HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Szerdahely György Alajos művei
Opera Szerdahelyana
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Imago Aesthetices seu Doctrina Boni Gustus breviter delineata et Considerationi exposita a Georgio Szerdahely. Ex A. D. Strigon. AA. LL. et Phil. Doctore atque in Regia Scientiarum Universitate Budensi Aesthetices Professore Publ. Ordin. Budae, Typis Catharinae Landerer, Viduae, 1780.

Apelles perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus, atque post ipsam tabulam latens vitia, quae notabantur, auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem, quam se, praeferens; feruntque a Sutore reprehensum, quod in crepidis una intus pauciores fecisset ausas; eodem postero die superbe emendationem pristinae admonitionis cauillante circa crus, indignatum prospexisse denunciantem, ne supra crepidam Sutor iudicaret: quod et ipsum in prouerbium venit.
C. Plinius Hist. Natur. Lib. XXXV. Cap. X.

I. Scientiae, ArtesquePulcrae, acBellae, quales in genere sunt:Poetica,Eloquentia, Musica, Pisctoria, Sculptoria, Architectura,qua parte venustatem sequitur, etHorti Culturaistud emolumenti habent, quod delectent, et doceant, Sensus nostros aperiant, Cor, et Animum optimis commotionibus erigant, ac Mores ad omnem Vitae Honestatem conforment; quod, inquam, Hominem in Sentiendo, et Agendo excolant, perpoliant, eumque magis Hominem faciant? proterea etiam Artes, et Studia Humanitatis nominantur. Eum in finem edita est a me duobus voluminibusAesthetica, seu Doctrina Boni Gustus ex Philosophia Pulcri de4ducta in Scientias, et Artes Amaeniores --- Budae, Anno MDCCLXXVIII.1
Vid. Partis primae L. I. Cap. VI. et Partis secundae L. III. Cap. ultimum.
II.Omnesistae Artes, ac Scientiae longe, lateque patent.Poesisenim alia est Narrativa, alia Dramatica, alia Lyrica, alia Didactica ...Eloquentiadistinguitur in Academicam, Honorariam, Aulicam, et Politicam, seu Civilem, quae vel est in Curiis, vel in Foro Judiciali ...Musicauna est Viva, altera Muta; illa voces hominum, organa, instrumentaque omnia moderatur; haec autem Gestum, Motumque corporis humani regit, et Ars Saltandi dicitur, complectiturque Gymnastcen, Pronunciationem Oratoriam, et Histrioniam, sive Actionem Theatralem. ...Pictoriaquoque multiplex est: fundamentum omnium Graphice, seu Ars delineandi. Pictura Ordinaria sit Coloribus in pariete, tabula, et vitro. Diversa est Punctata, quam Miniaturam dicimus; alia est Encaustica, Textilis, Musaica, et tandem Chalcographia. ... Plastice tractat materiam mollem, et mater est plurimarum Artium. ...Sculptoriae gemmis, et lapidibus, de metallis, et ebore format Statuas, Signa, Crustas, et Emblemata, ac pro diversitate operis vel est Statuaria, vel Coelatura, Scalptura, Toreutice. ...Architectura, etHortiqua parte sunt in numero, et regula Bellissimarum Artium, diversis, iisque maximis ornamentis ditantur.2
Partis primae L. I. Cap. III.
Si quis haec omnia suum in ordinem rite digerat, prodatque plenam, et solidam singularem Artium Disciplinam, nae ille maximo, immortalique beneficio Rem omnem Publicam complectetur.
III.Materiaharum omnium Artium est tertium Humanae Philosophiae Caput:Pulcrum. Philosophia quippe universa, non secus, ac ipse Homo, tria habet spectanda: Verum, Bonum, Pulcrum. Quemadmodum enim Homo vel Cogitat, vel Agit, vel Sentit; ita Philosophia vel circa Verum, vel circa Bonum, vel circa Pulcrum conversatur. Verum est materia Cogitationis, Bonum Actionis, Pulcrum Sensationis. Philosophia Veri est Dialectica, Physica, et Metaphysica; plures item Scientiae Mathematicae. Philosophia Boni est Ethica, Politica, Jurisprudentia, et quidquid ad mores rite conformandos facit. Philosophia Pulcri consistit in nostris Artibus, et Scientiisquarum omnium natura est circa Pulcrum occupari, et omnes eius formas in numeris artificiis consectari, pulcritudines exhibere, delectando prodesse: inde dicuntur Artes Bellae, Elegantes, multisque id genus cognomentis adpellantur.3
Partis primae L. I. Cap. II, III.
Vanum est, quod aliquis haec nomina pertimescat: nullum in iis periculum, sed optima vitae nostrae, morumque praesidia, ac ornamenta continentur. Pulcritudine, Turpitudineque sani sensus miventur. Artes illae id agunt, ut Malum, quod Turpe est, aversemur; Bonum, quod Pulcritudo commendat, amemus, et pro dignitate facere enitamur.
IV.Quamvisuna, eademque sit Materia Bellarum Artium, idem principium, et finis, et multiplici cognationis, necessitudinisque vinculo inter se teneantur, per suos tamen characteres, notas, et Signa non mediocriter discriminamur; quae cum multa sint, praecipua, et generalia huc adferam, Poeseos, et Eloquentiae Signa sunt Sermo, et Oratio, sed illa pedes, numerosque vincta, haec autem libera, et vaga. Musica omnis vel est in Varietate onorum, Vocumque Hominum et Organorum; vel in Positione, Gestu, Motuque Corporis Humani constituitur. Pictoria per Lineas, et Colores; SCulptoria per Corpora plena, solidaque; Architectura per Aedificia, Horti per Viridaria, aliaque decora placere quaerunt, et ambiunt. Signa omnia duplicem Classem faciunt. Primo enim partim ad Usum referuntur, partim ad Auditum. Opera Poetica, et Oratoria visu, audituque possunt percipi. Auditum adficit Cantus, et Musica. Signa Visibilia si motum habeant, conveniunt Arti Saltandi; si vero quietam Corporis positionem ostendant, vel ad Pictoriam pertinent, vel ad Sculptoriam, prout nempe Corpus illud vel est planum, vel solidum. Positiones enim aliae fiunt in Corporibus plenis, et solidis, uti facit Sculptoria universa; aliae in planis, et tabulis; quod est Pictoriae. ... Secundo: Signa alia sunt Successica, quae tempore indigent, eiusdemque cum fluxu peraguntur: alia Simultanea, quae quiete constant, et una conspici, sentirique possunt. Signa illa priora ostendit Poesis, Oratoria, Musica Vocalis, Pantomima, Salatatoria; horum enim ingenium, et potestas est in ordine, perque partes, ac certa quadam temporis, rerumque commutatione operantur. Cpntra, quodquod Pictoria, et Chalcographia, Plastica, et Sculptoria, vel Architectura producit, sine partium successione, et simul exhibet, manetque constanter ante oculos.4
Partis primae L. I. Cap. III. et Partis secundae L. III. Cap. V.
V. Signa Bellarum Artium qualiacunque sint, sensifica sunt; externos, internosque Sensus, mentem, eiusque vim imaginariam, cor, animumque sua virtute adficiunt, et totum Hominem, ut opus Pulcrum, et Turpe sentiat, etiam reluctantem cogunt. Atque ista Hominis facultas sentiendi Pulcrum, et Turpe dicitur Gustus, non penitus novo, sed magis usitato nomine constat enim mihi, hac eadem intelligentia loquutos aliquando fuisse Graecos, Latinosque veteres, metaphora a Gustu palati facta. Modus iste loquendi tunc erat infrequens, deinde penitus cecidit, iqcuitque, sum tandem ab hominibus antiquae originis, et spiritus suscitaretur, et illa Hominis proprietas facundo hoc Laconismo cognominaretur. Iam modo nomen illud Gentium praecipuarum civitte est donatum, habetque sensum non adsititium, sed proprium; ut, tametsi nulla vetustatis auctoritate niteretur, satis esse debeat aetate, usuque nostro consecratum esse: arbitrium, et ius, et norma loquendi semper est penes homines. Talis, ut aiebam, Gustus ab homine sano, et integro abesse non potest; est illa tam universalis hominum proprietas, quam seu Intellectus, seu Voluntas, aut quaecunque alia Humanitatiis complementa: omnibus omnino hominibus est aliquis a natura inditus, sed mensura dispari. Dissimulari non potest apud eos, quibus felicius obtigit. Sed nempe Gustus ille, quem nobiscum ab ortu nostro trahimus, aeque tenuis esse solet, ac facultates aliae; immo nonnunquam tanto rudior. Igitur sicut Sensus Moralis Boni, et Mali, aliaque naturae dona; ita Gustus, seu Sensus Pulcri, et Turpis doceri, colique debet.5
Partis primae L. I. Cap. I. et II.
VI.IllaGustus Disciplina, doctrinaque multis iam diciturAestheticaa gustando, sentiendoque propterea, quod homo rei propositae Pulcritudinem, et Deformitatem quasi per Gustum sentiat? aiszthanomai, aiszthészisz, aiszthétikos, ... Aesthetica ergo, sive Disciplina Gustus est regula Bellarum Artium, et Scientiarum, eaque et Generalis est, et Particularis; illa universalem Pulcerrimarum Artium Theoriam proponit, et Theoretica dici potest; haec autem praeter generalia praecepta leges etiamparticulares singulis illis Artibus praescribit, et est tamPractica, quam Theoretica. Universa Boni Gustus Doctrina eo tendit, ut Pulcra, eorumque gradus, et limites sensu nostro discernere, atque etiam his in Artibus conficere noverimus. Quod in aliis Scientiis est sanum, rectumque Iudicium, hoc in nostris est Gustus Artificialis; et sicut Ratio est arbitra Veri, Falsique, ita Gustus est genuinus Iudex Pulcri, ac Turpis: iste est Lapis Lydius Pulcritudinis, et Crisis Aesthetica. Gustus regit Genium.6
Partis primae L. I. Cap. II. et III.
VII.Aestheticanomen est novum, sed Disciplina, culturaque Gustus antiqua; Graeci praesertim, Romanique felici quoddam naturae ductu, aemulatione mutua, usu, et experimentis multas Bellarum Artium partes ad maturitatem perduxerunt, et absoluta pulcritudinis exempla ediderunt. Fuere magistri, artificesque non pauci Gustu tam sincero, puro, et delicato, ut nobis instar lucis, regulae, et exempli esse debeant. Sed cum omnis felicitas, et gloria suos habeat limites, aurea illa Musarum Mansuetiorum, Artiumque aetas non potuit esse diuturna; diversis e malis sensim depravatus, et communi contagione corruptus est ille Gustus, iacuitque diu suis in ruderubus tumulatus, et neglectus. Tandem Viri singulares coelesti quodam igne, Genioque incitati oculos, et sensus aperuerunt, et consideratis Naturae, Vetustatisque artificiis Gustum illum suis e ruinis eruerunt, ac novam in vitam animarunt. Augetur in dies, et exercetur ambitione pulcerrima, ac in usum Generis Humani nobilissimum illud Dei munus adhibetur. Moderna Gustus Doctrina non paucis titulis differt ab Antiqua; iam enim una voce, ut inquiebam, dicitur Aesthetice; nomen autem Gustus universim obtinuit, coliturque eius disciplina magno certamine pluribus ab hominibus, et provinciis, ac olim sive apud Graecos, sive Romanos. Forte nulla unquam Ars, aut Scientia tanta studiorum contentione fuit exercita, quanta nunc Artes Aestheticae, quasi Pulcritudinis totidem Filiae comuntur, ornanturque. Inclaruerunt Litterae, multarumque rerum inventione locupletatae sunt Artes Amaeniores; eduntur in quibusdam earum partibus exempla veteribus aut meliora, aut paria; omnes ex iisdem principiis generalibus deducuntur, amplificantur, et docentur methodo longe faciliori, breviori, et meliori. Antiqui illi solam fere Naturam imitandam habuere; nos in hoc etiam sumus feliciores, quod et Naturae, et Antiquitatis exemplis erudiamur, ac per omnes Artes pluribus subsidiis adiuventur.7
Partis primae L. I. Cap. IV. et V.
VIII.Mihiinter alios Boni Gustus Magistros, ac Aestheticos hoc preprimis est singulare, quod praecepta, quae alii multi, sumique aetatum, et gentium Praeceptores sparsim, ac dissolute dederunt, ego ex Philosophia Pulcri deducere, et in unum Systema, quale ipsa Pulcri generatio ostendere videbatur, redigere, connectereque sim enisus. Cum enim in his Artibus necessitate quadam amoris commorarer, videremque optima Boni Gustus principia, et Artium Elegantiorum fundamenta perspicue quidem, copioseque, sed particulatm, et a multis tradi, quos enumerare nimium esset; coepi de modo quaerere, quo illa in ordinem venire, et corpus aliquod certa lege formare possent? Occurrebat identidem: Bellas Artes, et Scientias versari circa Pulcrum; scopum, et materiam earum esse Pulcritudinem; proinde, sicut Ethica, et omnia Iua existunt ex Natura Boni, et Mali; ita Bellas Artes in indole, et Philosophia Pulcri fundari arbitrabar. Sic esse debere nunc quoque autumo.8
In Prooemio Partis primae, et L. I. Cap. III.
Porro cum Naturam et Philosophiam Pulcri exponendam mihi esse intelligerem, ex qua Theoria mearum Artium ordinari possit, sensi me incidisse in illud, quod Graeci dicunt antiquo proverbio: χαλεπα τα καλα; voluique, quid Pulcritudo sit, per vim illius, et efficacitatem quaerendo investigare. Pulcrum quod est, placet, et delectat, si quo modo cognoscatur. Compertum est, ita esse ... Ast quia non omne, quod placet, est etiam Pulcrum, necesse fuit discrimen invenire illius complacentiae, quae venit a Pulcro; et illius, quae alio ex capite, fonteque nascitur. Inde consideratis rebus, quae communi Gustu Pulcrae esse indicantur, suavique delectatione sensus, animosque perfundunt, existimo Pulcrum esse, in quo est Varietas partium seu verarum, seu aequivalentium concorditer unita, et Aesthetice, sive bene, apteque ad sensum proposita. Tria haec, Varietatem scilicet, eiusque Concordiam, et Aesthesim, id est, Sensibilitatem in omni eo, quod sine dubio ab omnibus sano sensu praeditis Pulcrum esse sentitur, non obscure deprehendo; unde licet concludere, haec ad Naturam, et constitutionem Pulcritudinis esse necessaria, eodem plane argumentandi modo, quo Philosophi speculatores Naturae Gravitatem, aut ipsam Adtrahendi, Repellendique vim persuadent esse universalem corporum proprietatem. Si Varietas desit, sicca erit res, ieiuna, et taediosa; si rite non coalescat, res erit multiplex, sensus, et mentem distrahet; non erit ordo, non mensura, non iustitia partium, non proportio: multa erunt, quae ostendant. Si denique Varietas iam probe adunata non evadat etiam Aesthetica, et sensibus cingrua, suaviter non adficiet, placere, et delectare non potest. Igitur mea quidem opinione universa Pulcri Philosophia ad generalia haec capita reducitur: I. ad Varietatem, II. ad Unionem, et Concordiam Varietatis, III. ad Aesthesim, seu Sensibilitatem Varietatis iam concorditer adunatae. Ista sunt elementa omnis Pulcritudinis; his partibus, tanquam cardinibus nititur Oulcrum; et tali Pulcri Philosophiae inaedificata est tota mea Aesthetica, seu Boni Gustus Doctrina, ac universalis Bellarum Artium Theoria.9
Partis primae toto Libro II.
IX.Posteaquamigitur ea omnia, quae vel necessaria, vel amiorem in modum idonea censebam ad intelligentiam cogitationis, Systematisque mei, ubertim exposita fuerunt, adgressus sum ad primum Pulcritudinis fundamentum, et quid Varietas sit? qua virtute polleat, et cur? unde peti possit? quae vitia cavenda habeat? aliaeque multa tradidi.10
Eiusdem Partis Libro III.
Tum ad alterum propositi mei caput feci gradum, docuique: Rectam Varietatis Unitionem, Concordaimque conciliari legibus, et Arte Hrmoniae; atque in hac Unione Harmonica fundavi plures Pulcritudinis species, quales sunt: Veritas, et Verisimilitudo Aesthetica, Decorum, Simplicitas, et Sunceritas, Amaenitas, Gratia, Dignitas, Magnitudo, et Sublimitas, de quibus prolixior est doctrina.11
Libro IV.
Denique, quod restabat, egi de Aesthesi, et Sensibilitate Varietatis iam concorditer adunatae. Sensibilitatem rei uniuscuiusque repeto a Luce, et Vivacitate. Lucem facit Novitas, aiusque Mirabilitas; Formae, et Imagines tam Similes, quam Dissimiles; Ridiculum, Humor Singularis, Schemata Varia, Uti Pictura, Persona, et Hyperbole.12
Partis secundae Libro I.
Vita, et Vivacitas rerum sita est in Adfectionibus animorum; propterea Naturam Adfectuum, generationem, diversitatem, characteres, et exempla produxi, regulasque dedi ad eos Aesthetice tractandos; quod tum maxime praestiti, cum ex tota hac Vivacitatis disciplina Corollaria adduxi ad Vivacitatem movendam, componendam, et per Artes adhibendam.13
Eiusdem Partis Libro II.
Nuspiam discessi a regulis maximorum Magistrorum, et Artificium; sed eas proposui diversa methodo, et ubi videbatur, artificiosis exemplis, ac imaginibus illuminavi: Philosophiam Pulcri heoretice, Practiceque Philosophando absolui; cui si Auctores, Opificesque nostri opera sua contorment, ae quoque his Artibus evadent Pulcra, quae natura sua sint Indifferentia, Horrida, et Tristitia;placebunt, et non una nos voluptate pascent; non quod Turpia, et luctuosa favore nostro adprobemus, sed quod artificiose, et naturae suae cinvenienter expressa, propositaque sentiamus.14
Libro III. Cap. III.
X.Publicisex Litteris, vulgatisque libris intelligo hanc meam Boni Gustus Doctrinam per potiores Germaniae partes esse diditam, aliisque placere, at ab aliis ninnulla parte reprehendi, ut fere sit in omni re, praesertim nova, et tanta, quanta adhuc est, diversitate Gustuum, partiumque studio ... Quod quibusdam placeat, gaudere debeo, non tam de laude mea, quam de complacentia, et utilitate aliorum. Sed tamen quidquid adprobationis in me, Gustumque meum pluribus ex capitibus adferunt, accipio ea plane cum humanitate, qua illi sinceritate, animique candore deferunt. Quae vero dicuntur in adversim, ea vel iam ante praevidi, et in ipso opere occupare studui; vel certe sunt eiusmodi, quae, si voluntas, verbaque mea rite observentur, munis aeque, beneque dicuntur.
XI.Cumnon nescirem Artes Mansuetiores ad cultum et ornamentum Humanitatis esse natas, haberique summo in pretio apud eos omnes, qui in hoc orbid theatro elegantia morum, actionumque ceteris omnibus antecellere concupiscunt, reapse autem sunt Artium, et Scientiarum principes; sensi me non meiocriter incitatum, ut Generalem earum Artium Theoriam complecterer, et quo ad certiorem Gentilium meorum utilitatem perveniant, Disciplinam Boni Gustus Latinis Litteris exponerem. Praeclarum quiddam adeptus mihi videbar, si me totum in meo, alioeumque Gustu perpolindo occuparem, et ad aliquam Pulcerrimarum Artium portionem regulis, exemplisque opitularer. Eum in finem, quoad facultas tulit, multos mihi Magistros proposui, et multis in unum locum coactis Scriptoribus, Auctoribusque quod quisque commodissime praecipere videbatur, excerpsi, et ex nostro quoque non pauca in commune contuli; aliqua de media Philosophia erant repetenda. Omnes illos, qui disciplinam nostrarum Artium industria sua locupletare nisi sunt, singulari quadam laude dignos esse contendi; propterea neminem unum male accipio. Dixi, non putare me rem perfectam, absolutamque dare; video enim multa mihi ad perfectionem superesse. Adgressus sum opus non tam perficiendi spe, quam experiendi voluntate; nec tam corps efformare, quam lineamenta, ut porro augeri, complerique possint, ducere volui: ita potius egi, ut existimatir videar loqui, non magister, Immo vero iam multo ante professus eram, non defutura, quae reprehensionem aliqum, aut admirationem habeqnt. Nam aut admirantur, quid haec pertineant ad ea, quae quaerimus; au reprehendunt, quod inusutatas vias indagemus. Respondi cum Tullio Cicerone: Admirationi satisfacturam rem ipsam cognitam, ut nec sine caussa, nec longe repetita videantur; reprehensionem correcturos, qui pervetera dicere me, sed inaudita plerisque norunt.15
In Oratore n. III.
XII.QuapropterOrdinem illum instituerim facere, tenereque, qui ab aliis aliorum Praeceptorum ideis, et consuetudine diversus, mihique uni proprius est, iterum, iterumque declaravi.16
Praecipue Par. I. Lib. II. Cap. VI.
Siquando egi praepostere, factum est nec sine ratione, nec longius: mox retuli me ad incoeptam seriem. Obscuritas, quae esse potest, duplici potissimum e parte orietur; vel quod necessaria rerum notitia, quae prius adesse deberet, in lectore desideretur; vel quod Latinitas in hac materia videatur insueta, peregrinaque. Aesthetica mea rudibus, et adolescentibus scripta non est; hominem annis, et disciplinis puero maturiorem postulavi, et varia rerum cognitione instructum.17
L. I. Cap. II. et L. II. Cap. II. III.
Sermonem Latium exigere volui ad antiquitatem, germanitatemque suam; idcirco ante alios Ciceronis Opera Rhetorica, et Philosophica in oculis habui; an recte? illi viderint, qui vident. Modum, et Numerum Oratorium in Re Praeceptiva male quaesiveris. Voces, et nomenclationes propremodum omnes sic adhibui, ut olim erant. Aliquae earum aut obliteratae sunt, aut paucis, et raro usurpantur; unde mirum haud accidat, si modo, cum reviviscunt, et comparent, tantam lucem non faciant, sensumque, quantum aliquando obtinuerunt; facient autem certo, posteaquam Idioma Romanum Bellas etiam Artes Aesthetice tradere consueverint. Libenter datum erat Tullio, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi fecerunt, utatur verbis interdum inauditis. Quin etiam Graecis, subiecit Atticus, licebti utare, cum voles, si te Latina forte deficient.18
Quaest. Acad. Lib. I. n. VI.
Tituli Capitum iidem plane sunt, qui apud Germanos, et Gentium aliarum Scriptores;ideo, ut solemus rem improvisam, et inexpectatam, vehementer mirari debeo illud mihi vitio dari a non nemine, quod apud omnes inculpatum esse novi. Ceterum quidquid sit illud, quod mihi crimini erit Censorum opinione, nunquam inducam animum, ut studio certandi agam, et non modo stultitiam meam, sed etiam mores, et naturam condemnandam offeram.19
Idem.
Quoniam aestimatio Gustus eo progressa est in Europa meliori, ut vivere nolim, si pulcerrimae istius Humanitatis ignarum me esse recognoscam, cogitationes meas ita direxi, elaboravique, ut sint opera mea, studioque magis gustuosi, qui me docentem, perorantemque audiverit. Iam me laboris non poenitet, quod sentiam aliquorum studia ad legendum, cogitandumque esse commota. Humaniorum Artium incremento inservire felicitatis est; obtrectare autem, hac praesertim aetate tam polita, tamque venusta, et luminosa profecto, vel molissime dicam, a consuetudine Hominum, veraque sapientia, quam quod maxime, alienum. Hiuc hominum generi studium Aesthetices imprimis necessarium non temere adfirmavero. Boni Gustus utilitas tanta est in Re Publica, quanta esse potest singularum, et omnium Artium Amaeniorum. Quis autem est, qui non videat, quanta ex illis emolumenta promanent in vitam privatam singulorum, et communem omnium hominum? Neque Poetica, neque Eloquentia, neque Pictoria, neque Musica, neque alia Politiorum Artium pars bene, apteque potest ordinari, adhiberique ad delectationem, et emolumentumhominum, nisi sano, proboque Gustu dirigatur. Quamvis multurm dixerit, tamen parum dixisse videtur Orator omni doctrina eruditissimus; cum dixit: Haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.20
Cic. Orat. pro Archia Poeta.
XIII.PosteaquamGeneralem Aestheticarum Artium, et Scientiarum Doctrinam eo, quem exposui, modo, consilioque pertractavi, speciatim elaborandae mihi forent Artes illae, et e Disciplina Boni Gustus ad lucem, Geniumque huius aetatis proferendae. Sed rem difficilem, atque omnium difficillimam! Poesis, ut ordine prima est, ita primas a me curas, industriamque depoposcit. Quia vero Ars haec longe nobilissima ex natura sua non una est, proponendam imprimis esse puto Poesim Aestheticam Generalem; tumparticulariter agendum de Poesi Narrativa, Dramatica, Lyrica, et Didactica: nam omnia Poeticae Opera, Artificiaque his e Capitibus existunt. Proinde hoc in Systemate Poesis Aesthetica suas in partes sive suopte ingenio, sive consilio hominum tributa faciet quinque tonulos ita inter se comparatos, ut et simul omnes, et singulatim usui esse possint: Magnitudo pro ratione materiae est diversa. Hic quoque Magistris, et exemplis, ut habere potui, utor praeclarissimis, Veteribus, et Novis; qioque nihil meis in scriptis contineri, quod non optimorum quorundam Gustu, sensuque comprobari possit. Universa Poetices Oeconomia suis facultatibus apud me iam plene comparata, instructawue, ut exire possit, typos aeneos, praela, et impressores expectat.