mollis violae, seu languentis hyacinthi.
335Aen. XI. v. 68.
Hic autem nescio, qua mollitie exhilaratur carmen: Mollia luteola pingit vaccinia caltha;
336Ecl. I. v. 50.
vel: mista rubent ubi lilia multa alba rosa.
337Aen. XIII. v. 61. Conf. Du Cygne.
Pro Dictione Poetica legi merentur Schröck in Programmate de communi Historici, et Poetae munere; Morus in Dissertatione de cognatione Historiae, et Eloquentiae cum Poesi; Merian de Peccatis Poetarum aduersus Rhetorices praecepta; Thunman de confiniis Historicae, et Poeticae Orationis; Götz de confinio Poeseos, et Eloquentiae, etc.
LIBER TERTIUS. DE DOTIBUS ET CHARACTERIBUS POETAE.
CAPUT UNICUM.
Poeta nomen est magnum, siue Naturae dotes, siue Artis eminentiam vocemus in considerationem; propterea non cuilibet datum est adire Corinthum, id est, non pedario, et versificatori homini tribuimus dignitatem huius cognomenti:
346Prouerbium Graecorum a difficultate adeundi Corinthum.
neque enim concludere versum dixeris esse satis.
347Horat. Lib. I. Serm. IV.
In Artibus omnibus, et Scientiis duo veniunt obseruanda:
Natura, et
Ars; illa est Dei Conditoris Beneficentia, haec autem Hominum Industria. Natura prior est, quam Industria; cum autem adsunt, unitis viribus se mutuo adiuuant. Utra praestet alteri, aut quae maior esse debeat? Natura, an Industria uniuersim ad Artes Liberalissimas sit magis necessaria? nolo multis agitare. De Poesi suo, aliorum iudicio haec aliquando Tullius pronunciauit: sic a summis hominibus, eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina, et praeceptis constare; Poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi diuino quodam spiritu adflari.
348In Oratione pro Archia.
Necesse non est communem, et tritam paroemiam adducere;
349Poeta nascitur, Orator fit.
quae si ita intelligatur, ut Arti, et Industriae nullam in Poesi partem esse credamus, necesse est saepius euenire, quod ipse non tam doctus, quam id, quod maius est, magno meo dolore sum expertus, ut homines adolescentes, si forte vehementem, cui reluctari non possint, naturae vim non sentiant, mentis suae male conscii omnino a studiis Poeticae deterreantur, et animos abiiciant. Mea sententia Natura peculiaris, et Ars debet in Poeta conuenire. Quod iam alias dixi de Genio ad Artes Aestheticas praeprimis necessario;
350Doctor. B. G. Part. I.
hoc ad Poeticam facultatem singulariter referendum est, atque ita intelligendum, ut ad excellentia Naturae dona Ars etiam accuratissima accedat, quo Poeta officium facere, finemque sibi praestitutum feliciter obtinere possit: et delectare debet, et delectando prodesse.
351Conf. Superius Lib. II. Cap. III.
Hunc in scopum utique ea sunt inuenienda, disponenda, et eloquenda, quibus idonee doceat, iucunde delectet, et grauiter moueat. Materia Poetica opus est Inuentionis, Fabula Inuentionis, et Dispositionis, Dictio Eloquutionis; in his omnibus Natura, et Ars semper mutuo sociata sunto. Nae eorum est ineptia, inscitiaque, qui contemtis Artis praeceptis unius Naturae, ingeniique viribus gloriantur, et ita pro certo, terso, culto, nitido, et ubique consono Poemate coecum, hiulcum, dissolutum, et monstrosum faciunt.
352Quintil.
Sit interdum quidem, ut ineruditi, et coeco impetu naturae acti ingeniosiores vulgo habeantur; sed vitio male iudicantium, qui maiorem vim habere credunt ea, quae non habent artem, ut effingere, quam aperire; rumpere, quam soluere, trahere, quam ducere; putant robustius. Quorsum tot praecepta, tam accurate ab antiquis, nouisque magistris et tradita, et obseruata, si parum prosunt? quorsum assiduus eorum usus, audiendi, legendi, meditandi, scribendi, emendandi, et imitandi? Huius generis exercitatio saepe vincit ingenium, estque efficacissima rerum omnium magistra. Etenim quod de Hesiodo fertur, commentum est peruetus; eum, cum pauca ex Helicone solia sumsisset, confestim poetam egregium e pastore euasisse, atque Musarum numine adflatum deorum, hominumque genus decantauisse. Virgilius ut audiret praeceptores artis, Athenas in illam omnium doctrinarum inuentricem urbem nauigauit; excitat enim, qui dicit, spiritu ipso; nec imagine, et ambitu rerum, sed rebus incendit. Viuunt omnia, et mouentur, excipimusque noua illa velut nascentia cum fauore, et sollicitudine.
353Quintil. L. X. Cap. I. N. 2. – Athenas doctrinarum omnium inuentrices dixit Cicero L. I. de Orat. Quibus verbis nihil volo derogare Chaldaeis, Aegyptiis, Hetruscis, aut aliis, qui Graecis praeiuerunt ad nonnullas scientias.
Quid ita Horatius urget lectionem, et inclamat: Vos exemplaria Graeca nocturna versate manu, versate diurna;
354In Ar. P.
nisi ut sanguis poeseos nostrae sano, viuacique clarorum Poetarum sanguine misceatur, coloreturque? De Meditatione nihil dicam, cum constet Naturam optima quaeque tarde moliri. Quid est, quod Cicero stilum optimum, et praestantissimum dicendi effectorem, ac magistrum commendet?
355L. I. de Orat. n. XXXIII.
Omnis ars praecipue discitur etiam ex opere; nec ulla res efficacius recte nos docet facere, quam ut saepe faciamus.
356Rudolphus Agricola L. de Inuentione.
Reprehenditur carmen quod non multa dies, et multa litura coercuit, atque perfectum decies non castigauit ad unguem.
357Horat. in A. P. v. 293. 294.
Qui laurum e Parnasso decerpere, capitique suo imponere volunt, exempla Poetarum optimorum imitari studeat. Virgilius omnis imitator est.
358De his uberius videri potest Iulius Caesar Scaliger L. V. Poetices, et Martinus Du Cygne in Appendice ad A. P. Marmontelius in Poetica, Grauina etc. etc.
Quid igitur reddemus ad id, quod supra quaesitum est: An Natura praestet Arti? Iam olim adposite ad hoc Romanae fidicen lyrae: Ego nec studium sine diuite vena, nec rude quid possit, video ingenium; alterius sic altera poscit opem res, et coniurat amice.
359Horat. in A. P.
Has omnes Naturae, Artisque dotes, quas ad Poeticen statuo esse necessarias, complectar certis nominibus, et quantum satis est illustrabo, dicamque eos esse boni Poetae characteres; dicam autem non tam ad eos deterrendos, qui non possent, quam ad eos, qui possent esse Poetae, exacuendos. Sic igitur. I.
Mens Magna, et Plena. II. Ingenium Velox, et Acutum. III. Oestrum, et Sanus quidam Furor, Enthusiasmus. IV. Phantasia Vivax, et Copiosa. V. Vena Facilis, et Fluida. VI. Gustus Bonus.Quia de Poeta quaerimus, fingendus ille nobis est oratione nostra detractis omnibus vitiis, atque omni laude cumulandus, qui sit instructus a Natura, informatus ab Arte, excultus exercitatione, et summorum imitatione; denique coelesti quadam vi praeditus; qui non humana solum facultate, sed etiam diuinitate inter omnes emineat, inquit Viperanus singulariter Orthodoxus.
SECTIO PRIMA. Mens Magna, et Plena.
Magnumquiddam est Poesis, et pluribus ex artibus, studiisque collectum.Nam si Materia illius est Mundus verus, ac fabulosus, si Diuina omnia, humanaque complectitur, si nullis terminis septa tenetur;
360Lib. II. Cap. I.
et si nihil potest esse Aesthetice pulcrum, quod non sit varium;
361Doctr. B. G. P. I. L. III.
si denique natura ipsi est, ac vita actiones humanas, Communem, Pulcramque Natura imitari;
362Doctr. B. G. Par. II.
quae scientia potest a Poeta abesse? Artes omnes, et Scientiae comites, ministraeque sunt Poeseos: ἐγκυκλοπαιδευτον oportet esse bonum Poetam; quod profecto incredibilem habet magnitudinem, et difficultatem; quia si magnum est in singulis elaborare, quantum erit omnem de Deo, de Homine, de Uniuerso Philosophiam, Historiam Veterem, et Nouam, Veram, et Fabulosam, Scriptores Graecos, et Romanos, Artium Ingenuarum Doctores, et exempla cognitione complecti? Maximum inquam hoc est, sed necessarium; comprehendenda rerum plurimarum scientia, tenenda omnis antiquitas, exemplorumque vis; de naturis hominum, de moribus, de rationibus iis, quibus hominum mentes et incitarentur, et reprimerentur, omnis doctrina percipienda: copiam omnem, et lautissimam supellectilem huc requiro, ut nulla sit res neque tanta, tamque improvisa, neque tam noua, de qua non possit canere Poeta. Itaque quod de Oratore Tullius, hic ego egi usurpo, et aio, mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus poeta, nisi erit omnium rerum magnarum, atque artium scientiam consequutus.
363Lib. I. De Orat. N. VI. Nulla fit, ingenio quam non libauerit artem Poeta, aut Vida.
Prope immensum, infinitumque hoc est, ac fere diuinum; sed tantum, quod Poesis exigit.
364Immensum, Infinitum, Diuinum, similiaque vocabula dum pro Poesi, et Poeta usurpo, loquor in sensu adcommodo; neque enim quidpiam earum praerogatiuarum, quae Deo soli conueniunt, ad homines, artesque humanas volo traducere. Tales loquutiones et Latini, et Gentes aliae sine offensione faciunt. Diuinus iis est, qui praeclare aliquid agit.
Prolixius haec videri possunt apud Ianum Vincentium Grauinam, et Ioannem Franciscum Marmontelium.
Cum adeo magna, multaque rerum cognitio in Poeta conspirare debeat ad poema feliciter deducendum, mens autem humana tam suapte ingenio, quam vitio etiam nostro errori nunquam non sit exposita, nescio, an conditioni sortis nostrae commisereri, vel negligentiae indignari debeam, quando reperio in Arte Poetica auctores etiam eruditiores inscientiam ostendere. Error iste tanto magis est in artifice melioris notae reprehendendus, quanto minori cum cura deuitari potuisset. Nolo multus esse in his vitiis ostendendis: unum et alterum, quod in historia notitiaque Naturae peccarum est, exhibere sat erit. Lucanus forte magis in contubernio Rhetorum, quam in studio Physices versatus, dum Virgilium seruiliter imitari laborat, non unum in lapidem offendit. Legerit ille libro primo Georgicorum certa quaedam iniuriosae tempestatis indicia, quae Vates Mantuanus de nonnullis bestiarum actionibus naturali cum veritate proposuit, ac inter cetera dixit:
altam supra volat ardea nubem; putaueritque ardeam ad aquas cibum venari solitam etiam nandi esse peritam:
ausa volare ardea sublimis pennae confisa natanti.
365Lib. V. Phars.
Quis autem, cui Natura magis est inspecta, potes ignorare ardeam natationis esse prorsus expertem, et longis duntaxat pedibus in aqua vadando praedas captare, agereque? Scio Commentatores aliquos, qui clementer, planeque benigne Lucanum a suspicione inscitiae liberare volunt, aiuntque metaphoram hic esse, et naturam dici pro volatu ea de caussa, quod inter aquam et aerem, inter natatum et volatum magna sit similitudo, ac conuenientia. Sed mihi certum est, Lucanum sine omni verborum translatione pennas ardeae natantes dixisse hoc sensu: Ardea ad natandum facta, adsuetaque audet in sublime volare, confisa remigio suarum aliarum. Solet enim argutus hic Poeta crebriores rerum, verborumque antitheses componere, facitque hoc in loco certam quamdam oppositionem inter volatum et natatum, cum dicat ardeam suis pennis natatoriis confisam, ausamque sublimem volare; quod utique male caderet, nisi putasset ardeam esse natandi gnaram. Si vero concedam sententiae patronorum, non minoris erroris arguendus erit, quod natatum, utpote motionem corporis natura sua facilem, et leuem transferat ad grauem, et laboriosum ardeae volatum. Quid? Certe non minori in culpa est, quod sequitur: Cornix, quae apud Virgilium
plena pluuiam vocat improba voce, et sola in sicca secum spatiatur arena, apud Lucanum peruersa naturae lege facit quod pelagi volucres. Has,
et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, certatim largos humeris infundere rores, nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undasrecte memorat Maro, quasi Cornix imitaretur, aut Lucanus
caput spargens undis, quasi prouocet imbrem, instabili passu metitur littora.Quis hoc aliquando obseruauit? Dimitto Lucanum. M. Manilio parcere non possum, quod in breui Lybiae descriptione Elephantem animal humanitati proximum, et a clementia, multisque virtutibus singulariter commendatum cum seris, venenatis, et sanguinolentis belluis aequet:
Huic varias species, diuersaque monstra ferarum
Concessit bellis natura infesta futuris,
Horrendos angues, habitataque membra veneno,
Et mortis partus, viuentia crimina terrae,
Et vastos Elephantes habet, saeuosque leones
In poenas foecunda suas parit horrida tellus,
Et portentosos Cercopum ludit in ortus.
366Lib. IV. Astronom.
Nolim aliquis existimet me omnem omnino rerum omnium disciplinam, et summam diuinamque scientiam in unoquoque Poeta postulare; hoc enim amplius est, quam angustiae mentis humanae comprehendant. Omnia mea praecepta doctrinamque Aestheticam naturae viribus commensurare volo, et haec sunt, quae ad magnam, plenamque Mentem contendo. Primo: Poeta omnis multarum Scientiarum Orbem percurrisse debet, et esse liberaliter eruditus. Secundo: Cum Materia Poeseos propria sint Actiones humanae, totam de Homine Philosophiam, atque eam imprimis teneat, quae de sensibus, de voluntate, de animo, de bono, et malo est; uti iam capite primo libri secundi declaratum est.
Qui didicit patriae quid debeat, et quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus, et hospes,
Quid fit conscripti, quod iudicis officium, quae
Partes in bellum missi ducis? ille profecto
Reddere personae scit conuenientia cuique.
367Horat. in Arte.
Tertio: Poetam oportet esse castum, et probum, qui Actiones humanas proponat bonas, et malas, ut ad virtutem impellat, a sceleribus deterreat; et quia iam vitio multorum scriptorum lasciuia Poesi facta est proxima, ab ea maxime sibi caueat. Malus est Genius, qui turpitudinem consectari pulcrum esse, honestumque putat. Utinam omnes Christiani tam forent casti, quam fuit Virgilius! Musae Poetarum optimorum tam debent esse purae, quam Vestales Virgines. Bene praecipit Horatius: Os tenerum pueri, balbumque Poeta figurat, torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem; - - Sed non non semper obseruat. Optimus ille est, qui quod in verbis habet, etiam exemplo, reque ipsa docat, ait Boilauius.
SECTIO SECUNDA. INGENIUM VELOX, ET ACUTUM.
Doctissimiilli veteres inter omnes disciplinas solam a faciendo, quasi effectricem, Poeticam dici voluerunt, quod sola inter cunctas faciat scientias;
368Ait Laurentius Volla Libro de Poet. Cap. I.
ceterae enim artes, ac scientiae res, uti sunt, repraesentant, suntque eorum, quae supremus omnium Opifex condidit, tamquam actores; Poetica vero quum et speciosius, quae sunt, et eorum, quae non sunt, speciem ponit, videtur sane res ipsas non ut aliae quasi histrio narrare, sed velut Deus alter condere:
369Verba sunt I. C. Scaligeri Lib. I. Cap. I. Vide plura apud Viperanum L. I. de Poet. C. II.
Creatores, ac factores sunt Poetae.
370Ποιητης Latinis, Germanis, Gallis, et Italis saepe dicitur factor, conditor, creator; solentque Poetarum genii, et spiritus similibus cognomentis insigniri. Numquam ego his eorum vocibus offendor, quando sanam, rectam, et probam illarum usuram pro certo comprehendo; nam quod apud Graecos ποιητης, hoc apud Latinos Factor, Conditor, Creator et Deo Omnipotenti, et hominibus tribuitur. Symbolum Apostolorum sic habet: ῶιστευω εις Θεον πατερα παντοκρατορα ποιητην οὐρανου, και γης etc., et apud S. Gregor. Nazian. ὁ ποιητην των ἀιωνων; quod exponit auctor seculorum de Christo. Vide porro Thesaurum Linguae Graecae ab Henrico Stephano etc. Apud Latinos innumerabilia sunt haec: Creare, et gignere artis maxime proprium est; Lib. II. de Nat. Deor. Arbores creare, dixit, Virgil. Lib. II. Georg. Carmina creata, Quid. Lib. III. Trist. Eleg. XIV. Romulum Urbis Romae Creatorem adpellauit Cicero in Orat. pro Corn. Balbo N. XIII. Nolo diu, multumque hac in re vagari; plura habemus nomina, quae litteris, et sono Deo, hominibusque sunt communia, sed sensu penitus diuersa, uti Bonus, Iustus, Sanctus etc. Deus ille noster ita dicitur Factor, et Creator, ut et ipse a nullo sit alio, et alia omnia, etiam Poetae, ab illo sint, de nihilo sint, et ab illo, ne deficiant, conseruentur. Poetas si quando Creatores dici audimus, veniar in mentem homines esse, qui quod dicant, ingenio suo inuenire, mente sua disponere, et verbis eloqui debent; opera eorum, quoscunque mundos, homines, animalia, et res comminiscantur, vere esse phantastica, imaginaria; inter Deum et Poetam, quocunque hic homine dicatur, infinitum esse interuallum, ut adeo vel fatuum, vel impium esse oporteat, qui Creatoris nomen pari de Deo, et Poeta sensu accipiat.
Fertili igitur, et acri ingenio sint praediti ad eam varietatem, qua delectare, vitamque nostram instituere debent. Continua varietas est e praecipuis Poeticae virtutibus, quam ut adsequantur, necessaria est Mens, uti antea dicebam, rerum omnium, atque artium ratione, notioneque instructa. Spectamus autem Varietatem in Inuentione, Dispositione, et Eloquutione. Varietas Inuentionis est in Rebus, in Personis, et Adfectibus. In Varietate rerum numeramus tempestates, portus, maria, fluuios, urbes, venationes, munera, picturas, epulas, exitus inopinatos. Adfingimus oracula, vaticinia, imagines similes et dissimiles, noua ac mirabilia quaeque, digressiones, episodia, furias, virtutes, pacem, bella, caedes, victorias, et nescio quae alia plurima. Maxime Epicorum est haec Varietas. Personae variantur, si diuersam ac multiplicem earum conditionem, aetatem, sexum, genus, patriam, studia, moresque obponamus, quo in argumento Comoedi debent excellere. Ecce in Andria Terentii Simo est iracundus, Chremes sedatus ac placidus, Pamphilus adolescens verecundus, Charinus temerarius et imprudens rerum, Dauus seruus callidus et astutus, alter Byrrhia ignauus et iners, Mysis est sobria, Lesbia vero temulenta, Crito honeste pauper, Chrysis suo scelere diues. Pro Varietate adfectuum non multa dicam: Tragicis hoc est maxime proprium. Dispositionis Varietas aeque mirifice commendat Poema. Varietatem Eloquutionis absoluunt nomina, et verba, phrases, et Tropi, et Figurae; quo loco multa intelliguntur, et luculentum est, quam velox ac diuinum debeat esse Ingenium, quod tam infinitae rerum varietati sufficiat. Iuuat in Virgilium oculos conuertere, et quam elegantem Rerum, Personarum, et Adfectuum Varietatem congerat, ad examen aduocare. Siue totius operis oeconomiam, siue partes et libros, siue carmina singula considere, dissimillimus ubique sibi ipsi, seu varius est Virgilius, et simillimus, seu praestantissimus. Res easdem, et similes tanta tamque diuersa varietate componit, ut non possit non illius et Mens, et Ingenium spectatores suos delectare. Sed non omnes, qui se Poeticae tradiderunt, sunt tanta ingenii felicitate. Multos esse noui, qui pulcerrimam, fecundissimamque Naturam negligunt, et Materiam operi propositam obiter leuiterque adspiciunt, satis esse rati ea in rem suam transferre, quae apud aliquem primi nominis auctorem praeclare expressa inuenerunt. Warton Criticus apud Anglos eximio, acerrimoque ingenio obseruasse se dicit Poetas Pastorales, et Rusticos praeter unum Thomsohnum imagines suas a Theoretico accepisse, naturamque propriis oculis non vidisse. Quod tametsi supra modum sit dictum, illud tamen fide certa confirmo: Imitationem seruilem in descriptione rerum apud Poetas valde frequentatam esse; quod uni pulcre belleque cessit, sexcentos alios aemulari, et idem dicere, atque ita fieri, ut pulcritudo alias venustissima nimia hac tractatione deformetur, et vilescat. Quid est, quod diu nobis placeat, in quo defectum varietatis, nouitatisque, siccam, ieiunamque pauperiem obseruamus? Dicam igitur quod est necessarium. Poeta materiem suma, naturamque rerum suis oculis, iisque eruditis ac perspicacibus inspiciat, acute spectet, profunde scrutetur, ingeniose rimetur; quod Orientales non semper faciunt. Cum enim Genio sint audaci, igneo, rapidoque, tantam diligentiam, et animaduersionem impatienter sustinent. Frequentissime verum est apud illos, quod viuaciori rerum idea percussi, sanguinisque concitatione naturali agitati cogitationes suas ordine ducere, nectereque nesciant, sed materiam suam ex oculis amittant, et imaginem, quam agressi sunt pingere, non absoluant. Ne tamen aliquem eorum temere, et inique vocemus in culpam, considerandum est argumentum, in quo agunt; et obseruandus finis, quem sibi proponunt. Aikinio, et quibusdam aliis intelligo summum Vatem Iob non satisfacere, quod iconismum Equi imperfectum reliquerit; quod Leviathan, et Behemoth tam paucis, tenuibusque lineamentis pinxerit, ut quales bestias voluerit, cetum, an crocodilum, elephantem, an hippopotamum, aut aliquod aliud? hactenus quaeri possit. Verum si hoc cogitandi modo utamur, profecto nimiam iniuriam inferemus tam auctoribus illis, quam nobis ipsis; illis, quod errorem tribuamus; nobis, quod iudicium nostrum imperitum sano aliorum sensui reprehendendum exponamus. Duo sunt hic diuinissimi huius Poetae proposita: alterum sublimem de Deo, eiusque potentia ideam procreare; alterum autem homini suam debilitatem, humilitatemque ante oculos sistere. Primum in finem adfert magnitudinem operum diuinorum; secundum ut efficiat, vires humanas cum fortitudine, et animositate aliorum animalium comparat. Ab utroque hoc consilio alienum erat in ea rerum descriptione, picturaeque varietate commorari, quae notae tum erant, et quae solum ostendi, non autem profuso, inutilique sermone ennarrari debebant.
SECTIO TERTIA. FUROR POETICUS.
Saepeaudiui, dicit orator Tullius, Poetam bonum neminem (id quod a Democrito, et Platone in scriptis relictum esse dicunt) sine inflammatione animorum existere posse, et sine quodam adflatu quasi furoris.
371Lib. II. de Orat. n. 42. Apud Platonem in Phaedro sic ait Socrates: ὀς δ’ ἀν ἀνευ μανιας etc. seu Qui absque quadam se poetam bonum euasurum, ianis ipse quidem, atque eius poesis erit prae illa, quae ex Furore procedit.
Fuit hoc Poetis familiare dicere, corripi se coelesti igne, sentireque furorem, esse se entheos, Deoque plenos. Est Deus in nobis, agitante calescimus illo; spiritus hic sacrae semina mentis habet.
372Ouid. Lib. VI. Fast. Videri etiam potest Lib. III. de Arte; item Statius Lib. I. Theb. Claudinanus Lib. I. de Raptu Proserp.
Reapse Furor ille Poeticus est quaedam sanguinis, animique concitatio, qua mens humana non tam agitur, quam impetuose raptatur in omnes partes. Graeci ὀιστρον, nos Furorem dicimus, non coecum, et mentis expertem; quid enim boni producet Poeta ita furiosus? sed Poeticum, et sanum, qui hominem huc illuc ferat (inde enim Furor) rapiatque, sed tamen et officium Poetae, et vitae communem cultum, atque usitatum tueri possit: mens debet esse lucida, ingenium promtum, et fulguris instar mobile. Hic ille furor est, sine quo negabat Democritus quempiam Poetarum magnum esse.
373Ut est apud Ciceronem Lib. I. de Diuinat. Apud Horatium autem: Exclusit sanos Helicone Poetas.
Mens illa magna, et plena, Ingenium illud, quod antea descripsi, ut sit Poeticum, adfletur, et incalescat, et ipsum quoque sanguinem agitatione continua accendat, animumque concitet, est necesse. Nam siue Graeco Poetae credimus: aliquando et insanire iucundum est, siue Platoni: frustra poeticas fores sui compos pepulit; siue Aristoteli: nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit; non potest grande aliquid, et supra ceteros loqui, nisi mota mens. Cum vulgaria, et solita contemsit, instictuque sacro surrexit excelsior, tum demum aliquid cecinit grandius ore mortali.
374Seneca Libro de Tranquill. Animi Cap. ultimo.
Unde Furor ille Poeticus nascitur? Veteres eum a Diis suis menti animoque humano iniici crediderunt. Et Vatem Delphicam, et Sacerdotes Dodonaeos, et Sybillam, et multos alios, qui vaticinio sunt usi, et Poetas diuino quodam numine corripi dicebant.
375Vide Platonem in Phaedro.
Apud nos oritur ex variis animi perturbationibus, ex Amore inquam, ex Odio, Desperatione, Spe, Desiderio, Metu, Gaudio, Tristitia, Misericordia, Inuidia, Aemulatione, Ira, - in quibus ego Aesthesim, et viuacitatem maximam Bellarum Artium collocaui. Quum enim Poeta in contentione rei cuiuspiam elaborat, calorem concipit, agiturque vehementius, ut a sensibus alienatus esse videatur. Inducendus est Atreus? odio incitabitur. Ariadne loquetur? amor in Theseum sermonem faciet. In Philoctete dolor, in Didone desperatio, in Medea ira, in Ouidio exule patriae desiderium, in Alexandro spes, in Cicerone urbem ab excidio conseruante gaudium - - erit oestrum, et Enthusiasmus. Lamentabitur itaque Poeta in coena Atrei, flebit in exequiis Hectoris, dolebit in nece Pallantis, gaudebit in nuptiis Pelei, execrabitur Oedipi facinus, damnabit crudelitatem Mezentii, horrebit impietatem Capanei - -. Quod si insanire dicimus, profecto amabilis est insania. Furor iste, spiritusque Poeticus discrimen aliquod ostendit inter poemata quatuor inclitarum Europae Nationum. Principia, et fundamenta Poetices sunt eadem; ipsa autem poemata igne, oestro, ac enthusiasmo differunt. Dicunt aliqui Poesim Germanorum ignem esse, qui illuminat; Gallicam, qui scintillat, coruscat, et euanescit; Italicam, qui ardet, et urit; Anglicam, qui nigredine inficit.
376Lib. I. Epist. 62. sub nomine Laurent. Gangan.
Hoc praeterire non debeo, illas animorum perturbationes, ex quibus Furorem Poeticum existere dixi, adeo vehementes esse posse, ut mentem ex homine funditus eiiciant, insaniemque inducant. Non est hoc oestrum Poeticum, sed amentia, cuius exempla non pauca habemus.
377De Sappho Poetria refert Menander: Praeruptam nacta in transitu viam Cupidinis oestro percita e sumo praeceps ruit ex animi tui sententia rex imperiose. Conferri potest Epist. 15. Heroidum Ouidii.
Noui etiam aliquos, qui Poeticae famam aucupabuntur aemulatione stultitiae perinde, ac Poeta parum hominis haberet. At hi, et si qui alii sunt, dementiam ut volunt sibi vindicent, non Poesim. Animaduersio mea ultima hoc loco ita est: Poetae non esse semper furendum. Pacatum, serenumque aliquando oportet esse animum, non turbidum, ut considerate feratur; tum nimirum, cum dicendum illi est de rebus compositis, quietis, mollibus, teneris, simplicibus. Vehemens Furor ambitiosus est tam in cogitationibus, quam in verbis: Oblitus legis, inquit Seneca, pressiorisque iudicii sublimis feror, et ore iam non meo. Furor si adesse debet, sit argumento par. Dum res ita deposcit, incalescat animus Poetae, plenusque Deo urgeatur, experiatur vacuum aera pennis non homini datis, viamque adfectet Olympo; videat quae nusquam sunt, immisceaturque Deorum choris, aut sacris in lucis versetur inter Nymphas, Musasque ipse Musarum Sacerdos; arceat profanum vulgus, humilis, et inertis iudicet tuta sectari; eat per alta, feraturque velox mente noua: immortalia, quaeque humanam sortem superare videntur, grandioraque ore mortali canat.
378Non erit abs re Chr. Adol. Klotzii Lectiones Venusinas adiro.
De hac materia bene sunt meriti apud Italos Frachetta, et Madrisius; omnium optime Ioannes Bettinelli Libro primum Mediolani edito, deinde etiam per alias prouincias cum laude traducto. In Germania praeter Ioannem Adolphum Schlegelium Klose, et Resewitz. Latini sunt Marcus Casaubonus de Enthusiasmo, Petrus Petitus de Furore Poetico. Dissertatio Bashuysenii leuior est.
SECTIO QUARTA. PHANTASIA FACILIS, VIVAX, COPIOSA.
Phantasiaest mater Poeticae; inde Musae, et Apollo, inde Aesopi, et Phaedri; inde Pastoralia, et Epica, inde Miltonis Paradisus, Heliodori Aethiopica, Aristophanis Ranae, Solis equi, Neptuni imperium; inde Sirenes, Nymphae, Satyri, Diana triformis, Dii, Deaeque omnes, et totus mundus fabulosus; inde Natura Pulcra generata, nataque est. Poeta rem suam non tam narrando subiicit intelligentiae hominum, quam repraesentando collocat in eorum conspectu; non extantium tantumodo rerum formas, et simulacra imitatur, sed etiam possibilium nouas, ac mirificas species, et similitudines praeclaro quodam opificio progignit, et tamquam ex nihilo res innumerabiles fingendo educit: quod sine Phantasia esse nequit. Propterea sit Poeta ἐυφαντασιωτος, qui sibi res, voces, actus secundum verum optime fingat: quod quidem nobis volentibus facile continget. Nam ut inter otia animorum, et spes inanes, et velut somnia quaedam vigilantium; ita nos hae, de quibus loquimur, imagines persequuntur, ut peregrinari, nauigare, praeliari, populos adloqui, diuitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere; nec cogitare, sed facere.
379Ex Quint. L. VI. Cap. II. n. III. Doctrina Humana uniuersim continetur Historia, Poesi, Philosophia, secundum tres Intellectus facultates, Memoriam, Phantasiam, Rationem. Historia ad Memoriam refertur, Poesis ad Phantasiam, Philosophia ad Rationem; ait Fr. Baco de Verulamio L. H. de Dig. et Aug. Scientiarum. Tota Poesis Phantasiae opus est.
Transferamus hoc vitium ad Poesim, et utilitatem nostram, ac dum opus fuerit, effingamus in animo rerum absentium, aut futurarum, possibilium, et praeteritarum phantasmata, eaque verbis ita reddamus, ut non tam intellectu percipi, quam oculis cerni possint. Si tempestas maris depingenda sit, audit Poeta ventorum inter se se concurrentium fragorem, coeli tonitrua, stridem rudentum, mutuam nautarum adhortationem: videt mare inhorrescere, fluctus adsurgere, crebris ignibus micare aetherem, diem nimbis inuolui, disrumpi vela, terra, inter fluctus aperiri, torqueri nauim, hauriri vortice, vel ad saxa distringi, homines misere cum aquis, et morte colluctari. An non praeclara haec visio? Claudentur belli portae: Furor impius intus saeua sedens super arma, et centum vinctus ahenis post tergum nodis fremit horridus ore cruento?
380Aeneid. I. Putant aliqui adumbratum hic a Marone bellum ab Apelle pictum forma humana, resctrictis post tergum manibus; quam tabulam Augustus in foro dedicauit teste Plinio L. XXXV. Cap. X.
Excussi manibus radii, reuolutaque pensa?
381Aeneid. IX. 4-6.
Quid? non idem Poeta penitus ultimam fati caepit imaginem, ut diceret: Et dulces moriens reminiscitur Argos?
382Aeneid. X. v. 781. Antor Herculis comes.
Haec, et alia similia non tam dicere videtur, quam ostendere, et adfectus non aliter, quam si rebus ipsis intersimus, sequentur.
383Vid. Quintil. L. VIII. Cap. III.
Optima virtus Imaginandi illa esse creditur, quae in sentiendo est facilis, in repraesentando viuax, in inueniendo, agendoque copiosa. Facilitas in sentiendo facit, ut minimo etiam admonitu mens nostra res absentes quasi coram adsistat; Copia in varietate rerum, multitudineque consistit; Viuacitas in repraesentando rebus omnibus claritatem impertit. His potissimum virtutibus agit Poeta; nam per facilitatem dat illis quamdam lucem, et spiritum, per fecunditatem copia rerum ditat, et auget.
384Doctr. B. G. Part. I.
Omnes istae Virtutes Imaginationis magnopere aduuantur, augenturque curiosa, et erudita contemplatione earum imaginum, quas nobis meliores Poetae, Statuarii, artificesque socii reliquerunt. Apud illos puer est Amor, caecus, et alatus, face sagittisque armatus; Apollo lyram, pharetramque gestat; Musae aut canunt in Parnasso, aut manibus iunctis agunt choreas; Aurore veste aurea induta coeli portas aperit, vel terram floribus conspergit; Diana nuda genu cum arcu, Pan cornutus cum fistula, et pedo; Fauni, Satyrique paene similes, sed arundinibus, aut liliis tecti, coronatique; Hymenaeus floridus iuuenis facem tenet dextra, flammeum sinistra, croceis in soccis incedit; Ceres spicis redimita, Fluuii semper cornuti, mireque barbati suis urnis incumbunt; Honor laurum in capite, fere ut Pallas, sed galea caret, quam pede calcat; Iustitia circa libram occupata ense armatur; Inuidia cor vorat, bifrons est Ianus, sceptrum una manu, clauem altera tenet, et sedet ad belli portam; Hiems crines niue aspersos gerit, Ver florente corona cingitur - - - -. Sed nolo esse multus in Imaginibus exhibendis: omnes, quaecunque sunt, aut esse possunt, artificio Phantasiae formantur, et retinentur. Eloquar igitur meum desiderium. Legimus uniuersam olim Graeciam ad Olympiam, Cnidumque conuenire solitam, ut hic Veneris, ibi Mineruae statuam arte peritissima elaborata, spectarent; tantaque cupiditate ad videnda illa simulacra ferebantur, ut, si cui ante obitum eo venire non contigisset, velut infortunatus non satis aequo animo de vitae statine decederet, ac moreretur. Infortunatissimus ille mihi est in Poesi, qui non innumerabilia Poetarum phantasmata spectauit. Propterea cupio vehementissime, ut qui hac Arte Imaginaria, seu Poesi fructum facere parat, non ad unam alteramue statuam praestantissimorum Artificium adeat, sed quotquot videri possunt Imagines, seu sculptae sint, seu verbis, aut coloribus depictae, contemplari, mentique suae representare adsuescat. Statuas, et imagines, aut Aelianus, quas Fictorum nobis ars exhibet, non oscitanter, aut obiter soleo spectare; nam in his ars etiam manuaria iudicium aliquod, sapientiamque desiderat.
385Lib. XIV. Hist. Var.
Sunt autem in Imagine examinanda vestis seu habitus, insignia, colores, ornatus capitis, et manuum gestus, adfectus in ore notabilis, adiuncta locorum, et quae seu in coelo, seu in terra circumstant.
386Masenius in Speculo Verit. occultae, Balbinus, Bodmer, Marmontel.
Vin optimam Phantasiae regulam accipere? igitur sic habeto:
Poeta adcommodet se Naturae, et quidquid concipit, moliturque, ad legem, et exemplum Naturae nostrae faciat. Milton inter omnes Poetas maxime Phantasticos paucis aequiparandus tum est optimus, cum se hac in lege tuetur. Hortus in Edem pulcerrimum ante omnia Phantasiae opus non aliunde extitit, quam quod Poeta oculis suis acutissimis Naturam rite considerauit, et dispersas eius pulchritudines in Paradiso congregauerit Libro quarto. Aeque prodigiosae sunt imagines ille Zoologicae, quae Libro septimo in narratione creationis proponuntur. Quam viua, et admirabuóilis est scena, quae post illa Diuini Opificis verba: Crescite, et multiplicamini; ante oculos sistitur! – Quamquam si haec, et similia Miltonis phantasmata conferam cum illis Thomsoni iconismis, quos de concentu Auium, de nidificatione, pullorumque educatione in describendo Vere pinxerat, quod horum artificiorum sit a Phantasia magis accuratum, ordinatumque ad exemplum Naturae? ambiguus haereo. In siluis, et campis videtur mihi Thomson habitasse, et quod de celebri Viennensium Graphico Ridingero narratur, mores et actiones Bestiarum indefessa industria, obseruantiaque ruri didicisse. Adeo viuax est uterque in repraesentando, ut iam putem me magis ista intelligendo sentire, quam depicta oculis cernere. Minores sunt icones in similitudinibus, quarum copia, varietas, et elegantia per omnem late Poesim magna est; sed hae quoque ut lucem, vimque suam Aestheticam habeant, bona cum Phantasia concipi, pingique debent: qui in genere post Homerum Angli esse dicuntur Milton, Shakespear, Thomson, Spenser, Gay - - -.
Monet Marmontelius, ne cum virtute Phantastica confundatur ars alia pretii non inferioris, quae facit, ut Poeta aliquando seipsum deserat, et personas illas induat, quae sunt repraesentandae; utilitates eorum, et incommoda, adpetitiones auersationes, sensus, et characteres praeseferat, omniaque sic agat, ut illae agere debuerunt. Ars enim ista a Phantasia tam est diuersa, quam permotiones intimae ab illa rerum impressione, quae sit in sensus. Poeta ut personas aliorum conuenienter agat, non satis est Phantasticum esse, et instructum plena Adfectuum theoria, doctrinaque; corde valde mobili, animaque Aesthetica esse debet. Multi sunt Poetae, qui depingent omnia, quae visum, oculosque mouent; sed qui sensa eorum, qui debent exhiberi, in se ipsis habeant, exprimantque ut natura deposcit, profecto pauci. Facile est narrare; grandaeuum illum Priamum, annis, calamitatibus, luctuque multiplici, grauissimoque fractum, ac debilitatum exire de regia, ferreque maxima munera pro cadauere filii sui Hectoris; proponet artifex miserandum hunc regem ad pedes Achillis suppliciter prouolutum: hoc enim Phantasiae negotium est. At quo sensu, animoque fuerit, quae verba dixerit? ille duntaxat repraesentabit, qui sui oblitus in personam Priami semet transformauerit, et conditionem illius, paternumque cir adsumserit: hoc est vere Aestheticum. Posteaquam se cum Peleo Achilis patre similem dixisset, Infelix ego sum, inquit, et illo longe miserabilior! Huc me fortuna redegit, quo nullum unquam hominem. Genua mea deponere, et manum illius osculari debeo, qui filium meum interfecit; manum illam sanguini meo heu saepius immersam!
387Iliad. Lib. ultimo.
In hoc etiam summus est Homerus, quod personas diuersissimas congruenter agere nouerit: quae scientia Dramaticae imprimis Poesi necessaria est. Eamus ad exempla. Saepe videbis auctoris phantasiam esse in motu, cor autem sua in sede placide commorari. Inde est, quod animi characteres conuenienter sint expressi, sermones autem ab adfectibus, et commotionibus prorsus alieni.
SECTIO QUINTA. VENA FLUIDA.
Atmihi iam puero coelestia sacra placebant,
Inque suum furtim Musa trahebat opus.
Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
Et quod tentabam dicere, versus erat,
inquit de se Ouidius,
388Lib. IV. Trist. Eleg. X.
suumque Genium, ac facilem in Poesi Venam indicat. Venae nomine intelligimus Eloquentiam Poeticam, quae non sit confragosa, non impedita, non hiulca: quae nihil violentiae, sudorisque praeseferat, laborem nullum, nullum studium ostendat. Non conquiratur studiose singulae verborum litterae, sed sponte veniat oratio, sit apta materiae, sit natiua, et fluida veluti mel, aut flumen hibernis niuibus auctum. Talem sermonem in Nestore, et Ulysse proposuit Homerus.
389Orationem Nestoris melli Iliad. I. a. v. 247. Ulyssis autem flumini adsimilat Iliad. III. v. 222.
Hunc in finem opus est ingenio subacto, ut agro non semel arato, sed nouato, et iterato, quo meliores fetus possit, et grandiores edere. Subactio autem est Usus, Auditio, Lectio, Litterae, aut M. Antonius apud Ciceronem.
390Lib. II. de Orat. n. 30.
Rem pacis absoluam. In Eloquutione Poetica duo vitia maxime sunt cauenda,
Adfectationimirum, seu conatus supra vires, et rem, ac
Languor. In adfectatione necesse est nos ineptire; aut enim turgebimus ut Statius, aut obscurabimus ut Lucanus, aut adteremus ut Silius: adrosit enim hic carmina sua, non limauit. Languida Poesis ea est, quae vim, robur, et ignem non habet; elabitur enim ex auribus, neque sui vestigium relinquit ullum: nusqueam haeret palato, sine aceto, et sale tota.
391Scaliger Lib. III. Poet. Cap. XXVI.
Ceterum illi, qui tument, et abundantia laborant, plus habent furoris, plus etiam corporis. Semper autem ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illic succurri non potest, qui simul et insanit, et defecit, inquit Seneca.
SECTIO SEXTA. BONUS GUSTUS.
Nihilest actum, nisi has omnes Poetae dotes Bonus Gustus moderetur. Quo mihi
Mensscientia rerum locupletissima, atque omnem in partem prodigaliter comparata, nisi, quod ubique sit ad rem praesentem, certa regula, mensuraque definias? Caecum est
Ingenium, illud praesertum, quod maiori perturbatione agitatur, atque ut Pegasus per auia quaeque, et deuia sine discrimine raptabitur, ut suo in furore non sibi constet, nisi rector adsit, qui iam frena contrahat, iam, ut opus est, prudenter remittat, aut alio conuertat.
Phantasia, quae natura sua parens, et magistra simulacrum est, si sibi relinquatur, monstra generabit, et eas chimaeras educet, quales nobis dormientibus formare solet.
Venaquoque Poetica, si cui non deest, effundet se se, ubi non debet: aut erit parcior, quando flumine opus est: tota Poesis erit vitiosa, nisi omnia Bono Gustu regamus, et temperemus. Magna plenaque mente fuit Ouidius; luxuriat. Ingeniosus est Seneca Tragicus; offendit. Milton, et Klopstok habent Phantasiam viuacissimam; non omnes eorum imagines placent. Furit in omnem partem Statius, et Claudianus; necesse est aliquando mentem abesse. Facilis est Vena Lucani; effunditur uberius. Boni quoque cadunt in vitia, nisi praecepta Gustus manibus teneant. Non, qui maxime valent Mente, Ingenio, Imaginandi vi, Furore, Venaque Poetica, iidem etiam optimo sensu, Gustusque sinceritate sunt praediti. Homerus Virgilium et magnitudine mentis, et ingenii diuinitate, et visionibus suis, et spiritu, adflatuque superauit; sed idem Poetices pater summus a Virgilio nobilitate Gustus superatus est. Quantum a regula Gustus remittimus, tantum erramus, peccamusque; nam si Gustus ille Pulcri, Bonique sensus est, uti certo est, doctrina illius moderari debet uniuersam Poesim. Sed rem profecto omnium difficillimam! nihil est, in quo et frequentius, et grauius, et a pluribus offendatur. Abderitae cum audiret, viderentque Archelaum poetam Euripidis Andromedam in theatro agentem, mirabili quadam febre correpti, mentibusque suis euersi ad afendam Tragoediam impellebantu, cursabantque per urbem uniuersam magna voce Perseum, et Andromedam personantes, eorumque sermonem recitantes: plena fuit ciuitas palladis, corruptisque hominibus. Abderiticum hoc malum multos hoc tempore iam incessit. Ut in vita, sic in oratione nihil est difficilius; quam quid deceat videre; πρεπον adpellant Graeci. Huius ignoratione non modo in vita, sed saepissime in poematis, et in oratione peccatur.
392In Oratore N. XXI.
Non tam bene cum rebus mortalibus agitur, ut meliora pluribus placeant. Argumentum pessimi turba est; inquit Seneca.
Maxima pars Vatum, pater, et iuuenes patre digni
Decipimur specie recti. Breuis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem leuia nerui
Deficiunt, animique; professus grandia, turget.
Serpit humi tutus nimium, timidusque procellae.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum siluis adpingit, fluctibus aprum.
393Horat. in A. P.
Fit enimuero saepe, ut tum etiam in culpam, et vitia stultitia nostra incurramus, dum culpam effugere enixe contendimus, atque etiam euitamus.
394Horat. L. I. Serm. II. ait: Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Multa utique hic essent dicenda, nisi iam in Aesthetica fuissent dicta. Pauca quaedam capita particulatum praescribo.
Primo: Antequam aliquis se ipsum transferat ad Poeticam non amandam dico, sed colendam, exercendamque; et suo, et aliorum iudicio seuere periclitetur, num ad hanc artem diuinissimam genio sit, sensibus, mente, spirituque plene instructus? Profanantur, mihi crede, sacra Musarum, nisi maxima naturae, industriaeque munera, ac ornamenta adferantur: merenturque cum Marsya pelle mutari, quicunque temere huc accedunt, et audent lyram Apollinis imperita manu increpare. Magnum quoddam opus est Poesis, iterum repeto; atque haud sciam, an de humanis operibus longe maximum. Quod si paradoxum adparet, dicam Poesim esse similem Pandorae, quam omnes Dii, Deaeque auxisse, et dotasse perhibentur. Mediocribus esse Poetis non Dii, non homines, non concessere columnae.
395Horat. in A. P. Columnae, quae in theatris fuerunt erectae, vel ad quas Libri venales prostiterunt.
Ingenium cui sit, cui mens diuinior, atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.Idem. L. I. Serm. IV.
Secundo: qui dotibus ad Poesim necessariis sunt instructi, antequam cantare incipiant, circumspecta mente Materiam eiusmodi deligant, quam et ipsi possunt sustinere, et lectores, auditoresque maiori cum sensu, fructuque adprehendere. Germinam hanc dotem Bonus Materiae delectus habere debet. Nam quod de prima dicendum est, alii ad alias sunt magis idonei, in his felices, in illis ridiculi. Homerus, Pindarus, Sophocles, Iuuenalis - - inter se dissimillimi, et omnes excellentes.
Summite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri? cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
396Horat. in A. P.
Cur Ouidius nugas potius, et amores, quam res Populi Romani belli, militiaeque gestas, vel Augusti Caesaris laudes tractauerit, quaeris, eumque culpae arguis. Accipe reponsum illius de Libro secundo Tristium.
397
Arguor immerito; tenuis mihi campus aratur;
Illud erat magnae fertilitatis opus.
Nemo ideo debet pelago se credere, siqua
Audet in qxiguo ludere cymba lacu.
Forsan in hoc dubitem, numeris leuioribus aptus
Sim satis, in paruos sufficiamque modos.
At si me iubeas domitos Iouisque igne Gigantes
Dicere, conantem debilitabit onus.
Diuitis ingenii est immania Caesaris acta
Condere, Materia ne superetur opus.
Argumentum debet eligi, quo diu multumque delectamur; primus impetus plerumque solet esse vehemens, et inconsideratur; cui si vela nostra committamus, in vada, syrtesque feremur, aut medio in cursu viribus defecti haerebimus. Quod de materia dixi, etiam de genere Carminis intellectum volo. Unum quodque genus, inquit Cicero, diuersum est a reliquis, et in singulis suus cuique certus sonus, et quaedam intelligentibus nota vox. Itaque licet dicere, Ennium summum Epicum poetam, si cui ita videtur; Pacuuium Tragicum, et Caecilium fortasse Comicum. Virgilius si Elegos dedisset, tantum esset inferior Propertio, et Tibullo, quantum eosdem superat in Epico carmine. Ouidius Maronis excellentiam in hexametro non adaequat. Horatius in lyra superbit, sideraque ferit vertice;
398Hor. L. III. od. XXX. Summe superbiam quaesitam meritis, et mihi Delphica lauro cinge volens Melphomene comam.
in Poesi Heroica negat se habere locum.
399Primum ego me illorum, dederim quibus esse Poetas, excerpam numero: neque enim concludere versum dixeris esse satis; neque si quis scribat, uti nos sermoni propiora, putes hunc esse Poetam.
Catullus in Elegia nonunquam asper; in Iambis, et Hendecasyllabis plane singularis; Plautus facetiis, et arte Comica secundas occupat;
400Iudicio Scaligeri.
qui nunquam fortassis hexametrum, aut Lyricum tolerabile fecisset. Terentius Quintiliani Gustu maiorem gratiam habiturus erat, si intra trimetros constitisset. – Altera materiae praerogatiua postulat, ut Utilitati auditorum quam proxime sit adcommoda. Immensum quemdam rerum thesaurum, et multitudinem operum tam possibilium, quam verorum ita variam Natura possidet, ostentatque, ut iis omnibus exponendis amplissima Poeseos omnipotentia satis esse non possit. Praeterea notum est: rem eandem nec placere omnibus, nec pari cum incremento utilitatis prodesse, facereque ad usum humanae vitae. Dum ergo animus est Poetae cum Musis, et Apolline canere, eam Carmini suo materiam legat, quam nouit esse oprime commensuratam ad proximum auditprum suorum emolumentum. Sit sua Poetae laus, et aestimatio, qui par suis humeris argumentum adsumsit, volatque ingenii sui rapiditate per illa, quae sunt amoena, gratiosa, magna, et sublimia; sed nisi etiam instruat, et per delectationem ad usum, et utilitatem vitae quotidianae nos inducat, veram, solidamque laudem non consequetur. Non eadem est ratio Poematis, quae Picturae; potest me pictura delectare colorum suorum varietate, germanaque rerum expressarum similitudine; sed poema sine quadam morum, scientiaeque doctrina delectare non potest, propterea, quod pictoria oculis, poesis intellectui, et animo proxime inseruire debeat. Quamquam quis nesciat Pictorum quoque optimorum artem, industriam, et consuetudinem? Si vanis quibusdam imaginibus pascant oculos spectatorum, nihil sibi de republica humana promeruisse videntur. Itaque nunquam illi quidem mutam, et solitariam picturam faciunt, nunquam mortuum aliquod naturae, aut ingenii opus elaborant; sed quidquid artificioso suo peniculo procreandum accepere, aut actiones humanas continet, aut ad eas cum certa vitae, morumque institutione refertur, ut non tam oculis, quam intellectui, cordique, et animo erudiendo pinxisse cernantur. Quorsum ergo Poetica, si inanes tantum aurium concentus edat, et nudam, mortuamque imaginem obiiciat? Cuius artis officium non tam est auribus facere illecebras, eisque insidiari, quam mentem afficere, erudireque; cor, et animum a malis auertere, atque ad optima facinora modis omnibus excitare. – Nolo in hoc argumento ire ulterius; sit satis indicare Criticas obseruationes Du Bosii pro delectu Materiae.
Tertio: Poetae non catenas, sed alas habent; alae autem oculis magis, quam Argus, sint instructae, ut videant, quid ubique conueniat; extrema primis, singula singulis respondeant; totius operis Oeconomia sit ea, quam Decorum exigit, sacra profanis, argumento Christiano docta deliria non misceant. Turpe est nascenti Virgini Sacratissimae Lucinam, aut Venerem adducere; crescenti dare Palladem magistram, aut Eam de pulcritudine cum Deabus concertare; Seruatori nostro Christo in solitudine ieiunanti Orcades, siluarumque Deos ministrare. Veterum fabulas profanae duntaxat materiae suspiciunt; licebit eas suo loco adcommodare, et nouas etiam conuenienter effingere. Bene, ut puto, mentitur Hieronymus Vida, cum in conuiuio Deorum latrunculis luditur, aut cum ingeniose narrat in Bombyce natiuitatem vermiculorum.
De his Artis Poeticae, Poetaeque dotibus audio, legoque sermones differentes tanto numero, tantaque cum varietate, et facundia, ut ipsa rerum copia inopem me facere debeat. Buckingham quo magis explicare conatur genium, calorem, spiritum, ingenium, acumen, phantasiam, - tanto intricatius inuoluit, implectitque. Longe illo felicior apud Gallos Boileau, qui in celeberrimo suo de Arte Poetica opere dum de difficultate Poeseos, de elegantia versus, et emolumento opers praecepta statuit, multa de Poeticae dotibus utilissime docet. Hieronymus Vida erudito, mundoque carmine tradit, qua ratione puer ad Poeticen educari debeat; deinde regulas adfert in Epopoeiam; tum de verificatione agit; quae sic apta inter se non sunt, ut in corpus unum, et artem unam possint coalescere. Alexander Pope in suo de Critica poemate singulari quodam iudicio, prudentiaque Poesi quoque opitulatur. Templum Poeticae, quod eruditus Pyra exaedificauit, commendare neutiquam possum.
401De his consuli possunt Celeb. Duschii epistolae ad formandum Gustum editae.
– Non decantabo peruulgata praecepta. Pretium, Naturamque Poeseos, et summos Poetae Characteres exprimere volui, ut esset aliqua Poeticae Generalis imago ad consuetudinem nostrorum hominum, et temporum quadantenus adcommodata; permotus ignominia, detrimentoque illo, quod in Artem nobilissimam ab Amicis, et Aduersariis inferri non sine dolore, stomachoque video. Doctrina mea non aberrat ab Artificibus illis, quorum nomina suis locis retuli, siue quod et ipsa praecepta legerim, et didicerim, siue quod natura duce in eadem vestigia incurrerim; quo facto si maiorem vim ad deterrendum habuero, quam ad cohortandum, non me poenitebit: malo enim paucos in Poesi rite versari, quam multos Musis, et Apolline nullo. Bonis Artibus, totique humanitati prodesse tam desidero, quam me hominem esse natum gaudeo. Lectorum aequitas, sicubi peccasse me comperit, ignoscet.