HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Szerdahely György Alajos művei
Opera Szerdahelyana
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
POESIS DRAMATICA AD AESTHETICAM SEU DOCTRINAM BONI GUSTUS CONFORMATA AUTHORE GEORGIO ALOYSIO SZERDAHELY AA. LL. ET PHIL. DOCTORE In Regia Scientiarum Universitate Budensi Aesthetices Professore Publico, et Ordin. ex Archi Dioec. Strigon. BUDAE, TYPIS REGIAE UNIVERSITATIS, ANNO M.DCC.LXXXIV.

Dramatica Poesis, quae Theatrum habet pro Mundo, usu eximia est, si sana foret. Non parua enim esse posset Theatri et disciplina, et corruptela. – Verissimum est, et tamquam secretum quoddam Naturae: Hominum animos, cum congregati sunt, magis, quam cum soli sunt, adfectibus et impressionibus patere. Dixit Franciscus Baco de Verulamio Lib. II. de Dignit. et Augm. Scient. Cap. 13.

Iosepho Szerdahely
Ecclesiae Metropolitanae Colocensis
Canonico
Archi.Diacono Tibiscano,
AA. LL. et Philosophiae Doctori
SS. THeol. Baccalaureo
Sacro Sedis Consistorialis Assessoris.

Musamea Dramatica prius exit in lucem, quam apud me destinauerim: ita voluisti mi Frater! Malui eius maturitati nonnihil deesse, quam Tibi non illico morem gerere; ut, quanti Te faciam, sciant omnes, qui hoc legunt, et istius obseruantiae pietatisque gratia a culpa liberent, siquid in ea vitii compererint. Multum est a Te probari, incitarique. Sed vide, quod incommodum Tua illa adhortatione Tibi ipsi maturaueris. Si potuisses in mentem inspicere, peruidereque susceptum a me consilium; nae Tu non modo non impulisses hoc opus, sed ne omnino facerem, Tuo iure vetuisses: noui enim singularem animi Tui modestiam; quae utinam tanta non esset in re litteraria! Antiquum est, quod nobilissimam Poeticae partem Dramaturgiam, ut esset aliquod amoris erga Te mei, aestimationisque documentum, inscribere Tibi, dedicareque mecum constituerim. Ecce! quod animo obstinaui, reapse praesto. Petamne huic facto veniam? Saepe ego, quum in Romanis, Graecisque Litteris adolescerem, audiui Te communi fama, iudicioque celebrari a studiis humanissimis. Seueri quique censores, et arbitri Te dicebant esse felicissimum Elegantioris Litteraturae cultorem, et praeceptorem; Tu illis Orator, et Poeta praecipuus. Gaudebam in hac honoris Tui sinceritate profecto suauissime, meque ad communionem laudis, vel potius aemulationem studii non mediocriter urgeri sentiebam; quod erat argumento: Genium, naturamque meam non prorsus esse alienam a Gustu Bellarum Artium. Posteaquam aliquis esse coepi inter Aestheticos, mihi ipsi credidi, quod alii multo sermone vulgauerunt: tantis Te Scientiis adornatum esse, quantas Poesis, et Eloquentia, Musaeque mansuetiores postulant; aut exporrectum ingenium, summaque industria potest recipere, et procurare. Legi, audiuique commentata Tua. Nihil erat in iis non diligenter elaboratum, et tamquam elucubratum. Sic Musae loquuntur, dixi. Itaque, parce Frater confitenti, non possem non condemnare Tuam illam seu seueritatem, seu virtutem aliam, quae potius esse ducit lucubrationes illas tenebris inuoluere, silentioque premere, quam ad eruditionem Ciuium, honoremque nostrum prouenire; nisi mihi probe constaret Te curas omnes ad quaestum animorum transtulisse, et ministerio diuinissimo vim, et gratiam eloquentiae Tuae, spiritumque scientiarum omnium consecrasse. Recte habes! hic campus actionum est optimus, a Tuus. Beatissima illa frugum copia, quam in horreum Domini indefessus intulisti, illa vitiorum spolia, quae strenue pugnando detraxisti; illa virtutum tropaea, quae religioni victor erexisti; meliora sunt utique recte factorum, laudumque monumenta, quam vel Musae amoeniores soleant constituere, vel ego possim oratione qualicunque ornare. Accipies tamen a me non tam praeconium meritorum Tuorum, quam amoris fraterni testimonium Artem hanc Dramaticam, et si non putas indecorum, Tuis illis Apostolicae vitae monumentis adpendi sines.

LIBER PRIMUS DE POESI DRAMATICA IN GENERE.
CAPUT PRIMUM. Quid sit Drama, et Poesis Dramatica? explicatur; ostenditurque Homines suapte natura tam adpetere, et postulare.

Poesis Dramatica nomen habet a voce δραμα, quae a verbo δραω facio, et ago deriuatur, et significatActionem; teste enim Aristotele Dorienses facere dicunt δρᾶν, Athenienses vero πραττειν. Actio autem illa, quam ista Poeticae pars adsumit, non narratur, ut in Fabulis, et Epopoeia, sed in theatro proponitur, et viuis in personis repraesentatur; non tam aures, quam oculi huc postulantur. Drama estSpectaculum; at longe diuersum ab eo, quod nobis ostendit seu Pictoria, seu Sculptoria, Artes uti notum est cognatae, speciosae, et ad doctrinam, voluptatemque Visus humani procreatae. Pictura enim unam tantum, et externam rerum faciem; Drama vero totam hominis actionem, et mentem, animumque luculente ostendit. Sculptura (quo titulo statuam, aut signum aliquod artificis manu ex aere, vel lapide elaboratum indico) rem quidem circumquaque exhibet, sed interiorem eius compositionem, naturamque celat; Drama, quidquid est in actione mentis et consilii, successiue detegit, et ante oculos nostros statuit. In Pictura, Sculpturaque res est una et mortua; in Dramate rerum successio ad vita: quod utique illo altero multo melius longeque praecellentius est. Hoc breuiter dicere volui; alia, quae insunt in hac comparatione discrimina, relinquo cogitanda; non est enim meae consuetudinis omnia, quae mente concepta, digestaque habeo, articulatim exponere; ne lectores mei omnia a me praeoccupata, nihilque sibi relictum conqueri possint. Spero plures huc adfuturos, qui longe plura, quam ego, videant et inueniant. Aliud est, quod dissimulare nefas esset; quaeritur enim: Quae sit Origo, et fundamentum Poeseos Dramaticae?
Ego Originem Scenici Dramatis repeto ex indole nostrorum sensuum, Mentis, Animi, et Oculorum; aioque Poesim Dramaticam fundari in Humanitate, seu natura nostra. Mihi nullum est dubium de hac mea sententia; video enim clarissime Genus Humanum suopte incitari, urgerique ad spectacula; est autem Drama inter spectacula praecipua loco nobilissimo. Ecce sapientissimus ille creator, et gubernator Deus mundum hunc adspectabilem diuersis omnipotentiae suae operibus locupletauit, ornauitque ea lege, ut quaedam ipsius facta perpetuo in statu perseuerarent, alia vero urgente rerum serie, et necessitate praeterirent, sibique alternante vice succederent. Posteaquam haec opulente, venusteque praestitit, seu Mundum istum e coelo terraque coagmentauit, nos Homines praestantissimum opus diuinitatis, propter quos alia omnia operatus est, induxit in theatrum Uniuersi, ut diuina sua opera inexplicabili rerum varietate distincta, pulcherrimoque ordine disposita aperto, liberoque sensu spectemus, et admiremur. Ille nobis et mentem, et animum, et oculos, praecipuas hominis facultates, ingenerauit, spirituque et igne quodam inextinguibili incendit, qui nos sine modo sic urit, et incitat, ut necesse sit semper occupationes quaerere, et dum auiditatem flammae satiare volumus, in ipsa satietate nouam adpetentiam inuenire. Nolo huc iterum ea reponere, quae de insatiabili hic spiritu copiose sparsi per Aestheticam generalem, quamuis isto in loco sint necessaria. Sumus ergo natura nostra Spectatores. Propterea Visus inter omnes sensus est primus; visu totius mundi speciem, et ornatum accipimus, lucis pulchritudine fruimur, colorum varietatem distinguimus, magnitudinem corporum, figuram, numerum, proportionem, situm, motum, et quietem adsequimur, ad coelum et stellas ipsas adscendimus. Sensus oculorum non solum est viuacior, quam sint ceteri, sed etiam operosior. Quam primum rem sibi propositam perduxit in animum, seruet iterum nouo impetu ad alias, ut mentem sine cessatione nouitatis adpetentem aliis imaginibus alat et expleat. Quod mens est animo, hoc oculus est corpori; et nullus est sensus, qui plures rerum cognitiones comparet. Imo, quod forte dicam sine reprehensione, ab uno hoc sensu, a Visu inquam oculorum, plures rerum ideas, et scientias accipit humana mens, quam a ceteris omnibus: inde sunt maximae mentis diuitiae.
Ista Naturae Humanae cupiditas, quae solet oculos animosque agitare, est in caussa, quod praeter illa spectacula, quae Deus opifex potentissimus nobis intuenda dedit, alia quaerantur, inueniantur, et producantur. Voluptas oculorum varia, et multiplex est, quae capitur ex adspectu rerum, quae sunt in usu hominum vel natura, vel opere delectabiles, ait Lactantius. Illa, quae sunt ab auctore Deo, montes et siluae, valles et rupes, prata et flores, terrae et maria, coelum et sidera, homines et bestiae, aliaque spectacula, quae nec periculum nobis denunciant, nec peculiare aliquod emolumentum pollicentur; illa dico opera, quae mundus ipse suomet ingenio nobis ob oculos constituit, non satisfaciunt auiditati hominum, nec ea, qua volumus, delectatione adficiunt animos; illa vero spectacula, quorum origo debetur Artibus, tum quod sint rara et insolita, tum quod ingenio humano producta, tanta sunt efficacitate praedita, ut genus omne hominum, cultos et agrestes, antiquos et nouos, viros et mulieres, paruos et adultos ad sese pertrahant, iucundissimaque voluptate detineant. Quanta solet esse populi confluentia, si vel artificiosa animalia proferantur in publicum, vel histriones, mimi, sanniones, et circulatores homines aperiant suos ludos! Nonne natiua illa nouitatis, admirabilitatisque cupiditas sensus omnes commouet, et rapit ad theatra? His paulisper immoremur... Postea referamus nostras mentes ad aetates, gentesque varias... Quid? fuitne unquam aliqua hominum natio, quae non habuit sua spectacula? profecto nulla fuit. Quia natura humana semper, et ubique sui est similis, oportet esse spectacula etiam Artificialia. – Igitur in hac naturae nostrae conditione videntur mihi optime mereri de suis ciuibus, qui naturalem eorum adpetitum iis pascunt spectaculis, quae non solum voluptatem sensuum, sed etiam emolumentum mentium, animorumque possunt procurare: beneficium hoc est maximum, et perpetua gratitudine prosequendum. Nam si necessaria sunt spectacula, curandum est magnopere, ut sint magis magisque utilia. Iniuriam facimus Naturae, si amorem spectaculorum, quem inde datum gestamus in sensibus, aut otiosum, aut inutilem esse sinamus. Videamus ergo, quae sint utiliora spectacula?
Inter omniaSpectacula, quae dari possuntartificialia, illa mihi videntur esse generi humano magis idonea et adcommoda, quae Homines ipsi faciunt, seu quod volo dicere, in quibus agunt, spectanturque homines. Homo homini gratissimum, utilissimumque potest esse spectaculum, tum quod ratione sit praeditus, tum quod homo homini simillimus, et ad mutuam institutionem, doctrinamque dandam, et accipiendam aptissimus: Humana sunto spectacula; et ex his illa, quae sunt optima. Iam enim nobis non omnia, quae homines exhibent in sua persona, possunt placere: delectus est faciendus. Rem, ut est, diuisim contemplemur. Spectaculorum genera sunt duos in alteroCorpus, in altero spectaturAnimus. Nam tametsi omnis actio sit animi, ut ait Tullius, tamen in aliis actionibus corpus, in aliis animum magis intuemur: aliae sunt actiones corporis, aliae vero animi. Propterea sicut unusquisqus hominum constat e corpore animoque, ita duo potest facere cernereque spectacula. Illud Corporis spectaculum adpellemusGymnicum, etCircense; alterum autem AnimiDramaticum, etScenicum, utamurque his nominibus iam olim ciuitate donatis. Inter ista duo spectaculorum genera discrimen esse nemo non videt; nam illa corporis spectacula, quae dixi Gymnica, Circensiaque, aut seria sunt ex integro, aut certo seriam rei seriae imitationem exemplumque praebent. Ea vero spectacula, in quibus animi, eorumque operationes ostenduntur, et Dramatica, Scenicaque nominantur, ludus est, et phantasma, fiuntque vana rerum simulatione. Quod ut magis adpareat, iuuat in memoriam reuocare celeberrima veterum spectacula, qualia fuere Saltus, Cursus, Discus, Telum, Lucta, Caestus, Pugna pedestris, equestrisque, Naumachia, et praesertim Gladiationes funestissimae, in quibus homines immanissima lege coacti, vel propria libidine inducti more duellantium mutuis vulneribus sese inuicem conficiebant in arena, ut libidinem crudelium hominus sanguis humanus oblectaret. Haec utique vere, serioseque facta sunt. – Altera spectaculorum classis tota sita est in imitatione, simulatione, et repraesentatione; in ea enim homines induunt personas, habitusque aliorum, et varias animorum adfectiones, motus, characteres, et actiones effingunt, illuduntque intuentibus. Quod cum intra scenas fieri soleat, iam olim Ludi Scenici fuere cognominati. In spectaculis Circensibus spectabatur robur, agilitas, velocitasque membrorum; in Dramaticis autem, ut mores ad omnem vitae honestatem delectando ducerentur, curabatur. Illis necesse fuit obdurari corda, his emolliri; illa fuere aptiora populo bellicoso et duro, haec autem ciuili, culto, et humano. – Utrumque hoc genus spectaculorum quanto in usu pretioque fuerit, non possum magis adtestari, quam si historias eorum temporum adpellem. Celeberrimi quique regnorum rerumque publicarum Conditores posteaquam armis legibusque statutis communiuere populos, suasque prouincias urbibus, bonis artibus, et diuitiis exornauere, non putarunt se rem perfectam, perennemque seu suo nomini, seu felicitati ciuium statuisse, nisi ludos publicos, certamina, variaque spectacula religioni Deorum, populique gratiae demerendae communi cum laetitia consecrassent. Quis est, qui nesciat sapientiam Graecorum, et maiestatem Romanorum? Ut spectacula sua non solum laeta, sed etiam sacra redderentur, Deo cuidam praesidi dedicarunt, et a Magistratu, vel Viro quopiam amplissimo curari voluerunt. Colebatur Minerua in Gymnasiis, Venus in Theatris, Neptunus in Circis, Mars in Arenis, Mercurius in Palaestris. Quis non admiretur eorum Hippodromos, Circos, Amphitheatra, et Theatra? opera illa luxuriae inaudita, mentemque prodigam? Non erat satis ista domi supra modum extulisse, coluisseque; suos illos ludos, deliciasque sumtuosissimas, ut communi voluptate deuincirent gentes armis edomitas, suas ad prouincias intulerunt, seque suosque saepe ad insaniam, et furorem deduxerunt. Multa, admirandaque hoc in argumento narrant Graeci, Latinique Scriptores, uti sunt Pausanias, Lucianus, Dionysius Halicarnasseus, Dio, Tertullianus, Liuius, Tacitus, Martialis, Plinius maior, Iuuenalis, Suetonius, Lactantius, Augustinus, et his similes. Acerbissime queritur Saluianus sui seculi Ieremias homines, quamuis innumeris, grauissimisque calamitatibus premerentur, et hostili populatione undequaque vexati vitam omni miseria miseriorem traherent, tamen in communi suo excidio, quasi sensum malorum anmisissent, sui immemores theatra potius, quam templa Dei frequentare; dicta Thymelicorum magis, quam Euangelicorum diligere; verba Mimi libentius, quam Christum audire; et plures esse in cauea ludorum publicorum, quam in sacrario Dei. Derelictis templis, et spretis altaribus currimus ad theatrum, inquit, ut adulterantes visu impurissimo oculos ludicrorum turpium fornicatione pascamus. – Vere intelligendum est de multis urbibus, quod de duabus memorauit: Circumsonabant armis muros Cirtae, atque Carthaginis populi barbarorum; et Ecclesia Carthagiensis insaniebat in circis, luxuriabat in theatris. – Ea fuit labes morum, atque perditio, ut cum iam non haberet paupertas, quod possit perdere, adhuc tamen voluerit vitiositas perire. Nam quid amentius, quam in malis esse, et malorum intelligentiam, sensumque non habere? Incredibile est, quod loquor: assiduitas calamitatum fuit argumentum criminum; ut putares poenam matrem esse scelerum. Sic ille uno in loco Libri sexti de Gubernatione Dei.
Haec, siquid ego video, euidenter ostendunt nos naturae nostrae impulsu postulare spectacula, quod primo dixi; sed naturalem istam auiditatem, nisi modum obseruet ratio, ultro in vitia deferri; hoc secundo animaduerti volo. Iam inter omnia spectacula, quae potest Ars humana edere, optima esse Dramatica nemo prudens ambigit, tum quod actiones animi, qui hic praesertim obiectantur, sint nobiliores, quam corporis; tum quod Dramata dirigantur ad erudiendas hominum mentes, excolendaque corda; tum quod maiori artificio veniant, voluptatemque ratione dignissimam faciant. His ludis erigimur, his tenacissime capimur, et inhaeremus, nosque ipsos in personis aliorum intuemur, et agnoscimus. Hac in sententia video esse omnem eam aetatem humani generis, quae sanitati mentis, culturaeque morum, et scientiarum plurimum operae deferendum putauit. Quare illud mihi subit non mediocriter admirari, quid sit, quod Graeci, Romanique veteres, tametsi toti in amore theatrorum fuerint, tamen de disciplina prae ceteris sibi familiari, de Poesi inquam Dramatica, praecepta paucissima dederint? Nam praeter Aristotelem et Horatium nullus est, qui de Dramate praeciperet; hi quoque tam sicce, ieiuneque, ut quid aliquando velint? viros ingeniosos, et perspicaces anxie torserint, grauissimeque commiserint.1
In PoeticaAristotelisedenda, traducenda, interpretanda, et illustranda doctissimi Viri multo studio elaborarunt; in Italia:Franciscus Robortellus, Ludouicus Casteluetro, Alexander Piccolomini, Petrus Victorius, Antonius Riccabonus, Paulus Beni.– In Germania:Fridericus Sylburgius, Daniel Heinsius,et duo huius Seculi literatissimiCurtius, et Harlesius. In Anglia:Theodorus Goulston, Thomas Rymer, et Willis. In Gallia:Andreas Dacier, Renatus Rapinus, et Batteux.In Hispania:Perez de Castro, Conslauus de Sales, Ordonnez, Florez.Inter istos commentatores, ac interpretes quam latum sit discrimen, ille tantum credet, qui potestatem, voluntatemque habet conferendi. – De Arte PoeticaHoratiitaceo; plures enim imuenio, quos enumerare deberem, si a quibusdam initium facerem. Amicum meum amoenissimumAurelium de Giorgi Bertolanon relinquam illaudatum.
Plutarchus, et Athenaeus meminisse duntaxat de dramate, non scripsisse sunt dicendi. Quamquam quid isti scribant de aetate illa sua, quae Poesim Dramaticam in corruptionem abire vidit? Dramata multa scripta fuisse in ea Poetarum multitudine, quibus olim Graecia, Italiaque plena fuit, nullus dubito; immo vero si nesciam, me ipsum ignorantiae arguam. Lilii Gregorii Gyraldi dialogos de historia Poetarum Scenicorum compositos habeo ante oculos; aut possumne non nosse Ioannis Alberti Fabricii Bibliothecam Graecam et Latinam eruditionis copia consumatissimum opus? Quod ad nos non peruenerint alia, quam quae sunt Aeschyli, Sophoclis, Euripidis, Aristophanis, Plauti, Terentii, et Senecae Dramata, non moueor; noui enim difficultatem, iniquitatemque temporum; sed quod leges, et totam Artis Dramaticae doctrinam litteris complexi non fuerint homines Poeticae periti amicique, quis est cui non sit admirationi? Forte putabant eam artem, quae fuit imprimis adamata, summoque studio culta, et ad magnificentiam, amplitudinemque Reipublicae propagata, neque posse corrumpi, neque posse deficere. Ast fefellit eorum opinionem euentus. Gymnasia, Ludique Circenses una cum magnitudine Monarchiae corruerunt; Theatra vero, posteaquam Gothi, et Vandali deuastarunt Italiam, longe magis fuere destructa, quam mores, opesque seculorum. Satis dictum est illis, qui miseriam et calamitatem eorum temporum recordari possunt. Nulla sunt verba, quae valeant depingere infelicem illam sortem, quae Poesi Dramaticae ruinam adtulit. Scilicet haec est conditio rerum humanarum, ut nihil sit in suo flore, vigoreque perpetuum, vel diuturnum. Nunc iam surrexere Theatra, et corda plurimorum hominum occupauere; ante omnia Poetices opera placent Dramata, latissime porriguntur. Necesse est plenam eius doctrinam complecti, gustumque tradere, tum ut Poetae suam artem meliori cum iudicio nouerint, tum ut Spectatores probo cum sensu theatris adsint.

CAPUT SECUNDUM. De Indole Morali Poeseos Dramaticae. Theatra accusantur, et commendantur; deinde sententia dicitur.

MoralisIndoles Poeseos Dramaticae in ambiguo posita videri potest. Sunt enim multi ingenio, doctrina, prudentiaque conspicui Viri, qui Dramata ingenti rationum, viriumque contentione persequuntur, et impugnant; alii pari virtutum, et scientiarum laude decori homines non minori argumentorum, exemplorumque numero Theatra defendunt, et velut optimam morum palaestram commendant. Est haec antiqua controuersia. Quid sit censendum? hic agitur; ut si natura Poeseos Dramaticae perniciosa est, deuoueatur odio, et pedem ab ea referamus; si vero culpa vacat, et salutaris esse potest, fauori, studioque hominum proponatur. Posteaquam argumenta, dimicationesque partium videris, loquar de mea sententia.
Qui Poesim Dramaticam accusant, multa de varietate illius, et irreparabili temporis, aerisque iactura solent conqueri; dicunt illos esse miserrimos, qui quotidiani quaestus immemores neque diem pretiosissimam labi sentiunt, neque armatam tergoque instantem egestatem respiciunt. Praeteramus ista, qualiacunque sint detrimenta, et ad unam Honestatis, Morumque rationem conuertamur. Circos, et theatra semper infesta fuisse bonis moribus magna voce contendunt, et exemplo Graecorum, Romanorumque docent; qui nihil omnino perniciosius habuisse videntur, quam studium ludorum insatiabile. An enim idcirco putabit aliquis theatrum eorum fuisse honestius, quod non modo Populus uniuersus, sed ornatissimus etiam Senatus, et ipsi mundi domini ac Imperatores, qui sua in magnitudine facti erant spectaculum humano generi, theatris tantum in modum oblectato fuerint, ut suas et filias, et coniuges, ipsasque adeo Vestales virgines, in quibus sermo motusque licentior supplicio dignus habebatur, in turbam coronamque populi deduxerint, eisque locum inter spectatores adtribuerint? Eas ab Augusto ad theatrum, a Nerone autem ad spectacula Athletarum admissos fuisse testatur Suetonius. Non est ille minor error, qui multo, magnique peccant: Omne animi vitium tanto conspectius in se crimen habet, quanto qui peccat, maior habetur. Quid boni posse sperari a spectaculis, iam inde ab exordio sui imperii omen esse voluit Romulus, qui in his rigidam tetricamque illam Sabinarum pudicitiam ex composito contra fas, fidemqe circumuenit. Triste est conferre, sed conferamus, ut volunt accusatores, Theatra nostra cum antiquis. An non aut eadem, inquiunt, aut similia argumenta repraesentant hodiernae Scenae? Nunc quoque proferuntur, renouantur illa hominum, deorumque scelera, quae olum placuerunt, hoc uno cum discrimine: quod Ludi illi veteres facta, ut erant turpia horridaque, soliti fuerint ostendere; nostri vero Histriones quanto magis excellunt in arte, tanto magis ornent, comendentque vitia; vitiis enim larua virtutis adponitur, ut nefanda crimina illiberali artificio doceantur. Unde sit, ut eadem facinora, quae priscis in ludis abominationem horroremque incusserunt, nostris in theatris specioso habitu placeant, et aliena venustate blandiendo imitationem imperent. Nihil eorum adferam, quae nec quidem accusari possunt incolumi honestate. Respondeant illi, quibus imprimis Theatra sunt cognita; urgentur enim: an non in Theatris sit amorum schola, prauorumque adfectuum gymnasium? an non Actores plerumque caussas amoris agant, et sine pudore ludant? studia sua, sermones, gestus, et motus omnes ita conforment, ut eos ipsos sensus, et ardores in Auditoribus excitent, quos in argumento dramatis incitari postulat amor, odium, desiderium, ira, ceteraeque libidines natura sua liberae, effrenes, et periculosae? Plus nimio sumus faciles ad ea aemulanda, quae magna cum voluptate proponuntur, communique plausu commendantur. Parum est huc, quod vere ait Ouidius libro primo Artis Amatoriae: Theatrum, et Circum esse formosis insidiosum, et capiendis amoribus valde opportunum: ille locus casti damna pudoris habet. Maius est illud, sed nostro etiam tempori proprium, quod de suo Lactantius adnotauit libro quarto de vero cultu: Comicae Fabulae de stupris virginum loquuntur, aut moribus meretricum; et quo magis sunt eloquentes, qui flagitia illa finxerunt, eo magis sententiarum elegantia persuadet, et facilius inhaerent audientium memoriae versus numerosi, et ornati. Tragicae historiae subiiciunt oculis parricidia; et incesta regum malorum, et cothurnata scelera demonstrant histrionum quoque impudicissimi motus. Quae quid aliud, quam libidinem docent, et instigant? Hactenus Cicero ille Christianus. Et reapse nisi ita faciant Poetae, et Histriones in gratiam lautissimorum hominum, et venalem suam artem exerceant sine fronte, conclamabuntur inepti, et relegabuntur ad gregem circumforaneorum; deerunt spectatores, frigebunt theatra. Unum proinde crimen est et Poetarum, et Actorum, et Specatorum. Quid si accedat, ut fere numquam non adest, illecebrosa Musica? mollis, et omni suauitate Cantus luxurians, lasciuaeque Choreae? Fieri non potest, non potest aiunt fieri, ut non expugnentur animi, non eiiciantur virtutes, non ediscantur, oblectentque flagitia, non foueantur praua desideria, non perpetrentur crimina. Fuerit olim Theatrum imago vitae, censuraque morum; nunc dulce venenum est, quod animam sua damna non sentientem delectando perimit. Vera est querimonia Petri Firmiani, seu Zachariae Lisieux in Gyge Gallo. – Dicat iam aliquis grauissimas orationes Tertulliani, Cypriani, Gregorii Nazianzeni, Hieronymi, Augustini, Ianoos Chrysostomi, aliorumque doctissimorum in Ecclesia virorum accusationes non esse de theatris nostris. Nisi rationi, experientiaeque propriae vim inferre velimus, fatendum erit: reprehensiones illas acerbas, quas petulans et superstitiosa veteris theatri licentia promeruit, aeuo etiam nostro magna parte deberi, mirumque non esse, quod sacri Ecclesiae Principes, eorumque Concilia, quae serius sunt habita, dum viderent instaurari theatra, antiquam Patrum doctrinam suscitauerint, et amorem spectaculorum seuerissimis decretis, censurisque coercuerint. Synodus Arelatensis anno tercentesimo quartodecimo sub Constantino M. Celebrata communione fidelium exclusit Theatricos, et Histriones canone quinto; quod iam antea fecit Eliberina canone sexagesimo secundo. Sacra illa, pura, et veneranda Christianorum simplicitas, in quam aetas haec nostra aliis in rebus redire velle se dicit, neminem prius admisit ad salutare lauacrum, quam solenni sacramento renunciassset spectaculis, et histriones impuritatis magistros, pestesque publicas defugere paratum se esse confirmasset; nos patria spectacula, similesque ludiones ab omni censura absoluemus, in intima fidelium communione tolerabimus, innocentes, et proficuos, moribus etiam nostris necessarios dicemus, nostroque detrimento sponte, libenterque pascemus? Veteres illi Pantomimi, Spectatoresque nostro etiam iudicio digni sunt execratione, tametsi saepe ea exhibuerint, spectauerintque, quae suis a Diis facta fuisse crediderunt; nos quae numina censemus in nugis, impudicam Venerem, adulterum Martem, libidinosum Iouem, furem Mercurium, similiaque Deorum, et hominum facinora, ut exemplo sint, in theatra ferri postulamus? Olim Ius Ciuile, memini bene, infamia notauit eos, qui artis ludicrae, pronunciandique caussa in scenam prodiuerint; nos, ut plures ad artem histrionicam se se conferant, damus operam; nos eos sumis viris pares facimus; eos nobis magistros, et praeceptores constituimus, omnique praemio dignos lege nostra decernimus? Scio quid dicat melior Politia; antiquam illam obscenitatem sumo iure vetat, praecipitque: Ut, quidquid luderetur a Scenicis, ea peragatur modestia, quam etiam seuerior Matrona probare, dareque debeat suis Virginibus. Suntne autem talia nostra spectacula? cauenturne artes amatoriae, mollitudines voluptuosae, illecebrae flagitiosae, aliaque vitiorum irritamenta multo blandissima? estne plausus Spectatorum in sola rerum honestate? – Inter sexcenta illa lenocinia, quibus omnes sensus irritantur, necesse est aures auditu corrumpi, oculos adspectu defaedari, animos improbis desideriis inflammari. Mors est in nostris Theatris non voluptas; aut si voluptas in iis capitur, non e ludis, sed ex morte capitur: quod insanum, et inhumanum. Sic illi, qui Theatra condemnant.2
Pro confirmatione huius accusationis testimonia veterum nouorumque Censorum non adcumulabo; nam cur id faciam? aliqua consulto deligam, et indicabo, ut qui plura voluerit, non desideret. Apud Graecos antiquissimos eratSolon, qui Tragoedias Thespidis, artem ea aetate valde rudem, impugnauit illa in urbe, quae theatrum erat Poetarum, Athenis.Lacedaemoniiactores, histriones, et mimos e republica sua exulare voluerunt. Vide Plutarchum de Solone, Lacedaemoniis, et Agesilao. E RomanisM. Tullium Ciceronemplurimi facio; est enim iudicio recto, et gustu delicato. Memoranda sunt eius verba Lib. II. Tusc. Quaest. n. 11. Videsne, Poetae quid mali adferant? (loquitur autem de Poetis Tragicis). Lamentantes inducunt fortissimos viros; molliunt nostros; ita sint deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. Sic ad malam disciplinam domesticam, vitamque umbratilem, et delicatam cum accesserunt etiam Poetae, neruos omnis virtutis elidunt. Recte igitur a Platone educuntur ex ea ciuitate, quam finxit ille, cum mores optimos, et optimum reipublicae statum exquireret. – Idem ille meus magister Lib. IV. Tus. Qu. posteaquam absonas quasdam doctrinas a Dramaticis adtulisset, erumpit in ironiam n. 32. O praeclaram emendatricem vitae Poeticam! quae Amorem, flagitii, et leuitatis auctorem, in concilio Deorum collocandum putet. De Comoedia loquor; quae si haec flagitia non probaremus, nulla esset omnino. – Deinde Tragoediam quoque culpat. Huc pertinet illa, quae sunt in Fragmentis de Republica Lib. IV. – Insigne est, quodValerius Maximusrefert Lib. II. Cap. 6. Massiliensis Ciuitas seueritatis custos acerrima est, nullum aditum in Scenam Mimis dando; quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus; ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. – PhilosophusSenecame totum commouet Epistola VII. Nihil est iam damnosum bonis moribus, quam in aliquo spectaculo decidere. Tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. Quid me existimas dicere? auarior redeo, ambitiosior, luxuriosior? immo vero crudelior, et inhumanior, quia inter homines fui. – Confiteor, inquiebat, imbecillitatem meam: numquam mores, quos extuli, refero; aliquid ex eo, quod composui, turbatur; aliquid ex his, quae fugaui, redit. – Immodestiam Theatri notant illa, quae narrat Tacitus Annalium Lib. I. n. 77. et Iv. n. 14. Haec ego dum legerem, redii in memoriam pulchri eius verbi, quod habet Cicero in Oratione pro Quintio n. 25. – Ex iis, qui postremus temporibus Mores Theatrorum impugnauere, pauci hic a me nominentur. In ItaliaIoannes Dominicus Ottobonellianno 1645 dedit Memoriale ad Spectatores Theatralium obscenitatum;Ludouicus Riccobonihistrio Theatri Italici Parisiis scripsit de Reformatione Theatrorum anno 1743;Daniel Concinain Collectione Dissertationum de Spectaculis, et pluribus in locis suae Theologiae Moralis improbat Theatra. – In HispaniaBisbe, etVidalTractatu de Comoedia anno 1618; posteaRamirezlibro, cui nomen: Sacer Triumphus Conscientiae; versat idem argumentum. – In AngliaIeremias Callioranno 1698 scripsit de Profanitate, et improbitate Theatrorum; anno autem 1699 Considerationes antiqui, modernique Theatri;Wilhelmus Lavvanno 1712 de absoluta improbitate delectationis theatralis. Iterata est operis editio anno 1726. Quis sit auctor libri, qui anno 1767 prodiit: Theatrum, via communis ad Infernum? mihi non liquet. – In GalliaIoannes Iacobus Rousseaude moralibus theatri vitiis epistolam oratoriam dedit ad Celeb. Alembert. Unus pro omnibus aliis est in hac materia Abbasde la Tour, qui ab anno 1763 ad 1774 sparsit Refleciones Morales, Politicas, Historicas, et Litterarias de Poesi Dramatica in VII. Tomulis. – In Germania memorandus estIo. Benianim Konhardde Scenicis in Republica Christiana non tolerandis; etG. M. GötzHamburgensis, - Contra Ludos Theatricos pugnat maxima pars exercitus illius numerosissimi, qui Theologiam Moralem belligerando, seque mutuo caedendo, calumniando, et infamando scribunt.
Amici, patronique Poeseos Dramaticae verbum omne, quod aduersari videtur, quia calumniam putant periculosam, grauissime sentiunt, et quae proferuntur, partim negant esse vera, partim non esse contra Theatra hodierna adfirmant; inter omnia Artis Poeticae beneficia primo loco constituunt Dramata, persuasumque volunt animis omnium: Spectaculis Scenicis Gustum, et cor, mentem, et animum, praecipuas hominis partes, sensusque alios certissime perpoliri, totumque Hominem inter innocuas delectationes cultissimis moribus, verissimaque humanitate informari. Isti sunt, qui sibi templa potius eripi, quam theatra claudi patientur; hic esse putant praesidium honestatis, aramque virtutum omnium. Idcirco palam esse iactant sine metu: illos, qui moderna theatra tam probrose insectantur, neque in naturam Poeseos Dramaticae inspexisse, neque Scripta Dramaticorum nostrorum humano quodam sensu perlustrasse, neque mores et consuetudinem publicorum spectaculorum recte explorasse; laborare turpi praeiudicio, quod vel vana religio supersitiose impressit, vel antiqua non nullorum opinio ingenerauit, vel propriae mentis caecitas in tenebris efformauit, et diuturnitate temporis solidauit. Pudet nos, inquiunt, taedetque talium hominum; suam enim ignorantiam in lucem apertam efferunt, cruditatem sensuum gloriose ostentant, stultitiam magnifice praedicant. Actio Theatralis Viris prudentibus, et magnis Philosophis tamquam aliquod animorum plectrum semper habebatur. Quod sancti Patres, et Ecclesiae nostrae Doctores spectacula suorum temporum omnibus precibus detestati, exsecratique fuerint, ratio non una, iustaque fuit: erant enim flagitiosa, scelerata, et inhumana; in quibus circulatorum, mimorumque impudentia nullos limites habuit. Si modo Viri illi seueri ad vitam istam secundo redeant, subeantque theatra nostra, an putatis eos alio futuros animo, quam sint aetatis istius Antistes prudentissimi, religiosissimique? Illi nostra dramata partim non inuiti patientur, partim etiam laudibus prosequentur. Cogamus ad tribunal veteres illas accusationes, et quid velint? sciscitemur. Multae earum non tam ludos et spectacula, quam nimium illud studium impugnant, quo se Christiani ab audiendo Verbo Diuino, aliisque religionis officiis auocari se passi fuere: quo pacto res etiam innocuae in vitium et vituperium abeunt. Vanitatem ludorum sic unusquisque nostrum contemnet, ut Cicero Libri septimi epistola prima, si tales sint, quales erant illi. Errant autem, et vehementer errant, qui de theatris nostris ita sentiunt, et loquuntur, ut antiquae austeritatis censores: aerem verberant, et bruta fulmina iactant. Si id darent operam, ut spectacula suis a vitiis, quae forte trahit a prauitate poetarum, actorumque, diligentius castigentur, non carerent laude, ferrentque fructum sui laboris, et probitatis. Ludi nostri publici iudicio communi liberati sunt ab illa infamia, quam priscae leges iusta sanctione inusserunt: iam illi quoque Viri, qui sacro charactere sunt insignes, abiecta simulatione piae austeritatis miscentur cum profanis, gaudentque videri in promiscua spectatorum corona. Insanire putatur, qui se contra pietatem peccaturum ait, si intersit remissionibus illis, quae dignae sunt optimis ingeniis, probissimisque mentibus. Iam sana Ratio discussit aegram ignorantiam, vera Politica profligauit turpem iniquitatem, Religio prudens triumphauit antiquam superstitionem; iam omnes illae Gentes, quae rationem, humanitatemque sequuntur; omnes Magistratur, qui fas, et aequum administrant; omnes Principes, qui populis imperant, et fata regnorum versant; iam sacrae, profanaeque Res publicae theatra postulant, ludis oblectantur, spectaculis instruuntur. Et tamen sunt adhuc, qui haec omnia sententia sua reprobent, voce redarguant, calumniis onerent. Qui sunt autem illi? homines angustae mentis, in eremo, vel claustris enutriti, humanae consuetudinis inscii, timidi, morosi, umbrarumque pleni, qui non aliter, quam Timon ille Atheniensis, debent considerari. Hunc audeant theatra impietatis accusare, histriones opprobriis lacerare, spectaculis crimina imponere, populum a Scenis falso terrore auertere? Iudicent illi, quibus est integra ratio, notaque Poesis Dramatica; illi dicant, qui possunt accusationes expendere, homines aequi, prudentesque: an non mereantur tam maleuoli theatrorum impugnatores tamquam perniciosi ciues a corpore societatis humanae resecari, proiicique? Isti sunt utique, qui volunt, aguntque, ne priuata, publicaque vitia sub alieno nomine in theatro castigentur; ne ciuilis urbanitas, probique mores, et virtutes verbis, exemplisque doceantur; ne voluptas honestissima, vitaeque quotidianae praesidium, et fomentum publica hilaritate capiatur. Isti sunt, qui Principes, et Magistratus criminis arguunt, populum non una de noxa damnant, erroneam conscientiam hominibus ingenerant, peccata multiplicant, variaque mala in genus humanum inuehunt. – Sic solent pro theatro perorare.3
Plura alii, quam ego, adferunt: in ItaliaAndreini, Barbieri, etCecchiniComoedi insignes, qui suas apologias typis euulgarunt anno 1650. – In AngliaWilhelmus Congreue,acEdmundus Filmercontra impetitiones Collieri. – In GemaniaIoan. Georg. Sulzerpeculiari Disputatione inter Scripta Philosophica anno 1760. In GalliaFranciscus HedelinAbbas Albignacensis Dissertatione de Condemnatione Theatri scripta demonstrat accusationes illas, quas Ecclesiae nostrae Patres reliquere, non esse contra Theatra Gallica anno 1666.Franciscus Marmontelscripsit contra Roussouium in Mercurio Gallico anno 1758, et 9.Ioa. Aug. Iul. Desboulmiersanno 1768 dedit opus De Doctrina Morali Theatri.Petrus Ioan. Bapt. Nougaretanno 1769 idem egit. – Poesis Dramatica plures amicos in dies accipit. Postremus his annis etiam illi mitescunt, qui Theologiam Moralem tradunt, et hominum conscientias dirigunt.
Exposui breuiter praecipua partis utriusque argumenta, quibus impugnari, propugnarique solent Dramata, et Theatra. Agamus sine studio partium, et indolem caussae, sicut eam veritas sua luce ostendit, intueri fatagamus. Mea sententia haec est:Poesim Dramaticam natura sua esse disciplinam informandis moribus perquam idoneam; nam si pars est Artis Poeticae, uti certo est, commune Poetices officium, finemque generalem tueri, seruareque debet, quem in eo constitutum esse etiam atque etiam declaraui, ut mentem, animumque hominis delectando doceat, et humano generi prosit. De delectatione illa, quam facit Musa Dramatica, nolo verba facere; sola enim doctrina, et utilitas hoc loco quaeritur, quae Moralem eius Indolem conficit. Qua igitur ratione docet, et prodest? Longe inquam optima; quia tradit praecepta, exemplaque vitae humanae efficaciore modo, quam Philosophia, et Historia. Has autem esse salutares quis iam vocet in dubium? Nihil dicam cum detractione, vel arrogantia. Quid enim Philosophus, et Historicus? Aduocemus huc illos, ac ut aequitas rei tanto clarius accedat in oculos, cum Poeta componamus. Philosophus docet palam et aperte ut praeceptor; seuere et stomachose ut iudex; pugnaciter et violente ut aduersarius; imperiose et superbe ut dominus. Talia hominum genera, quod mentem libertatemque nostram sic impugnent, quid a nobis obtinent? Certe multo conuenientibus ad erudiendum, mouendumque Poeta Dramaticus, qui agit oculte et dissimulanter, ne auertat; indulgenter et iocose, ut adliciat; molliter et illecebrise, ut capiat; amice et eleganter, ut detineat. Quis est, qui non habeat magistram experientiam propriam: Sententiis Philosophorum, nudis illis austerisque veritatibus non inesse virtutem illam, quam in imaginibus Dramaticorum quotidie sentire possumus? Oracula Philosophica superiorem duntaxat hominis partem impetunt, intellectum occupant, deunde euanescunt; sit exemplum in Geometricis, Mathematicisque veritatibus: impotentes sunt, et frigidae; animum non mouent. Quam primum autem Doctrinae Philosophicae adsumunt imaginem aliquam, eiusque specie facultatem hominis phantasticam adficiunt, illico transeunt in corda, incitantque voluntatem. Hoc, quod aiebam in Aesopia Poesi, multo clarius intueri licet in Dramate: nulla est poesis, quae vertitates, et sententias maiore vi possit animare, atque Dramatica. Nulla enim est actio, nullus hominis status, nulli mores, nullo euentus, qui non possunt adparere in Dramate. In tantis, tamque multis rerum, ac personarum varietatibus non potest non adesse opportunitas maxima, et frequentissima, qua Poeta proponat utilissima morum documenta, eaque viuis in imaginibus phantasiae imprimat, cordique maximo cum emolumento profunde insculpat eo iam tempore, quo mentes auditorum sunt arrectae, animique accensi cupidine in alienis personis accipiendi admonitiones, reprehensiones, praeceptiones, doctrinasque omnes. Talem patientiam, aut potius adpetitum institutionis Philosophi suis ab auditoribus numquam obtinebut. – Eamus ad Historicum. Ille debet exempla proferre, quae fortuna dedit, leuia et ponderosa, bona et mala, longa et breuia, nuda et speciosa, ieiuna et ampla, sicca et mortua; cogitque saepe suum auditorem, ut credat aerumnosas esse virtutes, felicia crimina. aAngustos habet limites, non potest ultra procedere, quam facta patiantur. Poeta meus ea prudenter deligit, quae sunt grauia et salubria, plena et viua, splendida et ornata, laeta et tristia, apta et oppurtuna. Resecat illa, quae sunt inutilia; detegit, quae fuere occulta; et rem ea tantum parte ostendut, quae maxime delectat, et hominem utilissime instruit. Nulla est prauitas in moribus, quam non improbet, castigetque; nulla vitii forma, a qua non abterreat; nullum officium publici priuatique hominis, de quo non admoneat; nullum virtutis genus, quod non commendet, et persuadeat. Videte modum, qui singularis est, et soli Poesi Dramaticae proprius! nihil potest esse adcommodatius homini, nihil acceptius, nihil utilius. Hic enim Poeta suam rem non recitat, sed exhibet; non legit, sed demonstrat; non narrat, sed coram intueri iubet. Est, ut Magos esse creditum fuit, qui reuocat tempora, quae iam sunt euoluta; adsistit loca, quae longe sunt dissita; producit homines, qui numquam fuere, aut olim sunt emortui; redintegrat actiones, quae multo ante sunt peractae. Suum temporibus morem, suam locis conditionem, suum hominibus spiritum, suum actionibus cursum adtribuit, et tam dextre, congruenterque ludit, ut ipsam veritatem aequet imitatio. Credas reuoluto seculorum ordine, et contracto locorum spatio te repente in ea translatum esse loca et tempora, ubi res quaeque acta est; aut renouata mundi scena rem ipsam renouari coram te, et denuo peragi; dicebat Carolus Porreé Orator ingeniosus. Quid est, quod homines tanta cum alacritate, frequentiaque conueniat ad theatra? opifices, tamquam esset necesse, deponant sua instrumenta? mercatores non secus, ac si maiorem quaestum essent facturi, festinent a foro? alumni, doctoresque Scientiarum missa faciant sua musaea? iudices omisso tantisper munere veniant? certatum adsint praefecti militum? sese de regia proripiant aulici, et reges ipsi suo e throno adferantur? Est aliqua vis in Theatro, et profecto magna, quae genus omne hominum tanto animo commouet. Quantos sui amores Virtus excitaret, si sua in specie videri posset! exclamauit Plato. Hic, inquam ego, in theatro sua in pulchritudine Virtus, in turpitudine Vitium spectari potest; Poeta enim proprium utrique vultum, habitumque induit, et plenam in lucem educit: quo in facto grande meritum considerare soleo. Multa sunt in vita communi, quae homines tegunt, bona et mala, curantque sedulo, ne quo modo erumpant e tenebris; tametsi necesse foret remouere velum, et intelligere. Frustra sumus, ut in eorum notitiam veniamus; nam vel ita sunt recondita, ut inueniri non possint; vel tum primum congnoscuntur, cum nihil prosunt, aut etiam nocent. Nihil est imperuium Musae Dramaticae; prope diuinam habet originem, oculosque sidereos; sua luce collustrat omnia: nouit consilia mentium, sentit adfectiones animorum, videt molimina cordium; adducit homines in medium, explicat voluntates, depingit characteres, ostendit actiones, vitiis laruam honestatis detrahit, virtutum elegantiam, veneresque pandit, et quaecunque fuere occulta, plena in luce constituit. Profecto si Philosophia, et Historia, si Artes aliae, et Scientiae veritatem enunciare volunt; si consensio gentium plurimarum, si gustus, et iudicium Europae totius, si consuetudo politioris antiquitatis, si experiantia propria pondus habet; si humana ratio, quae aliis in rebus dominatur, hic quoque valet, dubitare non possumus Theatrum suapte indole esse debere disciplinam morum praeprimis idoneam.
Sed alia est quaestio:An scilicet Theatra, Poesisque huius aetatis Dramatica sit Schola morum, et doctrina virtutum?Posse esse certum est; an autem sit? urgetur porro non sine caussa. Hoc enim nosse magnopere interest ad Gustum Moralem. Utinam possem adfirmare, quod volo! At nihil est in rebus humanis tam bonum et utile, quod non possit corrumpi, et ad nocendum conuerti. Hominum est ista culpa, non Rerum: in quo etiam perspicua sit magna hominum dementia, malitiaque. Tria sunt hominum genera, quae Poesum Dramaticam indole sua salutarem vitiare possunt:Poetae, Histriones,etSpectatores. Num etiam vitient? uniuersum non aio, quia noui Dramata sacri profanique argumenti, e quibus plus emolumenti reportare possunt auditores, quam putent aduersarii nostri. Amo illa, laudoque magis, atque sacros illos declamatores, qui dum Verba Dei proponere necesse habent, dignitatem sui ministerii non explent. Sed si pari libertate profitear: saepe violari moralem Indolem Poeseos Dramaticae, nihil habeo metuendum, quia res ipsa, ut audiri viderique possit, magna ex parte loquitur, et ostenditur. Nam si primo Dramata Gentium contemplemur, quae certo iam sunt innumera; quales in iisPoetasinuenimus? Multi eorum sunt Amoris magistri, et Artis Amatoriae praeceptores; amores spirant, amores miscent, amores nectunt, et spargunt; amorum caussa peruertunt ingenuam Poetices naturam, et cum ipsi amore ardeant, alios quoque periculo hoc igne volunt accendere. Quanta iam incendia sunt exorta! Usque adeo auersi sunt a recto, ut disciplinam morum in gymnasium nequitiae commutare placeat. Non minore id delicto solent esseActoresTheatrales. Vidisti utique, quam molli tenuique, quam blando vestium pigmentorumque lenocinio prodeant in scenam; quam sint instructi ad feriendos oculos, quam expediti ad figendos animos. Eligitur Drama, in quo plura sunt amorum irritamenta, et amplissimi campi ad lasciuiendum: quod insanientis gustus, animique praui documentum est. Quali vero cum solertia, quam ingenioso certamine, quam exquisita arte peragitur! Quidquid facultatis acceperunt a natura, vel usu compararunt, id omne mira vocum argutia, licentioso gestu, et plurima motuum varietate nituntur exprimere, ut in agendo plus, quam auctor in scribendo sapere, sentireque videantur. Non abeunt ista spectacula sine multa animorum iactura. An pauciores in amphitheatro nostro cadunt animae telis cupidineis faucitate, quam in arena Romana sternerentur corpora ferro gladiatorio contrucidata? rogat unus aliquis. Eritne iniuria, si quis adfirmet: nocentiores esse Actores, quam Poetas? Hi quod scribunt, vitam non habet, a paucisbus legitur, et sine magna sensuum commotione legitur; Pantomimi autem rem totam animant, in theatro peragunt, et spectatores habent multos omnis ordinis, ac aetatis. – Praecipua tamen, et prope uniuersa mali caussa inSpectatoribusresidet. Quidquid enim peccant Poetae in scribendo, et Actores in agendo, hoc omne peccant Spectatorum gratia. Si non conuenirent homines otiosi, desides, et in sentiendo, agendoque liberi; si probi duntaxat; recteque morati, et sola honestate deuincti spectatores essent, qui sua grauitate, iustaque morum censura minimam quamque licentiam deterreant; fallor? an non exularet lasciuia? an non ad sinceritatem, probitatemque gustus exigerentur dramata, et quot theatra, totidem forent probitatis gymnasia? Spectatorum est tam Auctorum audaciam coarguere, quam Actorum licentiam coercere. Quid est, quod suo iure non utantur? Nonne si vel Poeta delinquat in Poesim, vel Mimus male habeat Histrioniam, theatra tota reclamant, et quicunque sunt spectatores, liberrime reprehendunt? Quid est, quod aliquando Dramaticorum, Ludionumque inuerecundiam non tantum taciti dissimulemus, sed etiam plausu prosequamur? Populos Atheniensis quum audiret in Tragoedia Euripidis pronunciari: Sumi boni rationem non in virtute, sed in solis diuitiis esse depositam; uno impetu totus consurrexit ad eiiciendum et actorem, et carmen; ita refert Seneca epistola 115. Quasi deses esset natura nostra ad amores, stimulos ignesque quaerimus, et amoris Scholam infelici aere mercamur. Si Spectatores auctoritate sua uterentur, et amoris placita, exemplaque liberalia obiurgarent, neque Poetae dulcia morum venena immiscerent in suis fabulis, neque Scenici laborarent, gauderentque vim dare verbis, et naturam ad amores irritare. Quare desideria, precesque meae in eo sunt, Primo: Ut Poetae nostri artes amoris suapte periculosi abstineant, et in genuam honestamque Dramatis indolem pia religione conseruent. Secundo: Ut Histriones nullum adsumant Drama, nisi bene moratum; nullam agant personam, nisi probam, vel si vitiosa sit, castigandam. Tertio: Ut Spectatores spectacula publica grauitate sua censoria a nugis illiberalibus, et naeuis amatoriis emendent. Hoc a Poetis, hoc ab Actoribus, hoc a Spectatoribus postulat officiium Hominis, Ciuis, et Christiani; hoc exigit Patria, et Religio. Hac ratione Theatrum erit schola bonorum morum. – Sed negat hoc posse fieri ille, qui res aliquas impossibiles fieri posse docuit Ioannes Iacobus Rousseau, et chimaeram dicit: Gustus et Mores nunquam emendabuntur per theatra; quia Dramata illa, quae gustum, et mores emendare deberent, et possent, non placent, non spectantur. Sunt eius verba. Differant hic copiosius Marmontel, et Sulzer iam antea nominati; mihi pauca in oppositum percontari libet. Estne necesse, ut Poeta, qui prodesse vult, mores auditorum suorum in theatro sic repraesentet, et personas de nomine sic carpat, ut auctores veteris Comoediae, audacesque Satyrici? tum utique displicebit. Quo pacto potest euincere, non posse placere dramata, quae mores, gustusque Spectatorum tangunt, et vellunt? Placuit Atheniensibus Aristophanes, dum erat ciuilior, et Menander. Aut sumusne ab humanitate tam remoti, ut auersemur doctrinam, et nec quidem delectando velimus accipere monita? Suntne animi Spectatorum eodem modo comparati? Vel certum est in ea, quae solet esse, multitudine Spectatorum ea quoque nonnullis arridere, quae contra vitiositatem propriam adferuntur? Estne aliquod vitium tam uniuersale in Natione quapiam, ut nullus ab eo sit eximius, sed genuinus illius character omnes et singulos notet? Non licet Poetae tale argumentum actioni eligere, quod videatur alienum a spectatoribus, et tamen alienis in personis quasi aliud agendo delectet, ac doceat? Quid si Pseudolus Plauti, Auarus Molierii, Seruus mendax Garrickii – referatur? Suntne omnes, qui adsunt, mendaces, et auari? None potest esse drama, in quo non tam vitia morum, gustusque carpantur, quam virtutes, et earum emolumenta doceantur? Aut non adtestatur experientia, Dramata et illis, quibus actio placuit; et aliis, quibus displicuit, utilitatem adtulisse? Ista, et similia quaesita infirmant opinionem Roussouii, fidemque derogant. Ceterum de Morali Indole Dramaticae Poeseos adeo multa sunt scripta, ut malim pauca dicere, sed plura in usum deducere. Celeberrimum huius argumenti opus est D. Desprez de Boissy Iuris Consulti Galli, quod tantis additamentis auctum, tam variis commentationibus multiplicatum, tam copiosis interpretationibus collustratum est, ut iam desiderari non aliud possit, quam quod ego paullo ante e meo sensu protuli.4
Prima eius epistola venit in lucem anno 1756; iterum edita an. 1758. Altera autem anno 1759. Utraque simul prodiit an. 1769 cum notitia scriptorum, quae in hac materia sunt effecta. Ab anno 1771 creuit opus in duos tomos non paruae molis. Traductum est in sermonem Teodiscum, et Latinum.

CAPUT TERTIUM. De Materia Dramatis. Designantur Proprietates Materiae, seu Argumenti.

MateriaDramatis, ut iam inquiebam, et nomen ipsum docet, estActioHumana; quam cum apte repraesentat Poeta, Spectaculum facit, quo nihil potest esse potius humanis sensibus. Sunt autem duo genera Artis Poeticae, quorum materia est Actio: Epos, et Drama; quae inter omnia Poetarum opera sunt nobilissima, semperque principatum tenent. Ideo praeceptores censoresque optimi Aristoteles, et Horatius cum tradunt Artem Poeticam haec duo praecipue habent ante oculos: Epopoeiam, et Drama; poemata alia vel taciti praetereunt, vel leuiter tangunt. Quid sit Actio? credo ego unumquemque magis intelligere me tacente, quam si multis verborum periodis coner explicare. Quae sit Actio Dramati idonea? venit exponendum. Non omnis actio, quantumlibet humana, liberalis, honesta, rara, et admirabilis est apta theatro. Siquis Antiochum Soterem sic exhibere vellet, ut habet historia; quis non reprehenderet Poetae consilium?5
Antiochus Seleuci Nicanoris regis Syriae filius aeger erat; iacebat in lectulo, moribundo similis. Lamentabantur necessarii, pater moerore prostratus de obitu unici filii, deque sua miserrima orbitate cogitabat: totius domus funebris magis, quam regius fuit vultus. Morbus ignorabatur. Sed hanc tristitiae nubem prouidentia Erisistrati medici discussit; cognouit enim morbum esse Amorem. Amoris autem occulti multa sunt indicia: oculi videlicet languentes, et vox, et color, et lacrimae. Fassus est aeger, sed quem ita misere depereat, renuit prodere, memor quam improbis facibus arderet, improbum pectoris vulnus pia dissimulatione contegebat. Itaque diuersi adfectus iisdem visceribus, ac medulli inclusi, suma cupiditas, et maxima verecundia, ad ultimam tabem corpus eius redegerunt. Post certa amoris indicia pater eius Nicanor omnes eos, qui fuerunt in regia, singillatim venire, transireque iubet prope lectum aegrotantis, medico interea venam, vultumque iacentis obseruante. Ille ceteris praesentibus, et abeuntibus quietus erat. At ubi nouerca Stratonice venit, continuo colorem immutare, sudorem emittere, tremore corripi, corde subsultare. Compertum est malum. Rex filium seipso sibi cariorem ostendit; exemplo enim inaudito et Stratonicem suam, et regnum Antiocho tradit, quod in amorem incidisset, fortunae acceptum referens; quod dissimulare eum usque ad morem paratus esset, ipsius pudori imputans. Sic fert Valerius Maximus, Lucianus, et alii. Nonne est aliquid in hac actione, quod scena non patitur? ego et lectum illum, et aegrum, et exitum, abitumque successiuum venustorum hominum, et rem totam trado unius cuiusque considerationi.
Contra, quod de Sophonisba regina recenset Liuius, natum et factum est pro Dramate, videoque, sed impari successu, exhibitum a Petro Cornelio, Iacobo Thomson, Eduardo Lee, Ioanne Mairet, Francisco Voltaire, et Daniele Lohenstein. Apud Italos prima est istius argumenti Tragoedia, quae de gustu veterum elaborata est per Ioannem Georgium Trissinum sui seculi poetam apprime famosum. – Dicam igitur, quae sint illae dotes, quae faciunt Actionem Theatro idoneam; seu quale debeat esse argumentum Dramatis? dicam autem proprietates eius non eadem sermonis amplitudine, sed quantum ad mentem, gustumque docendum satis esse putabo; ordinate quidem certe omnia. Totam, et perfectam debere esse Actionem, necesse non est, ut moneam. Quid enim utilitatis adferat, cui desit integritas? Tota est Actio in qua principium est certum; caussae, quibus ad agendum incitantur homines, clarae; situatio rerum, ut videri possunt, designata; tractatus processusque negotiorum ordinatus, et exitus ita definitus, ut nec personae habeant, quod agant, nec spectatores, quod expectent. Inter Epopoeiam, et Drama magna est adfinitas, et conuenientia; quod eapropter iterum dico, ut multa ex iis, quae pro Epica Actione contuli, huc esse referenda doceam. Alias igitur praerogatiuas videamus. Actio Dramatica sit I.Vera, velVero similis; II.Una sit unitare Actionis, Temporis, et Loci;III.Adcommoda Spectatoribus. Tres sunt Sectione huius Capitis, numero paucae, sed copia rerum amplae, et multae. Quae hic essent dicenda, nisi iam aliis in locis essent dicta, praeterire debeo. Valeant ista tam ad eligendam, quam ad pertexendam materiam Dramatis.

SECTIO PRIMA. Materia Drammatis sit Vera, vel Verosimilis,
Quoduniuersum scripsi de Materia Poetices, hoc de Dramate theatrali iterato dicendum est: Actionem, siueArgumentumDramatis posse esseVerum, etFictum, darique Poetae, ut ficta veris suo iudicio misceat. Nihil dicam, quod non optimorum documentis possim euincere. Ioannes Racine producit Estherem, ut est historia; veram esse docet auctoritas diuina. Petrus Cornelius Horatium exhibet; illum autem Horatium, qui strauit tres Curiatios: actio eius partim est vera, partim commentitia. Heraclius autem quid praeter nomen habet ex historia? et actio principalis, et episodia sunt ingenii, phantasiaeque opera, in quibus adparet magnum artificium. Aliquando et nomen, et actio, et personae, et partes, totum denique Drama fingitur, et e mente Poetae procreatur; talis est celeberrima Zaire Francisci Voltaire; aut siquis vetus exemplum velit, Agathonis Tragoedia, quam Florem inscripsit. Omnia, quaecunque sunt, aut esse possunt Dramata tam Tragica, quam Comica, ad unam harum quatuor classium debent reuocari. Fac ipse periculum, et tibi ipsi credes. Si Poeta materiam dramati mutuentur ex historia vera, certaque, nefas esse putet eius indolem immutare. Omittere, addereque nonnulla potest, rem ipsam destruere, et aliam inde componere non potest. Mythologia etiam plerumque seruari debet; antiquitati enim, communique opinioni debetur fides et obseruantia. Propterea merito accusatur Carcinus Atheniensis, qui Medeam contra fabularum consensum mansuetam fecit; et cum obiectum esset Euripidi, quod scelestas impurasque mulieres Phaedram, et Pasiphaen in scenam induxisset, non aliter se defendit, quam quod ab aliis ita rem accepisset. At Mythologiam illam veterem non esse prorsus immutabilem discimus eorum facto, qui eam condiderunt. Videmus enim multas in ea esse historias, quas alia atqua alia ratione tractauerunt; quod ego certissimis monumentis possem manifestam dare. Legat, cui vacat, aut est dubium. Ego ne cui extra oleas, ut aiunt, vagari dicar, conuertam oculos ad exempla veterum Tragicorum. Prometheum, quem fama persuasit rupi esse adfixum, Aeschylus in sua Tragoedia, ut exirum faceret magis horrificum, fulmine percusit, et ad tartara praecipitem agit. Sophocles, et Euripides non eodem modo habet Haemonem, et Antigonen. Sic agitur res apud Sophoclem: Creon Thebarum rex Polynicis cadauer insepultum abiecit, poenamque decreuit in eum, qui humauerit. Soror Antigone noctu illum sepelit. Deprehensa poenam anteuertit suspendio; sponsus autem illius Haemon Creontis filius seipsum iugulat prope corpus virginis. Apud Euripidem finis erat laetior; Antigone enim Haemoni in matrimonium collocatur. Iocasta in Oedipo Sophoclis seipsam strangulat, quamprimum crimen suum comperit; sed post morem mutuam filiorum per medium guttur gladium adigit. Non ibo ultra; magna, frequensque pugna est in historia fabulosa. Quod minus admiraberis, si videris eundem Poetam idem argumentum variare, et nec sibi constare. Idem ille Euripides, qui prius Haemonem et Antigonem vinculo connubiali sociauit, in Phoenissis Antigonem cum infelici patre Oedipo e patria eiicit. Si unus est Seneca, a quo sunt decem Tragoediae, a se ipso abit; si plures sunt earum compositores, manifestum est eos dissifere. En! eadem illa Iocasta ut primum videt euulsos Oedipi oculos, ferro petit uterum, et nefastum spiritum violente exigit. Lego Thebaidem; hic illa viuit, et pugnae filiorum interest; quae certo longe serius facta est. Ita dissimiles inconstantesque sunt antiqui Tragici. Sed ista licuerint illis in sua Historia, et Mythologia; finitum est illud tempus, quo pronum erat pugnantia fingere, et monstra prodigiosa credere. Moderni Dramatici seu materiam sortiantur historicam, seu mythologicam, melius fecerint, si et veritatem historicam, seu mythologicam in re principali retineant. Alia, quae non sunt contraria, comminiscantur ut volent; vel si magis placeat, totum argumentum e mente sua signant, et iuxta leges artis uniuersim drama architectari pergantVerosimiliter. Hic Rhodus, hic saltus. Nam quod ait celebris Petrus Cornelius, plane certum est: Verosimilitudo sicut maxime facit ad Drama, ita maxime est ardua, periculoque proxima. Ego iam fere omnia, quae hac in materia breuiter dici debuerunt, potueruntque, partim in Doctrina Boni Gustus pertractaui, partim in Poetica Generali repraesentaui. Praeterea si cui libet audire Moysem Mendelidem subtiliter disputantem, aut excipere Ioannem Georgium Sulzerum in sua Theoria docte Philosophantem, non erit sine emolumento. Gustuosissimus Batteux in hoc argumento liberalius disserit, docetque rem methodo analytica, et desiderium meum prorsus explet. Si Poeta suum in opus adoptet actionem historicam, vel mythologicam, non potest eam ita variare, ut desiisse, vel in aliam migrasse videatur; erit autem liberum addere, demereque quidpiam historiae. Neque enim qui narrat, vel exhibet aliquid aliter, atque gestum est, continuo dicendus est recessisse a verosimili; quia quae aduersantur veritati fideique historicae, nonnumquam videntur verosimiliora, quam quae eidem consonant; neque rerum gestarum modus tam praesens est audientium animis, ut si parumper immutandus iudicetur vel ad minuendam quorumdam facinorum atrocitatem, vel ad eadem magis illustranda, id satis obseruari possit, et laesa veritatis ratio videatur. Praecipuum Verosimilitudinis fundamentum in Actione Dramatica est ratio Personarum, quae agunt; et dispositio Caussarum, e quibus actio consequitur. Propterea non habet locum in Dramate, quod non est et Personis consentaneum, et Caussis insitum. Eum in finem neque igneam Imaginandi facultatem, neque Enthusiasmum postulo; Veritas enim actionis est opus intellectus, et cognitionis.

SECTIO SECUNDA Materia Dramatis Una sit unitate Actionis, Temporis, et Loci.
ActioDramatica quamuis e partibus coalescat,Unaesse debet. Qui possit hoc fieri? non est leue negotium. Illa sunt optima Dramata, quae mentes spectatorum non diuidunt, sed ab exordio usque ad finem uni rei intentas habent.Unumerit Dramaunitate Actionis, Temporis, et Loci; quam ego iam singillatim adfero.
I. Drama Theatrale est ut imago quaepiam a pictore artificioso conformata; proinde sicut pictura
illa non omnes alicuius hominis actiones, ita Drama non omnia personarum agentium facinora, sedUnumduntaxatopus, quod sit integrum, dignumque spectaculo, proponit. Pinge mihi Iphigeniam; non satis est pictori dicere. Unum illius factum pro una tabula debet eligi. Uniuersa Graeciae classis tenetur Aulide, contagiosa lues saeuit in exercitu, Dianae sacrificianda est Iphigenia. Pingat illam Zeuxis, vel Timomachus aliquis. Videsne? Stat ad aram peritura. Sacerdos cultrum extulit. Illa, ut decore cadat, vestem componit pudibunda. Patruus eius Menelaus, ducesque Graeciae moesti; pater autem Agamemnon velato vultu. – Nonne, cui nota est historia, in paucis his lineis, coloribusque una cum pictura multa videt? Non alia ratione faciet Poeta, qui imaginem aliquam agentem, loquentemque in conspectu auditorum collocare destinauit. Non inuenio, quo nomine adpellem illa spectacula, in quibus aut totam hominis vitam, aut potiores quorumdam actiones videre fuit. Talia monstra non potest condere Natura. Scio hominem, qui unum in drama conferre se posse putauit Samsonis natiuitatem, fortidudinem, victorias, amores, captiuitatem, et morem; alium, qui Ioannem antesignanum Christi paucas intra horas dedit puerum, virum, in solitudine ieiunantem, Saluatorem suum abluentem, in carcere sedentem, et tandem capite diminutum. Alia huius imprudentiae portenta maneant in nocte perpetua. Circumspecte, sapienterque Poetae veteres, qui dum optimi adparere, posterisque suis exemplum efferre voluerunt, in simplicissima actionis unitate constiterunt. Aeschylus in eo, quod septem ad Thebas nominatur, dramate non oppugnationis seriem, sed funestissimam tantum mortem Etheoclis, et Polynicis est complexus; hanc ostendisse satis habuit. Sophocles in Aiace, quali quantoque heroe! non varias eius actiones, profecto, strenue feliciterque patratas, sed furorem inopinatum, qui propriae caedis caussa facta est, spectandum praebuit. Euripides in Hecuba, quam fortuna miris admodum casibus versauit, hanc unam captiuae Reginae calamitatem proposuit, quod uno die duobus liberis Polyxena, et Polydoro viduata sit. Aristophanis Nubes, Plauti Aulularia, Terentii Adelphi, et optima quaeque Dramatum prototypa hac se lege continent, tuenturque. – Porro una est actio, cuius partes omnes, seu copiosae sint, seu paucae, unum in finem necessario diriguntur; in hoc inquam sita est actionis unitas. Possunt adesse diuersitates et impedimenta, errores, et tricae; immo sit non insolenter, ut non possint non adesse plures rerum, personarum, actionumque varietates, tum quod actio natura sua sit composita, tum quod unaquaeque persona alio atque alio modo operetur; sed omnia illa discrimina, quae rem in diuersa trahunt, breui temporis spatio superari, partes omnes aduersas mutuo coalescere, et actionem eodem in loco exitum deduci est necesse. Scopus ille, in quem ordinatur actio principalis, omnia alia machinamenta, operationes omnes tam oppositas, quam secundas in unum colligit, et Drama suo in statu perfectum facit. Sic Andria Terentii nata est. Chremes ciuis Atticus duas filias habuit, quarum alteram putabat amissam, alteram cupitam a Charino ultro desponderat Pamphilo Simonis filio. Quem ubi sensit amore cuiusdam Glycerii captum, nuptias reuocauit; quas etiamnum Simo dissimulabat, ut animum filii pertentaret. Sed Daui consilio, et technis tum filius patri ducturum se uxorem simulanter pollicebatur, tum a nuptiis Chremes deterrebatur suspicione iniecta grauiore. Tandem cum in angustiis res esset, Critone quodam peregrino rem omnem aperiente Glycerium ciuis Attica, et filia Chremetis agnoscitur, Pamphiloque in uxorem committitur. – Quo in Dramate quamuis geminetur personae, sintque duo senes, duo iuuenes, duae virgines, et alia multa diuersa; tamen, si principem actionem diligenter obserues, unum esse compertum habebis. Hinc iam oculos extandamus in antiqua, nostraque Dramata, et quam longe, lateque patent, aequa mente comparemus, ut illane magis, vel ista excellant unitatis dote? nouerimus. – Iniquus sit oportet, qui neget, maiorem in antiquis esse. Poetae illi veteres simplicitate suorum Dramatum impatientem illam, et insatiabilem, qua Graeci Romanique aestuabant, spectaculorum cupiditatem expleuisse videri possunt; ita saepius euenisse suadent ea, quae superant, exempla. Nostri vero Dramaturgi tametsi actiones adsistant varias, et multiplices, easque tam multis ambagimus, et erroribus implicent, ut mens nostra si se non perdat, mirum sit admodum; saepe tamen maiori cum fame dimittant auditores e cauea, quam acceperint. Quid est in caussa? leuitasne seculi semper ad alia festinantis? vel quia iam adsueuit aetas nostra petere intricata dramata? at quam obrem? aut suntne mentes nostrae magis auidae, capacesque plurium rerum, quam illorum? estne noster populus amplioris animi, et intellectus eruditioris, quam Graecus, Latinusque fuerit? – Operae pretium esset hanc in rem diligenter inuestigare, caussamque proferre, unde illa Poetarum, Spectatorumque diuersitas sit enata? Hoc ego negotium iis trado, commendoque, qui caussas rerum reconditas, naturamque acri mente scrutari solent: mea non tantum interest, Diues, et ingeniosus Poeta, cui creator inest spiritus, meo quidem consilio semper eliget potius argumentum simplex, quam varium; nam cum omnes natura liberi esse velimus, Poeta esse debet, ut liberius possit indulgere genio, mentisque suae diuitias usurpare, et adfectiones animi, qua in parte volet, effundere. Actio multiformis, quam historia videtur adaptassa dramati, necessitate quadam constringit animum, et spiritum.
II. Actio ista sic, uti dixi, una si tanto tempore peragatur in theatro, quanto reipsa fieri debet in natura, habet quod ratio exigit, placetque sano sensui in omnibus, quae sunt ad legem istam comparata Dramata.Unitas Temporisest lex. Sunt autem duo Tempora, quae in omni dramate disctincte sunt consideranda; primum est illud, quo successiue fiunt ea omnia, quae sunt in Actione Dramatica; alterum, quod in theatro necessarium est ad exhibitionem Dramatis: illud adpelloPhysicum, naturale: hoc, quia aestimatur a numero versuum, et quantitate sermonis, dicere placetDramaticum, Theatrale. Quae nomina si quis acceptare renuit, ferat alia; sed ipsam rem non abiiciat. Nam profecto aliud est illud tempus quo fors Pamphili, et Glycerii agitatur, conficiturque in Andria Terentii; aliud, quo fuit ea Comoedia acta, et repraesentata in theatro Romano. Duo haec tempora non sunt semper eiusdem mensurae; in quibusdam Dramatibus sunt paria, in quibusdam inaequalia; aliquando maius est naturale, aliquando theatrali plus spatii tribuitur. Quid de utroque putem statuendum? dicam. Tempus illud, quo Drama repraesentatur in theatro, neque breue sit, neque prolixum; nam, ut recte Scaliger, paucis versibus nequit satisfieri populi expectationi, qui eo conuenit, ut multorum dierum fastidia cum aliquot horarum hilaritate commutet; quemadmodum inepta quoque est prolixitas adeo, ut facete dicat illud Plautinum: Lumbi sedendo, oculo spectando dolent. Hoc in genere. Iam, cum omne Drama debeat delectare, ultra spatium trium horarum non multum excedat, si fore excesserit; quis enim multo diutius potest esse adfixus cum voluptate? Quamuis facetiae, iocique ludant in scena, et totum theatrum musica, saltatioque, et aliae artes elegantiores usque ad delicias instruant, tamen ita occupare, fallereque non possunt spectatores, ut mentis, et sensuum intensionem non cum fatigio sentiant, ac omnis pulchritudinis immemores molestia, taedioque laborent. Si drama celeberrimum Ioannis Baptistae Guarini Pastor Fidus legatur, oblectabit; quia cum volet lector, deponet; et cum forte adpetitio gustum irritauerit, resumet cum gaudio. Si vero in scena spectandum offeratur, non habebit tantum virtutis, ut vincat patientiam auditorum, et gratiam obtineat; olim placuit, nobis est nimis longum. Non sumus uti Sinenses, quibus volupe esse dicitur dies noctesque dare spectaculo, et sine interuallo continuum viginti quatuor horarum tempus theatro defigi. Nobis enim tantam, amentiamne dicam an solum auiditatem? neque cibi necessitas, neque cura negotiorum indulget; longitudinem temporis magis, quam artificium venustatemque actionis sensimus. Dramata veterum si videamus, longa magnaque non sunt; et quamuis in actionibus suis Comicis Tragicisque mimos, ludiones, aliaque episodia ad varia rerum interualla soliti fuerint inducere, tamen tempus trium horarum ultra modum superare noluerunt: clepsydram in ludis fuisse adpositam memini, ut ratio temporis tanto accuratius posset obseruari. Adeo sancta fuit illis haec regula, ut maluerint aliquando Drama abrumpere, et alio iterum tempore continuare, quam legem istam infringere. Quod ita fecerint, alia etiam ratio fuerit; nempe ut populus abiret a theatro, curaretque meliora negotia; ut a spectaculis, et intensione sensuum respiraret; ut ludorum satietatem euaderet, et adpetitum scenarum conseruaret. Sit apud nos eadem mensura Dramatis; alterum illud tempus, quo res eius omnes agi, perficique debent, potest esse aliquanto longius. Rariores enim sunt actiones, quae sint theatro idoneae, et intra breue tempus absoluantur. Quare eam legis austeritatem, quae spectaculo theatrali tres circiter horas concedit, relaxemus, et actionis totius durationi unam solis periodum, seu viginti quatuor horas tribuamus. Hoc sensu accipio verba Aristotelis;6
Τω δε το μετρον ἁπλουν ἐχειν, και ἐπαγγελιαν ἐιναι, ταυτη διαφερουσιν. Ἐτι δε τω μηκει. (ἡ μεν γαρ legit Victorius) ὁτι μαλιστα πειρᾶται ὑπο μιαν περιοδον ἡλιου ἐιναι, ἡ μικρον ξαλαττειν. ἡ δε ἐποποεια ἀοριστος τω χρονω, και τουτο διαφερει. Cap.V.
quae commentatores ita varie distrahunt, ut quid ille, ipsique velint? nolint alios intelligere; argumento sic Franciscus Hedelin capite septimo Poeseos Dramaticae. Aristoteles proponit exempla praecipourum in Graecia Tragicorum Aeschyli, Sophoclis, Euripidis; et quando aliquid faciendum praecipit, non tam sui iudicio, quam eorum auctoritate nititur; condemnat eos, qui deserta rationis lege tempora dramatum longius extenderunt, aut quod maiori tempore factum est, in angustias contraxerunt. Plautum in hanc culpam iterum iterumque incurrisse dico; nam in Amphitruone una nocte, tametsi a Ioue productam dixerit, non potuit concipi, nascique Hercules; in Captiuis uno die Philocrates abire, redireque ab Aetolis Aulidem. Quam multa congeruntur, et eueniunt uno die? quam multa in Menaechmis, et Trinummo? oportet audire ad ipsa vitia, ut quam sint deformia, suo loco videatur. Senecae Tragoediae si tantam haberent Poesim Dramaticam, quam sunt exactae ad unam solis periodum, mererentur omne pretium. Multi, qui aetate media, dum nempe gustus Bellarum Artium erat insipidus, inuito Apolline volebant esse Poetae, legem illa de medio sustulerunt, optimum esse putantes tempora totis seculis dissita coniungere, et heroem aliquem uno in spectaculo per omnem vitam exhibere. Omnes videntur peccare, quicunque e Poetis Herculeidem, Theseidem, et talia poemata fecerunt; putant enim, quoniam unus erat Hercules, in unam etiam fabulam conuenire; ait idem Philosophus. Si quis rem verosimilem, et bonam edere habet in animo, non abutetur eo temporis spatio, sed quod ipsi non ingratiis indulgetur ad perfectionem Dramatis, per actuum interualla consumet, et durationem actionis durationi singulorum actuum admensurabit; volo dicere: Poeta illam viginti quatuor horarum partem, quae maior esse debet, ut aliquid peragatur, ad illud spatium referat, quod est inter actum unum, et alterum; hoc enim tempore melius intelligetur abire, quam si per scenas diuidatur. Plus libertatis esse apud Epicos, quam Dramaticos, notius est, quam ut a me rursum dici debeat. Qui hanc Temporis Unitatem abiiciunt, vaganturque caece ut rapit impetus, castigari debent illo ridiculo, quod Wilhelmus Shakespeae in Comoedia de Somnio, Andreas Gryphius de Pertro Squenz, et Ludouicus Hollberg de Ulysse faciunt amaro cum sale.
III.Unitas Locimagnas difficultates obiicit, fatigatque Poetas. Nec Aristoteles, nec Horatius, praecipui Theatrorum architecti meminerunt huius regulae. Unde tam varia fuit opinio magistrorum, quam diuersa sunt opera Dramaticorum. Alii enim suae potestatis esse autumant loca commutare, ipsaque theatra simul cum Mimis, et Spectatoribus ad diuersas orbis partes intra breue tempus deportare, et ubi volunt, constituere; quod qua ratione possint? non adsequor. Alii ad unitatem loci satis esse dicunt, si res intra maenia urbis unius et geratur, et compleatur; quod non est verosimile. Alii totam actionem unius fori, vel domus unius angustiis, eiusdemque loci terminis continendam, peragendamque iudicant; quod mihi placet, et ita faciundum esse persuasum gero. Nam si naturam rei obseruamus, ut debemus, ab hac lege quantumuis rigida seueraque non possumus longe discedere: actio uniuersa eo ipso, quo loco coepit, conficienda est. Nihil in hanc rem Aristoteles, nihil Horatius ea forte de caussa, quod lex ista sancta, tamque certa fuerit apud Graecos et Romanos, ut superuacuum putauerint id imperare, quod ab omnibus earum aetatum Poetis obseruari viderunt, et a posteris, quod ratio prudentiaque manifeste iuberet, fideliter retinendum crediderunt. Fallor? vel occurit exemplum, in quo dicere possis unitatem loci grauiore plaga ab antiquis violatam esse? Si bene noui pertinaciam, consuetudinemque veterum Poetarum in hac regula, certum est mihi, omnes illos eodem in loco terminasse sua dramata, quem sibi in principio actionis statuerunt: unus erat locus, sue fuit ille publicus, seu priuatus; et quidem aliquando angustus. Quod ego si velim edocere pluribus documentis, nimius fuero. Plautus, qui iustam temporis mensuram non semel est egressus, tam constans est in unitate loci, ut mirari debeam; est enim haec lex multo magis arcta, grauis, et importuna. Ille suo in Truculento perparuam loci partem postulat a Romanis, in quem Athenas conferat. Annuunt. Athenae istae sunto, subdit, ita ut hoc est proscenium tantisper, dum transigimus hanc Comoediam. Hic habitat mulier, nomine quae est Phronesium. Quibus in verbis etiam spondet se conseruaturum locum istum, dum transigatur actio. Sic sunt alii quoque Poetae in unitate loci mire tenaces. Unde factum est, quod multa, quae locum alium postularunt, vel non potuerint producere; vel si fecerunt, inconuenienter et vitiose fecerint. Quod ne quis arbitratu meo dici possit existimare, videamus Phaedram Euripidis. Phaedra amore sui priuigni Hippolyti tacta cum videret eum asperiorem, quam flecti posse speraret, magis ac magis aegrotauit. Iacebat in lecto sine cibo morti propinguior, quam vitae. Poeta alio in loco, quam quo Phaedra fuit, inchoauit actionem. Quid faciat? persona eius est necessaria, debet ostendi. Nefas esse putat mutare scenam. Igitur aegra effertur e domo, thalamoque, et sustentatur multis brachiis in proscenio: dissoluta esse dicit artuum vincula. – Multa sunt in hoc spectaculo, quae loco non conueniunt. Quorsum illae consolationes tam verbosae in dolore vehementi? dialogi illi tam prolixi, aut potuis declamationes infinitae in praesentia Chori Mulierum? Turbata mente est, alienata a sensibus, venationes loquitur. Nutrix in eo est tota, ut caussam morbi resciscat. Estne autem verosimile, ut illa amorem suum sceleratum fateatur in corona multarum mulierum, quem antea soli nutrici prodere non admisit pudor? Omitto alia. – Alcestis pia illa mulier, quae se pro vita coniugis in mortem obtulit, quum iam sentiret adesse supremam horam, iacebat intra thalamum, et agebat animam, dixit ancilla; et vere. Sed aberat a scena thalamus. Surgit a morte media, venit ad theatrum, et multa loquens, gemensque moritur. Quae sint hic contra Decorum? tu ipse tuo gustu discute. – Aliud est vitium in Iphigenia, quae Dianae fuit deuota victima. Nuncius, qui Clytemnestrae vult enarrare illud miraculum, quod in filia factum est, manet in pulpito, et alta voce Reginam euocat. – Nolo ire per exempla longiora. In praesentia Chori multa facta sunt, quae fieri sine culpa non potuerunt. Orestes, et Iphigenia cum suis amicis teste Choro ineunt suam conspirationem; praesente Choro Medea narrat suum propositum de perdendo Iasone, eiusque pellice, et rege Corinthiorum Creonte. Affine est illud, quod lego in Trachinis Sophoclis, ubi Deianirae Herculis coniugi multis aliis adstantibus reuelatur arcanum, quod illius tantum intererat. – Ecce! maluerunt isti personas ad locum destinatum violente cogere, quam theatrum alio deferre, vel immutare; satius esse arbitrati unitatem loci sua vitiositate conseruare, quam contra natura, eius grauius delinquere. Ego quod locum retinuerunt, laudo; sed quod ope vitii eum in finem usi sint, non probo: unitas enim loci etiam sine ministerio vitii potest, ac debet custodiri. Ratio videtur hoc exigere iure necessario. Drama utique sit, et exhibetur in gratiam Spectatorum. Adsunt ergo Spectatores magno, an tenui numero? nihil ad rem; adsunt, et vel in subselliis confident, vel in cauea communi promiscue consistunt intentis ludo sensibus. Aperitur proscenium, et datur initium spectaculo; locus, in quo iam agitur drama, designatus est, certus, et oculis expositus; qui si forte mutetur, fieri debet modo e duobus alterutro, nempe: vel commutatur proscenium manentibus in suo loco spectatoribus, et aliud dissimile ostenditur; vel ipsi quoque spectatores, nescio quibus viribus, una cum theatro, et histrionibus alio transferuntur, ac noui loci facies ostenditur: quod utrumque fieri repugnat. Aut forte naturae conuenienter fieri dicemus ita variare locum, ut mutuo sibi succedant palatia, atria, templa, siluae, carceres, urbes, casta, portus, et omnia, quae poeta improuidus optat? Possuntne talia prodigiorum ostenta peragi considente turba spectatorum? – Alia est ratio Temporis, et alia Loci. Licebit aliquando tempus contrahere, sed locum permutare non licebit. Temporis enim arbitra est Mens, loci autem iudices sunt Oculi; qui cum toti sint conuersi ad actionem theatricam, non possunt ita falli, uti saepe fallitur mens. In caussa hoc est: quod mens pluribus ideis, et rebus distrahatur, occupetur, atque etiam obruatur, vel absorbeatur; oculi vero dum in amphitheatro sunt, ad unum duntaxat spectaculum sunt adtenti, et in eo defixi; unde fieri nequit, ut, siqua loci mutatio facta est, vitium naturae illatum non obseruent, et aegre ferant. Lex igitur ista, quam Unitas Loci statuit, magnam habet difficultatem, ut initio sermonis dixi; e qua si iam Dramata arbitremur, multa esse in vitio compertum habebimus. Ita est. Sed nempe malunt peccare Poetae nostri, quam non placere; scientes, volentesque commutant locum actionis, ut e peccato dramatico voluptatem faciant; in quo gemina est culpa, quorum una Spectatores, altera Poetas ipsos arguit, et reprehendit. Qui sapiunt, desiderent eos, si putarent satis esse poenae in amaro risu; digni enim sunt grauiore multa. Non est impossibile actionem quantumlibet magnam, et egregiam eodem loco et inchoare, et consumare. Minori ingenio, spirituque sunt, qui credunt Poetam unitate loci ita coarctari, ut drama perfectum, expletumque numeris omnibus non possit eformare. Anne desunt exempla, quae opinionem eorum destruant, et ignominia notent? Sed nempe magno erant ingenio, viuaci phantasia, fecundaque mente, qui talia dramata eodem in loco condiderunt. – Ceterum auctor est Cornelius Theatri Gallici magister, et exemplar, ut Poeta, si liberior esse, culpamque vitare desiderat, locum actionis, nisi necesse sit, non determinet, vel generatim dicat rem agi Romae, Athenis, aut alio in loco, qui amplus est; reliqua phantasiae spectatorum committat. Hoc fere modo utuntur, qui tempore paullum ampliore opus habent ad suam actionem; non designant tempus, quo res agitur; ne forte unitati temporis iniuriam faciant. Ab opinione, consilioque Cornelii dissentit Sulzer.
Unde ista triplex Unitas? necesse est dicere. Triplicem hanc Unitatem soleo considerare veluti regulam auream, et iudico natam esse ex natura Actionis Theatralis; adpella ad mea dicta. Aduersarium inter alios hac in sententia habeo Henricum Homium saepe mihi cum laude nominatum, qui quidem Unitatem Actionis rite tenendam esse dicit; sed Temporis, et Loci Unitatem liberius esse relaxandam contendit, quia censet eam non ex natura Dramatis, sed ex Choro Veterum descendere; ideo legem illam exagitat, et ne nimia eius grauitate seruitus intolerabilis imponatur Poetis, imperium eius non mediocriter diminuit. Locus ergo postulat, ut qualis fueritChorusantiquorum? proponamus; qui nisi perspicue sit notus, neque dramata vetera, neque leges artis intelligentur. Chorus ille coaluit ex hominibus, ut erat ad argumentum dramatis, multis, et diuersis; qui fere semper erant in orchestra spectabiles: stabant, aut sedebant, et more philosophorum loquebantur; vel huc, et illuc non secus, ac unda, fluctuabant, et gesticulando, saltandoque canebant voce, et organis musicis quod erat ad rem inter actus dramatis. Originem suam debet illi hominum societati, quae ad honorem Baccho faciendum, aliasque festiuitates hilarius celebrandas collecta fuit e cantoribus, et saltatoribus; inde Tragoediam, et Comoediam esse generatam plurimi adfirmant. Erat igitur Chorus in principio Dramaturgiae necessarius tam in Tragoedia, quam in Comoedia, et faciebat utrobique actionem. Deinde, quia actio scenica coepit magis complacere, quam cantus, et saltus, Chorus suo loco coactus est cedere, et ad secundarias Dramatis partes demigrare; uti videre est in Tragoediis, Comoediisque veterum. Tandem a Comoedia iussus est abesse propter petulantiam, et maledicentiam. Prima Graecorum dramata suo in Choro magnam hominum frequentiam videntur habuisse; non secus, non aetas, non conditio fuit exclusa: aliquando quinquaginta numerabantur, sed tales, qui cum actione praesente rem habebant. Postquam autem Eumenides Aeschyli tanto terrore concusserunt Spectatores, ut aliqui corruerint, et mulieres uterum abiecerint, vetuit magistratus ne deinceps plures, quam quindecim personae adsumantur. Chori princepsCoryphaeusdictus est fore a κορυφη vertice capitis, et dum Chorus partem actionis habuit, nomine communi loquebatur.Choragusχορηγος proprie fuit ille, qui Chorum Cantorum collegit, produxit, eisque stipendia diuisit, adparatum theatro fecit, ornamenta seruauit, et omnia facienda curauit, quod saepe fuit valde sumtuosum. Eapropter Athenienses diu habuerunt in more Choragum tributim legere, eique sumtus liberali manu erogare. Choro quae fuerint agenda, Horatius sic exequitur, ut nullus verbis melius, quam illius versibus possim tradere.
Actoris partes Chorus, officiumque virile
Defendat; neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat, et haereat apte.
Ille bonis faueatque, et consilietur amice,
Et regat iratos, et amet pacare tumentes,
Ille dapes laudet mensae breuis, ille salubrem
Iustitiam, legesque, et apertis otia portis;
Ille legat commissa, deosque precetur, et oret,
Ut redeat miseris, abeat fortura superbis.

Iste hominum Chorus fore semper erat in theatro; nam praeter Aiacem Sophoclis, et Concionatrices Aristophanis non occurrit mihi exemplum, in quo viderem Chorum ante finem Dramatis a conspectu auditorum discessisse. Adfuit actioni a principio; immo nonnunquam videtur ante, quam compareant actores; loqui poterat ut alia theatri persona, et saepe ore Coryphaei loquuta fuit; canere autem debuit quater instrumentis musicis, tum nimirum, quum solus erat, et actus unus ad finem est perductus. Quandoque bifariam se diuisit. Odas, seu Cantica vario metri genere fecit Poeta, Musicus artis peritus modis temperauit, uti nunc quoque fieri adsolet in rythmis, et carminibus, quae voce hominum, organorumque decantantur. Organa apud illos potissimum erant Tibiae pares, aut impares, dextrae, vel sinistrae; de quibus oportet formare ideam. Chorus dum cantum faciebat, vel a dextra mouebatur ad sinistram, vel in medio consistebat, vel ad dextram iterum se reuertebat: inde στοφη, ἐπωδος, ἀντιστροφη, aliaque nomina, quae Poetae pro Dramatica, Lyricaque veterum Poesi deberent intelligere. – Haec nunc satis ad Chori notitiam. Consuetudo ista admirabilis cum pridem euanuerit, et Dramata nostra alio, atque illa antiquorum, ritu soleant adornari, censet auctor optimus, quem dixi, Homius unitatem temporis, et loci non quidem inter scenas, sed inter Actum unum et alterum liberius posse amplificari, quam ordinarii praeceptores, seuerique censores docere consueuerunt. Actus enim unusquisque, ait ille, pars est dramatis magna; quae non aliter debet considerari, quam imagines pictoris optimi Caroli le Brun, in quibus actiones Alexandri M. erudito penicillo sunt expressae. Quot actus sunt in dramate, tot imagines esse videntur aliae atque aliae. Inter actum unum et alterum conquiescit actio, non adparet Chorus, vacuum est proscenium; Spectatores ipsi suos sensus alio conuertunt. Sufficit ad unitatem temporis et loci, si in unoquoque actu, quemadmodum in singulis imaginibus, ea regula teneatur. Et si licet actionem dramaticam per actus interrumpere, theatrumque euacuare, non videt quid prohibeat commutare locum? pro exemplo obiicit Historiam, et Poesim Narratiuam, in quibus tanta temporis, locique angustia non est necessaria. Sic ille parte secunda Critices. Argumenta ista meo in sensu non sunt tam valida, ut auream illam Dramatum simplicitatem possint euertere. Homio, et illis omnibus, qui sunt longe liberaliores in relaxanda theatri natura, multa reponi possunt ex eo sermone, quem adhuc in Musam Dramaticam contuli. Illud obseruo dici non posse: Unitatem apud veteres retineri debuisse propter Chorum, qui orchestram obsidebat; nam Plautus, et Terentius quamuis Chorum non fecerunt, tamen actionis unitatem, tempusque, locumque expresserunt. Mihi non actus unusquisque, sed uniuersum Drama est instar unius imaginis. Si singuli actus sic accipiantur, uti singulae sunt imagines, vereor, ne quemadmodum singulae imagines singulas actiones, ita singuli actus singula dramata faciant; quod iam nemo prudens patietur. Inter actus interuallum est, fateor; num autem propterea potest destrui natura temporis, aut locus nouus adportari, vel theatrum cum Spectatoribus alio transferri? Poesis Narratoria, et Historia, quia alia sunt indole, frustra adducuntur. Ego simplicitatem Actionis saluam, et integram esse debere contendo, nihilque peregrinitatis admitto. Tempus, et Locum, quamuis melius iudicem sua in unitate, naturaque spectaculi conseruari, tamen posse ampliari non inuitus tribuo hac lege, quam sanctissime stare volo, ut siquae temporis locique variationes fuerint, paruae sint, rarae, et inter actus. Sic enim vitium, si quod fuerint, aut non adparebit, aut exiguum, veniaque dignum videbitur. Cum in theatro plures voluptates habitent, sensusque hominum non una ex parte iucunde distrahant, spectatores illam mutationem, quae parua est, rarius, et suo loco sit, vel non animaduertent, vel certe libenter condonabunt. Qui in theatro aliis in rebus amant ludificari, hanc quoque illusionem non grauate accipient. Magnam, frequentemque temporis, et loci mutationem, praesertim si intra Scenas veniat, nec ego, nec Homius sustinet: quod Anglis quibusdam, et Metastasio, Goldonioque Italis familiare fuit.

SECTIO TERTIA Materia Dramatis sit Adcommoda Spectatoribus.
Dramata Theatralia fiunt in gratiam Spectatorum; finis eorum est non solum ut oblectent, sed etiam ut emolumentum in Moribus producant. Non me mouent alia quorumdam iudicia. Ludi illi Scenici mea opinione aberrant a scopo Poeticae, in quibus nihil aliud, quam risum, cachinnumque plebeium, et inane temporis dispensium video. Haec illi quaerunt, qui sunt de vulgo, et faece populi, tum quod impolito eorum gustui sapiant, tum quod exigua aeris pecunia licitentur. Ego me ipsum reprehendam, si dubitem melioris humanitatis esse ea dare spectacula, e quibus Auditores eruditionem mentis, culturam animi, gustumque sensuum voluptatis ministerio referant. Sic enim sentiendum esse docent homines humanius enutriti, moratique; dedignantur illa theatra, quae vulgares animi certatim adpetunt, et suo facto demonstrant, nobiliorem esse spiritum illum, qui morali delectatione agitur, quam ille sit adpetitus, qui fertur in risum ridiculum, iocosque fescenninos. Absit igitur a meo opere, quod aliqui dicunt: alia Dramata esse ad delectandum, alia ad docendum: utrumque simul esse debet. Dramaturgia mea vulgo non seruiet. Pro meliore populi parte ea volo Dramata construi, quae delectando prosint, seu quae utilissima morum praecepta, exemplaque sensibus humanis ope voluptatis imprimant, animosque Spectatorum ad agendum concitent. Hoc ut eueniat, habenda est ratio Spectatorum, et quid illi velint pro Tempore? quid pro suisMoribuspostulent? mature prouidendum. Animi hominum sunt ut mores, et tempora; in eos Poeta intendat oportet, dum argumentum quaerit dramati. Non omnia Dramata sunt semper adcommoda Spectatoribus; nam aliquando tempus, quale debeat esse drama, Poetae imperat. In multis urbibus, et forte in omnibus melioris orbis regionibus occurrunt aliqua tempora, quae peculiarem quamdam festiuitatem, publicaque gaudia habent ex institutione politica, vel quia regno datum est initium, aut amplificatae prouinciae, vel natus est Princeps, aut adiuit regni gubernacula, vel depulsus a ceruicibus hostis, vel iugum excussum, et recuperata ciuitas, vel quia publica quaedam calamitas auxilio superum in felicitatem est conuersa; inde Ludi aliqui Natalitii, Nuptiales, Epinicii --. Videamus exempla Graecorum, Romanorumque veterum; alia apud eos erant Spectacula Stata, alia Votiua, alia Extraordinaria. – Si Drama Scenicum tempus aliquod periodicum, vel festiuitas praeter ordinem exigat, congrua materia accipienda est; hoc expectat populus. Cum parati sunt animi, tum est opportunissimum et delectare, et docere; culpabisque Poetam, si Spectatores fallat. An non prudenter Petrus Metastasius, quod sua Dramata solennitatibus Aulicis adcommodare studuerit? Argumenta eorum sunt ex Historiis, sed festiuitati temporis saepe congrua. Quare liceat hic percontare: an non foret utilius in rem publicam certa anni tempora statuere, quibus instruantur Ludi theatrales? si sint frequentes, et fere quotidinai, praesertim in urbe non valde populosa, duo incommoda videntur facere: Auocant homines a rebus necessariis, et magis proficuis, argentumque tempusque diminuunt; et minorem oblectationem utilitatemque, quam deberent, pariunt: Drama enim melioris artis longiori tempore debet occupare hominem, ut illae rerum ideae maturescant, quae sunt natar in theatro; et perpendantur in animo ea doctrinarum capita, quae Dramatici dederunt verbo, et exemplo. Ceterum illud Dramatis argumentum erit maxime delectabile, et utile, quod est adprime adcommodum Moribus Auditorum. Athenienses ingenti cum gaudio spectabant in Scena motum populi pro libertate, excidium nobilitatis, supressam potentiam, infelicem regum exitum, punitam tyrannidem. Cum enim Democratiam tenuerint, volebant se confirmare contra Monarchiam, Principis potestatem periculo tyrannidis infamare, et animis omnium fomidabilem persuadere. Graeci alii mutato gustu, et Romani Graecorum mimi, qui liberiorem adolescentum consuetudinem, artemque lenoniam lege publica communire decorum esse censuerunt, tum maxime plaudebant in corona theatri, cum sibi comessationes parasitorum, instructos seruorum dolos, emunctiones senum, ingeniosa magistrorum lenocinia, adolescentularum colloquia, amoresque meretricios in conspectu collocari viderunt. Erant hi Mores Spectatorum. Laudabone igitur Poetas illos, qui pessimam populi consuetudinem adpositis exemplis, viuisque imaginibus in theatro docuerunt, et fouerunt? absit. Poesis enim omnis vituperando debet corrigere vitia, non nutrire adprobando. Poeta genium, moresque suorum Spectatorum habeat perfectos, et ita suum Drama adcommodet, ut qui sunt mali, emendentur, boni vero augeantur, et confirmentur. Sunt autem Mores in omni urbe partem aliquam diuersi; posteaquam eos rite comperit, videat, sitne materia sumenda ex historia? veterine, an noua? profana, vel sacra? domesctica, vel peregrina? non putet semper alienum esse mutuari argumentum, quod saepe in scenam datum est. Immo hoc ipsum me aliquando induceret, ut notam potius materiem deligam; video enim ita fecisse Dramaticos celeberrimos. Non puduit eos recantare historias, quae olim Athenis fuere exhibitae. Nouissima siquidem sunt dramata, si noua, et eleganti ratione vetus historia pertractetur, valetque illud, quod monuit Horatius: Rectius Iliacum carmen deducis in actus, quam si proferres ignota, indictaque primus. Si comminiscendum sit argumentum, quale illud? quae virtus debeat commendari? quali vitium odio, detestationique proponi? an utilitas eorum possit ad plures pertinere? qua ratione virtus, et vitium exhiberi? cauto hic opus est, videndumque magna cum prudentia, ne vel virtus euadat horrida, vel crimen amaenum, et illecebrosum, ut specatores absterreantur a virtute, ad vitiositatem inuitentur. Magna vis est in actione scenica; nam etiam illa, quae de sua indole sunt innocua, si fiant in theatro, possunt vitia generare. Quid est magis innoxium, quam tangi calamitate alterius? immo quid utilius commiseratione? dicis. Si vexetur innocentia, si patiatur virtus, homines sumus, et ad misericordiam commouemur; dolemus ex iniuria miseri, et si possumus, auxilia circumspicimus. Hinc est, quod adprobationem ferant illa spectacula, quorum finis est commiseratio. Putemne istum animi adfectum, quem e theatro saepe referunt Spectatores, non posse malum parturire? Debiles animi maximam voluptatem inueniunt in teneritudine misericordiae; metuo, quia docet experientia, ne Iuuenes ex illa commiseratione amores concipiant, et iam non misericordia percussi, sed amoris telo sauciati doleant. Est in Anglia Drama Musicum (The Beggars illi nomen est) un quo Furum ingenia, mores, et characteres tam iucunde depingit poeta Gay, ut nihil possit desiderari. Acta res est in theatro iterum iterumque communi laetitia; quoque frequentius spectabatur, eo ardentius expetebatur. Obseruatum est tandem fures in urbe multiplicari ab illo plane tempore, quo coepit actio dicta reuideri. Ea de caussa fuit amandata e theatro, legeque publica, ne unquam redeat, seuere interdictum. Non sunt plura huiusmodi dramata? si cum ista quaestione eamus ad Poetas, Actoresque Scenicos, vereor, ne non paucos inueniamus, qui forte non ex proposito, sed ex improuidentia non tam disuadeant mala, quam doceant. In hac culpa numeratur Ioannes Bapt. Moliere, ceterum poeta in Comoedia primus. Si Poeta mente exporrecta, grauidique iudicio expenderit, an materia sit consentanea loco, tempori, et genio, moribusque Spectatorum? an possit eos cum ratione delectare, et docere? sensus incitare, cor, et spiritum occupare? gustum acuere, et animos satiare? tuto sibi persuadaeat, se id agere, ut actio fiat consentanea Spectatoribus.
At siDrama Nationalesit faciundum, ista non sufficiunt: hoc enim Drama habet aequalitatem Morum, non tantum similitudinem, et adfinitatem; necesse est hic, ut actio theatralis iis omnino moribus conformetur, quos in sua consuetudine gerunt, et ostendunt Spectatores. Non desunt iam Dramata, quae possis iure dicere Nationalia; ista suae potius nationi, quam aliis gentibus arridere non est dubium. Est enim in natura positum, ut rebus illis, quae nos tangunt, nostrasque esse putamus, magis admoneamur, moueamurque. Proinde si Drama moribus auditorum ita sit contemperatum, ut illi seipsos in scena intueri cogantur, dicimus vere Aestheticum, sensificum. Ceterum non puto necessarium esse, ut numerus Nationalium Dramatum nimis increscat. Non quaeram, qui sint auctores futuri? nam hoc genus Dramatis videtur esse impeditum pluribus difficultatibus. Demus ea multiplicari, et esse sine vitiis. Quid? habebuntque plausum constantem, aut diuturnum? Non erit illa rerum varietas, quae modo placet, et delectat. Quid si Hispanis semper adponatur comoedia argumenti Hispanici? aut quid, si Galli non aliud drama possunt spectare, quam quod mores actionesque Hispanorum exhibet? Gentilitia eiusmodi dramata hoc habent proprium, quod vehementer adlicant, et oblectent. Sed quia, cum crescunt numero, aut sunt uniformia, aut certe huic vitio proxima, periculum ineunt, et taedium referunt. Hoc credo fuit, quod Dramaticorum excellentissimi numero saepius ludant in actionibus exteris, quam domesticis. Dramata illa, quae sunt in Anglia, vel Gallia composita, non ostenduntur sine fructu in Germania; si sint ad commoda Humanitati, vim, pretiumque habent. Homines enim, quos Europa generat, non ita discrepant moribus, ut quod placet, et prodest in Italia, hoc idem emolumentum aliquando non praestet in Hungaruia.

CAPUT QUARTUM. De Forma, seu Structura Dramatis.

Dramacorpus est magnum, constat e partibus. Partes eius aliae sunt internae, aliae vero externae; singulae partim e rebus, et actionibus coalescunt, partim in verbis consistunt. Illa partium dispositio, structuraque facitFormam, quae hoc capite proponenda venit. Audiuntur in Dramate Narrationes actionum et euentuum, adornantur Peripetiae, fiunt Agnitiones, inferuntur Episodia, instruuntur Machinae, exhibentur Mores, vigent Orationes, vibrantur Sententiae. Ista in Poesi generali. Quaecunque sunt partes, ita sint, ut abesse non possint; ita sibi consentiant, ut altera deposcat alteram; sic agant, ut unitis viribus unum corpus, et unam actionem efficiant. Drama si suos numeros impleat, ostendit artificium nobile, magnum, elegans. Actio principalis argumentum est intellectus, et iudicii: partes autem illius sunt negotium gustus. Aliud enim est artis esse peritum, aliud in ea esse gustuosum. Antonius Mengs pictor aetatis nostrae celebris aiebat in Arte Graphica tantum fuisse Albertum Dürer, quantus erat Michael Angelus Raphael; quis autem nesciat duos hos artifices gustu fuisse dissimillimos? Sic se res habet apud nos. Praeter illa, quae dicta fuere, tria sunt, quae Formam, speciemque Dramatis absoluunt: I.Dispositio Partium, quae suntActus, etScenae. II.Dictio. III.Adparatus Scenicus.Hic erit ordo dicendi.

SECTIO PRIMA. De Actibus, et Scenis Dramatis.
Drama diuiditur inActus, seu partes maiores, quarum officium est, ut unaquaeque non paruam actionis primariae portionem exequatur. Graeci Poetae quamuis simili nomine non uterentur, rem tamen ipsam obseruarunt, et quod spatium temporis inter actum unum ac alterum conclusum erat, cantione Chori, et apto quodam Episodio compleuerunt. Romanus eadem Dramatis oeconomia placuit; Chorum in Tragiediis retinuisse videntur, in Comoediis autem, postquam Chorus amandatus est, illa actuum interualla mimis, musica, saltatione, aliisque ludis occuparunt. Itali posteriores hoc exemplo incitati multa Ridicula, quae suis a locis dicta sunt Intermedia, mira verborum, motuumque varietate produxerunt. Sed quia nihil est difficilius, quam in Ridiculo reperire quod est melius, lusus eorum plus insipientiae, quam salis habuerunt; tamen ad alia quoque theatra penetrarunt. Aliquod Dramatis interstitium facere est paene necessarium, quia non possunt in Scenis omnia exhiberi, quae facta fuisse docet historia, vel fieri posse ostendit verisimilitudo. Haec in illa partium intercapedine peragi cogitantur. Theseus in Supplicibus Euripidis inter actum secundum et tertium congregat Athenienses, decernitque voluntate communi Thebanos armis impetere, si renuant cadauera interfectorum sepelienda dare. In Latinis autem Comoediis video tam arcte nonnumquam connexos esse actus, ut non tantum exiguum tempus intercedat, sed vix alter ab altero dignosci queat. Generatum possum dicere, habeo enim certa obseruatione: Actus antiquorum Dramatum arctius inter se coahaerere, quam nostrorum; et illa temporis spatia, quae duos inter actus continentur, minora esse, quam moderni Dramatici soleant facere: nisi Chorum in illis audiremus, continuo in cursu esse Drama diceremus. Horatius quinque actus postulat ad omne Drama, cum ait: Neue minor, neu sit quinto productior actu Fabula, quae posci vult, et spectata reponi. Atque ita fere confirmauit usus, gustusque communis. Caussam in natura spectaculo non inuenio, nisi forte sit ista, quod Spectatores ab intensione sensuum, quos auidi contulerunt in theatra, auerti, retinerique praestet, ut hac ratione vel parumper conquiescant, vel adpetitum suum irritari sentiant. Hoc inter actus quinque opportunissime fieri docere videtur experientia, cum ille numerum omnium propemodum Poetarum, qui maiora dramata condiderunt, iudicio sit stabilitus. Scio plenam eruditione disputationem Abbatis Vatry de necessitate quinque actuum, quae tomo undecimo Commentariorum Academiae Inscriptionum legitur. Porro Actus omnis habet finem, cum maior aliqua portio Actionis desinit, et theatrum sit vacuum. Sed quid interea faciendum? conserueturne proscenium vacuum? vel inducatur Chorus antiquorum: aut musico saltatu expleatur illud loci, temporisque spatium? Consulantur Dramata aetatis ultimae. Plurima, et omni ex parte rite ordinata exemplaria theatrum inter actus habent ab omni actione liberum; Poetae aliqui de gustu nouo pantomimos induxerunt: ita facit nulli non notus auctor Carron de Beaumarchais in Eugenia. Me quod abtinet, eo tempore, quo cessat actio, malo mea cogitatione in illis immorari, quae forte deinceps proditura sunt, quam Mimos, Saltatoresque spectare, et ideas illas, quas iam eatenus efformaui, perturbare, delereque.
Hoc et boni Spectatoris spiritui, et naturae dramatis puto conuenientius. Confirmabor in hac opinione, si me referam ad Choros veterum. Video enim in illis compendio repeti, quae facta sunt, et Spectatores, ut eorum, quae viderunt, facile meminerunt, admoneri, atque ad futura praeparari.
Actuummunia singillatim haec sunt. Primus, quem Graeci προτασιν, vel etiam προθεσιν dicunt, partem argumenti enunciat, potiores personas per nomina, vel characteres indicat, et semina inuolutionis spargit. Non sunt ista sine magna arte, et prudentia. Poeta enim in theatro loqui non potest; rei autem natura non sinit, ut aliqua Dramatis persona totam actionis conditionem in exordio spectaculi proponat; tum quod necesse sit Spectatores habere adtentos, tum quod cognosci non possit, qualem conuersionem, et finem habitura sit actio, in qua varia sunt hominum ingenia, diuerso animi, contraria consilia, pugnantes voluntates. Quis est, qui praesciat illa, quae futura sunt ex libero hominum arbitrio? Quapropter non possunt a culpa eximi, qui non solum rerum progressum et communicationem, sed etiam exitum manifestant ante tempus, et illam animorum suspensionem, quae homini solet esse gratissima, suffocant in principio, vates ignari, et male cauti. Sophocles inter antiquos est multo prudentissimus; Euripides non semel peccat; ita testatur Hecuba, et Iphigenia in Tauris; quod breuiter indico. Plautus usurpauit Prologos, sed plus enunciauit, quam debuit. Sunt e recentiores plures, qui loquacitatem illam, quam Plautus habuit in prologis, transtulerunt in actum primum, et ea certo praedixerunt, quae debebant expectari incertis animis; alii dum nimio cauent opere, ne immature veniat ad notitiam, quod differri oportuit, rem secreto tenent, et fiunt obscuri; alii multa eorum, quae non faciunt ad propositum, disertius memorant, et actum sic onerant rebus otiosis, ut incertum Spectatorem adesse taedeat. Et multa pandere, et necessaria tegere vitium est. Anglorum Comoediae hic accusantur. Qui in Poesi habentur egregii, partem argumenti explicant, partem reticent ad populi expectationem tenendam; initium dramatis a fine paullum remouent, viuaci quadam imagine phantasiam improuiso feriunt, peculiares hominum characteres promittunt, nodos incipiunt, atque ita sensus omnes in auditoribus erigunt. In Actu secundo, et tertio magis magisque implicantur negotia, et varia turbarum concitatione ad exitum difficilia ostenduntur, unde necesse est illam Spectatorum inquietem, et solicitudinem, quid tandem sit futurum? vehementius augeri. Spes, et metus, gaudium, et dolor, aliaeque sensationes quanto magis alternant in animis, tanto perfectius est Drama, et delectatio suauior. Actus quartus prope finem ostendit viam ad exitum. Quintus omnium maxime feruet; quo diutius expectat auditor, hoc magis impatienter anhelat, optatque videre solutionem nodi. Ideo iam principium huius actus spectat ad finem, occipiuntque impedimenta sensim expediri. Violentius erit Poeta, si multas moras obiciat auiditati Spectatorum, Καταστροφη, seu conuersio extrema, et solutio sit a iacto semine, et plerumque finitur in ultima scena, qua fors potiorum personarum decernitur. – Plura sunt documenta, quae hunc in locum utiliter peti possunt e Poesi Epica. Istat Actuum proprietates quali exemplo faciam conspicuas? veterine, an nouo? – Antiqui sunt magis originales; venit in mentem Oedipi Tyranni, quem fecit Sophocles. Argumentum est istud:
Oedipus Thebarum rex comperto gemino flagitio, quod patrem Laium interemerit, et matrem Iocastam uxorem fecerit, oculos sibi eruit, er regnum deserit. Distributio partium quo modo instituatur, vide.In Actu I.Thebani diutina pestilentia, fameque vexati conueniunt ad regem Odipum, et opem postulant. Ex responso regis intelligunt missum esse Creontem, ut de caussa, opeque mali consulat Apollinem. Expectandum. Legatus redit, et caussam mali dicit esse hominem, qui Laium occidit; hunc puniendum. Sed quis ille sitie ignoratur. Rex nihil non se censaturum spondet, ut reum cognoscat. – Obserua partem argumenti: malum Thebanorum, caussam, et remedium; intuere studium regis pro communi salute solicitum. Haec illa est protasis, quam esse debere superius dixi. –In ActuII.adest iterum Oedipus, hortatur populum, ut in auctorem caedis inuestiget; decernitque supplicium cum execratione. Venit Tiresias vates, quia iussus erat; sed loqui renuit. Posteaquam diu multumque frustra repugnauit, rem dicit ut est, et regem ipsum Oedipum esse Laii interfectorem adfirmat, Te, inquiens, iubeo parere decreto tuo. Magis inardescit Oedipus, quia machinam a Creonte uxoris fratre compositam iudicat, ut se deiecto thronum possit conscendere. Et qui credat Oedipus se reum esse? conscientia propria crimen ignorat; Tiresias ira concitatus loquitur: solet autem ira ultra verum erumpere. Creon ambiebat thronum prae extero, ut putabatur, Oedipo, deditque consilium, ut acciretur Tiresias. Adde, quod Chorus etiam moneat non esse fidendum vati; Chorus inquam, qui semper prudentis, bonique viri partes agit. Tamen turbatur Oedipus, et Creontem arguit; Tiresias vero regem vocat in culpam. Ecce ut intendatur drama! In actu primo probus est rex Oedipus; hic iam suspiciosus, et asper. Metuo ne in deterius euadat. –Actus III.Creon ut audit se in suspicionem insidiarum venisse apud Oedipum, quaerit an ita sit? negat sibi optabilem fore longaeuam, vel sane immortalem vitam cum tali opinione malitiae. Excusat se regi: Exquire, ait, rem primum, adtulerimne oraculum Delphis indeprauatum; tum de communicatione consilii de Tiresia. Nam si inueneris ullum scelus meum, ipse quoque tibi auctor sum, ut me interficias. At ille magis commouetur animo; in festinatione insidiatoris non potest tuto diffideri vindicta; nam interea, dum quis cunctatur, oppressus fuerit. Regina Iocasta contentionem verborum discutit, Creon utcunque mitigatus discedit, Oedipus autem queritur de Creonte, et Tiresia. Iocasta parat eum consolari. Sed eodem argumento, quo se putabat solatio fore, solicitudinem, et metum incutit; in quo admirabilis est a poeta dispositio. Tiresiae non esse credendum, Oraculum cum re non consentire arguit Regina: Olim Apollo dixit: Laium a filio occidendum; filius dum esset infans, feris expositus periit; Laius in triuio fuit occisus a latronibus. Ad nomen Triuii turbatur Oedipus; redit enim in memoriam hominem a se interfectum in triuio. Accedunt indicia alia, e quibus non obscure arguat a se Laium esse caesum. Unum est, quod animum possit tenere suspensum: Solus erat Oedipus, cum hominem cecicidit; Laius a latronibus est occisus. Ista dum cogitat, audit Seruum esse veterem, cui haec sunt nota; hunc adesse iubet. Interum Iocastae narrat se, dum esset Corinthi, intellexisse suum patrem non esse Polybum regem Corinthiorum; Apollinem Delphis respondisse: patrem a se interfectum, et matrem ductum iri uxorem; tristi oraculo territum statuisse non repetere Corinthum, sed tendere contra Thebas; in via occurrisse hominem in ea forma, quam Iocasta prius descripserta, et coorta rixa occisum. – Hic igitur omnia sunt in motu. Indicia, quae notant percussorem Laii, tempus, locus, similitudo personae, conueniunt. Restat ut sciatur, an percussor fuerit unus? et quos parentes habebat Oedipus? Oracula iam sunt luci vicina; terribilis est locus.Actus IV.Iocasta cum videret Oedipus efferri animo, et curis supra modum adfligi, quod reputaret secum et caedem, et coniugium, et exilium, Deorum opem implorare se velle dicit, unaque Virum culpat, quod e praeteritis non faciat coniecturam ad praesentia. Nam si quae Apollo quodam Laio respondit, falsa sunt inuenta; quid est caussae, cur haec tantopere metuat? Super ista venit Corintho Nuncius, qui morem Regis, et decretum Ciuitatis, quo rex esset creatus Oedipus, adfert. Regina quod auctum altero regno maritum habitura sit, gaudio; quod autem profecturus domo ad illud capessendum, dolori sibi fore dicit, ac Oedipum, ut soletur, accit. Hic ille quod audiret Polybum, quem patrem esse rebatur, non sua manu, quod Apollo dixerat, mortuum, una metus parte soluitur; sed restat altera, ne matrem occidat, quae animum habet anxium. Corinthius ut eum solicitudine liberet, adfirmat, nec Reginam Corinthiorum illi matrem esse, nec Polybium fuisse patrem; se esse eum hominem, qui Oedipum montem Citheronem, dum oues pasceret, inuenerit, et acceptum ab alio pastore Corinthum ad regem detulerit. Oedipo venit in mentem, pastorem illum eundem esse seruum vetulum, quem, ut arcana diceret, adesse iusserat. Iocasta rem iam prorsus intelligit, atque ideo disuadet Oedipo, ne ultra pergat inquirendo. Iste putat Reginam obstare timore ignobilis originis; at tu, inquiens, nihilo videberis deterior, etiamsi ego reperiar proauiae seruae pronepos; aut etiamsi ter venumdatae matris filius. Est ex illo hominum genere, qui ita sunt inquieti et soliciti, ut ea quoque scire velint, quae calamitatem sumam, ruinamque adferunt. Iocasta ubi videt prope esse, ut omnia proferantur, relinquit Oedipum Choro. Venit Seruus senex, et scenam aperit horribilem. Narrat enim, sed valde inuitus, se Oedipum Laii filium a matre Iocasta accepisse, ut feris dilaniandum traderet; fuit enim dictum Oraculi: ab eo patrem perimendum. Sed commiseratione motum se tradidisse huic homini, qui Corintho adest, pastori socio. – Ita palam fiunt omnia in conuentu duorum senum, Oedipus nihil amplius quaerit de caedis auctore; se parricidiam agnoscit. –In Actu V.venit Nuncius, et exponit ea, quae in proscenio fieri non potuerit: Iocasta laqueo se suspendit, Oedipus oculos sibi eruit, ut neque intueretur, quos fas non esset, neque nosset, quibus uteretur. Educitur deinde persona miseri, ut constet, qua poena se adfecerit ob facinus ab ignaro commissum; et urbe exeat, feratque omnes illas exsecrationes, quibus ante se adligauerat. Ubi sum? inquit; quemue in locum vox mea fertur? - - Verba Apollinis sunt adimpleta. Creon tametsi durus in Oedipum concedit, ut in palatium redeat, et valedicat liberis. Habe istud exemplum Actuum, quod plenum est doctrinis optimis! A principio usque ad finem intenduntur animi Spectatorum, non dissipantur; quod tum fieri debet, cum aliena, longinquaue negotia innectuntur. Scio esse scriptores, qui pulchrius esse autumant sequi laboriosas ambages Amadisii, quam nobilem Sophoclis simplicitatem aemulari. Non mihi placet, si initium actionis a fine sit remotum; sic enim fieri est necesse, ut vel Drama euadat amplum, vel hiatus intercedat; utrumque impendit aestheticam phantasiam, et viuacitatem. Iurene postulare videor, ut Poeta suum Drama non multum reducat ab exitu? Hoc nisi faciat, ut opus coarctabitur ut solent esse picturae, quae res multas in pauca lineamenta contrahunt; aut magnam rerum partem post scenas agi patietur. Quis spectatorum hac ratione cognoscet Characteres personarum? Si loquendum mihi sit in genere: Dramatici veteres sua Dramata meliori cum arte inchoant, quam noui; et saepe etiam maiori cum iudicio finiunt. Inter Tragicos autem et Comicos antiquos hanc video esse differentiam, quod Tragici feliciores sint in terminandis suis Actionibus, quam fuerint Comici praeter Terentium. Aristophanis enim, Plautique Comoedias non optime claudi facile animaduertimus.
Si Actus hi quinque nullam habebat fortunae mutationem, nullam rerum perturbationem, sed ordine recto procedat, et veniant ad exitum,Simplexest Fabula, seuActiotheatralis, ut fere illa Sophoclis de Aiace flagellifero, aut potius Aeschyli de Prometheo; talia autem exempla sunt pauca. Si vero Commutationes fiant, Nodique torqueantur, ac cursus negotiorum obiectu difficultatum impediatur, consiliaque perturbentur, dum denique impedimenta contraria vel concilientur, vel euincantur,ImplexumestDrama, ut illud de Oedipo, et Iphigenia in Tauris apud eundem Sophoclem. Gratiores esse Fabulas compositas, et implexas, quam esse possint simplices, testatur conscientia propria; ratio rei est in vi, et spiritu mentis humanae, quae varietatem rerum suum veluti pabulum adpetit. Hic enim non adfiguntur oculi actionis uniformitati, sed incitantur varia spectaculorum multitudine; non est hic mens in contemplatione rerum quieta, tranquillaue, sed in actione, et solicitudine; non detinentur animi in aequabili motu dramatis, sed incertitudine rerum suspenduntur. Per inopinatos casus fataque diuersi generis res ita commiscentur, ut nullus e labyrintho exitus patere videatur; laborat auditorum mens, varii varia cogitant, et pugnant intra animos; unusquisque sentit exerceri se, urgeri, et solicitari. Tandem Poeta turbatis rebus quietem, obscuris lucem restituit, et actionem totam ad ordinem redigit, finemque perducit. Dici non potest, quantam voluptatem faciant tales rerum, personarumque commutationes, et agnitiones; qualem animam inspirent, et quam amplum campum apieriant adfectionibus animorum, quam aesthetica sit illa difficultatum obiectio, rerumque innodatio, et solutio, si talis sit, qualis esse debet. Nodi vel inueniuntur in re ipsa, vel a Poeta plectuntur; et habent hanc virtutem, quod actionem plurium rerum repraesentatione ditent, augeantque; ad soluendos enim nodos tam Actores, quam Poetae conferunt suam operam: unde ingentem rerum copiam exuberare oportet. Enodatio, seu solutio nodorum, et victoria impedimentorum debet esse naturalis, et plena. Primam illam dotem cur ita requiram? cogitet qui ista legit; plenam nodi expeditionem volo, ut Spectatores nihil prorsus habeant, quod ad consumationem, et exitum actionis desiderent, aut expectent. Sed de his in Poesi Epica; redeo ad Oedipum. Nihil hoc dramate ob continuas rerum, et fatorum conuersiones iucundius; nihil ob euentuum implicatorum seriem admirabilius; nihil ob grandium sensuum adparatum magnificentius; nihil ad commouendos animos vehementius. Qualis est hic catastrophe, seu conuersio negotii ad exitum natiua, et plena, talis ubique sit. Si Plautus, et multi nostrarium hac lege procederent, eruditum gustum suauius adficerent, maioremque gratiam e theatro referrent.
Actus omnis habet sua segmenta, quae dicunturScenaea σκηνη tabernaculum frondeum, sub quo primi Comoedi sua spectacula ediderunt. Variam esse vocis huius significationem non ignoro; docuere me Grammatici, Historicique; eam solum adtuli, quae huc maxime opitulatur. Tales Actuum partes possunt esse plures; olim erant pauciores, quam modo esse soleant; factum est, ut scena unica absolueretur actus integer. Numerus earum, et longitudo statui non potest. Laudem habet Shakespear, quod nullam Scenam faciat inutilem, munus enim singularum est, ut progressum, et finem actionis vel impedire, vel facilitate fatagat: quod nisi praestent, otiosae sunt. At idem ille poeta ostendit in hoc, quod non semper connectat suas Scenas. Est ita consuetudo multis in Anglia Comicis. Videbis abire personaas, quae fecere Scenam, et orchestram fieri liberam inanemque; deinde venire alios, qui alio de negotio sermones misceant, et auditores rerum incertos habeant. Vocabis in crimen Shakespearum? Si eum nosti, magnitudo nominis deterrebit te. Quod in picturis immortalis Raphaelis, et aliis magnorum artificium operibus solemus facere, hoc on Shakespear facies, et singularia illa pulchritudinis exempla, quae sine numero spargit per partes dramaticis, extendes in totum, dicesque Tragoediam uniuersam esse bonam. Ceteri, qui poetae esse volunt hoc seculo, viderint ut se defendant. Nullum est vitium, quod excusationem aliquam praeferre non possit. Mihi ratio Dramatis persuasit Scenas illas, quae apte non cohaerent, esse in vitio, quia mentes in diuresa agunt, et ut actio suam vim perdat, faciunt. Scena omnis vel aduentu, vel discessu personarum discriminatur. Caussa esse debet, qua propter aliquis venit, aut recedit. Vincula scenarum, et nexus obtinebuntur, si vel noua persona proueniat, et noui aliquid adferat; vel alter aliquis abire, aut accedere videatur, vel signum, et strepitus abeuntis, aut accedentis oriatur. Germani, et Galli dum scenas inter se colligare nituntur, indicare solent aduentum personae alterius; quasi Spectatores, qui sensus omnes in rem defixere, non possint obseruare, dum quis exit in conspectum. Est hoc indicium aliquando sine crimine; sed si frequenter accidat, et non tam actionis, quam connexionis caussa fieri videatur, notam non effugiet.7
Denominibus Personarum, et Titulis Dramatumut nonnihil dicerem, tardius induxi in animum. Si Personae dramatis non habent sua nomina, Poeta facit quae sunt aliqua ratione conuenientia, habentque etymologiam fabulae, vel personae congruam; ita Seruus fidelis Parmeno, salutifer Sofia, iuuenis Pamphilus, et id genus alia. Non erit vitium nomen imponere per ironiam, ut facit Plautus, dum Trapezitam dicit Misargyrum. De collatione nominum non obscure praecipit Aristoteles Cap IX. Adpellatio Dramatis est in arbitrio Poetae; tanto illa est melior, quanto magis tegit argumentum, exitumque actionis. Occurrunt exempla diuersi generis, in quibus denominatio desumta est a loco scenae, ab actione ipsa, a persona primarum partium, a vitio, vel virtute singulari, a doctrina morali, a catastrophe, a charactere morum praecipuo. – De hisIoa. Fr. Cailhaua, etEphraim Lessinguberius. Plautus non semper satisfacit. Quid Rudens, aut Truculentus? Rudentem melius inscripsisset Tempestatem, Truculentum Rusticum. – Dico propterea, quod sciam hoc vitio laborare etiam aliqua nostrorum dramata: imponit titulus lectoribus, et spectatoribus.

SECTIO SECUNDA. De Dictione Dramatis.
Drama non sit, ut legatur, aut legendo recitetur, sed ut agendo in Scena repraesentatetur: totum Spectaculum Dramaticum perficitur Sermone, et Actione. Sermonem instruunt Poetae, Actionem exhibent Histriones. Hanc cogitationem Poeta nunquam deponat; quia Dictionem Dramaticam rite non instituet. Scio me saepe reperisse in Dramatis, quae cum legi, placuere; dum autem in theatro audii, virtutem earum non perpensi; alia vicissim pulcra fuisse in scena, quae in legendo non adparebant. Caussam istius discriminis in hoc esse dico, quod compositio Poetae Drama non absoluat, sed alteram eius partem Actio personarum faciat. Numerus Personarum agentium statuendos est ex necessitate actionis; Dramata uti sunt varia, et multas, et paucas ostendunt; plures, quam quartuor supra decem, non admittunt magistri Poetices. Munia Personarum sunt diuersa; nam vel fauent personae principali, vel aduersantur; Sermo, etDictioadcommodaturPersonaedicentis, etAdfectuianimi. Hae sunt generales regulae sermonis. Loquaturne Sophocles ut Plato? Euripides ut Demosthenes? Terentius ut Cicero? Personae theatrales nec Oratores sunt, nec Scriptores. Illae enim non solum voce, sed etiam oculis, gestu, motuque corporis loquuntur, et his adiumentis saepe plus enunciant, quam si multas sermonum periodos dicerent.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equitesque patresque cachinnum.
Intererit multum Dauusne loquatur, an heros?
Maturusne senex, an adhuc florente iuuenta
Feruidus? et matrona potens, an sedula nutrix?
Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli?
Colchus, an Assyrius? Thebis nutritus, an Argis?

Scriptum ab Horatio legisti. De perspicuitate Sermonis, elegantia, et numero, de decoro sententiarum, et ceteris dictionis virtutibus, quae sunt illustres, et necessariae, hic iam dicere abstineo. Doctrina ista praeoccupata est parte prima Aesthetices, et in Poesi Generali. Sermo hominis debet esse natiuus; igitur vitiosus habetur, qui plus aequo est sententiosus, declamatorius, sophisticus, epigrammaticus; neque dictio Taciti valet theatro: talium enim Sermonum non est idem finis, et officium, quod Dialogorum Dramaticorum. Qui loquitur, caussam loquendi habeat, et ita loquatur, ut Decorum exigit: nec quarta loqui persona laboret: monuit idem Venusinus, qui sine dubio apud Plautum secus esse viderit. In Dictione Dramatum excellunt Terentius, Moliere, et Goldoni. – Poetae Dramatici dum adsunt spectaculo, curiosius obseruent, an sermo sit adcommodus Actoribus? an cum gestu, motuque corporis bene consentiat? et suos oculos in hac actionis parte praeprimis detineant, quia paucas habemus obseruationes, et videtur crebrior esse defectus: non est par ratio scribendi, et dicendi. Pro Dramate iis sunt optimi, qui et Poesim, et Histrioniam exacte didicerunt. Sermo omnis de natura sua debet esse index, seu potius speculum mentium, et animorum. Quantae autem res, quam multae, quamue diuersae consurgunt in mentibus, animisque humanis! Insistamus huic cogitationi; est enim foecunda, et admirabilis. Deinde videamus hoc, cuius testes esse possumus, quanta in nobis auiditas aestuet cognoscendi corda aliorum hominum, et quanto in gaudio exultet animus, dum clare licet intueri sensa hominum, cogitationes, consilia, motus, et adfectiones varias? Quid ita delectat in Physiognomia, ut multorum curas omnes, et insomnes vigilias in se hac aetate praesertim conuerterit? Putamus e vultu mentem animumque cognosci; hanc artem esse dicimus, quae ducat ad adyta. Non repugno; sed nonne multo certius ista intelliguntur in theatro, ubi homines ipsi sua sensa detegunt, cogitationes, et adfectus in sermone ostendunt? Tutius utique creditur confessioni propriae, quam incertae ariolationi, tum praesertim, cum in illa confessione non modo nullum falsitatis periculum metuitur, sed etiam sincera veritas euidenter cognoscitur. Sulzeri mei commentatio de Dialogo est ad rem praesentem.
Monologosextra theatrum in aliis Poeticae Artis operibus nonnunquam audimus; talis est Cassandra Lycophronis, et multa Graecorum, Latinorumque Idyllia, quae postea imitati sunt alii, et μονολογον, μονοπροσωπον, aut μονωδιαν nominarunt. In aliquam harum classium non pauci referunt quasdam Chori veteris orationes iusto magis extensas, luctuosam Electrae querimoniam apud Sophoclem, et Euripidem, ingentesque illas declamationes, quas in Tragoediis Senecae usque ad taedium extremum audire cogimur. Quamquam si naturam, vel potius consuetudinem Dramaturgiae veteris adspicimus, sermones illos neque monologorum, neque monoprosoporum nomine venire dicemus; habiti enim sunt aut cum Choro, aut certe in praesentia Chori. In illis triginta quatuor Tragoediis, quae iniquitas temporum consumere prorsus non potuit, ne unum quidem monologismum inuenimus; nisi forte sit ille, quem absente Choro facit Aiax iam iam in gladium suo furore ruiturus. Hoc tamen verum est, sermonem aliquando sic institui, tamquam nullus adesset in proscenio. Comici Romanorum Poetae tanto sunt liberaliores in solitariis id genus personis, et dictionibus; quia nulla fere est Comoedia apud Plautum, et Terentium, quae non adferret Monologiam bene, vel male comparatam. Eorum exemplo facti sunt audaces nostri Dramatici; inducunt enim personas, quae solae Scenam faciunt, et longam secum ipsis orationem habent; aut, quod nullo modo potest sustineri, sermonem conuertunt ad Spectatores. Monologum illa tantum Persona faciat, quae sua mente, phantasiaque vehementius est commota; rari inquam sint monologi, et breues; quia naturae conuenientius est cogitare, quam secum colloqui; erumpimus aliquando in voces, dum animus grauiore quodam adfectu laborat; intra nos ipsos sermocinamur, dum phantasia variis imaginibus occupatur. Qui suas cogitationes sibi ipsi dicit oratione prolixa, argumento est eum magna quadam commotione agitari, et dementi potius, quam sapienti similem esse. Medeam Cornelii, et Agamemnonem Racinii necesse est in corde funditus commoueri; Medea enim mulier est, ac mater; Agamemnon autem dux Graeciae, pater, et iudex. Poetae tamen prudenter, quod breuem utrique monodiam dederint. Quot officia sustinet Homo, tot personis aequiualet; unde merentur aliquam excusationem, qui personam eandem in munia diuersa quasi distractam, et multiplicatam longiori sermoni inhaerentem faciunt: sermo ille solitarius dialogi instar est habendus. Ceterum ut euitetur Monologia, adsumuntur amici, cum quibus ineuntur consilia; in quo tamen videndum est, ne sine necessitate factum videatur: malo enim audire Monologos, quam otiosas, frigidasque amicorum consultationes.
Aliam loquendi rationem nouimus esse in scenis. Loquitur aliquis in praesentia alterius; quem tametsi videat, audireque sciat, se tamen nec videri, nec audiri simulat. Talis dictio dicitur fieriseorsim, ad partem, vel intra se. Exemplum apud Graecos est valde insolens; quod cum scribo, non occurrit me legisse. Unde aliquis existimabit sermonem hoc modo factum non esse Naturae conformem: Graeci naturae aemulatores studiosi non erant praetermissuri. Romani non ita sensere: Terentius in hoc sat modestus est; Plautus non mediocriter frequens; Seneca audax, et intemperans. Siquis eos excusare velit titulo Monologiae, mihi non semper satisfaciet; melius erit scutum, si dicat Orchestram Romanorum fuisse tam amplam, ut huic sermoni locus esse potuerit verosimiliter. Nostri Dramaturgi, quorum gustui aliquando magis placent vitia, quam virtutes antiquorum, factum hoc Latinum in consuetudinem acceperunt propter utilitatem; hac enim ratione, quae prorsus est facilis, et scenam possunt animare, et lucem Spectatoribus, ut difficultates videant, accendere. Scaliger ille senior (alios non nomino) arbitratus est hoc licere. Mihi non videtur. Orchestra, quam Actores occupant, solet esse multo angustior; theatrum, in quo Spectatores copiosi, remotique sedent, magnum. Possuntne duae personae sic loqui, ut a populo procul audiantur, illae inter se non exaudiant? aut loquiturne aliquis secum in praesentia aliorum? certe hominem prudentem deterret metus opinionis sinistrae. Estne verosimile, ut quis adiente altero rem dicat illam, quam cupit esse ocultam? non se expedient, qui tueri volunt hoc vitium. Ego non video, quae possit esse necessitas, ut Poeta ad istum loquendi modum adduci debeat. Significandum est quidpiam auditoribus? forte gestus, et motus melius fungetur vicem sermonis vitiosi; gestum et motum spectatores intelligent, poetam criminis non arguent. Si tamen aliquando censeat fieri posse sine culpa, ut persona aliqua suum sensum, vel rem prodat auditorio, faciet id breuissime, suo tempore, et in aliquo animi motu: atque ita faciet, ut audiri possit a Spectatoribus, sed sermonem ad eos non conuertet. Histriones putant esse nefas adloqui spectatores; ita rem agunt, ut Spectatores adesse nesciant.

SECTIO TERTIA. De Adparatu Scenico Dramatis.
Adparatum Scenicuminter partes Dramatis numerat Philosophus. Hoc nomine intelligo illumTheatri, Personarumquehabitum, qui ad veram actionis repraesentationem fieri debet. Quid sit Theatrum? quid Scena? quid Proscenium? quid Orchestra? quid Pulpitum? aliaque adfinia verba necesse est habere cognita, ut vetera, nostraque Dramata sint in aperto. De Theatris antiquis consuli possunt M. Vitruuius, C. Plinius, Iustus Lipsius, I. C. Scaliger, Iacobus Gronouius, Ioannes Georgius Graeuius, Bernardus Montfaucon, et alii huius generis Historici, Chalcographi, Architecti, Pictoresque periti, qui talia Ludorum domicilia praeclarius descripsere. C. Plinius Secundus Naturae, Artiumque scientissimus scriptor dum se sua in historia conuertit ad Theatra Romana, incredibili quadam admiratione tenetur, ut mihi non videatur inuenire verba, quibus adaequet eorum molem, magnificentiam, superbiam, impendia, insaniam. Romani ut ostenderent terrarum orbem a se deuictum esse, omnia orbis miracula suam in urbem collegerunt, et uno in miraculo uniuersa spectauerunt. M. Aemilius Scaurus fecit in aedilitate sua opus maximum omnium, quae unquam fuere humana manu facta, non temporaria mora, sed aeternitatis destinatione. Theatrum hoc fuit inaudito genere luxuriae. Marmor, argentum, aurum, columnae, signa aerea, tabulae pictae, vestes Attalicae, aliaque decora super omne pretium. – Quid Theatrum Ligneum C. Curionis? – Contemplatio tam prodigae mentis aufert animum, et a destinato itinere digredi cogit, debeo dicere cum Plinio. Theatra euntis seculi sunt multum diuersa ab antiquis; forma, magnitudo, ornatus, instructio, et aliae utriusque proprietates tantam disparitatem faciunt, ut nec illorum Dramata possint apud nos rite exhiberi, nec Actiones nostrae videantur Scenis antiquis apte conuenire. Proscenium veterum, seu illa Theatri portio, in qua agebant et loquebantur maxime histriones, referebat plateam, seu vicum urbis, vel forum, aut regionem extra urbem; in Theatris nostris mutationes sunt variae, urbs, palatium, carcer, campus, siluae, et omnis ille locus, in quo sit actio. Commune vitium apud nos est angustia nimia. Demus theatris maiorem latitudinem, et non uno vitio liberabimus Poetas, Actoresque. Poeta sapiens cum Drama construit, Theatrum habet ante oculos. Priusquam admittit aliquid in actionem, inquirit acute, perspicaciterque, an possit in theatro congruenter peragi? nihil est, quod inconsulto faciat. Accedit ad Theatrum Decoratio, quae olim erat multiformis, et valde sumtuosa; nunc apud nos potissimum consistit in pictura loci illius, in quo Scena defigitur, et actio tota consumatur. Pictoris munus hoc est, ut nihil aliud ostendat, quam quod necessario interest ad Drama. Locum illum pingat, et ita pingat, ut Spectatores aliena quadam imagine non auertat ab argumento rei. Volo dicere: Decoratio tota Phantasiam Spectatorum adiuuet, ut unusquisque credat si ibi esse, ubi statuitur Actio.
Actorum Vestitus, et adparatus est varius, sed cuique suus, et proprius. Non est satis habitum Comicum a Tragico separare. Quo fuerit vestitus veritati propior, hoc maiorem vim obtinebit actio. Iulius Pollux multa de usu veterum Scenicorum in scripta retulit. GraeciPersonam, seu laruam, fictamue faciem, etTubamadsumsere in theatro. Tuba quem in finem fuerit? facile adsequor, dum ingentia eorum theatra, et in omnem partem effusa spatia contemplor animo; necesse putabant in subsidium accipere tale quoddam organum, quod vocem humanam exaugeret, eamque per immensum campum usque ad aures infinitae multitudinis articulatim perferret. Sed cui bono inanis illa Persona fuerit? an ut celaretur actor, vel alia de caussa? nondum est extra dubium. Hunc eorum adparatum, personam inquam, et tubam, siquis sibi clare repraesentet, non potest non intelligere, Histriones illos nec vocem recte variare, nec adfectam animi vultu declarare potuisse. Dicamus, quod est: actionem istam theatralem naturae, veritatique repugnare; ineptam esse, ridiculam, deformem. Doleo non fuisse talem eorum Histrioniam, qualis erat Ars Dramatica. Quid ergo fuit, quod Spectatores certatim adtraxit, et tanta voluptate detinuit? Drama ipsum aio, Musica, et Theatrum. Drama esse debuit arte laboratum; hoc populus artis intelligens expectauit; Musica omnibus numeris absoluta; Theatrum mira rerum varietate decoratum. Quantum aeris pretium in ista fuerit editum, inde potest aestimari, quod unius Tragediae repraesentatio Classem integram impendio pecuniae superauerit. Olim haec fuerint. Theatralem vestium adparatum duo faciunt: Decorum, et Elegantia; nihil est in ambitu nostrarum Artium, quod bono cum gustu fieri non debeat. Decorum postulat, ut habeatur ratio aetatis, gentis, conditionis, temporis, loci, actionis, et tota vestimenti constitutio sit Characteristica. Romani in hoc erant accurati; nam etiam colorum, aliarumque minutiarum discrimina obseruarunt: narrat hoc post veteres Gyraldus. Vestitus ille pro theatro erit Elegans, qui non est superuacaneus, non inutilis, non informis, sed naturalis, et honesto, certoque fini idoneus. Generatim loqui videor? non prorsus; sic volo, et satis est. Nihil est pulchrius humano vultu, nihil artificiosius corpore; ideo quidquid est, quid ista deformat, et impedit, abiiciatur. Si quis mihi hic etiam mores, et consuetudinem tenendam obponat, et dicat hoc illud Graecorum πρεπον exigere, seu sit virtus, seu vitium; respondebo: in adparatu scenico seruandum esse modum, quem ratio, gustusque bonus praescribit; non ille, quem leuitas facit, et imprudentia. Vestitus ille, quem aequa mens, probusque sensus reprobat, tum tantum adferatur in theatrum, quum deridiculo habendus erit. Utinam non frustra loquamur! Histriones nostri non se adcommodant vero in vestibus gustui; primi sunt, qui nouas vestimentorum formas excogitant, et extra scenam ostentant; felices si hac etiam in arte sectatores inueniant.

LIBER SECUNDUS DE TRAGOEDIA.

CAPUT PRIMUM. De Nomine, et Origine Tragiediae.

De Nomine, Tragoediae varia est Hominum eruditorum opinio. Primo loco sunt, qui a voce τραγος hircus, et ὠδη cantus nomenclaturam fieri volunt; abeunt autem in duas partes. Aliqui enim aiunt Tragoediam primitus fuisse carmen decantatum in honorem Bacchi, cui hircus vinearum hostis immolari solebat; quod colligi potest e Latinis M. Varrone, Virgilio, Ouidio, Martiali, et Aelio Donato:8
VideVarronemde Re Rustica Lib. I. Cap. 2.VirgiliusLib. II. Georg. posteaquam damnum a Capris illatum vitibus exposuit, non aliam ob culpam, inquit, Baccho Caper omnibus aris caeditur. – a v. 373. ScribitOuidiusLib. XV. Met. Vite Caper morsa Bacchi mactatus ad aras ducitur ultoris. Et Lib. I. Fast. Rode Caper vitem; tamen hinc cum stabis ad aram in tua, quod fundi cornua possit, erit. – Verba aliorum non adscribam.
unde hoc tantum certum videtur, quod ait Aristoteles, Demosthenes, Plutarchus, et Diodorus Siculus: Tragoediam in Liberum Patrem, seu Dionysum referendam. Haec est caussa, quod Histriones τεχνηται Διονυσου fuerint dicti. Alii propius ad veritatem accedunt, qui tradunt, Poetis Tragoediarum conditoribus, qui de gloria ingenii, primatuque Poeseos decertabant, hircum esse datum in praemium, signumque victoriae; ita Horatius, Tibullus, et Nonnus.9
Dicit enimHoratiusin A. P. Carmine qui tragico vilem certauit ob hircum, mox etiam agrestes Satyros nudauit etc.Tibullusautem Lib. II. Eleg. I. Agricola et minio suffucus Bacche recenti primus inexperta duxit ab arte choros. Huic datus a pleno memorabile munus ouili dux hircus pecoris.Nonnumin Dionysiacis Lib. XIX. relinquo.
– Secundo Tragoediae deriuatio nonnullis orta esse putatur a verbo τρυξ, quod duplici significatione pollet apud Graecos; dicit enim mustum, seu vinum nouum, et faecem vini; quod utrumque refertur ad Tragoediam. Cantores quippe Tragoediarum, praesertim qui voce fuerunt argutiore, Liberalibus, seu die festo Liberi patris utrem musto plenum pro solenni mercede, et corollario acceperunt: cuius rei testis est Lucilius, Eusebius, et alii; Actores autem Scenici, priusquam personarum, seu laruarum usus erat repertus, ut agnitionem Spectatorum tanto certius fallerent, faecibus ora perlinebant: credo dicenti Horatio.10
Versus illius ex Arte Poet. paullo inferius dabo.
Sed si valeret haec etymologia, τρυγωδια dici deberet, quod iam obseruauit Porphyrion, non τραγωδια. Minus verosimilis est ista coactio. – Tertio Tragodeia fuit etiam nonnullis dicta Tetragodia, quod τετραγωνας seu quatuor certamina constituerit, ait Isaacius: quibusdam τριταγοστη placuit, et quae dicere piget. Non agam Grammaticum; quantum erat necesse de nomine frequentatissimo, tantum volui dicere: litem de vocabulis qui volunt agitare, per me licet, faciant.
Originem, et initia Dramaturgiae sic soleo considerare, ut res alias diuersi generis multas, quae sunt enatae in usum, commodumque nostrum. Factum est opus aliquod industria hominum; adprobationem abstulit, et placuit. Accesserunt alii, et iterum alii; emendarunt, auxerunt, formarunt. Tandem per ingenia multa, et additamenta, per manus operosas, et varia studia coaluit Ars, in quam illi, qui dedere primordia, curas cogitationesque suas nec voluerunt, nec potuerunt intendere. Casus ostendit, quod mens inuenire non potuit; et forte fortuna accidit, quod prouidentia non putauit. Redeamus ad prima illa Bacchi festa, quae veteres nulla lege, sed temere coeperunt agere; occupemus illa tempora, et adspiciamus inordinatam gestientis populi multitudinem. Quis nostrum audeat? aut cui veniat in mentem dicere: inde aliquando Tragoediam orituram? Si Solon ille sapientissimus animo prospicere potuisset, Tragoediam olim adscensuram ad eam dignitatem, in qua posteri collocatam viderunt, numquam equidem erat vetiturus. Vetuit autem, et lege publica vetuit.11
Cum Athenis fabulas Thespis ageret, adfuit Solon rei nouitate inductus. Displicuit actio, Thespidem grauiter reprehendit, et Tragoedias doceri lege prohibuit; narrat Plutarchus, et Diogenes Laertius.
Si historia plus habet fidei, quam mea opinio, prima Tragoediae origi a festis Bacchi repetenda est. Quum enim cantus ille sacer ageretur, homines aliqui prae ceteris viuaciore spiritu incitati Tragoediam, seu carmen aliquod vel studio praeparatum, vel temere conceptum in honorem Liberi Patris decantarunt, suamque pietatem et laetitiam per cantum, et tripudia efuderunt. Hic est ille Chorus, quem supra descripsi, usu consuetudineque tam antiquus, quam superstitiosa Deorum religio, in suo principio, ut solent esse rerum initia, simplex, rudis, et insipidus, in quo tota Tragoedia consistebat, inquit Laertius. Placuisse rem inde certum est, quod Chorus ille Cantorum ad cultum aliorum Deorum certatum fuerit translatus: consertis manibus obibant sacros eorum focos, et carne victimarum saturi numina sua multo cantu celebrabant. Hoc erant apud Graecos primum Tragoediae exordium. An casu inciderint in istum morem? vel exemplo aliarum gentium sint perducti? disputent alii; possunt enim in utramque partem.ThespisAtheniensis ausus est istam Choru religionem profanare, et simplicitatem interrumpere annis ante Christum natum circiter 537: nam ut Scripta ferunt Plutarchi, et Porphyrionis, cantores ille suos per potiora Graeciae oppida circumuexit, eisque Histrionem unum addidit, qui dum Chorus a cantu conquiescit, ludum iocumque faceret, et inexperto hoc spectaculo populum lucraretur. Ista est ratio, quod Thespis Graecis Romanisque Scriptoribus non vulgaribus dicatur inuentor Tragoediae; pro omnibus esto Horatius.12
Ignorum Tragicae genus inuenisse Camoenae dicitur, et plaustris vexisse poemata Thespis, quae canerent, agerentque peruncti faecibus ora.
Successere plures, qui in excolenda, perficiendaque Tragoedia operam posuerunt; sed nemini plus, quamAeschylo, debet antiquitas. Cum enim Artem Tragicam confusam, immitemque videret, Choros, qui antea disiuncti erant, in unum contraxit, crebra Histrionum responsa, et inficetos ludos abstulit, caedes ab oculis Auditorum remouit, personas, et habitus, adparatusque scenicos ornatiores induxit, pulpita, ut actores exaudiri conspicique possint, in sublime erexit, et tantum hic unus praestitit, ut dignus fuerit habitus, qui Tragoediae pater adpelletur, et murtuus in Dionysiis inuocetur: ita tradit Philostratus in vita Apollonii, consentitque aliorum Scriptorum narratio.13
Post hanc personae, pallaeque repertor honestae Aeschylus, et modicis instrauit pulpita tignis, et docuit magnumque loqui, nitique cothurno, ait idem Horatius in A. P.
TandemSophoclespoeta Ciceroni diuinus, etEuripidesAristoteli τραγικωτατος, quod defuit Tragoediae, perfecerunt e gustu Atheniensium. Multas mutationes cum habuisset Tragoedia, conquieuit; quia consequuta est suam ipsium naturam.14
Ait Aristot. Cap. IV. de Poet. – Disputatio Cl. Prof.I.I. Eschenburgde Origine Tragoediae contra Doctorem Brown videri potest in versione Germanica Libri de Poesi, et Musica.

CAPUT SECUNDUM De Tragoedia nostra, eiusque proprietatibus, et natura.

Tragoediaex omni poesi talis est, ut maxime populum delectet, et animos adliciat, dicit Plato, cum Epopoeia habet maximam similitudinem. Aristoteles dum de Poetica scribit, tam diligenter agit de Tragoedia, ut inter omnia poemata hanc illi fuisse potissimam, carissimamque debeam credere. Principia, regulaeque generales apud eum bonae sunt, sed paucae; quamuis in hac doctrina sit copiosior, tamen Artem Tragicam, ut esse debet, complexus non est. Unum erat Atheniense theatrum, quod ille nouit; Tragoedi quidem ante eum tam multi, ut si nomina eorum diuersis e Scriptoribus congregemus, librum faciant; sed cum ipsos non congnominet, satis eloquitur, non fuisse meritos. Aeschylum, Sophoclem, et Euripidem saepe commemorat; at exempla, quae normam ostendunt, gustum aetatis hodiernae non satiant. Igitur alii etiam magistru erunt adsumendi, et natura Spectaculi Tragici expendenda, ut pleniorem Tragoediae effigiem conformemus, gustumque eius delicatum sentiamus. Iam nunc multi sunt, et gustuosi homines, quibus illae potius Tragoediae placent, quae ad doctrinam Aristotelis, Petri Cornelii, Gallorumque praecepta studiosius exiguntur: hae videntur optimae. Quid olim suo in exortu fuerit Tragodia? superius declaraui; quid modo sit, et qualis esse debeat? quae illius proprietates, et natura? huius loci est dicere. Saepe in hoc argumento loquetur Aristoteles: illum libenter, utiliterque audio. Si colligantur eius verba, quae scripta sunt ad cognitionem Tragoediae, aut hunc, aut similem sensum facient: Tragoedia repraesentat Actionem, quae est grauis, et magna, calamitosa, et tristis, ad metum, et commiserationem.15
Praecipua Philosophi verba hunc in locum sunt Cap. VI. Ἐστιν οὐν τραγωδια μιμησις πραξεος σπουδαιας και τελειας, μεγεθος ἐχουσης ἡδυσμενω λογω, χωρις ἑκαστου των ἐιδων ἐν τοις μοριοις δρωντων, και οὐ δὶ ἀπαγγελιας (alii legunt ἐπαγγελιας) ἀλλα δὶ ἐλεου και Φοβου παραινουσα την των τοιουτων παθηματων καθαρσιν; quae tametsi clariora sint, quam haec latini interpretis Antonii Riccoboni: Est igitur Tragoedia imitatio actionis probae, et perfectae, magnitudinem habentis, suaui sermone, separatum singulis formis in partis agentibus, et non per enarrationem, sed per misericordiam, et metum inducens, talium perturbationum purgationem; tamen multa dubia commouerunt: unde tam diuersi sunt Commentatores.
Noui bene variantes opiniones, et descriptiones. Ego nec concertabo cum viris doctioribus, nec quidquam eorum referam, quae adhuc dixi. Tragoedia est Drama; quae libro proximo dicta sunt, huc etiam dicta intelliguntur. Ut autemActiositTragica, praeter alias proprietates necesse est I. sitGrauis, et Magna;II.Calamitiosa, et Tristis;III.Metum, et Commiserationem moueat. Qua propter Euripides rogatus ab Archelao Macedoniae rege, ut de se Tragoediam scriberet, abnuisse dicitur, deosque precatus, ne quid regi eueniret, quod Tragoediae materiem daret. Prima Tragoediae dos est Grauitas, et magnitudo Actionis; secunda Calamitas, et tristitia; tertia sequitur e duabus: Metus, et commiseratio. Ibo plane hac via; quae Actio sit grauis, et magna? quae calamitosa, et tristis? quae virtus illius, et efficacia? demonstrabo. De Dictione, quia iam aliunde potest edisci, nihil dicam.

SECTIO PRIMA. Actio Tragica sit Grauis, et Magna.
Gravitas, et Magnitudo Actionisspectatur velin Persona, quae illam perpetrauit; velin seipsa, velutrobique; nam ista duo non semper conueniunt, ut actio sit magna tam in se, quam in persona. Non omnia Alexandri M. facinora erant sublimia: Lysiamchus leoni obiectus, Clitus hasta confossus, Callisthenes cruciatibus enectus, Thais insanienter adamata, Persepolis in flammas tradita, testatur eum a sua magnitudine decidisse. Magna est aliquando actio, quamuis persona sit humilis, uti suo facto docet Gynegirus Aeschyli frater, qui fugientem nauim Persicam natando adsequutus primo quidem dextra, tum sinistra trucantus dentibus tandem prehensam e fuga retrahere laborauit, et non prius animum, quam vitam dimisit. Illa demum actio est vere magna, in qua et personae, et rei magnitudo suspicitur: Clementia Titi Caesaris sit exemplo.16
Titus tametsi fuerit amor, et delicium generis humani, habuit tamen duos patricio genere iuuenes, qui beneficiis, et amicitia Principis incitati vitam, et imperium petierunt. A Senatu morti adiudicatos seruauit, nihil amplius, quam ut desisterent, monens, et si quid praeterea desiderarent, promittens se tributurum. Tribuit, narrat Suetonius etc.
Haec ut se habeant, oportet ultro inquirere.
I. QuamGrauisetMagnasitActio, aestimari debet aConditione Personae. Personae Tragoediae vel agunt, vel patiuntur; in utroque isto Personarum genere duo considerantur:Fortuna, etMores. Prima ergo Personae conditio estFortuna; haec autem vult, ut personae principales, quae in Tragoediam veniunt, potissimum sint illustres, et magnae; quales sunt reges, principes, imperatores, duces e castris, et urbibus, heroes utriusque sexus: Nero, Codrus, Hercules, Cleopatra; - - nam quemadmodum in Epopoeia, sic in Tragoedia locum habere possunt mulieres. Imo si hoc fieri nihil vetat in Epopoeia, planes fas erit in Tragoedia; grauior enim est Actio Epica, quam esse debeat Tragica. Dixi illustres potissimum esse personas, quae argumentum Tragoediae faciunt; fieri namque potest, ut persona conditione sui status inferior actionem edat tantam, quanta sufficit cothurno, Musaeque Tragicae: Lusor Moori, Miss Sara Sampson Lessingii, Romeus et Iulia Weissi, Barnwel puto Georgii Lillo – dignae sunt personae, quae cum regibus, et principibus Cornelii, ac Racini componantur. Et quid tandem praecelsae magnitudinis suis in personis retinebunt Bacchae, Philoctetes, Alcestis, Prometheus, aliique veterum Tragoediarum homines, si ex ratione aetatis nostrae tam nobilis, ac magnificae aestimentur? Paene ciuilis adparet eorum conditio, dum eam ad sublimitatem nostrorum Principum confero. Fit autem peruersa quadam opinione, quod saepe maiora illustrioraque reputemus ea, quae a nobis plurium seculorum interuallo sunt remota. Si magnitudo actionis suppleat, quod deest magnitudini personae, vel obliuiscimur humilioris conditionis, vel actionis illius magnitudinem super fastigia regum adtollimus. Hoc tamen verum est: vitia, virtutesque magnas magnis personis potius conuenire; et quanto sublimiores sunt homines, tanto magis eorum actionem esse spectabilem, et ad commouendos hominum animos, ad incutiendum terrorem, commiserationem excitandam idoneam. Si ciuilis est persona, quae caput est Tragoediae, cothurno induitur, non socco; seu ita illi omnia adcommodantur, ut ad dignitatem grauitatemque Tragicam nihil prorsus desiderari possit. Ita enascetur haec utilitas, quod Spectatores, quorum partem non paruam Ciues efficiunt, maiores sensus adsumant, discantque sublimius et cogitare, et agere. Dionysius Diderot, cui Musa theatralis non parum debet, Ciuiles Tragoedias studiose tueri, commendareque non dubitat. Sunt adhuc inter Praeceptores artis iudicio graui, qui Ciuilem id genus Tragoediam ad Tragicam magnitudinem, maiestatemque adsurgere non posse contendunt; vera inquientes Tragoedia vel illustrem aliquam personam habeat, vel si ciuile sit argumentum, multas personas instar unius contineat, sortemque miserabilem numerosae familiae verset; ut quantum deest magnitudini personae, tantum adcrescat actio, et illustretur a multitudine.
Altera Personarum conditio suntMores, eorumque characteres; in qua considerationes occurrunt multae, et ponderosae. Persona, quae agit, vel bona est, ut Polyeuctus; vel mala, ut Atreus; vel in medio posita, ut Oedipus. Aristoteles censet optimas esse Tragoedias, in quibus personae nec penitus probae, nec prorsus improbae, sed inter eas mediae ostenduntur. Cum enim Tragoedia opinione illius misericordiam, et metum concitare debeat; si improbus in calamitatem deducatur, neque admodum miserabimur: flagitiorum deformitas aufert misericordiam; neque metu corripiemur, quia nemo, nisi sit ipse scelestus, putat sibi euenturum, quod improbus aliquis sua culpa fuit promeritus. Cum autem spectatores actionis Tragicae censeantur esse probi, non est existimandum eos improbi hominis calamitate perterrendos. – Si vero probus aliquis infortunio quodam magno obruatur, indignationem potius excitat in eos, qui sunt artifices calamitatis, quam commiserationem infelicis, aut metum miseriae. Quamuis virtutem non semper sequamur, tamen ita sumus comparati, ut probitatem aestimemus, eique praemium, non suplicium deposcamus. Quapropter melius inducentur in theatrum, qui medio quasi loco inter probos, et improbos constitere. Quales illi sint? docet idem Philosophus; scilicet, qui nec virtute, nec vitio admodum excellunt; qui peccant imprudentes, ut nec notam improbitatis contrahant, quia inconsulto sunt lapsi; nec nomen boni hominis mereantur, quia officium eius sunt transgressi; qui denique non tam suo scelere, quam errore quodam humano, vel aduersa fortuna, aut aliena crudelitate in calamitatem sunt delati. Talem omnino fuisse accepimus Oedipum, Thyestem, Ariadnem, et Andromachem; in quibus neque virtutes adparent magnae, nequa suma vitia referuntur. Oedipus patrem imprudens interfecit, Thyestes carnes liberorum inscius comedit, Ariadne muliebriter credula Theseum redeuntem in patriam est sequuta, Andromache dispositione fatorum in captiuitatem est abducta. Quid Orestes, qui iussu Deorum matrem e vita exturbauit? hic illius terror est, et infelicitatis caussa. Si Nero, quod matrem occiderit, ardentibus furiarum taedis agitetur, nec terrorem, nec misericordiam faciet; at si Graeci videant suum Orestem eadem ista calamitate torqueri, commiseratione, metuque turbabuntur, quod credant illum egisse Deorum imperio, et ad patricidium non sua voluntate, sed fatorum necessitate inductum. – Vereor, ne hic aliqui vel Aristotelis doctrinam, vel poetarum optimorum Tragoedias erroris arguant; possunt enim perfacile obseruare pauca Tragoediarum exempla cum ea disciplina, regulaque conuenire. Unum et alterum commemoro. Nonne Medea fuit improbitatis inauditae mulier? Hippolytus autem purissima vitae castimonia iuuenis? tamen Euripides, et post eum alii hunc, et illam accipere, tragicoque poemate exhibere non sunt veriti. Idcirco dicam pro Aristotele: Non omnes probos, improbosque excludi a theatro tragico. Dum legem illam pro certa statuit, eam duntaxat Tragoediae formam proposuit, quae est optima; nec quicquam aliud voluit, quando tam caute praecepit, quam quid ut in ea praestantissimum, indicare. Nam si illi, qui grandi quadam iniuria laborant, et infelices sunt, maiorem sui commiserationem moueant, quam odium, et auersationem eorum, qui calamitatem illam intulerunt; aut si supplicium improborum sit tale, ut a simili scelere Spectatores deterrere debeat; probi, improbique homines bene venient in Scenam, et in miseriis suis cum commiseratione, metuque spectabuntur. Quid? si proba illa persona, cuius in caput ruina intentatur, machinationem illam improbam, et scelestam in auctorem conuertat, ut ille male pereat, qui alterum sine suo merito perdere nisus est? quod in Amano completum nouimus; tanto magis licere Tragoediae putandum est. Aut si insons aliquis non tam scelere, quam errore, aut imbecillitate alterius perferatur in ruinam, et occidat: nonne miseranda potius erit infelicitas boni viri, quam detestanda imprudentis hominis saeuitia?
II. AlteraActionis Magnitudospectatur inopere, seuin seipsa. Non est mihi sermo de illa magnitudine, quam facit virtus, et honestas; in qua ego, dum Epopoeiam euolueram, characterem heroicum collocaui. Musa Poetica, sicut iam dictum est, non secus in Tragoedia, quam aliis in poematis solet facere; pertractat virtutes, et vitia. Hoc loco eam solum magnitudinem quaero, proponoque, quae sit idonea, dignaque argumento Tragico. Non de morali et honesta, sed de physica et materiali magnitudine agendum mihi esse sentio. Atque ita opus aliquid magnum esse potest in caussa, et destinatione; in exordio, et continuatione; in exsequutione. Si enim caussa sit grauis, quae suadeat; si finis excelsus, qui urgeat; si animus masculus et fortis, qui inducat; si negotium arduum, quod inchoatur; si difficultas magna, et varia, quae superatur; si denique ille sit exitus, qui strenue fuit inquisitus, necesse est magnam esse actionem in seipsa. Throno deiicienda est Athalia; caussa est grauissima, quia per caedem regii sanguinis conscendit solium. Sed periculosum est adgredi, difficile exequi. Ausus est Ioiadas Pontifex quod erat aequum, et arduum; Athaliam deiicit, et Iam puerum unicam Dauidis progeniem exaltat.17
IV. Reg. 11. et II. Paralip. 22.
Obseruandum est: quatuor illas proprietates, et characteres magnitudinis non semper esse coniunctos; nam, ut in hoc unicum aduertam mentes lectorum meorum, dispar est aliquando euentus exordio. Illa demum est actio magna, in quam omnia magnitudinis elementa, praesidiaque conueniunt. Caedes Iulii Caesaris, et Vindicta Medeae, quamuis mala sit, talis est. – In istis, et similibus actionibus est aliqua species virtutis heroicae: non illa quidem, quam ad Epos postulaui, sed quae in Tragoedia exhiberi, finemque suum obtinere possit. Alius enim est Heroismus Epicus, alius Dramaticus; in illo sola virtus esse debet, in isto scelus etiam potest habere locum. Ratio est: quia Epopoeia admirationem, Tragoedia miserationem et timorem deber excitare; admiratio inducit ad imitationem, metus et commiseratio ad fugam. Est autem imitatio virtutis, fuga criminis: quod utrumque ad institutionem humanae vitae pertinet. Bene igitur audacia Catilinae, similiaque vitia educuntur ad theatra.18
De Characteribus heroice sceleratis, vel scelerate heroicis Ephraim Lessing in sua Dramaturgia.
Talia argumenta cum adnunciantur, dici non potest, quanta sit expectatio in animis Spectatorum; optant, aut metuunt, sensusque omnes in progressum operis toti quanti intendunt. Si audacia illa speciem virtutis, fortitudinisque praeseferat, quamuis impium sit armari in patriam, erunt tamen homines, qui temerario, sacrilegoque Catilinae bene velint. Usque adeo magna vis est virtuti, ut ipsum etiam scelus, quod umbram habet illius, homines capiat, et delectet.

SECTIO SECUNDA. Actio Tragica sit Calamitosa, et Tristis.
Secundaproprietas Tragiediae estCalamitasmagna, grauisque:Calamitosa, etTristisdebet esseActio Tragica. Oritur autem calamitas eMalo; quod quam sit varium? non uno sermone proposui.19
Doctr. Boni Gust. Par. II. Lib. 2.
Carcer, exilium, incendia, fames, pugnae, cruciatus, caedes, funera, clades, pestis, amentia, orbitates, desolatio regionis, et quaecunque magnam quamdam indignitatem, atrocitatemque habent; mala sunt, quae vel interimunt, vel acerbo vulnere percussos cruciant. Calamitatem comitatur Tristitia; sunt enim molles in calamitate mortalium animi, ait Tacitus. Quanto maius est malum, tanto grauior accidit calamitas. Ideo videndum est, quibus modis possit augeri? Multos esse iam olim docui; in Tragoedia duo sunt praecipui: primo, si malum aliunde magnum inferatur ab amicis, et cognatis; secundo, si plena e scientia, e deliberata voluntate inferatur. Nam si hostis hostem adfligat, et occidat; aut si ille, qui grandi quadam calamitate inuoluit alterum, nec amicitia, nec cognatione sit obstrictus, non est tantum malum, quantum esset illud, si a cliente, ab amico, vel cognato inferretur. Illa gratitudinis, amicitiae, et consanguinitatis necessitudo, quae praesidium polliceri facereque debebat, si iura naturae peruertat, et contra expectationem calamitatem adferat, malum profecto est tam atrox, tam acerbum, et tragicum, ut nesciam, quid malius esse queat? Foris, siqua accepta fuerit calamitas, emendari potest; quae domi accipiuntur, clades exitiales habentur; praesertim si fiat scienter, et deliberate; huc refero dictum Aenaea Syluii. Quare in calamitosis ilis facinoribus, quae inter amicos, et cognatos eueniunt, opus est consideratione, an ille, qui caedem, aut ruinam intentat alteri, eundem norit, vel ignoret? an perniciem illam sciens, volensque perficiat, vel omittat? unde quatuor casus enascuntur, quos ante me Aristoteles exposuit. I. Si ille, qui alteri molitur exitium, nulla caussa externa inductus, sed sua sponte mutet voluntatem, eamque prorsus abiiciat, censet non esse argumentum dignum Tragoedia. Dixi, si sua sponte mutet voluntatem; nam si ille machinator vel ab alio coerceatur, vel inopinato quodam euentu impediatur, ut non possit explere suum propositum, aliud est statuendum. – II. Si quis alterum, quem nouit, ruina obprimat, uti Medea liberos, Clytemnestra Agamemnonem, Orestes matrem, iudicio Philosophi infinum est Tragoediae argumentum. – III. Cum quis eum, quem occidit, aut alio suo scelere perdidit, cognoscit suum esse amicum, aut propinguum; quod si antea nosset, facturus non erat; altius adsurgit Tragoedia, et exemplum ostendit in Oedipo, qui patrem inscius percussit. – IV. Perfectissimum Tragoediae genus dicitur, cum ille, qui destinatus est ad exitium, eo ipso tempore, quo perire debet, agnoscitur esse amicus, aut cognatus, et periculo liberatur; uti factum est Oresti, quem ita cognitum soror Iphigenia morti eripuit. – Tragoediae veterum sunt valde calamitosae; nunc in hac arte fortissimi sunt Angli. Quamquam nescio dicere, meiorine arti, vel naturae sensibilitati sit tribundum, quod tanta calamitate, tantisque lacrimis, tam miserabili luctu, horroreque suas Tragoedias impleuerint, ut iam ultro sine vitio nec metus, nec dolor augeri posse videatur. Shakespearis Hamleth, Machbeth, Lear – documento est. Quid putem? potestne dici conuenienter, quod scripsit Franciscus Guicciardini? Adflictis in rebus, et ad extremam paene desperationem redactis homines ad ea remedia confugiunt, quibus periculi potius magnitudinem omnibus notam faciunt, quam fructum aliquem consequantur. Quae sunt nimium horrida, et terrifica, iam dixi non esse oculis adsistenda;20
Doctr. B. G. Par. II. Lib. 3.
spectacula enim talia sunt immanium tantum, et barbarorum; nostra corda non adducunt ad humanitatem, sed efferant. Illi etiam Romani, qui suis in amphitheatris homines ab hominibus, et belluis lacerari spectarunt, nimiam illam atrocitatem, ad quam natura tota exhorrescit, a theatro abesse voluerunt:
Non tamen intus
Digna geri promes in scenam; multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens;
Nec pueros coram populo Medea trucidet,
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus.21
Horat. in A. P. a v. 182.

Possunt utcunque narrari talia facinora, oculis exhiberi prorsus non possunt; narratio enim cum deferatur ad aures, non habet tantam vehementiam in sensus, quanta est in viua rerum ostensione. Quae sunt in conspectu maxime calamitosa, horrida, et terrifica, per colores et verba diminuuntur. Trucidare liberos coram populo, exta humana coquere in theatro, naturalem quamdam abominationem pariunt, et nauseam mouent. Sic sunt illa, quae physice sunt horribilia, et nauseosa: horror ille natiuus vim Tragicam destruit. – Sed quid ego talia moneo? Solon nullam poenam statuit parricidio; caussam quum rogaretur, reposuit: Scelus hoc tam esse horrificum, ut solus eius metus hominem debeat auertere. Apud nos occurrunt mala aliqua, quae sua in natura habent calamitatem magnam, et terrent vehementer. In his video nonnullos id agere, ut calamitates in theatro reddant magis horrendas. Non scribunt duris, et horridis spectatoribus. Vereor, ne Spectacula talium Tragicorum fastidium faciant stomacho et auertant oculos. Melius illi ad meum gustum, qui ea potissimum mala faciunt calamitosa, et formidanda, in quibus plus est infelicitatis, et horroris, quam adpareat. Illa inquam si fiant Aesthetica, me maxime mouent, et docent. – Non ibo ultra. Suma huius Sectionis doctrina haec est, ut Poeta Malum, et Calamitatem, quam optime fieri potest, repraesentet, rerumque grauitate mentes, et sensus auditorum feriat, percellatque. Maxima pars Aestheticae meae occupatur Sensibilitate rerum. Prope est, ut dicam, nihil esse difficilius, quam rem formidabiliter proponere: hanc in opinionem me ducit experientia, postquam omnia veterum, multa recentiorum Tragicorum exempla mente mea circumspexi.22
Est haec difficultas etiam in Epopoeia, et aliis Artibus. Inter Epicos neminem noui Klopstokio magis terrificum; mors Iudae Iscariotis sit pro multis aliis paradigmatis. Inter Pictores celeberimus Raphael sec excellit in horridis iconibus, ut omnes alios non paruo interuallo post se relinquere dicatur.

SECTIO TERTIA. Actio Tragica sit ad Commiserationem, et Metum.
Nihilest in Poesi magis Patheticum, quam Tragoedia; animorum adfectiones et motus sibi vindicat, et Amorem, Indignatinem, Odium, Spem, Iram, Dolorem, et quaecumque in hominibus esse potest cordis aegrimonia, mentium, animorumque perturbatio grauis, et vehemens. Hic παθος illud Graecorum habitat, hic adfectuum campus est proprius, et amplissimus, in quo continenter atumultuari, aperte confligere, acerrimeque praeliari solent. Exitus pugnae is est, qui funestum et exitiosum bellum sueuit excipere,Commiseratio, etMetus; hunc in finem alii etiam adfectus ordinantur. Videmus unum aliquem in grauiori calamitate constitutum; sit ille Agamemnon, sit Hecuba, sit Aiax, sit Hippolytus, sit Sophonisba, aut si quem scimus insigniter infelicem. Homines sumus, seu ille suum malum sentiat, seu fortiter ferat, commiseratione tangimur, praesertim si sit in amore nostro, et sine suo merito miser; metuimusque toti, ne in calamitatem illam vel fortuito, vel culpa nostra aliquando veniamus: Homo sum, humani nil a me alienum puto; dictum est pro nobis omnibus.23
Huc pertinent, quae dicta sunt Par. II. Doctr. B. G. de Metu, et Commiseratione.
Non sunt haec umbrae, aut somnia; non sunt vani, et inanes adfectus. Spectatores visa Tragoedia sensibiliter commouentur, vera miseratione franguntur corda, excutiuntur lacrimae, timore percellentur animi. Non esse hoc sine utilitate, vide ut conficiam! Calamitatem illam, quam a scena contuemur, homo vel sine culpa sua patitur, vel ex merito, vitioque suo patitur. Si primum illud accidit; conditionem sortis humanae habemus ante oculos. Quid inde? loquatur Imperator Philosophus M. Aurelius Antoninus: Spectacula Tragica sunt inducta, ut docerentur homines calamitates vitae humanae deuitari non posse, et ad eas fortiter perferendas munirentur.24
Lib. X.
Non est sine destinatione Diuina, quod aerumnis simus expositi. Exhibentur in theatro infortunia aliena, ut nos ad nostra praeparemur; illa enim dum usurpantur oculis, ipso videndi usu vel excitant, vel obfirmant animos; docentque dolorem necessarium minore cum molestia tolerare: ad minora erigimur ad maiora armamur. Quos praeparatos inuenit calamitas, minus premit. Quid autem, si theatralis illa infelicitas culpa, vel errore hominis est enata? tum enim vero cauemus non indiligenter, ne forte facinus aliquod flagitiosum consciscamus, quod secum trahat illam miseriam, quae iam alium comprehendit, adfligitque. Quanto maior est ille timor, quem incussit aliena calamitas, tanto magis increscit nostra diligentia, facimusque quam strenue possumus, ut cupiditates illae coerceantur, quae sunt verae germanaeque caussae calamitatum. Hoc est, quod aiebam e libro Aristotelis: Tragoedia per misericordiam et metum purgat animum, et leuat ab huiusmodi perturbationibus; hunc in sensum disputat Plato, Ludouicus Casteluetro, Andreas Dacier, Franciscus Marmontel, multique alii, et in primis Iacobus Moore. Praecipua doctrina Tragoediae monet: Indomitos animi motus (Passiones libere adpellemus) esse periculosos. Ubi sunt ea regna? quae potest esse societas ciuitasque hominum, quam ira non impetat? aut ambitio, vindicta, amor, inuidia, similesque sensus turbare non adtentet? in omnem late partem dominari, saeuireque volunt Libidines animi. Nihil est magis periculosum humanitati, quam ipse homo. Effrenes hominum animi sunt hostes maximi. – Haec dum antiqui cogitarent, quaesiuerunt arma et praesidia: putabant autem sese in Tragoedia reperisse. Quod si de illis verum est, de nobis erit multo verissimum. Veterum enim Tragoediae plus habent commiserationis, quam timoris; nostrae sunt magis terrificae, quam miserabiles. Illi vel impunitum relinquunt scelus, vel calamitatem a diis inflictam aiunt. Aeschylium excipio, hic enim metu potius agit rem; alios videamus. Ex amore insanit Phaedra; irata Venus hoc illi malum immisit;25
Vide Euripidis Hippolytum.
furit Hercules, et Aiax Telamonius; ille a Iunone, hic a Minerua actus est in rabiem;26
De Hercule Furente est Tragoedia Euripidis, et Senecae; de Aiace Sophoclis.
Atreus suo fratri Thyesti dedit epulandos liberos; hoc solatium vindicta reperit, et felix erat odium;27
Apud Senecam est Tragoedia.
Medea in oculis viri sui Iasonis geminam prolem iugulat, et laeta per aerem euolat; quae merces immanissimi sceleris?28
Apud Euripidem.
Non laudo consuetudinem Tragoediarum veterum, in quibus obseruo non eum esse calamitosum, qui ut esset, meruit; sed illum fieri passionis alienae victimam, in quem conferri culpa non potuit. Quid meruere liberi Medeae? quid nepotes Atrei? In hoc meliores sunt nostrae Tragoediae, quod scelestum hominem non relinquant impunitum; quod Timorem potius, quam Misericordiam faciant: est autem metus multo validior ad Bonum, quam commiseratio. Et reapse istud est officium Tragoediae: in calamitate innocentum Commiserationem, in supplicio reorum Terrorem excitare. Electram Sophoclis intuere! – ex Electra misericordiam, ex Aegystho timorem referes, et disces: non impune peccare hominem; serius, aut citius adesse Nemesim, quae poenas a scelerato exigat. Eamus per exempla alia, quae ita facta sunt, ut fieri debuerunt ex arte, gustuque sanissimo. Commiserationem, et Metum ubique reperies. Non possunt spectari Tragoediae sine ingenti animorum motu, sine sensibili mentium doctrina, et manifesta voluntatum conuersione: Natura enim plerumque sic eformauit cor, sensumque hominis, ut miserationi, terrorique esset peruium. Posteaquam Tragici variis adfectibus, et impulsibus agitarunt animos spectatorum, faciunt quod solent prudentissimi morum magistri, motus alios immoderatos corrigunt, animos componunt, quietem restituunt, et in misericordia, timoreque horrorem vitii, amoremque virtutis relinquunt. Tragoedia gemino hoc praesidio homines probos tuetur a malo, docetque casibus aduersis fortiter occurrere; illa hominem ex superbia ad modestiam, ex iracundia ad mansuetudinem, ex ferocia ad humanitatem, ex impietate ad religionem mouit traducere. Terrendo, et miserando temperat adpetitiones, et sanat vulnera; quapropter Philosophus Aristoteles non dubitauit eam praeferre Philosophiae, dicereque inuentum esse prorsus diuinum.
Iam hic non possum sine peccato dicere, qua de caussa delectet Tragoedia, si actio illius debet esse plena luctus, commiserationis, et terroris? an maeremus aliorum caussa, nostra vero gaudemus, quod in his malis non simus? an quia dum aliorum miseremur, hoc ipso laetamur, quod homini a natura insitum esse non possunt? an quia fortasse addiscimus, quae fugere oporteat? ex doctrina autem voluptas; an quia nos ipsa imitatio delectat? nam etiam res vi sua formidabiles, et adspectu horribiles imitatione aliqua recte expressas non sine voluptate adspicimus. Cum ista inquisitio in pluribus Bellarum Artium operibus esse possit, in uniuersali earum disciplina declaranda fuit; sicuti factum est libro ultimo meae Aesthetices. Qui se hac in materia detinere vult, lefere potest disputationes istius argumenti, quas more Philosophorum scripsit Dauid Hume Anglus, Du Bos Gallus, et Ioa. Iacobus Dusch Gemanus. –Tragicumest, quod ita, ut descripsi, Magnum, et Calamitosum est; quod Commiserationem, et Metum excitat. Rem Tragicam non facit efusio sanguinis, et caedes; quod aliqui putare possunt. Ariadne in insula Naxo sola relicta a Theseo perfido, Philoctetes in Lemno, Aiax flagellifer, et rex Lear in amentia, - - calamitatem habent morte magis acerbam. Duae illae animorum adfectiones sunt in Tragoedia praecipuae; hoc illud παθος est, quod hic loci dominatur, et drama versat. Aliena felicitas non facit in nobis tantum motum, quantum calamitas: imo saepe illa diuidit animos hominum, haec autem cum amore quodam coniungit, siue quod ingenio nostro simus faciliores ad misericordiam, quam ad gaudium, siue quod ab illo nobis metuamus, quo iam alium torqueri conspicimus. Non est enim pronum definire, sitne ille animi motus ex infortunio alterius, vel quia nos eandem calamitatem efugere desideramus? seu quod in idem recidit: Sitne ille metus, et misericordia propter calamitosum, aut potius propter nos ipsos? Unde magis elucescit ratio eorum, quae de Moribus Personarum, et de Calamitate Actionis superius conscripsi. Si homo scelestus de scelesto triumphet, non est magnopere Tragicum, victor enim gratulationem non meretur; qui vero deuictus est, cum improbus fuerit, non tam misericordia, quam poena, supplicioque dignus habetur. Si vero quid probus sceleratum hominem in ruinam, aut calamitatem agat, laetitiam potius, quam terrorem existere est necesse. Denique si homo improbus innocentem hominem in miseriam, et perditionem praecipitet, odium, et auersationem tanti criminis non possumus continere. Per has, et similes actiones, quamuis non una parte sint graues, magnae, calamitosae, et tristes, Tragoedia praecipuum suum finem, qui est in Commiseratione, et Metu, non omnino obtinet. Fieri tamen possunt, et non sine laude, ut aiebam, tales etiam actiones proponuntur spectaculo.
De aliis animi Adfectionibus, quoniam maximus iis locus est in Tragoedia, sit haec generalis sanctio: Sua sponte veniant, et ad Commiserationem, Metumque ordinentur. Quae tametsi certa claraque sit, iterum innouari debet, quia video unius Amoris gratia saepe violari naturae legem, et ingenuitatem Tragoediae propudiose corrumpi. De aliis animorum motionibus non habeo, quod amarius conquerar. Sit Amor in Tragoedia, turbasque cieat, non tam amor sexus, quam amor amicitiae, patriae, libertatis, religionis, et virtutis, uti fuit in Pylade, et Oreste, in M. Attilio Regulo, in Mutio Scaeuola, in M. Porcio Catone Uticensi, in Polyeucto, et sexcentis aliis. Illum indigne molesteque fero, quem Poetae non pauci solent immiscere suis Tragoediis, non quod ita necesse sit ad conditionem argumenti, sed quia Cupidini arcta consuetudine sunt deuincti, putantque se non posse penetrare in gratiam Spectatorum, nisi moles et teneros adfectus in Scenam secum adferant, amoresque blandos, et dulcia lenocinia pleno cornu effundant. Videmus eos cothurnum induisse non seueritatis Tragicae, sed animi sui, Venerisque caussa induisse. In medio praeliorum aestu, in sumo throni periculo, in extremo vitae termino statuitur Amorum palaestra; et quali cum arte! Ostentat Amor sua vulnera, non ut sanentur, sed laedant; efundit suas lacrimas, non ut restinguant ignes, sed accendant; dolores suos queritur, non ut ad poenitudinem inducant, sed ut desiderium acuant. Adsuescimus sensim videre in scena Heroes longe alia, quam fortitudinis laude conspicuos; non charactere verae magnanimitatis insignes, sed mulieris cuiusdam amore insanientes, qui ad subeunda ingentia pericula, mutuaque certamina non raro cruenta illos extimulet. – Talis est querela hominum probe sapientium, et moratorum esse comperiemus, quod Cl. Sulzer existimauit: raro eum ita comparatum esse, ut seueritatem, magnitudinemque Tragoediae possit adaequare. Habet Amor vim magnam, et Tragoedia dignam; non ille amor, qui coegit Herculem abiecta claua considere ad colum, et cum Gynaeceo fila ducere; sed Amor ille habet vim Tragicam, quo agebatur Othello, Zamor, Orosmanes, Rhadamistus, -. At quot exempla numeramus talia in ingenti numero amatoriarum Tragoediarum? Amor paternus, et coniugialis multo est aptior ad catastrophen Tragicam. Uniuersim si quis de materia, structura, et fine Tragoediae meum consilium sequi velit, hoc est, quod volo et suadeo: Tragoedia sit mascula, et virilis; argumentum Spectatoribus salutare; adfectus misceantur varii, vehementesque; amorem non prohibeo, si sit in patriam, in regem, in rem communem, etiam cum proprio dispendio fortunarum, et vitae: mollitudinem amoris, qualis inter adolescentes esse solet, non admitto. Sunt adfectus alii, qui vel nullo periculo, vel etiam maiori cum emolumento possunt confligere, turbasque grauissimas concitare. Tota Tragoedia seueritatem praeseferat rerum, personarum, et adfectuum; versetur in horrore calamitatis, detestatione sceleris, commendatione probitatis; doceat fortitudinem, et constantiam, et quotquot adsunt homines, generoso sensu, spirituque imbuat, amore boni communis incendat, et ad ardua, fortiaque facinora pro rege, et patria impellat. Talia documenta si obseruent Tragici, non inueniet Plato, quod in Tragoedia reprehendat; immo vero aderunt ea omnia, quae ipse desiderauit in Tragoediis veterum.
Restat, ut dicamus:An liceat aliquado Tragoediam felici exitu terminare?ratio dubitandi est ex mea, aliorumque praeceptorum doctrina, qui arbitramur Actionem Tragicam debere esse magnam, et calamitosam, quae misericordiam, terroremque faciat. Aristoteles docet inter Tragoediam, et Comoediam hoc esse discrimen, quod illa tristi, haec autem laeto fine claudatur; et ait ideo Euripidem inter poetas τραγικωτατον. At contra si nefas est felici termino absoluere Tragoediam, multas veterum, et innumeras postremarum aetatum Tragoedias peccasse dicemus. – Ego sic autumo: Actionem Tragicam debere esse plenam luctus, et terroris; satius esse, si exitus illius sit funestus; et plerumque ita fieri. Licere tamen non solum in gratiam populi, qui mauult e theatro redire cum gaudio, quam cum metu et miseratione; sed etiam e natura Tragoediae fas esse commutare calamitatem, et actioni laetum finem imponere. Tragoediae sat est versare res anxias, tristes, et funestas; exhibere periculum, et infelicitatem personarum illustrium, machinari caedem, et maximam partem dramatis in atrocitate occupare: satis hic commiserationis esse, terrorisque. Satis inquam est, si facies Tragoediae sit luctuosa, et lamentabilis; finis autem e conuerso laetus, non tamen Comicus, et immodice iucundus. Multa sunt exempla Poetarum optimorum, quae hoc iure, et cum potestate fieri euincant. Qualis est apud Euripidem Electra, Ion, Helena, et Orestes? apud Aeschylum Eumenides? apud alios alii? Inutile foret hic numerum facere. Exitus quidem est felix, sed expectatio anxia; ut in tristi, ancipitique fortuna Tragoediam agnoscas. Quid putem? talia Dramata forte magis conueniunt genio nostri seculi. Nos enim magis abhorremus a scenis cruentis, quam antiqui: caede, sanguineque delectari nota est durioris animi, et impolitae humanitatis. Ideo volunt nonnulli, quibus ego perlibenter adsentior, in commotione Metus, et Misericordiae cauendum esse: ne quid nimis. Nullus est animi motus, qui non possit esse noxius, si modum excedat. Commiseratio mollitiem, Metus ignauiam generare potest; mollities dissoluit animum, ignauia labefactat mentem: sic tollitur homini robur. Quis autem nescit pretium, humanitatemque hominis non in patiendo, sed in agendo spectari, consistereque? Molles, et ignaui nihil magni producent ad suam, et rei publicae utilitatem: tam mollitia, quam ignauia est misera. Siquis est, qui dicat: Tragoediam frustrari suo sine, si a miseratione, et metu ad hilaritatem se conuertat: quaeram: An Timor, et Miseratio perseueret, posteaquam Tragoedia cessat, et Spectator a Circo discedit? Quamprimum scena clauditur, disparet Illusio: homo recognoscit ea omnia, quae vidit, fuisse phantasmata. Sic euanescit timor, et misericordia, sicuti gaudium; utilitas autem moralis manere debet, quae est, ut vitia, quae timorem calamitatis incusserunt, fugere; virtutes autem, quae de scelere triumphum retulerunt, prosequi fatagamus. Studium hoc nostrum tam in fuga vitiorum, quam in prosequutione virtutum tanto erit intensius, quanto erat vehementior metus in miseria, gaudium in felicitate; maiores enim adfectus maiora, magisque diuturna vestigia relinquunt in animo. – Libere ergo abstergat lacrimas aliquando Tragoedia, et mutato ad serenitatem vultu de theatro decedat. Ita in nobis Spectatoribus Commiserationi et Metui succedet Gaudium, sed memoriam sensumque Actionis Tragicae non obruet.

CAPUT TERTIUM. De Tragoedia Veteri Graecorum, et Romanorum.

SECTIO PRIMA. Tragoedia Graeca.
Hocloco non possum non indicare insignem viri celeberrimi Franklini Dissertationem, in qua lego doctrinam lectissimam de origine Tragoediae, de choro, de carmine, de recitatione, de musica, de theatro, de machinis, de decorationibus, de personis; illud autem opus non enixe commendare, quid maxima cum eruditione conscripsit Petrus Brumoy S. I. esset mihi graui piaculo. Nomen operis est: de Theatro Graecorum. Cum primum prodiit, tribus tomis erat comprehensum; deinde placuit in sex partes diuidere, et iteratis vicibus excudere. Angli propter extraordinariam praestantiam suum in sermonem conuerterunt, et doctissimi viri Iohnson, Sharpe, Grainger, et Bourryan commentatis suis locupletarunt. Multi sunt inter homines adprime Criticos, qui Tragoedias Graecorum cum aliis aliarum Gentium Tragoediis in contentionem deduxere, easque super alias magnis, et admirandis commendationibus extulere. Nomina eorum siquis forte cupit, adnotata reperiet apud illos, quos iam designaui, Praeceptores, ac Aestheticos. Socrates, et Plato censores seueri in culpa suorum Tragicorum ponunt, quod in theatris vitia soleant esse virtutibus feliciora, et ferme semper scelera de probitate triumphent. His, et similibus quorumdam accusationibus non multum mouebimur, qui suo in conspectu habet I. Naturam, et praecepta Artis Dramaticae, Tragicaeque; II. Tragoedias ipsas Poetarum antiquorum; III. Religionem Graecorum; IV. Philosophiam eius aetatis; V. Politiam; et VI. Rationem Morum. – Haec inquam si menti obseruentur, a culpa potiori absoluemus veteres Tragicos. Disciplinam Poeseos Dramaticae, Tragicaeque non indiligenter adhuc explanaui; Tragoediae Graecorum quales sunt? Adfirmare audeo, omnes illas, quas habemus superstites, fundari in Religione Deorum, in Philosophia temporis, in forma Regiminis, in Consuetudine Morum. Deos illi suos proponunt magnos, et potentes, ut metum, et venerationem imperent; ostendunt calamitates tristissimas, ut mentes animosque suorum Spectatorum ad infortunia similia, si qua fata adtulerint, mature praemuniant, et sensum eorum aliqua sui parte diminuant: erat enim fatum praecipua Philosophorum doctrina. Politiam, seu formam regiminis habuere, ut in Republica libera, Democraticam, quam ut efficerent confirmatiorem, crudelitatem regum, sceleraque immania, quae in sumis etiam heroibus, dum sine consilio praesidioque aliorum soli singularesque sunt, non raro contingunt, in scenam dare consueuerunt. Quid dicam de Moribus, nisi quod palam esse potest, eos ad rationem, et honestatem componere laudi fuisse? Commota misericordia, incussoque timore conati sunt a vitiis auertere, et ad virtutes impellere. Illos ego hic adpello, qui non sunt hospites in Tragoediis Graecorum: quid est in iis, quod pugnet cum morum probitate? aut potius, nonne omnia, quae fiunt in oculis, ex lege rationis honestatisque fiunt, et ad optimam vitae institutionem peraguntur? Unum in specie contigisse liceat: In Tragoediis nostris nihil est Amore magis frequentatum; Graeci in omni Tragoediarum numero nihil amori indulgendum esse censuerunt. Numquam illum Aeschylus, semel Sophocles, iterum Euripides admisit. Quanam autem cautione admisit? ut veniret sine blanditia, sine illicio; et abiret cum horrore, et supplicio. Erat illis perspicuum: amoribus emolliri animos, auocari a rebus magnis, corrumpi mores, rempublicam in periculum deduci. – Quae cumque dicta sunt hactenus, consultissimum est explorare in ipsis Tragoediis; quarum numerum profecto immensum fuisse inde colligo, quod illae, quarum memoria aut in reliquiis, aut in Poetarum nominibus ad nos pertigit, multum ultra mille sint: videatur Fabricii Bibliotheca Graeca. Vix sunt triginta, quae trista fatum integrae euaserunt. Audiamus earum nomina.
AESCHYLUSoptimus ciuis et miles, Tragoediaeque pater claruit ea tempestate, qua Miltiades, et Themistocles; Pythagorae sectator. Primus in lucem meliores Tragoedias protulit magno, audacique spiritu, sublimis, et grauis; sed saepe, dum veterem humilitatem quam longissime relinquere nititur, sit grandiloquus usque ad vitium. Argumenta Tragoediarum more aetatis illius sunt simplicia, actio una fere sine episodiis, et peripetia; inuolutio parua, personae paucae, credo ea de caussa, ut mentes spectatorum haberet collectas, et una in re detineret. Haec tamen omnia imaginatione sua fortissima, spirituque viuidissimo, et audacia incredibili sic adtollit, ut non actio, non sermo altius possit adsurgere. Personae illius seu bonae sint, seu malae, magno sunt animo, sublimique charactere. Quid esse potest magnificentius, quam Prometheus, et Etheocles, quamuis sint impii? Terrorem, stuporemque circumfert, et sensus omnes adtonitos facit. Tragoedias dedit multas; Suidas nonaginta dicit, Fabricius ultra centum numerat ex illis nominibus, quae adhuc viuunt. Lapsa in caput testudine mactatus esse dicitur apud Aelianum, et Valerium Maximum. Lycurgus orator Atheniensium celebris tanti illum fecit, ut statuam ei, et Sophocli aheneam poni curauerit, eorumque Tragoedias in tabulis publicis conseruari iusserit. Athenienses ciuis sui Tragoedias in certamen deferre posterioribus Poetis permisere, suntque eo modo multi coronati, quod indicio est, excellentes virtutes in iis reperiri.29
De his omnibus consuli possunt Aristoteles, Cicero, Pausanias, Quintilianus, Athenaeus, Gellius, Horatius, Philostratus, Plutarchus, Lucianus, Phrynicus, Lilius Gyraldus, Batteux, Sulzer etc.
Septem duntaxat supersunt. I.Prometheusvinctus, deinde fulmine percussus.30
I.A. Starckiusde Aeschylo, et eius imprimis Tragoedia Prometheus vinctus, Göttingae 1763. etIer. N. Eyringin Chrestomathia Tragica ibidem anno eodem.
II.Septem ad Thebas, seu Bellum inter fratres Etheoclem, et Polynicem; plena robore. III.Persae, seu victoria ad Salaminem relata.31
Peculiares commentarii reperiuntur Tom. XXIX. Commentariorum Acad. Inscript. aBurignyofacti.
IV.Agamemnon, seu caedes illius.32
AbbasSallieradnotationibus illustrauit Tom. XX. eorumdem Comment.
V.Coephorae, seu inferiae Agamemnoni missae.33
Χοη victima, libamen – a χεω fundo. Vindicta sumitur de Caede Agamemnonis.
VI.Eumenides, quae Orestem persequuntur propter parricidium.34
Chorus est 50 Furiarum. De hac iam memini.
VII.Supplices, seu Danaides, quae Deos orant, ut patri aliam mentem ingenerent.35
Editio harum Tragoediarum facta est a Cl.StanleioLondini anno 1663 cum bono Commentario; eandem Hagae Comitum iterauitIoa. Corn. Pavv.a 1748. Cl.Abreschanimaduersiones ad Aeschylum dedit Tom. 2. anno 1753. Non est necesse omnes dicere.Christian. Godef. SchützProf. Eloq. et Poes. in Academia Ienensi adornat nouissimam editionem cum commentariis, et variantibus lectionibus in quatuor Voluminibus. Primum anno 1782 exiit, in quo Prometheus vinctus, et Septem aduersus Thebas. Eruditi Helmstadienses (in Annal. Litter. anni 1783 mense augusto) non dubitant, quin editio ista locum occupatura, perpetuoque obtentura sit inter praestantissimas, bonaeque frugis plenissimas editiones, quibus nostra aetate auctores antiqui exornantur, quibusque imprimis Germaniae laetari licet, et quodam modo superbire. Non id enim solum agit vir doctissimus, ut optimas quasque aliorum animaduersiones in unum quasi thesaurum, usumque communem conferret, sed innumera fere loca ab aliis editoribus neglecta, aut infeliciter tentata sui ingenii beneficiis exornauit.
SOPHOCLESpoeta diuinus prius natus est, quam Euripides, sed eodem tempore vixit,36
Quo Aulus Torquatus filium, quod contra edictum cum hostibus victor dimicauerat, securi percussit, ait Gellius.
Socrate annis decem et septem senior, sapientia par,37
Nam ipse etiam, et Euripides Apollinis ore sapientes fuere, inquit Origenes contra Celsum.
patria Atticus. Quamuis esset loco tenui, adsumtus tamen in administrationem rei publicae praefuit domi, et militiae praetor cum Pericle.38
Cicero Lib. I. Off. n. 40. et alii referunt.
Ad sumam senectutem Tragoedias fecit, et teste Fabricio plures, quam 170, dedit. Quam admiranda foecunditas! Quater et vicesies in certamine Tragico vicit; reliquas habet septem. I.AiaxTelamonius perdita lite, quam cum Ulysse habuit pro armis Achillis, ita fuit perturbatus animo, ut insaniret, et in greges, armentaque, quae putabat esse Graecorum exercitum, crudeliter saeuiret. Recuperata mentis sanitate prae pudore sibi ipsi mortem consciscit: actio valde Aesthetica. II.Electrahabet idem argumentum, quod Choephorae apud Aeschylum, sed Tragoedia melior. III.Antigonequod cadauer sui fratris Polynicis terrae mandarit, mortis rea laqueo praeuertit poenam, et sponsus eius Haemon Creontis filius seipsum iugulat. IV.Oedipus Tyrannuscognito parricidio, nefandoque scelere oculos sibi eruit, et regnum deserit. Hoc Seneca, et Dryden imitatus est. V.Oedipus Coloneusmoritur exul. Credibile est voluisse Sophoclem hac Tragoedia illustrare locum suum natalem; erat enim Coloneus. Colon oppidum in Attica, unde tribus una Atheniensium denominata fuit. Dignum est memoria, quod narrat Cicero.39
Sophocles propter studium cum rem familiarem negligere videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quemadmodum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum, quasi desipientem, a re familiari remouerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat, et proxime scripserat, Oedipum Coloneum recitasse iudicibus, quaesiuisseque, num illud carmen desipientis videretur? quo recitato sententiis iudicum est liberatur. Lib. De Senect. n. 7. Addit Apuleius in priori oratione suae Apologiae, comperisse se iudices omnes tanto poetae adsurrexisse, eumque miris laudibus extulisse, nec multum abfuisse, quin accusatores potius dementiae condemnarent.
Dispositionem huius fabulae Graeci maxime admirantur, et stupendam videri volunt. Voltaire eandam historiam exhibuit. VI.Philoctetesin Lemno desertus, et cum dolore insanabili miserandum in modum colluctans. Argumentum est simplex, ac ἠδικον, non actione, personisque, sed adfectibus varium. VII.Trachiniaenomen habet a mulieribus Trachiniis, e quibus Chorus constituitur, ab urbe Trachine (Τραχιν) in Phtiotide ad montem Oetam ab Hercule condita, et dicta de asperitate loci. Habent furorem, et apotheosim Herculis. Induta enim veste, quae fuit imbuta sanguine Nessi Centauri, viuus exuritur qua parte fuit mortalis. Diuinitatem seminis sui Iupiter eripuit. Senecae Hercules Oetaeus idem est.40
Dicamne editiones harum Tragoediarum? una omnes sunt editae abHenrico Stephano, Ioachimo Camerario, Roberto Adams, Thoma Iohnson; - - ab aliis in alias Linguas traductae, aut singillamtim vulgatae. Tales adnotationes si faciam, multus ero; quod non est mei consilii. De GraecisFabriciiBibl. Gr. adeatur: nihil melius possum scribere.Ioannis Christo. Frid. SchulziiBibliotheca Litteraturae Graecae utile compendium est.
Sophoclis Tragoediae sunt totidem canones, sicut olim Polycleti statuae. Actio, distributio, personae, mores, characteres, doctrinae, et omnia suma. Electra, et Antigone praecipuam palmam tulere iudicio Graecorum; propter Antigonen obtinuit praefecturam Sami. De morte variant scriptores; Valerius Maximus, et Plinius aiunt eum accepto de victoria nuncio occubuisse; erat autem victoria in certamine Tragico. Lucianus, et Sotades grano uvae strangulatum prodidit anno aetatis quinto et nonagesimo, post Euripidem sexto. Ceterum sunt alii, qui eum fecerunt annosiorem.41
Nomina Auctorum, quorum auctoritate nisus sum in hoc argumento, consulto dissimulo: ita soleo facere. Multa sunt, nimius esse metuo, dicere non est necesse, nihil dico temere.
EURIPIDESparentibus ingenuis natus in insula Salamine Anaxagoram audiuit, sectatusque fuit Philosophos aliquo tempore, a quibus traxisse videtur consuetudinem dicendi sententiose: Socrati in primis carus; moribus asper, et ut Graeci dicunt μισογελως. Tragoedias, quantum adhuc rescisci potuit, dedit circiter CXXII: fabularum principiis argumenta primus inseruit: decies et quinquies duntaxat vicit iniuria iudicum. Remansere: I.Hecuba, quae filiam Polyxenam ad tumulum Achillis iugulari sustinuit, necem filii sui Polydori ulciscitur, et perfido Polymestori regi Thraciae oculos eruit, filios eius interficit, suorum liberorum cadauera tumulat. Habet hoc etiam Seneca in Troadibus, et Chateau-Brun, et Ludouicus Dolce. II.Orestesfuriis agitatus (quod Aeschylus magis Aesthetice praestitit) et ad mortem condemnatus commutata fortuna purificatur a caede, Hermionem Menelai filiam, Pylades autem Electram Orestis sororem coniugio accipit. Voltaire quoque dedit Orestem furore correptum. III.Phoenissaea Choro mulierum dicta Tragoedia historiam Belli Thebani exhibet; quorumdam iudicio prima. Seneca imitatus est. IV.Medeanotissimi facinoris mulier placuit etiam Senecae, Cornelio, et Dolce. Illa a Iasone repudiata antequam Corintho abire debuit, sponsam perfidi Iasonis Glaucam, huiusque patrem Creontem veste, et corona venenata perimit, duos suos liberos interficit, conscensoque curru draconum alatorum Athenas ad nouum sponsum Aegeum rapitur. V.Hippolytuscontinent incontinentiam Phaedrae. Videri potest Seneca, et Racine. VI.Alcestis, quae pro coniuge moritur, sed ab Hercule in vitam reducitur. In Dramaturgia Leonis Allacci reperiuntur quatuor Dramata Musica de Alceste, et duae Tragoediae. Idem argumentum resumsit Wieland, ediditque Lipsiae anno 1773. Aliud est opus Ranieri de Casalbigi, quod C. Glück redegit in modos Musicos. VII.Andromachepost mortem Hectoris Pyrrhus autem occiditur ab Oreste. Virgilius rem totam breuiter, sed valde bene eloquutus est Aeneidos tertio. VIII.Supplicessunt matres septem Procerum, qui ad Thebas ceciderunt; orant Theseum Atheniensem, ut cadauera mortuorum a Creonte, et Thebanis recuperet, ac in terra patria tumulari faciat. IX.Iphigenia in Aulideiam alias fuit a me dicta; pater eam parat victimam: Racinium, et Martellium conferre potes. X.Iphigenia in Tauris, de qua Poesi Generali. Eandem materiam habet Goymond de la Touche, Rucellai sub nomine Orestes, et Martelli. XI.Rhesusrex Thraciae, quem ad Troiam Diomedes, et Ulysses interfecere. De hac magna est controuersia. Rhesum non esse ab Euripide, non pauci autumarunt, ut primum prodiit. Hardion, et Valkanaer conati sunt euincere. Nouissime in hoc ipso posuit operam Christianus Daniel Beckius data in lucem Exercitatione Critica Lipsiae anno 1781. Caedes Rhesi non est apta Tragoediae Graecae, tota fabulae oeconomia vitium habet, pars prima non cohaeret cum altera: putes geminam esse actionem. Multa sunt ridicula, multa aliena; et quaecunque finguntur, fere contra leges verosimilitudinis finguntur. XII.Troadesostendunt Calamitatem Hecubae, quae capto Ilio, amissisque liberis in seruitutem datur Ulyssi. XIII.Bacchaehistoria Penthei, qui Baccho nolens sacrificare dilaceratur a sororibus suae matris. XIV.CyclopsPolyphemus ab Ulysse hospite, choroque Satyrorum excaecatur. Homeri est inuentio. XV.HeraclidaeHerculis posteri, qui se Athenas in tutelam contulerant, intentata vi repetuntur ad Eurystheum. Macaria virgo ex iis nobilissima oraculi non ignara Cereri sit victima, et suos, Athenasque periculo liberat. XVI.Helena, quam Menelaus euersa Troia ex Aegypto recipit. XVII.Ion.XVIII.Hercules Furensfilios interimit, uti apud Senecam. XIX.Electrainfra Sophocleam. Non habetur in editione Graeca Basileensi anni 1537, non in Latina anni 1558. Vulgata primum est Graece a Petro Victorio Florentino an. 1545. Comes Gozzi fabulam fuit aemulatus. XX.Danaeest fragmentum. – Euripides est poeta mire tener in sentiendo, viuax in cogitando, fortis in mouendo, disertus in eloquendo; Ciceroni propter sententiosum dicendi genus inprimis gratiosus: Cui tu (scribit ad Tironem) quantum credas, nescio. Ego certe singulos eius versus singula testimonia puto. Aristoteles postquam dixisset eas Tragoedias esse pulcherrimas, in quibus fortuna prospera mutatur in aduersam non propter improbitatem, sed propter errorem magnum, subdit: Errant, qui accusant Euripidem in eadem re, quod hoc faciat in Tragoediis. Id enim rectum est. – Euripides quamuis alia non bene disponat, hac tamen in parte inter poetas maxime adparet Tragicus. – Ad rem publicam numquam accessit; animo duntaxat illa cernebat, quae Sophoclem usus docuerat. In Macedonia laceratus a canibus traditur annos natus septuaginta quinque.42
Propter Euripidem quoque adiui multos Scriptores, ut optima quaeque noscerem dicere:Aristotelem, Priscianum, Plinium, Valerium Maximum, Ciceronem, Suidam, Stobaeum, Laetium, Gellium, Dionysium Halicarnasseum, Diodorum, Eusebium, Dionem Chrysostomum, - et alios multo plures, qui nobis aetate sunt viciniores, Criticos. De Editionibus, commentariis, Versionibus alii videantur.
Isti sunt, qui ex ingenti Tragicorum copia ad nos aliqua sui parte peruenerunt: Aeschylus, Sophocles, Euripides.Quisautemhorum praestantissimus?Unusquisque suas habet dotes; singuli singulari proprietate se commendant. Aeschylus est sublimis, ac terribilis in calamitate repraesentanda; Sophocles magnificus in dicendo, Euripides disertus, et sententiosus in docendo. Sed hic non unius characteris excellentia, verum totius Artis Tragicae notitia et obseruantia quaeritur. Sophocles, et Euripides quemadmodum aetate inferiores, ita Tragoediarum praestantia superiores Aeschylo iudicati sunt; quamquam pleraque illius quodammodo labore et studio tantum suo emendata, perpolita, et illustrata ederent. Scitum quippe fecerant Athenienses, ut Aeschyli fabulae in theatro agerentur.43
Tragoedias primus in lucemAeschylusprotulit, sublimis, et grauis, et grandiloquus saepe ad vitium; sed rudis in plerisque, et incompositus; propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permisere, suntque eo modo multi coronati, ait Quintil. L. X. Cap. 1.
Interrogatio igitur versatur inter Sophoclem, et Euripidem. Quintilianus acerrimi iudicii magister iniudicatum reliquit.44
Longe clarius illustrauerint hoc opusSophocles, atqueEuripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior? inter plurimos quaeritur. Idque ego sane – iniudicatum relinquo. Illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis, qui se ad agendum comparant, utiliorem longe Euripidem fore. Namque is et in sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus grauitas, et cothurnus, et sonus Sophoclis videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi; et sententiis densus, et in iis, quae a sapientibus sunt tradita, paene ipsis est par, et in dicendo, ec responsendo cuilibet eorum, qui fuerunt in foro diserti, comparandus. In adfectibus vero cum omnibus mirus, tum in iis, qui miseratione constant, facile praecipuus. Lib. X. Cap. 1.
Aristoteles inquit: Sophocles fecit homines, quales esse oportet; Euripides vero quales sunt.45
Cap. 25. Poetices.
Cicero multis in locis celebrat Sophoclem, adpellat poetam diuinum, libro primo de oratore sic loquitur, ut intelligi possit Sophoclem a se pro principe Tragicorum fuisse habitum. Ita Aristophanes, Virgilium, Martialis, et plures alii iudices.46
Plutarchusdat utrique vitium libro: περι του ἀκουειν etc. Euripidi την λαλιαν, loquacitatem, Sophocli την ἀναμαλιαν, inaequalitatem.Aristophanesin Ranis Sophoclem, et Aeschylum anteponit Euripidi. Vide Graecum epigramma III. Anthol. de sepulcro Sophoclis, ubi Obsopoeus notat praestantiam eius supra Aeschylum, et Euripidem.VirgiliusEcloga I.MartialisLib. 3. epigr. 20. item Lib. 5. epigr. 31.
Sophocles non est tam vehemens ac sublimis, quam Aeschylus; non tam verbose sapiens, quam Euripides, sed inter utrumque medius, grauitate, maiestate, virtutumque Tragicarum numero palma dignissimus. - - Haec de Graecis putaui disserenda sermone longiore propterea, quod prima Tragoediarum exemplaria det Graecia. Quid si aliae eorum Tragoediae euasissent iniuriam temporum? Sentio damnum irreparabile, mirorque vehementer Musam Tragicam in Graecia non multo annorum spatio ad istam maturitatem peruenisse, et quidem ex illa ruditate, quam aliqui non verentur dicere barbaram, sine certa melioris artis regula, exemploque peruenisse. Quot enim anni fluxere a Thespide ad Sophoclem, et Euripidem?47
Contuli Synopsim Historiae Litterariae etc.Ier. Nic. EyringGöttingae an. 1783 editam.
Multum boni sensus indidit natura illis hominibus. Qui sint Characteres Tragoediae Graecae? potest e dictis meis colligi. Praecipua illius proprietas est Unitas, et rerum, adfectuumque nobilis Simplicitas.48
Praeter Scriptores illos, quorum adhuc nomina dedi, utiles in rem istam esse possunt:Barnesde Tragoedia veterum Graecorum in editione Euripidis;I. G. Purmannde Gustu Graecorum Tragico Francofurti an. 1766.

SECTIO SECUNDA Tragoedia Romana.
DeTragoedia Romana non audeo accipere, quod in genere Scientiarum, et Artium dixit aliquando M. Tullius in Tusculanis Quaestionibus: Omnia nostros aut inuenisse per se sapientius, quam Graecos; aut accepta ab illis meliora. Fuisse Romanis suos Poetas, qui Tragoedias docuere, noui per quam bene.Liuium Andronicum, M. Pacuuium, L. Attiumseu Accium,M. Attilium, P. Pomponium Secundum, Sulpitiumoratorem tragicum,Seruium Sulpitiumiureconsultorum eloquentissimum,Rutilium Geminum,Gracchum, Turanium, Asinium Pollionem, Iulium Maternum- - optimi quique veterum saepe nominarunt.49
Cicero, Vitruuius, Iuidius, Liuius, Quintilianus, Suetonius, Pliniusuterque, Tacitus, Persius, Gellius, Valerius Maximus, Macrobiusetc. -
Ceterum gustus Romanorum in Tragoediis non videtur fuisse sincerus, ac purus: Graecis aequiparari nullo modo possunt. Illi ipsi Latini, qui de rebus suis saepe magnificentius scripsere, quam verius, dum de Tragicis, Tragoediisque suis meminerunt, aut nulla, aut certo non magna cum laude meminerunt. Credo eos ipsos obseruasse Latinas Tragoedias ad eam artis perfectionem, et actionis nobilitatem non adscendisse, in qua Graecos constitisse viderunt. Unum ex iis Quintilianum audiamus: Tragoediae scriptores Accius, atque Paciuuius clarissimi grauitate sententiarum, verborumque pondere, et auctoritate personarum. Ceterum nitor, et suma in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus, quam ipsis defuisse. Virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuuium videri doctiorem, qui esse docti adfectant, volunt. Iam Varii Thyestes cuilibet Graecorum comparari potest. Ouidii Medea videtur mihi ostendere, quantum vir ille praestare potuerit, si ingenio suo temperare, quam indulgere maluisset. Eorum, quos viderim, longe princeps Pomponius Secundus; quem senes parum Tragicum putabant, eruditione, ac nitore praestare confitebantur. Ita ille pro suis liberalissime.50
Lib. X. Cap. 1.
Suas illi res suo more celebrent. Reliquiae Tragoediae Romanae profecto non multum artis, gustusque Tragici praeferunt. Nihil dico de fragmentis; haec enim adeo minuta sunt, ut ex iis coniectura fieri non possit.51
Fragmenta eorum postStephanorum, etMartini Delrionisindustriam diligentius collecta sunt aPetro Scriueriocum praemissis auctorum, qui Tragicos laudant, testimoniis, et subiectis castigationibus, notisque uberioribusGerh. Io. VossiiLugduni Batan. an. 1720. Videre potes etiam in Collectione Pisaurensi. – Nomina multarum Tragoediarum enumerat Celeb. Fabrienus.
Solae sunt Tragoediae sub nomine Senecae, qui commune exitium superarunt. Hae autem quales?
SENECA, qui nobis ab imperio Augusti, et Tiberii innotuit, primus estM. Annaeuscognomento Rhetor, equestri ordine, doctrinaque nobilis. Liberos plures habuit, in quibusL. Annaeus SenecaPhilosophus totam urbem nominis sui celebritate impleuit. Huic quoque natus est filius e prima uxore, ut ipse pater meminit in consolatione ad Heluiam;52
Cap. XVI.
sed praematura morte extinctus. Quis ex istis sit auctor decem Tragoediarum? nescio. In Senecam Philosophum, qui ex carmine valuit, et praeter illas Tragoedias non esse unius auctoris. Iulius Caesar Scaliger existimat Senecam (seu quiscunque sit ille, qui dedit has tabulas) nullo Graecorum maiestate inferiorem; cultu vero, ac nitore Euripide maiorem. Inuentiones, inquit, saepe illorum sunt; at maiestas carminis, sonus, spiritus ipsius.53
Libr. VI. Poeticae Cap. VI.
Si Seneca leges Naturae, Artemque Poeticam obseruasset: si fuisset eo gustu, quo vel Sophocles apud Graecos, vel Cornelius apud Gallos excelluit, haberet superba Roma, quem primis omnium aetatum Tragicis opponat. Qui artem Tragicam melius cognouere, vident auctores earum Tragoediarum passim peccare. Argumenta omnium praeter Octauiam (quam verbere potius, quam plausu eruditorum dignam censuit Lipsius) sunt Graecorum veterum; personae supra modum elatae, et nonnumquam monstrose impiae. Ecce, ut aliquid adferam, Herculem! qui non solum in furore, sed etiam cum sibi redditur, minatur se Pindi nemus omne, Bacchique lucos, et Cytheronis iuga crematurum, hominesque, deosque cum omnibus eorum domibus, et templis, totaque urbe Thebana secum in exitium tracturum, arma nisi dentur sibi. -Quanta haec monstra! - - Atreus id agit, ut nullum relinquat facinus, quod sit atrox, et impium; et nullum relinquat facinus, quod sit atrox, et impium; et nullum est illi satis. Fiat nefas, inquit, quod Dii timetis. – Et postquam scelus inauditum perpetrauit, sic se iactare, gloriarique: Aequalis astris gradior, et conctos super, altum superbo vertice adtingens polum. Nunc decora regni teneo, nunc solium patris. Dimitto superos, sumam votorum adtigi - - -.54
In Thyeste a v. 885.
Nolo plura persequi. Aliud est vitium, quod personae harum Tragoediarum in sumis animi perturbationibus sint admodum verbosae, loquaces, ingeniosae, argutae, philosophicae, declamatoriae. Quocunque me verto, fere ubique ipsum poetam loqui, semperque metuere, ne parum dixisse videatur: tamquam idcirco conscendissent theatrum, et eloquentiam sui poetae declament. Eamus ad singularia, et conferamus Oedipum Tyrannum Sophoclis cum Oedipo Senecae, quod fecit Batteux; naturam, et portentum in hac oppositione magis aesthetice obseruabimus. - - Troades dicuntur optimae; hoc est, paucioribus vitiis laborare, quam aliae. - - Secundo loco ponitur Hippolytus. – Sunt in istis Tragoediis non parua, neque pauca ornamenta, sed non raro contra Decorum adposita; sunt iconismi, picturaeque artificiosae, sed non semper rei, personaeque adcommodatae; sunt cogitationes, sensusque viuaces, sed non tam actoribus, quam poetae proprii; sunt sententiae morales, et luminosae, sed saepe violentae, et otiosae; sunt pulcri versus, et elegantes, sed multi ad luxum, et ostentationem imprudenter congesti; quos si rescideris, probius fecisse censebere. Est aliqua rerum, verborumque maiestas, quod Scaligero placuit, sed valde frequenter inanis, et sine robore, animaque. Seneca primus est Tragicorum, qui Chorum veteris Tragoediae singularem dignitatem vitiauit, et in Thebaide prorsus omisit. – Lectio harum Tragoediarum illis seruire potest, qui Artem Dramaticam e principiis melioris gustus didicerunt: hi enim copiosos earum errores animaduertent, et sibi cauebunt; virtutes autem illas, quae potissimum in pathetica, fortique rerum expressione consistunt, in usum suum melius conuertere nouerint.

CAPUT QUARTUM. De Tragoedia Noua.

InterTragoediam Veterem Graecorum, et Nouam modernatum Gentium non leuia sunt discrimina. Non est mihi sermo de Tragoedia, quae nimium est vitiosa, et nobili hoc nomine indigna. Eam intelligo Tragoediam, veterem, et nouam, quae tenet artem, et tametsi aliquando declinet a regula, potiori tamen sui parte recte procedit, et cum dignitate desinit. Nostine veterum, nostrorumque Sculptorum ingenia, et opera? ad illa refero Tragicorum Dramata. Quamquam cur ego multos antiquorum suscitem? Phidiam esse notissimum nullus dubito. Tragoediae veteres videntur mihi esse similes statuis Phidiae, nouae autem illis simulacris, quae solent sculpere Artifices huius aetatis optimi. Statiae Phidiae habent in natura miram perfectionem, in humilitate magnificam sublimitatem; Signa autem nostra ostendunt in labore nimiam diligentiam, in ornatu multam varietatem, in nobilitate disparem magnificentiam, in perfectione magnum artificium. Illae sunt sincerae, conformesque naturae, haec autem ambitiosa, et adfectata; illae animum totum occupant, et sensuum omnium desideria implent, haec sua viuacitate cultuque venusto demulcent corda, et e mente discedunt. – Si conferatur ipsae Tragoediae, plura erunt capita discrepantiae, maioremque lucem adfundent ad ea, quae ego hic summatim adponere volui. – Alia est illa Tragoediarum dissimilitudo, quam facit Histrionia vetus, et noua. Actores antiqui, ut notum est, personati fuere, et ope tubae loquebantur; nostri vero longe melius ad naturam in vultu, voceque sua rem omnem peragunt. Poeta, qui condit Tragoediam, et actionem, et sermonem, et adfectum debet adcommodare Scenicis Actoribus: ita sunt factae meliores Tragoediae. Igitur cum olim modus agendi alter fuerit ab illo, quem aetas haec nostra in theatro seruat, hac etiam e caussa non unum discrimen enasci oportuit. Tragoedias nostras, eas praesertim, quae maiorem actionum varietatem, et adfectuum vehementiam habent, Histrionia Atheniensium non bene reddet in theatro. – Praeterea diuersitas Theatrorum facit diuersitatem Tragoediarum. Esto hoc. – Dissimilitudines veteris, et nouae Tragoediae non possunt vere obseruari, nisi utraque penitus cognoscatur. Tragoediam veterem in exemplis indicaui, quae si cura priuata lecta sunt, et ad artem Dramaticam, Tragicamque rite expensa, habeo, quod volui. Transeamus ad Tragoediam nouam, eamque apud Gentes in Poesi praecipuas inenta mente videamus. Tum magis erit ad rem quarere: quod sit discrimen inter veterem, nouamque Tragoediam? sic inquam praeter alia emolumenta hoc erit in acceptis, quod Gustus noster Tragicus gustu, sensuque Nationum doceatur. Prima se offert Tragoedia.

ITALORUM.
Scientiae, et Artes amoeniores tumulum, vitamque habuerunt in Italia: ultima eorum sedes hic fuit; deinde periuerunt. Primi erant Itali, qui eas iterum in vitam incoeperunt reuocare: quod mirum non est. Cum enim habitauerint inter rudera earum Artium, debebant tandem oculos aperire, et tristi in ruina reliquas pulchritudinem obseruare. Illi reipsa Musas excitarunt, habitique diu sunt, omnis institutionis exemplum.Petrus e Comitibus Calepioanno 1732 Poesim Tragicam Italorum cum ea, quae Gallorum est, adduxit in contentionem, et optimas utriusque gentis Tragoedias e regulis ab Aristotele traditis se diiudicasse processus fuit. Vere, an speciose praestiterit? viderint iudices. Non semper deponimus hominem, dum in caussa propria sumus arbitri; animus enim eam in partem inclinat intellectum, et gustum, in quam ipse motus est. Est aliquis spiritus, qui Nationes animat, et seipsum magis, quam alios amat. Idcirco vel illi de hac, et simili controuersia censeant, qui nec Itali sunt, nec Franci, vel certe gentilitium animum exuant, positoque omni praeiudicio ad plenam aequanimitatem sese redigant: quod non est operis exigui. Nullo partis studio agi nos saepe dicimus, cum maxime agimur: adeo spiritus ille caecus est.Ioannes Georgius Trissino, quem inter Epicos honoris gratia nominaui, Sophoclem et Euripidem ostentauit suis popularibus, et primum exemplum Tragoediae dedit in Sophonisba anno 1514. Quicunque seculo hoc sexto decimo inter Italos voluere videri Tragici, vel Historiam magis, quam Artem Dramaticam, sunt sequuti, vel oeconomiam Graecorum aemulati; in hoc omnes (nam qui pro merito erunt eximii?) sunt pares, quod Declamationes Oratorias in personis aliorum inter scenas theatrales instituerint. Maxime declamatiorius dicitur ComesPomponius Torelliin Galatea, Merope, Tancredo, Victoria, Polydoro Priami. Historiae fideliter inhaeretLudouicus Martelliin Tullia Tarquiniorum coniuge execranda, etTorquatus Tassus, ille Hierosolymitanus, in Torismundo. Tulliam describit Liuius, Torismundum referunt annales Gothorum.Ludouicus DomenecchiPrognem,Speronus SperoniCanacem ex Mythologia ad formam Dramaticam deduxit. In seruili Graecorum imitatione persisteruntIonnes RucellaiLatinis Oricellarius, qui Rosmundam ex Hecuba, Orestem ex Iphigenia Taurica Euripidis;Ludouicus Alamanus, qui Antigonem; etIoannes Andreas Anguillara, qui Oedipum e scriptis Sophoclis reuocarunt.Ludouicus Dolcepraeclari nominis poeta magnam eorum partem, quae dedit, ex ingenio, opereque antiquorum dedit; ita me docet eius Iocasta, Medea, Thyestes, Hecuba, Iphigenia - -. Sic fere faciunt, qui rem agunt, cuius artem, gustumque non omnino habent; non suis, sed alienis oculis adspiciunt, et qua alii praeiuere, tutum pulchrumque putant insequi.Ioan. Bapt. GyraldusAcademico nomineCynthiusChorum etiam veterem instaurauit. – Hos ego tametsi pro gustu Italiae hodiernae non probem, tamen putarem operae pretium fecisse, si posteros habuissent continuo sectatores. Initiium non fuit malum; nihil illico sit perfectum: multa tentando, saepe aberrando, et vitia corrigendo venitur ad artem. Italia seculi decimi septimi coepit adamare Nugas extemporales, et Tragicomoedias Hispanienses; unde mihi videntur longe maiori vituperio digni, qui incrementa boni gustus vitiis obruerunt, quam illi laude, qui Tragoediam ad aliquam polituram educere inchoarunt.Prosper Buonarelliin Solimanno,Siluanus Razziin Gismunda Tassi,Bongianni Grataroloin Althea, Astyanacte, et Polyxena;Ioan. Bapt. Ghiradelliin Constantino,Antonius Caraccioin Conradino,Baruffaldiin Iocasta Musam Tragicam experiri tentauere. Possumne sine culpa adferre haec, et alia nomina Tragoediarum, Auctorumque? Nomina Scriptorum qualiumcunque non nescire interest ad Historiam Litterariam; argumenta vero Tragoediarum, cum mihi res factas in memoriam reuocant, mirifice delectant mentem et animum, unaque monent: multa, quae nunc a nostris Dramaturgis adducuntur in theatrum, iam antea pari, vel impari successu a quibusdam, qui Poetarum in choro censeri voluerunt, fuisse adtentata. Propositum meum est Gustum etiam catalogo rerum et nominum adiuuare.Ioannes Vincentius Grauinasuo facto docet non aeque facile esse docere, et facere. Si Tragoediae illius tam essent probae, quam praecepta poetica, meliore loco deberent collocari. Palamedes, Andromeda, Appius Claudius, Papinianus, et Seruius Tullius argumenta sunt cothurno digna; quae cum anxie laborat ex arte componere, magis fertur studio eruditionis, quam spiritu, gustuque poetico. – Seculo hoc nostro numerantur valde copiosi, qui una alteraue Tragoedia visi sibi sunt inclarescere. Ego sim nimius, si huc eos nullo discrimine inferam. Et quo demum fine? dicent mei arbitri. Qui sunt magis meriti, faciam, ut in laudem veniant; quamquam omnes, qui modo florent, extra patriam nosci non possint.Petrus Iacobus Martellidiuersus a Ludouico, etIoannes Antonius Bianchiexempla Gallica voluere imitari; ComesDurante Contipictorem Tragicum se praestitit in Caesare, Iunio, Marco Brutuo, et Druso.Petrus Bichieraiquae in vitiis theatri posuit, caute vitauit in suis Tragoediis Virginia, et Cleone; praemisit enim Commentationem suam de lapsu Theatri hodierni.Iosephus Angelelli, Antonius Parabo, ComesCalini,ComesOctauius Magnocauallo, Franc. Xau. Bettinelimagister artis,Ioannes Georgius de Albertis, Andreas Willi, Scarsetti, Catanni, Granelli, Campi- - noti sunt a suis lucubrationibus.Iosephi Carpaniseptem Tragoedias latino carmine iterum iterumque vulgatas non debeo relinquere.Scipioni Maffeimultum debet Tragoedia patria. Ille enim magna cum industria construxit historiam, at apologiam theatri; ille Theatrum Italicum, seu syllogen Tragoediarum Italicarum inchoauit, et ut alii sequerentur, exemplo incitauit; ille celebratissimi nominis opus Meropem condidit, quam Italia saepius, quam quinquagies, litteris publicis editam vidit: quam Voltaire rari gustus vit imitari non erubuit; quam Gallia, Anglia, et Germania suo sermone loquentem audiit. Solent Itali meliores Tragoedias coronare; quod non uni earum, quas hic enumeraui, contigit: Cornelium tamen nondum habent.Ioannes Pizziin suo de Tragica, Comicaque Poesi libro anni 1772 spiritu nationali inflamatus id agit, ut Ciues suos ad optimum Theatri gustum accendat, et ad eum, qui summus esse potest, honoris gradum prouehat. ComesAlfierinon multo ante, quam ista scriberem, duo volumina Tragoediarum fecit iuris publici. Iudicia Gentis eruditae sunt diuisa; sunt, qui dicunt eum esse Sophoclem Italicum; alii praeter aliquas, quae ne felicibus quidem desunt, maculas duritiem sermonis sentire sibi videntur. Ingenium Tragicum non potest illi abiudicari.Maria Fortunaest mater duarum elegantium Tragoediarum Sappho, et Sapphira: Italia numquam caret mulieribus insigniter doctis. Est autem Poesis ingenio muliebri praeprimis idonea. Ulyssem Tragiediam gustu simplicissimo compositam noui abHippolyto Piedemontepoeta adolescente, in quo Italia sperat magnum Tragoedum.Hieronymus Pompei, quem audio inter viros Italiae litteratissimos aestimari, dum tubam Tragicam accipit, et cothurnum induit, nihil nisi summe Tragicum sonat. – Secundo loco consideranda venit Tragoedia.

HISPANORUM.
An Natio sit alia, quae spectaculis eum in modum oblectari gestiat, quem in Hispania non ignoramus aestuare? dubito. Comoedias, Tragicomoeadias, et Ludos intermedios habuere frequentes vetustis temporibus. Seculo sexto decimo aliquod fundamentum Tragoediae posueruntFerdinandus Perez de Olina,etIoannes de la Cueua. Christophorus de Viruessuccessit in theatrum scenicum ex arena militari; fuit enim in castris. PostideaGuillen de Castroprimus fuit habitus in Arte Dramatica; quae qualis fuerit? demonstrant eius opera anno 1625 duobus tomis euulgata. Petrus Cornelius Tragoediam suam celeberrimam Cid mutuatus est ab isto poeta. Tandem prodigiosus ille Genius, quem in Romanensi, Epicaque Poesi praecipuo cum honore dixi,Felix Lopez de Vega Carpiotheatrum suorum popularium meliori forma donauit. Quod ad optimam regulam non perduxerit, non illius voluntati, et gustui, cui parum defuit, sed ignorantiae, et malo gentis sensui tribuendum est. Seponam hunc Virum, donec ad Comoediam veniam; illi enim prouinciae iure potiore debetur.Franciscum Lopez de Zaratepropter Herculem Furentem,Hieronymum Bermudezpropter Nisen Laureatam, et alteram Miserabilem nomino. DeAugustino Montianoy Luyado, qui duas Tragoedias: Virginiam, et Ataulphum construxit, ac utrique Commentarium super historia Tragoediae Hispanicae praefixit proponam opinionem P. Iosephi Francisci Isla S. I.; si tamen, ut traditur, is est, qui litteris complexus est Acta Fratris Gerundii de Campazas, alias Zotes O. P. Liber est gustui aetatis nostrae valde gratus. Duo illi Tractatus, inquit Isla, magna cum doctrina, prudentiaque de historia Tragoediae Hispaniensis conscripti cum duabus Tragoediis Virginia, et Ataulpho, quas Augustinus Montiano y Luyado anno 1750, e 1753 publico donauerat, debent omnibus gentibus fidem facere, habere nos Hispanos Sophoclem hoc tempore, qui Graeco illi Tragico comparari possit. Non imitatur famosos illos Gallorum principes Cornelium, et Racinium, sed errata detegit, emendatque. Non infrigit suam actionem infelici quodam episodio, ut in Oedipo Cornelius; amore enim illo frigido, quem Theseus habet in Dirceam, necesse est Drama diuidi, non augeri. Non distrahit auditorum mentes, uti Racinus, pugna duorum characterem, quorum alter est in teneritudine Hippolyti, alter in furore Phaedrae. Non loquitur eo cum fastu et tumore, qui Cornelius in Cinna superbit. Describit Virginiae mortem, quam illi pater, ut puellam eriperet sceleri Appii, dolore coactus intulit, non illa florida, picturataque eloquentia, quam Racinius instruit, dum Hippolytum a monstro marino dilaceratum Theseo narrat ore Theramenis. Apud Montianum oratio Lucii Virginii ciuis Romani est nobilis, sed non arte fastuosa; sermo Gothorum incultus, sed non arte quaesitus; adfectus sunt vehementes, sed non ultra modum elati, et adfectati. In utraque Tragoedia praecipuus animi motus est Amor; huic inaedificatur et Virginia, et Ataulphus; hic adfectus moderatur utramque. Quid vero est in hoc, aut illo opere, quod seuerissimus Censor, honestatisque custos potest reprehendere? Prudentissimus ille probitatis arbiter Archi Episcopus Franciscus Fenelon, qui in optimos quosque suae gentis Poetas Tragicos solebat inuehi, quod Tragoediis suis, repugnante natura et artis, et argumenti, amores immiscerent, eorumque insania rem cetera optimam corrumperent, atque profanarent, Fenelonius inquam si videat, non inuitus adprobabit purum, et honestum illum amorem, quo Virginia fertur in sponsum Icilium, Placidia in coniugem Ataulphum. Absoluam paucis, quod est grauissimum: Nemo est adhuc, qui meliores regulas et dedisset, et ipso in opere felicius expressisset, quam Montianus dedit, ac expressit. Leges illius sunt rectae, ordinatae, clarae, prudentes, dignae, et perfectae; Tragoediae ut leges. – Ita scriptor de vita Gerundii.55
Opus est in duas partes diuisum; pars prima fuit adprobata ab Inquisitione Hispanica; altera, quae serius exiit, reiecta. Legi lubenter illam apologiam, quamP. Islahoc etiam in negotio scripsit Bononiae anno 1781; refert eamD. de MurrTom. X. Diari Artium, et Litteraturae contraAntonium Capdeuilam. Virginiam Montiani cum primo de historia Tragoediae Hispanicae tractatu anno 1754D. d’ Hermillytraduxit in sermonem Gallicum, quo Cl.Lessingusus est. Ataulphum etiam pari oratione promulgatum anno 1771 deprehendit. – In Varietatibus Litterariis anni 1769Arnaldi, etSuardiGallorum reperiuntur nonnulla, quae ad cognitionem Tragoediae Hispanicae possunt esse idonea.
Illustris ille vir Augustinus de Montiano totus est in eo, ut palam faciat in Hispania non desiderari bonas Tragoedias; quod cum laborat euincere, frequentes enumerat, easque cum legibus boni gustus contendit.LUSITANIquem habeant gustum Tragoediarum? coniici potest e Dramaturgia Hispanica: una est natio, sanguis unus. Tametsi mores aliquos mutauerint, tamen similitudinem genii, sanguinisque cognationem retinuerunt. Ideo celebratissimusLud. Ios. Velasquezin historia Poeseos Hispanicae Lusitanam quoque complectitur. Dicamne? Hispanos, et Lusitanos videtur adiuuare Natura, ut possint in cothurnos facilius adsurgere. Graues animi, et cum pondere quodam elati; motus vehementes, et turbidi; sermo grandis, et maiestati natus; pompa gestuum, et actionum non ambitiose quaesita, sed e praecepto genii adparata sunt totidem adminicula ad grauitatem Tragicam.

ANGLORUM.
Tragoedia melior est, quam Comoedia; natura enim magis feruntur ad seria, grauiaque, quam ad ludicra. Inter eos neminem noui, qui originem, et antiquitatem Dramaturgiae Britannicae melius, quamThomas Hankins, euoluisset, certioribusque documentis demonstrasset anno 1773. Eruditus in FranciaLe BlancTragoedias Angliae non uno de vitio accusauit: Supra modum, ait, terrifica sunt ibi theatra, inhumana, portentosa; et alia praeterea nomina congerit in vituperia. Tangi se, suamque gentem de prauitate gustus non tam vere argui, quam ignominia notari non tulitGuthrie; multo cum stomacho conscripsit librum, in quo accusationes aduersarii capitatim destruere, honoremque Britannici nominis in theatro Tragico vindicare nititur. Rarum est in pugnis eiusmodi aestu non auferri ultra limites veri, et decori. Fauor, et odium mortalium ea, quae mala sunt, tegit, bona vero magis speciosa facit.Wilhelmus Shakespearnon suis tantum ciuibus, sed nobis etiam videri potest prodigium naturae; qui si suum ingenium Arti Poeticae adtemperare didicisset, inter omnes gentium, et aetatum poetas emineret. Pater est, et creator Theatri Anglici, phantasia facili et copiosa, ingenio celeri et perspicuo, spiritu ardenti et concitato, oestro summo, enthusiasmo incredibili. Adfectiones animi humani nemo melius obseruauit; nemo illum aut teneritudine cordis, aut fortitudine animi superauit. Dramata sua nec Tragoedias nominauit, nec Comoedias; non sunt enim exacta ad omnes artis regulas. Singulare illi est, quod et virtutibus, et vitiis excellant; ideo quae ad theatrum educuntur, ad formam artis nostrae componuntur. Nomen Shakespear notum est omnibus, qui non nihil de theatro norunt: Idolum Tragicorum est. Si ita est, ut Farmer, aliique adseuerant, Shakespearum neque cognitione linguarum veterum, neque varietate scientiarum fuisse instructum, sane miraculo simile videri debet, quod natura duce et auspice eas Tragoediae virtutes obtinuerit, quas doctissimi etiam viri, summique poetae aemulari debent. Rex Lear, Macbeth, Romeus et Iulia, Hamlet, Othello - - spectatissima sunt. Anno 1616 siniuit vitam. –Franciscus Beaumont,etIoannes Fletcherraro inter poetas exemplo unitis viribus elaborarunt in suis dramatibus. Ferunt, laborem ita fuisse diuisum, ut Beaumont actionem inueniret, et disponeret; Fletcher dialogum, et alia omnia adcommodaret. –Beniamin Iohnsontertio post Shakespear loco, quamuis duas tantum Tragoedias Catilinam, et Seianum dederit,Philippus Massingerin commotione animorum fortior,Ioannes Drydenin inueniendo mire secundus,Thomas Orrwayin amore felix,Nicolaus RomeAnglorum Racinius,AddissonCatonem duntaxat exhibuit,Thomas Southernedramata sua conformauit indoli Tragoediae,Ambrosius PhilippsGallici gustus,Georgius Lilloauctor Tragoediae ciuilis,Iacobus Thomsonmultus in pingendo,Eduardus Moore, quem Saurin Gallus imitatus est in Beuerley,Youngh, ut notum esse non dubito, grauissimus in perturbationibus animorum;Mason, qui Chorum veterem reducere adtentauit;Henrius Brooke, a quo est Comes Essexiae, Montezuma et plura nomina;Ioannes Hume- -. In isto desino. Singulorum characterem aliquem indicasse sat est.Gerardus Langbainedito volumine anno 1691 enarrauit vitam et opera eorum in Anglia Dramaticorum, qui sermone patrio loquuti sunt in theatris.Gildoncollectionem illam continuauit, et nomine Completi Catalogi insigniuit anno 1726. Iam antea, anno nimirum 1720 coepit emanare Sylloge optimorum Dramatum; successit alter in scribendo, qui suum etiam titulum voluit occultum, textuitque seriem multorum Dramaticorum anno 1750. Anno deinde 1762 primum adparuere decem illa volumina, quae nomen Theatri Anglici prae fronte gerunt, et nouis iterum litteris anno 1767 prodiuerunt. Cl.Dodsleyaliam fecit collectionem veterum Dramatum per tomos duodecim an. 1760, quae iam iteratis typis est descripta an. 1780. Plura sunt in Anglia scripta Periodica, quae censuram Theatri Anglici in genere, specieque exercent, et mentem gustumque suorum docent.Theophilus Cibberdedit Biographiam Theatralem anno 1757; alia ab alio venit in lucem anno 1771, in qua proponuntur Actores praecipui. – Haec, si quis quaerat, dicere volui, ut qui Tragoedias Angliae maiori cum nototoa resciscere cupiat, quos consulendos habeat? nouerit. Scriptores autem isti, censoresque non solum Tragica Dramata, sed etiam Comica referunt, et diiudicant.CollierTheatrum Anglicum contulit cum Athenensi, Romano, et Gallico; similitudines, et discrimina ostendit erudito iudicio.

GALLORUM
Tragoediam cum Graeca composuerunt, et utriusque virtutes, ac vitia ad bilancem expenderuntPetrus Brumoy, etLudouicus Iaquet. Eiusdem argumenti librum Lugduni anno 1760 editum memini tacito auctoris nomine.Franciscus Antonius Cheurieranno 1750 peculiari dissertatione nisus est persuadere: ultima hac aetate suae Nationi deberi gloriam praerogatiuae Tragicae. Gallica Tragoedia nulli plus, quamPetro Corneille, debet, viro ad consumationem Artis Tragicae procreato, in quo natura visa est experiri, quatenus humanum ingenium possit cogitando adsurgere; ille ut meruit, Magnus est cognomine. Opera illius Tragica sunt: Medea, Cid, Horatius, Cinna, Polyeuctus, Rodogune, Theodora, Herclius, Nicomedes, Sertorius, Oedipus, Sophonisba, Otho, Agesilaus, Attila, Titus, Berenice, Pulcheria, Surena --. Mortuus est anno 1684 aetatis 59. – Senescente Cornelio venit in publicumIoannes Racineingenio felix, artificio solers, naturae sciens, limae patiens, spoliis Graeciae diues, sermone purus, versu lenis, qui totum animum intendit ad suscitandos in Tragoedia ignes amatorios, siue ita ferret hominis indoles mitior, siue ita suaderet laudis acrior aemulatio. Ab illo est Thebais, Alexander M. Andromache, Britannicus, Berenice, Baiazetes, Mitridates, Iphigenia, Phaedra, Esther, Athalia nexu rerum, et charactere morum optima. Istos Tragoediae Gallicae duumviros valde bene contulit La Bruyere, et differentiam indicauit; ego rem fere eandem dabo verbis Caroli Porreé. Cornelius grandia sectatus perculerat mentes ambitiosa quadam maiestate sententiarum; Racinius mollia imitatus animos suaui quadam adfectuum teneritudine demulsit. Ille suos heroas supra humanae sortis praestantiam extulerat; hic suos demisit ad omnem humanae fragilitatis debilitatem. Ille suum cuique proprium et gentile adseruerat ingenium pro vario terrarum et gentium discrimine; hic neglecta rerum discrepantia et nationum, Gallicam omnibus, id est, teneram, blandamque adtribuit indolem. Alter feminis quoque adflauerat spiritus heroum graues, et tragicos; alter viris etiam sensiculos heroidum inspirauit dulces, et elegiacos. Ille in aulas regum animo penetrauerat, ut ibi prudentiae politicae machinationes detegeret; hic in puellarum coetus cogitatione irrepsit; ut illic artis amatoriae calliditates deprehenderet. Cornelius sublime volans ut Iouis ales inter fulgura et fulmina ludibundus omnia fragore compleuerat; Racinius ut Veneris columbulus circum rosaria, et myrteta volitans omnia gemitibus personuit. Cornelius denique quod magis arduum, magnisque casibus obnoxium est, altius semper nitendo, et admirationem mouendo quaesiuerat plausum, et vel ab inuitis extorserat; Racinius contra, quod magis pronum est, magisque tutum rarius adsurgendo, scite volatum sustinendo, mox ad amores reuolando eblanditus est suffragia, et a volentibus obtinuit. Neque vero in ventos abiuerunt eius suspiria; per ea factus est voti compos. Suas quidem Cornelio non excussit laureas, sed myrteas ei coronas sui passim heroes, ac suae potissimum heroides certatim intexerunt. Non expulit aemulum regno, sed theatro solium cum eo paritus est: diuisum imperium cum Aquila Columbulus impetrauit: sic ille de Theatro. – Post hos ut nomineturFran. Maria Arouet de Voltaire, magnificentia Tragoediae postulat. Oedipus, Mariamne, Mors Caesaris, Zaire, Alzire, Merope, Mahometh, Semiramis, Orestes, et plura alia celebrantur. Irene illius est ultima, quam ut in theatro videat, Parisios se contulit, et inter applausus morem accepit. Tragoedos alios sine discrimine percensebo.Thomas CorneillePetri frater,Ioannes Campistronimitator Racinii praecipuus,Prosper de Crebilloninter suos maxime terrificus,Alexis Pirous, Claudius Iosephus Dorat, Franc. Thomas Arnauld, Bern. Ios. Saurin, Ant. Mart. le Miere, Bürette de Belloy, Edmundus de Sauuigny, Ioan. Franc. de Bastide, Ioan. Fran. Marmontel, Collé, De l’ Harpe, Champfort, - -. Superest, ut quibus e libris Dramata Gallorum cuiuslibet generis possint cognosci, succincte proponam. Anno 1718 prima Dramatum collectio facta est sub titulo:Theatrum Gallicum; anno 1735 insequutum estNouum Theatrumper octo volumina. Anno 1720Bernardus de Fontenellecomplexus estHistoriam Theatri Galliciusque ad tempus Petri Cornelii; quam anno 1735 continuauitPetrus Franciscus Godard de Beauchamp. Idem argumentum quindecim libris edidere fratresFranciscus, etClaudius Parfaictanno 1734. Iam antea, anno videlicet 1733, vulgata fuitBibliotheca Theatro Gallici, et deinde 768 tribus tomis aucta aFrancisco CaroloDucede Valiere. Anno 1751de la PorteconscripsitSpectacula Parisina; post paulloCarolus de FieuxEquesde MouhycomposuitTabularum Dramaticum. Anno 1767 datum est initiumFastis Theatralibus, qui per annos singulos extenduntur. Anno 1769 comparuit scriptum:Nouus Spectator; 1775 AnecdotaDramatica;1776Lexicon Dramaticum,etEphemerides Theatrales. Quidquid est Dramatum Gallicorum, his in libris memoratur. Hic est videre Poesim eorum Dramaticam, et opera scenica. Quoscunque habuere Dramaticos, Scriptores, et Actores, istis in litteris cum laude, vel vituperio exhibentur. Non puto esse gentem, quae historiam, gustumque sui theatri maiore cum industria collegisset. Proinde hi eorum libri non solum pro Tragoedia, sed etiam pro Comico, Musicoque Dramate opitulari possunt. Quod ego hic monere volo, ne deinde necesse habeam dicere, quod iam dictum est.

GERMANORUM
De Tragoedia unde ordiar dicere? – Dum in hac cogitatione verso mentem, forte occurrit in oculos scriptum quoddam periodicum, cui Titulus: Annales Gustus-.56
Iahr Bücher des Geschmaks, und der Aufklärung. Leipzig 1783.
Non dicam blandiendi caussa: querela Scriptoris sum offensus, quod audirem aliud ab eo dici, quam mea expectatio fuerit. Ego de Theatris Germaniae fauentiore, firmioreque sum opinione, quam ut verbis alicuius debilitari, frangique possim: puto autem Theatra Germaniae prae ceteris mihi esse cognitissima. Vera encomia dicerem, si dicenda putarem. –Andreas Gryphius, qui circa medium seculi prioris floruit, si vidisset regulas exemplaque theatri hodierni, meliori cum gustu fuerat daturus suas Tragoedias. Multum interest, qua quis aetate, artiumque conditione viuat. Personas eius allegoricas, et Spiritus in scena spectabiles, loquentesue non toleramus. Ioannes Elias Schlegel Gryphium cum Shakespear comparauit, et quid inter utrumque sit conuenientiae, ac dissimilitudinis? maiore cum laude, quam veritate dixit. Characteres illi sunt magis ex eius merito, quos in Iconismis Germanorum Poetarum, et Prosaistarum lego.Danielis Caspar de LohensteinTragoedias non ut imitemur adfero, sed ne sensu nostro comprobemus, volo. Exemplo Senecae, gustuque quorumdam Italorum corruptus tumorem, declamationem, argutias, et allegorias frigidas, imagines ineptas, allusioines obscuras, aliaque vitia miscet non malis dotibus. Ioannes Iacobus Breitinger spiritum, et gustum illius scite adumbrauit. Nomen illud nobile venit in contemtum: nobilitas gustus spectatur in Bellis Artibus. Vide coenam Nasidieni apud Horatium;57
Lib. II. Serm. 8.
et adparatum Lohensteinii puta deteriorem; quem nos, ait ibi Fundanus, sic odimus ulti, ut nihil omnino gustaremus, velut illis Canidia adstasset peior serpentibus Afris.Ioannis Eliae Schlegelmors immatura detrimento fuit Theatro Germanico; Tragoediae illius multum Graecitatis habent; cor in sentiendo facile, animus in motu vehemens, ignis et spiritus in agendo viuus, sermo plenus, et heroicus, character in pingendo proprius, Genius Tragicus, naturam pulchram magis quam ordinariam sequitur, ditior in sententiis, quam iconismis. – Haec omnia ad nos informandos seruiunt.Ioan. Frid. L. B. de Kroneckquam maturus fuerit in sua iuuentute, docent duae ab illo Tragoediae, praecipue Codrus, in qua ars, magnitudo animi, sententiarum varietas, versuumque harmonia laudi est; vitiae quae sunt, amore patriae condecorare nititur,Ioachim Wilhel. de Braweanno aetatis vicesimo est ereptus. Duas eius Tragoedias Libertinum, et Brutum in vitam protulit Lessing, an Ramler? quantus hic et ille vir! Possunt aliquando etiam Iuuenes Cothurnum induere, gestareque cum laude. Si quem in eo casum, erroremque faciant, aetati libenter condonamus.Ioan. Christian. Brandese melioribus theatri poetis, et actoribus. Indoles, ars, et gustus hunc ei honorem deposcit. Oliuiam, et Ottiliam non ignorant amici spectaculorum. – Comes Ugolinus, nota e Dante Alighieri historia, fame coactus seipsum deuorat; hoc argumentum est Tragoediae horrendum, et nauseosum, quamIoannes Wilhel. de Gerstenbergvehementissimo animi sensu, et effreni, ferocique imaginandi vi non ad spectandum puto, sed ad legendum elaborauit. Carcer, fames, dolor, anxietas, lamenta, desperatio, mors - - omnia supra modum educta. Nec Prometheus tam triste queritur, nec Eumenides tam horride furunt apud Aeschylum. Spectacula talia sic animum, naturamque commouent, ut euertant. –Ioan. Wolfg. Göthesi singularia naturae, industriaeque munera conferat ad Tragoediam, quem est habiturus ante se? –Frid. Theoph. Klopstocketiam in Tragoedia sibi similis; an Aeschylo fortior in exprimendis hominum adfectibus, animorumque commotionibus? –Ephraim Lessingmagister, arbiterque theatri, et poeta optimus. Hic unus est, qui nec ex antiquis, nec ab externis quidquam mutuatus videtur sua ad spectacula: ille ipse est creator. Quod est documento, non ita effaetam esse naturam, ut hominem veteribus parem edere non possit. Tamen multa eum didicisse aliorum exemplo, gustumque suum doctrina gentium exterarum perpoliuisse cur dubitem? In characteribus, et dialogismis seipsum superat. Miss Sara Samson, et Emilia Galotti numquam peribunt. –Christianus Felix Weisse, ut Voltaire in Gallica, est in Germania Tragoedia, tenetque medium inter Anglos et Gallos modum. In delectu materiae prudens, in arte facilis, et quasi sine arte, in implectendo ingeniosus, in euoluendo naturalis, in moribus personarum constans, in sermone cultus et secundus; aliquando magis lyricus. –Christoph. Mart. Wieland, mens inexhausta, ut ostendat nullam esse Poeticae partem, cui non sit ingenio par, dedit duas Tragoedias. Isti sufficiunt ad meum propositum. Iam dicam, unde possit Idea, Gustusque Theatri Gemanici peti? Hoc ipsum scire iuuerit ad Comoediam.Ioannes Christoph. Gottsched, qui certe litteraturae patriae magis, quam suo honori profuit, anno 1757 iniuit seriem omnium eorum Dramatum, quae ab anno 1450 producta esse nouit. Anno 1750Ephraim Lessing, etChrist. Myliusaequato labore inchoarunt folia quaedam periodicade Historia, et Incremento Theatri; desierunt in libro quarto. Idem ille Lessing anno 1754Bibliothecam Theatralemad eum fere modum, quo libri priores facti sunt, exhibuit in quartor aliis voluminibus. Vidimus aceruum e diuitiis variarum Nationum congestum. Opus eiusdem magis est classicumDramaturgiain duobus tomis.Fridericus Nicolaiin Bibliotheca Bellarum Artium, et Uniuersali continet ingentem rerum copiam.Iosephus de SonnenfelsPoliticorum in paucis celebris quae anno 1768 scripsit in epistolis de Theatro Viennensi, magna parte ad doctrinam Poeseos Dramaticae pertinent.Theatrum Germanorumab anno 1762 colligit diuersa Tragoediarum, Comoediarumque exempla in tomis octodecim.Chronologia Theatri Germaniciauctorem habuit diligentissimumChristianum Henricum Schmidtanno 1775.Theatrum Hamburgensecoepit in Roscio aetatis nostraeSchröderanno 1776.Ephemerides Theatralespro Germania ab anno 1777 debemus Cl.Reichard; est in illis magna rerum supellex. Multa sunt Scripta Periodica, quae in annos singulos eduntur variis sub titulis, utiDramaturgia, Ephemerides, Fasti Theatrales, Mercurius Germanicus, Calendarium Gothanum, Fragmenta Dramaturgica.

LIBER TERTIUS DE COMOEDIA.

CAPUT PRIMUM. De Primordio, et Nomine Comoediae.

Comoedianostra non est, quod origo nominis dicit; aut enim verbum istud componitur e vocibus κωμη et ὠδη, et significatpaganum cantumea de caussa, quod homines adolescentes, antequam Anthenienses in ciuitatem coaluissent, poemata sua in vicis recitare, canereque soliti fuerint; aut dicitur a κωμωδειν Como accinere, seu como digna canere. Erat enimComusfestiuitatis, ac comessationis deus, nocturnarumque saltationum praeses; cuius in militiam auctorabantur Iuuenes, qui tempore messis, et vindemiae coronis incincti capita ducebant chorum per pagos, et vicos, seque et alios, a quibus erant laesi, mutuis conuitiis onerabant, facinora potentiorum, ut metu infamiae deterrerentur, compositis carminibus exagitabant, mores et vitam omni contumeliarum genere summa cum libertate proscindebant, noctu cum facibus, organisque musicis ad fores amicarum saltandi, canendique gratia concurrebant, procaciterque lasciuiendo non raro etiam fores efringebant; quod optime describit Philostratus περι ἐικονων. Ideo κωμαζειν comissari dixit M. Varro; πρεπαλοκωμος autem vinolentorum hymnus est apud Aristophanem in Ranis. Talem Comoediam commemorare volui, non commendare; est enim propter improbam in dicendo, agendoque licentiam detestanda. Utramque illam nominis interpretationem tradidere docti homines; sed priorem Athenienses, Megarenses alteram magis probant. Inutilis essem, si de nomine, vique Comoediae primigeniae retexerem omnes illas tricas, et opinationes, quas antiqui Grammatici adtulerunt. Posteaquam dixero, quid sit, et esse debeat nostra Comoedia? necesse non erit mentes in diuersa distrahi. Res illae veteres, quae Comoediae dedere initium, compressae sepultaeque sunt; nomen autem peruenit ad nos, sed alium sensum obtinuit.

CAPUT SECUNDUM. De Natura Comoediae.

Comoedianostra est spectaculum dramaticum; est, ut aiebat Cicero, imitatio vitae, speculum consuetudinis, et imago veritatis. Ostendit actionem quamdam vitae ciuilis, et priuatae, quae tam ratione sui, quam personarum iucunde delectat, et docet: consorio quodam ioco notat vitia priuatae, ut corrigantur ea, quae possunt obesse publicae; Graeci dicunt: ἰδιοτικων, και πολιτικων πραγματικων ἀκινδυνος περιοχη. His fere verbis continetur natura Comoediae. Igitur si Comoedia debet esse speculum consuetudinis, et imago vitae ciuilis, ac priuatae, uti certo est ex usu sensuque hominum sapientissimorum, Personas in theatrum, quae conditione vitae sunt priuatae, ciuiles, et in communi rerum societate priuatae publicaeque fortunae partes. Non est mihi sermo ex opinione eorum hominum, qui Ciues putant eos esse duntaxat, qui in urbe quapiam exercent opificia manuaria, et per artes illiberales quaestum mercatumque faciunt; ignorant illi, quid Latinitas, quid Politia dicat. Conuenticula, coetusque hominum iure sociati adpellantur Ciuitates, ait Tullius insigniter Latinus, et Politicus. Regna etiam integra, Resque Publicae ciuitatem faciunt. Unde iam manifestum est, Comoediam longe ampliori potestate esse praeditam, quam sit Tragoedia; quanto enim maior est numerus hominum ciuilium, quam singulariter illustrium, paene tanto magis effusum oportet esse campum Comoediae. Ciues sunt eiusdem Ciuitatis membra: quae quam sint multa, et varia, quis potest ignorare? Considera Rem quamdam Publicam; et quam in ea vides conditionem hominum, aptam et idoneam Comoediae existima. Sic me docent antiqua, nouaque Poetarum exempla. Quamuis enim Comoedia Veterum videri possit angustius fuisse circumscripta, quam sit hodierna; tamen iam illa lusit in Praetextatis, Trabeatis, et viris Principibus; qui si priuati non fuerunt, ciuiles certe fuerunt. Omnes enim Athenienses, omnes Romani ciues dicebantur. Ciuilem, et ordinariam hominum vitam, actionemque apud nos quoque praeprimis amat Comoedia, inde solet accipere ludendi materiem, ut magis prosit, et sincerius delectet. Quid ita? non adsumet Tyrannos Comoedia? non Heroes? non Reges? non Principes extraordinarios? Rarius inquam, et certa cum lege; quia magnitudo sublimitasque tantorum Hominum reuerentiam potius imperat, quam hilaritatem; doctrina vero ab exemplo eorum desumta ad paucos pertinet. Quotusquisque est, qui in factis Regum se doceri credat? iis maxime capimur et mouemur, quae in simili hominum conditione intuemur. Plautus cum inducendos haberet Iouem, et Mercurium, personas eorum deposuit, et tonantem illum, terribilemque Deum specie Amphitruonis, Mercurium autem vultu personaque Sofiae prudenter occultauit. Inde putant aliqui Poetam hoc suum drama adpellare voluisse Tragicomoediam.58
Vide prologum in Amphitruonem; in quo inter alia dicit: Faciam, ut commista sit Tragicomoedia; nam me perpetuo facere ut sit Comoedia, Reges quo veniant et Dii, non par arbitror. Quid igitur? quoniam hic seruos quoque partes habet, faciam hanc – Tragicomoediam.
Quapropter illustres personae vel raro compareant in Comoediis, et ea in actione versentur, quae prope ciuilis est, atque ad communem ciuium institutionem ex natura sua ordinatur; vel certo detracta dignitate alieno nomine simulentur.
Porro Actio Comoediae sit Personis par; non heroica et admirabilis, ut in Epopoeia; non luctuosa et terrifica, ut in Tragoedia; sed Ciuilis cum lepore, et festiuitate. An Bona esse possit? non omittam dicere, quia video multos in animum induxisse ut credant, eam tantum materiam esse Comoediae adcommodam, quae risu castigari, saleque amaro perfricari potest: Locus enim, et quasi regio ridiculi turpitudine, et deformitate continetur, aiunt ex mea Aesthetica.59
Parte illius II. Capite de Ridiculo.
In ea sententia fuisse Aristotelem nequit esse dubium; verba namque illius sunt ista: Comoedia est, ut dicebamus, imitatio peiorum; at non secundum omne vitium; sed turpitudinis est particula ridiculum.60
Ἡ δε κωμωδια ἐστιν, ὡσπερ ἐιπομεν, μιμησις φαυλοτερων μεν, οὐ μεντοι κατα πασαν κακιαν, ἁλλα του ἀισχρου ἐστι το γελοιον μοριον. Cap. V. de Poet.
– Qui nunc ita sentiunt, non naturam moremque Comoediae, non rationem Aesthetices videntur rite dispexisse. Si desint exempla Romanorum, profecto noua iudicia, gustusque politissimarum gentium redarguent eorum sententiam. Aristoteles, ingenium admodum perspicax, sui tantum temporis Comoediam exposuit; nobis praecipere non potuit. Serui sunt Aristotelis, qui nefas esse volunt mentem et oculos ab eo auertere. Quot sunt iam Comoediae, quae tametsi non habeant illud Ridiculum, quod deformitate continetur, tamen eleganter sunt hilares, et festiue iucunduae; Non semper Ridiculum Actionis Plautum (et quis eo magis ridiculus?) ridiculum saepe non esse in actione ipsa, sed in cogitatione, verboque poetae. Terentius autem, illo utique longe melior, raro proponit irridenda vitia; pulcrum esse putat notare mores, exhibere characteres, laete disserere, hilariter docere. Experiemur in Comoediis huius seculi principalem actionem saepe non in errore aliquo versari, qui risum ridiculum excutiat, sed virtutem quamdam moralem praeseferre, quae suauissimam delectationem praestet. Adposite ad rem Horatius: Non satis est risu diducere rictum auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus; ait sermone decimo. Mea sententia: omnis illa actio, quae vehementiori animi perturbatione caret, et in vita ciuili peculiarem aliquem characterem ostendit, seu aliquantum vitiosa sit, seu exemplariter proba, potest in theatro Comico habere locum; hoc autem postulat, ut artificiose misceatur, et laete, hilariterque suum ad finem deducatur. Quando argumentum Comoediae est vitium, quod Risum commouere potest, sales et ioci, seu Ridiculum moderabitur fabulam. Si vero materia poematis dramatici sit actio, qualem antea descripsi, neque turpis, neque vitiosa, sed ad imitationem idonea, non erit locus ridiculo; tum enim festiuitas, urbanitasque partes aget; quae profecto homines matura mente, sedato corde, proboque gustu praeditos iucundus exhilarat, quam possit risus: et quo plenior est spiritu, doctrinaque morum Comoedia, hoc erit gratior auditori supra vulgus sapienti, polito, gustuoso. Testimonium faciunt Gentes Europae. Quanto magis aliqua Natio perculta est ratione et scientiis, imbutaque vera Aesthetice; tanto minus excitatur ridiculariis: maiorem vim sentit ex illis, quae eleganti morum urbanitate, laetitiaque coniuntur. Quapropter si pretium aliquod est in ridicula, iocosaque Comoedia, quod vitiositatem risu, ludibrioque corrigat; in ea debet esse maximum, quae ciuilem quamdam, honestamque actionem cum voluptate proponit, et ut in usum consuetudinemque accipiatur, Spectatoribus blandiendo persuadet. Sed explicemus naturam Comoediae specialius.

CAPUT TERTIUM. De Peculiaribus Comoediae Proprietatibus.

Aristotelessuas de Poetica cogitationes litteris, monumentisque consignauit; Comoediam tamen paucis duntaxat verbis contigit. Anne propterea, quod necesse non putauerat eam latius persequi, posteaquam Tragoediam uberius explanauit? est enim similis utriusque ratio; vel alia fuit caussa, quae mentem industriosam auertit ab hoc argumento? – Comoedia habet virtutes poemati dramatico communes; quare multa ex iis, quae libro primo huius operis sunt conferta, huc debent repeti, et non pauca etiam ex Tragoedia conuenienter aduocari. Naturam Comoediae paucis adumbraui. Dicendum est iam in specie, et sermone paullum ampliore declarandum, quae sint dotes Comoediae singulares, ac propriae? ut qua ratione componenda, ut composita diiudicanda sit, nostro e gustu nouerimus.
I. Comoedia non abhorret a vera Historia; licet ei tribuere Actionem, quae aliquando tacta est; et inducere Personas, a quibus factum illud esse non ignoramus: si nempe, quod fideli memoriae impressum cupio, historia non sit Tragica. Tamen ita iam usuuenit,ArgumentumComoediae sit commentum Poetae; quod ut euadat utilius ad docendum. Personas adfert, quae sunt coaeuae Spectatoribus; et fingit Actionem, quae mores eorum proximius adtingat: tam personas, quam actionem accipit e vita ciuili, priuataque, et id omnino curat, ut loco, temporique omnia consentiant. Quid autem si Fabula sit Gentilitia; seu sanguini, spiritui, genio, et nationi Spectatorum adtemperata, et prorsus patria, domesticaque? Nationes singulae suas habent proprietates et characteres, quos cum in theatro vident, unusquisque hominum seipsum agit, suosque mores admoneri sentit: Communes hominum actiones et consuetudines non possunt in scena tantum roboris et efficacitatis obtinere; particularia quae sunt, tametsi iam olim, et semper fuerint, fortius tangunt animum. Numquam desunt auari; numquam emorientur omnes inuidi, adulatores, mendaces, deceptores, fraudulenti - -; idcirco Euclio Plauti, Misanthropus, et Auarus Molierii, Mendax, et Assentator Goldonii, Impostor Congreuii, et argumenta similia, quae viua exempla reperiunt inter praesentes, numquam erunt sine delectatione, doctrina, fructuque morali.
II. Actio Comoediae est una loco, et tempore, sed euentuum, et personarum discrimine varia; libenter admittit, immo vero ut adsit, etiam atque etiam flagitat, multitudinem partium: sed omnes in unum colligit, arctissimaque unione sibi adstringit; habet suas tricas et nodos, seu difficultates aduersum absistentes: sed non nimium raras et insolentes; naturales sunt potius, quales in vita communi solent occurrere, ut sine extraordinario virium subsidio disiici, superarique valeant. Actiones humanae quamuis potissimum priuatae ciuilesque sint, solent habere suos obices, cursus, remoras, perturbationes, status, et interualla, dum denique suam plenitudinem, exitumque sortiantur. Sic in theatro maxime debet fieri. Interseruntur Episodia, obiiciuntur impedimenta, commutantur fortunae, enascuntur dubia, condensantur tenebrae, perturbantur animi, ut si Spectatores in quaestionem voces, quorsum euasura sit res? caligine circumfusi lucem non omnes videant, et incertitudine perturbati diuinare non possint. Iudicium, prudentiaque Poetae huc praeprimis est necessaria. FaciatEpisodia, quia fieri debent, apta et breuia; aliam et aliam rei primariaeSituationemostendat, sed non longissime diuersam;Peripetiasinstruat neque multas, neque magnas; quod erat occultum, aperiat, et adAgnitionemluculente deducat; immisceat euenta fortuita, utAdfectusanimorum exsurgant; bona, malaque proponat, non exitialia, ne vehementer perturbentur animi, sed qualia numerat ordinaria vitae nostrae conditio;Mores, characteresquepersonarum genuine depingat, quia Comoedia est imago vitae; hic longe magis expectantur, quam in Tragoedia.
III.Ridiculumest dos Comoediae magna, sed non sola; quod aliqui crediderunt, et in eo uno Vim Comicam, nimium anguste improuideque, collocarunt. Sunt autem multa, quae nomine ridiculi comprehendo: Facetiae, Ioci, Sales, Lepor, Urbanitas; quod Comoediae tam est proprium, quam Terror et Misericordia Tragoediae, Admirabilitas Epopoeiae, Candor et simplicitas Poesi Rusticae. Quid sit Ridiculum? aliaque plura, quae hic ignorare scelus est; quoue modo, et lege tractanda? in Aesthetica generali congessi forte maiori studio, quam elegi iudicio. Iocis et salibus ludit Comoedia; Ridiculo, aut hilari quadam urbanitate rem omnem peragit, et vitam humanam optimis morum praeceptis, exemplisque instruit. Hac virtute si careat, non habebit ius ad clamores et plausus. Obscoenitas, lasciuia, petulantia, nequitia, seruilitas, et similia turpitudines cognomenta non veniunt sub hoc titulo; haec enim fieri non possunt sine detrimento honestatis et verecundiae: stultis risum, sapientibus dolorem creant. Ridiculum illud est sanissimum et optimum, quod moderaturUrbanitasliberale iocandi genus; haec ila est virtus, quae dicta, factaque hominum intra fines modestiae sale ingenii festiui condit.61
De Salibus multa utiliter Cicero in Oratore n. 26. et Lib. II. de Oratore a n. 54. et Quintilianus Lib. VI. Cap. 3. Erant, qui quinque Classes Salium fecerunt: Sale Rhetorici, Philosophici, Ethici, Pungentes, et Lenientes; suisque exemplis declararunt.
Usurpatur exercendo, et ferendo;62
Est enim Urbanitas actiua, et passiua, inquiunt. Illa profert lepidos sales, iocosque liberales; haec eosdem fert. Tali virtute Iulius Caesar excelluit, ait Cicero.
diciturque ornamentum veritatis. Christiani Weissii Amaliam, et Amicitiam laudare possum. Defectus urbanitatis est Rusticitas, seu mitiori verbo insulsitas; excessus autem Scurrilitas.63
Rusticitasest intempestiua iocorum liberalium fuga: tetrici, et vultuosi Timones nec ipsi iocantur, nec alios iocantes ferre possunt. AdScurrilitatempertinet Dicacitas, quae dicta dentata iacit in alios. Nugacitas est, qua quis profert res futiles, quae nec scienti prosunt, nec ignoranti nocent; vel etiam illas audit cum delectatione.
Urbani sunt, qui veritatem dicunt cum quadam venustate et gratia, siue aperte siue oblique, simplici aut figurato sermonis genere; eoque adcommodato ad alios vel iuste reprehendendos, vel docendos, vel monendos, vel delectandos, vel denique consolandos. Sed non cuiusuis hominis est ἐμμελως σκωπιειν, ait Aristoteles; acumen ingenii, iudicium exquisitum, ars et doctrina minime vulgaris requiritur. Artem igitur Iocis, et Ridiculo statuemus? Cicero dicit Iocos et facetias in natura esse positas; artem nullam desiderare: qui earum rationem quamdam, et artem tradere sunt conati, sic extitisse insulsos, ut nihil aliud illorum, nisi ipsa insulsitas rideatur.64
Libro II. de Orat. Et ante illum Aristoteles Lib. III. Rhet. Cap. 12.
Mea doctrina eadem est, quae Ethologorum; nempe ut Ioci sint liberales, eruditi, et ingeniosi; habeatur ratio rerum, personarum, temporis, loci, totiusque Decori. Etsi enim hic natura plurimum possit, tamen, quia facilis est lapsus in huiusmodi rebus, oportet artem naturae succurrere, eamque corrigere, et ducere.65
In Germania (de hac solum volo dicere)Matthaeus Deliusscripsit olim de Arte Iocandi; quod non placet. Melior estIoannes Fischart, autFichardIuris consultus Francofordiensis.Logau, etWernikein adolescentia Litteraturae Teodiscae non illepide sunt iocati. TandemHagedornmeliorem gustum ad istum etiam campum intulit.Liscow, Rost, Rabener, Zacharia, Wieland– iucundissimi sunt. Adnoto Cl.HeinecciiFundamenta Stili cultioris cum obseruationibus Gesneri, et Niclasii Par. I. Cap. 2.
Finis Iocorum est triplex: iusta reprehensio, blanda institutio, liberalis oblectatio. Quae omnia si Poeta obseruet, neque in defectu peccabit cum Catonibus morosis, neque in excessum ibit cum Scurris, et Morionibus: obtinebit illam Urbanitatem, quae in sermone, et actione habet proprium quemdam gustum urbis optime eruditae, morataeque.66
Vide, quomodo Quintilianus doceat Urbanitatem Lib. VI. Cap. 3. in fine.
In usu, gustuque Ridiculi est potior Vis Comoediae; sicut autem usus, gustusque illius solet esse varius, itaVis Comica. Ille Ioci usus est optimus, quem Urbanitas facit, aut imperat. Ita namque mihi persuadeo: in Actionem Comicam non solum res ridiculas, sed quidquid est in vita ciuili moratum et temperatum, venire posse, et leporem urbanitatemque libenter accipere. Videas in Comoediis hoc aeuo natis nec actionem, nec personam principalem esse risu dignam. Qui id tantum dicunt esseComicum, quod est Ridiculum, antiquam et vulgarem verbi notionem tenent, quodque praestantissimum est, excludunt a Comoedia. Comicum est, quod Comoedia non inuita patitur. Hunc sensum dedere facta, iudiciaque hominum sapientium.
IV.Mores, etCharacterespersonarum nuspiam magis, quam in Comoedia solent depingi, et viuis in simulacris repraesentari. Quare quae de Moribus, et Characteribus collocata sunt in Poetica Generali, hic maximum in usum veniunt. Poeta Mores Actorum sic exponat, ut Spectatores obliuiscantur se esse in theatro; videantur sibi versari in aliqua hominum societate, ubi reapse peraguntur illa, quae in scena coram intuentur. Quod praestare quis possit, nisi consuetudinem hominum, vitamque ciuilem habeat perspicue cognitam? Comicus diuersae conditionis hominum coetui frequenter se immisceat, et studiose obseruet agendi loquendique modum, occultas artes, adfectiones animi, fraudes et dolos, quibus in vicem utuntur, diligenter exploret, ideasque sibi comparet eo consilio, ut omnia haec quasi familiaria sibi reddat, in rem suam vertat, propriisque coloribus in scena reddere sciat. Comoedia non unius tantum hominis effigiem ostendit, sed similis est picturae, quae historiam quamdam, seu factum plurium personarum scite in tabula perhibet. Virtutis istius Comicae pretium inde etiam aestimare licet, quod a Moribus, eorumque Characteribus nomina non solum Comoediae, sed etiam singulis, aut certe potioribus personis frequentissime fuerint indita, non alio certe fine, quam ut audito nomine comoediae, vel personae Mores quoque illico intelligerentur. Facito periculum in antiquis, nostrisque Comoediis; percurre earum nomina. Hoc moneo: cognitio linguae Graecae saepe erit necessaria; absque ope illius non intelliges.
V. Ad plenam perfectamque Poesim Carmen esse necessarium dixi; veteres Graecorum Romanorumque Comoedias non uno versuum modo conceptas habemus in oculis. Hunc fuisse morem Poetarum Comicorum testis est Tullius; apud illos nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis, nisi quod versiculi sunt.67
In Oratore n. 20. et praeter alios Horatius Lib. I. Serm. 4.
Crates dicitur primus Athenis soluta oratione scripsisse Comoediam: quem an aliqui fuerint sequuti? non ausim adfirmare. Nunc iam rara nobis est Comoedia, quae versuum pede procedat; siue quod facilior sit sermo sine carmine, sine quod vitae ciuili magis conueniat. Galli quoque, qui alias erant deuicti carminibus, libenter utuntur prosa.Dictio Comicaneque ita grandis est ut Tragica, neque sic demissa ut Mimica; sed temperata, pura, elegans, ornatu simplici vestita, suauis, morata, et urbana: quae magis exemplis vestita, quam regulis condiscuntur. Adtollitur aliquando, tum nempe, cum grauior est persona, vel adfectus animi commotior: Interdum tamen et vocem Comoedia tollit, iratusque Chremes tumido delitigat ore;68
In Arte Poet. dicit Horatius.
sed acer spiritus, ac vis nec verbis, nec rebus inest.69
Vid. Horat. Lib. I. Serm. 4. a v. 45.
Adsumit sententias, sed rariores, et eas maxime, quae in communione vitae sunt positae; quo in genere censentur adagia, seu prouerbia. Cum autem argumentum Comoediae magis est morale, maior erit licentia in dicendis sententiis. Sermo omnis sit personae proprius.
VI.ExitusComoediarum tranquillus, ac iucundus est. Sunt in iis turbae, quia oportet esse difficultates et impedimenta, quae animos personarum commoueant, et cursum actionis primariae interiectu aliarum actionum remorentur, incoeptoque arceant. Sed turbae illae neque tam magnae sunt, quam in Epopoeia, neque tam pertinaces et tristes, quam in Tragoedia: hilaris et laetus est finis Comoediae. Scio, non posse fieri, ut exitus Comoediae singulis eius personis sit acceptus, et gratus: at non hoc est, quod volo. Si recte facta est Comoedia, personae eius sic inter se debent diffidere, ut ex illa voluntatum oppositione oriantur varia actionum certamina; inde fit, ut aliis sit iucundum, quod aliis est odiosum, et vicissim. Plutus apud Aristophanem visum oculorum recipit; de hoc sibi gratulantur boni, tristantur mali. Ita fere euenit in Comoedia, ut persona princeps cum amicis suis ex aduersitate perducatur in laetitiam; illi vero, qui parti erant infensi, tristitiam moeroremque subeant.

CAPUT QUARTUM. De Differentia inter Comoediam, et Tragoediam.

Numverear, ne quis hoc caput notet virga censoria, quod iam inutile, et superuacaneum sit dicere de differentia, quae Comoediam a Tragoedia discriminat? postquam adeo multa dicta sunt, ut oculis tantum opus sit, qui luculentam earum dissimilitudinem videant. Ego existimo Comoediam et Tragoediam nullo modo posse in unum conuenire integra utriusque sanitate. Tragicomoediam magis per iocum, quam ex animo dixisse Plautum arbitror. Qui non ludere, sed conciliare volunt utrumque, et agunt rem serio, metuo, ne monstra fingant otioso, et infelici labore. Don Osorio Tragicomoedia similis est homini laruato, qui colore sui vestimenti diem et noctem circumfert genialibus ante quadragesimam diebus. Duo haec Dramata magnis interuallis discreuit et Natura, et Ars. Non erit sine omni emolumento praecipua differentiae capita paucis verbis in conspectum cogere. I. DifferuntMateria; Tragoedia enim repraesentat actionem grauem, et magnam, calamitosam, tristem, et funestam; Comoedia priuatam, ciuilem, iocis moribusque hilarem. II. Diuersos habentAdfectus, seu motus animorum in personis agentibus; nam in Tragoedia perturbationes sunt magnae, metus, misericordia, desperatio, horror, aliique tumultus vehementissimi; Comoedia sedatior est, magisque temperata, et eam potissimum oblectationem curat, quae risu, iocis, aut sale Attico, Romanaque urbanitate obtinetur: παθος dicunt Graeci Tragoediae, ἠθος Comoediae esse proprium. Culpemusne Plautum, quod in ea, quae nominatur Cistellaria, adolescentem Alcesimarchum in scenam educat cum ferro, eumque sibi prae nimia animi intemperie mortem iam prope inferentem faciat? In Adelphis Terentii exclamat incitatus senex Demea: O coelum! o terra! o maria Neptuni! – fiuntque nonnunquam aliis in Comoediis motus animorum paullo vehementiores, quam aliqui velint. Ego non reprehendo, si sint subitanei, inconstantes, rari, et intra fines consuetudinis ciuilis consistant. III.DictioTragica est grandis, ac sublimis: omne genus scripti grauitate Tragoedia vincit; sermo Comoediae tenuis, suauis, et ornatu communi, munditieque contentus: neque Comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra Tragoedia socco ingreditur.70
Quintil. Lib. X. Cap. 1. Horatius autem in A. P. a v. 89. Versibus exponi tragicis res comica non vult; indignatur item priuatis, ac prope socco dignis carminibus narrari coena Thyestae.
– IV.Exitusin Tragoedia solet esse terrificus, et lu151ctuosus; in Comoedia felix, et hilaris: Tragici metum et commiserationem; Comici vero gaudium relinquunt in animis Spectatorum. Atque ideo placuit Macrobio, Aelioque Donato cogitare ab Homero datum esse Tragoediae exemplum in Iliade; Odysseam autem ostendere imaginem Comoediae. Melius Aristoteles, cum ait Margitem Homeri similem fuisse Comoediae. Erat autem Margites carmen Satyricum de homine stolido et fatuo: meminit Plato, Basilius M. Dion. Chrysostomus, Plutarchus, Harpocration. –

CAPUT QUINTUM. De Comoedia Graecorum.

ComoediaGraecorum non una fuit. De rudi illa et inculta, quae captando risui seruiebat, nihil dicam. Multum profuit moribus ciuitatum, cum multi cauerent, ne sua culpa spectaculo, probroque domestico exponerentur. Inualuit alia forma Comoediae, quam pro varietate temporis, et characteris dixere Veterem, Mediam, et Nouam. Suis unamquamque notis distinguamus.Veterem Comoediamduobus praecipue characteribus insignitam accepimus: mordacitate, et obscoenitate. Nam cum administratio Reipublicae esset in populo, qui sua indole nobilitatem, primatumque suorum indignari solebat, Poetae huius aeui multitudinis auribus morigerari, primoresque suos maledictis, et probris pro sua lubidine adspergere gratissimum putauerunt. Quem illa non adtigit? quaerit Cicero; vel potius quem non vexauit? cui pepercit? esto: populares homines, improbos in rem publicam, seditiosos, Cleonem, Cleophantem, Hyperbolum laesit; patiamur. Etsi huiusmodi ciues a Censore melius est, quam a poeta notari. Sed Periclem, cum iam suae ciuitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari versibus, et eos agi in scena non plus decuit, quam si Plautus noster voluisset, aut Naeuius P. et Cn. Scipioni, aut Caecilius M. Catoni maledicere.71
Lib. IV. de Rep. in Fragmentis.
Illud inter ista mihi videtur valde abominandum, quod suam illam in carpendis hominum personis, moribusque libertatem plerumque cum turpitudine rerum, et verborum effuderint in populares, virosque principes. Non ordini, non aetati, non sexui parcebatur; singulares homines in persona, habituque suo exhibebantur: sic fecit Aristophanes cum Socrate.72
Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque poetae, atque alii, quorum Comoedia prisca virorum est, si quis erat dignus describi, quod malus, ac fur, quod moechus foret, aut ficarius, aut alioqui famosus, multa cum libertate notabant; ait Horatius Libr. I. Serm. 4.
Chorus hic praesertim maledicendo saeuiebat. Idcirco necesse fuit improbam hanc licentiam sancita lege comprimere;73
Successit vetus his Comoedia non sine multa laude, sed in vitium libertas excidit, et vim dignam lege regi. Lex est accepta, Chorusque turpiter obticuit sublato iure nocendi; idem in A. P. a v. 281.
quae ut certius obseruaretur, poena fustuarii decreta fuit in eos, qui vitae, famaeque alterius palam in theatro detraherent, conuiciaque imponerent.74
Quin etiam lex poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam describi: vertere modum formidine fustis; dicit Lib. II. epist. 1. a v. 152.Nicolaus Calliachiusin Tractatu de Ludis Scenicis Mimorum, et Pantomimorum, quemMarcus Antonius Maderoanno 1730 ex manuscripta edidit. Patauii, Capite 4. et 5. Comoediam veterum suis characteribus valde erudite illustrat.
Sic acerbitas priscae Comoediae commutata est in formam leniorem, quamMediamdeinde adpellarunt. Comoedia huius aeui verecundiam, modestiamque seruauit, et nullum de nomine, aperteque adprehendit. Fas erat cauillari dicta, factaque poetarum, et notare vitia ciuium. Sed quia subinde adludebatur ad nomen verum, personaeque ita ornabantur, ut ille, qui proprie fuit designatus, facile poturerit agnosci, in suspicionem odiorum, simultatumque tracta est Comoedia, et omni reprehensionis potestate priuata. Sensere in se dici, qui criminum rei, sibique conscii fuere. Principes huius aetatis Poetae dicuntur Philebus, Stephanus, Plato Comicus, et quos enumerat Gyraldus. – Menander incoepitNouamComoediam, quae dum vitia redarguit, personas, characteresque ita commiscuit, ut agnosci nemo potuerit. Quare solenne habuit argumenta, personasque sine cuiusquam contumelia fingere, communem vitam imitari, criminationes et obprobria deuitare, sermone populari gratiam quaerere, salibus et facetiis hilaritatem in Spectatoribus concitare. Exempla huius aetatis, praeter Plutum Aristophanis, non habemus e Graecia; nomina Comicorum recitat Fabricius. Noua haec Comoedia quibus modis differat a primis? manifeste docet Nicodemus Frischlinus. Differunt, inquit, tempore, materia, phrasi, metro, et partibus, earumque dispositione. Capita dissertationis indicare volui; ire per argumenta non vacat.
ARISTOPHANESex innumera illa multitudine Graecorum, qui faciundis agendisque Comoediis fuere dediti, unus est superstes, poeta mirae dicacitatis: facetissimum dixit Cicero. Alii omnes consumti sunt inuidentia, vetustateque temporum. Quale sit hoc rei litterariae detrimentum? saepe ego ante oculos statuo. Quamquam enim Musa veteris Comoediae, Gustusque Graecorum, qui primam aetatem constituerunt, non fuerit sine vitiis, habebat tamen multa, quae Poesi Dramaticae, humanoque generi prodesse poterant, et debebant. Aristophanes quique vix quarta sui parte superat. Vixit aeuo Periclis, Sophoclis, Euripidis, Socratis, Hippocratis, et Democriti; qui cum videret rempublicam Atheniensium regi, voluique impudentium aliquot Rhetorum, diuitumque adolescentum audacia potius, quam eloquentia, moresque suorum ciuium incrementa a vitiis, et sceleribus arripere, coepit uti libertate veteris Comoediae, carpere nominatim potentium insolentiam, insectari ciuium audaciam, rapacitatem, sycophantiam, moresque corruptissimos aperte ob oculos ponere, patriae, virtutisque amorem commendare; qui in opere tantum praestitisse dicitur, ut communi confessione parem in Graecia non habuerit. Fructum e suis Comoediis hunc retulit, quod calumniatores, et sycophantas euerterit, procerum popularium castigauerit, patriam in studio libertatis confirmauerit. Quapropter oleae ramo coronatus est; qui non minoris praemii loco habebatur, quam corona; et magnus Persarum rex eum Graeciae populum sibi maxime timendum dixit, cuius male facta castigarentur, emendarenturque censura Aristophanis. Comoedia veteri usus fuisse videtur modestius, quam Eupolis, atque Cratinus; postea decreto facto, nequis actor, aut ludio nominatim aliquem in Comoedia perstringeret, eam Comoediae formam induxit, quam aetate media fuisse diximus: Homerum, et Tragicos solum carpebat. Tandem etiam nouae Comoediae specimen ostendisse videtur, quod inter conuicia Eupolidis, Cratinique, et illecebras melioris gustus medium quoddam genus est, ac Atticissimum; hoc postea Menander, et Philemon imitati numquam immutarunt.75
Celebris est liber sub nomine Plutarchi: Epitome, seu Compendium comparationis Aristophanis, et Menandri.
Quot Comoedias scripserit? non est palam. Undecim sunt integrae. Prima inter eas putaturAchernenses, secundaEquitescontra Cleonem ea tempestate populo principem, cuius personam cum nemo histrionum auderet accipere, ipse metu deposito praestitit, efffecitque, ut damnatus a populo Cleo multam quinque talentorum soluere sit coactus. TertiaNubesmaximo cum adplausu accepta contra Socratem; quae cum ageretur, adfuit Socrates, peregrinisque, quis nam esset? sciscitantibus seipsum ostendit, totumque drama stans spectauit. Quarto deditVespas, quibus Athenienses litium nimis amantes perstringit, et Charetem, quem ille tecto nomine Labetem dicit, insectatur, quod cladem Siculam ductu suo inauspicato adtulerit.Paxacta videtur anno belli Peloponesiaci tertio decimo post mortem Cleonis, et Brasidae, quum foedus annorum quinquaginta inter Athenienses et Lacedaemonios esset factum; quod tamen septem annos non durauit.Lysistratemcirca eadem turbulentiae tempora fuisse scriptam credibile est, fortasse cum nouum foedus centum annorum sanctitum erat.AuesComoedia hortatur Athenienses, ut Deceliam, quam Nephelococcygiam nominat, contra Lacedaemonios munirent, priusquam ab illis (quod biennio post accidit) occuparetur.Thesmophoriazusisnon tam Euripidem, quam totum genus femineum traducit, peculiari sibi cauillandi charactere usus, et quasi genio suo obsecundatus. Dum enim Euripidem a feminis condemnatum fingit, quasi de eis male loquutum in Tragoedis, multo plura earum flagitia narrat in unica hac Comoedia, quam in omnibus suis Tragoediis Euripides unquam scripserta; atque ita Euripidem accusando absoluit, mulieres vero laudando excusandoque maxime denigrat.Concionatricesputant aliqui esse contra Rempublicam Platonis.Ranaesunt fabulae contra Euripidem iam defunctum, aut potius contra praeposteros Atheniensium mores, qui cum homines rustici, aut militares essent, re militari, cui nati erant, neglecta primis vix litteris gustatis iudicium de sumis viris Sophocle, et Euripide ferre volebant, et leuicula quaedam in iis carpentes, aut (ut in Achernensibus, et alibi) ignobile maternum genus Euripidis cauillis differentes sapere sibi sumopere videbantur. – Iis postea temporibus, quibus ex interdicto magistratus Attici neminem in Comoedia carpere licebat,Plutumcomposuit, nouae Comoediae imaginem. Nomina aliarum Comoediarum prostant apud Athenaeum, Scholiastas Graecos, Fabricium. - - Manifestum est, Artem Dramaticam aetate Aristophanis non peruenisse ad eam perfectionem, in qua consistere nostram laeti intuemur. Dispositio, ordo, implexio, et alia Poeseos praesidia, ornamentaque non sunt e meo gustu. Tales sunt eius Comoediae, qualis erat poeta, et populus Atheniensis: est in iis imago morum, quos aetas illa habuit. Singulare in eo videtur, quod cum risu mordeat, et omnes Atticae linguae gratias, totumque Graecismus possideat; quam puto esse causam, quod ad nostra usque tempora conseruatus sit. Dentatum eius risum nec Lucianus, nec Swiftius potuit imitari. Sacerdotes Graeci veteres publico consensu Comicos alios, a quorum nequitia metuebant scholis iuuentutis, perdiderunt; huic autem praerogatiua eloquentiae veniam tribuerunt. Diuus Ioannes Chrysostomus paene tanti illum fecit, quanti Alexander Homerum; eum ille versare solebat lectione frequentissima: facundiam illam suam, et eam imprimis vehementiam, quam in corripiendis vitiis muliercularum exeruit, videtur accepisse ab Aristophane. Platoni ita placuit, ut sermonem eius de Amore (quod Plutarchus narrat) Symposio sui inseruit. Si nunc viueret Aristophanes, geniumque illum suum, quem pro Comoedia hereditauit a natura, boni sanique gustus regulis instrueret, esset in hac artis prouincia primus, in quo sibi Comoedia plauderet. Aristophanis laudes conscripsit Libanius insignis Sophista; Suidas illum facitauctoremtetrametri, et octometri.PHILEMONEM, etMENANDRUMpoetas nouae Comoediae facile principes cum dolore desidero, quoties eorum encomia a veteribus, quibus erant non ignoti, recitari lego. Unus pro omnibus Quintilianus audiatur.76
Lib. X. Cap. I. – Siquis mecum dolere non metuit, legat de Philemone, et Menandro, quae scribitPlutarchus, Eusebius, Caes. Apollodorus, Gellius, Plinius, Laertius, Porphyrius, Clemens Alex. Eusebius Pamphili, Acron, Callimachus, Pausanias. -

CAPUT SEXTUM. De Comoedia Romanorum.

NovamGraecorum Comoediam imitati sunt Romani, dederuntque suis Comoediis diuersa nomina a Natione, vel Conditione personarum, quae fuere productae; ab Auctore, vel inuentore; ab Urbe in qua sunt inuentae, vel magis usitatae: vel denique ab Indole, forma, structuraque dramatis. Iuuuabit enarrare diuersitatem istam, gustumque Comicum gentis imperiosae cognoscere. I. Argumentum Comoediae Latinae vel erat Graecum, vel Romanum. Graeci suis in Comoediis, quarum nomina mihi licuit inspicere, semper ediderunt actionem aliquam domescticam, seu Graecam; Romani, qui usum Artis Dramaticae potissimum a Graecia didicerunt, non solum Romana, sed etiam Graeca, peregrinaque argumenta theatris intulerunt. Comoedia Latina, quae res, ritusque Graecos in agendo, loquendoque obseruabit,Palliatafuit dicta etiam Varroni, quia Graeci pallio supra tunicam amicti incedebant, et histriones palliatos in scenam immittebant: tales sunt Plautinae, Terentianaeque Fabulae. Altera, quae materiam habuit Romanam,Togatadicebatur a vestitu patrio, et exhibebat actores togatos, moresque Romanos; unde histriones Togatarii fuerunt cognominati. Togatarum Fabularum tot fere sunt species, quot Palliatarum.Praetextataeerant, in quibus agebant sua negotia personae vestem praetextam gerentes, seu magistratus, aut sacerdotes, qui dignitatis eminentiam in populo habuerunt. His similes videntuTrabeatae, quas C. Melissus Grammaticus inuenit; trabea enim praetextam aequabat dignitate.Tabernariavile ludorum genus, quod forte notat Horatius: Migret in obscuras humili sermone tabernas. – II. Ab Attella, quae nunc Auersa vulgo existimatur, urbe Oscorum, vel Campaniae dictae suntAttellanaefabulae Latinae, iocis et salibus, quos in ipsa verborum acerbitate consectabantur, compositae; ibi enim primum sunt coeptae, Satyris hoc solum dissimiles, quod in Attellanis obscoenae personae, in Satyris Satyri, Silenus, Autolycus - - locum habuerint. Fescennina quoque carmina, quibus petulantius iocarentur, inter actus inserebant. – III.Rhintonicaefuere nominatae ab auctore Rhintone, quod ait Donatus. – IV. Alia diuisio fuit inMotorias, Statarias,etMixtas. In Motoriis res erant magis negotiosae, et turbatae, ut est Amphitruo, Adelphi, Phormio, Heautontimorumenos. Statariae minus motuum habent, plus quietis, ut Cistellaria, Hecyra, Asinaria, Pseudolus, Trinummus. Mixtae ex utroque priorum generum trahunt partem, ut Eunuchus, Andria. – De his, et paribus Romanae Comoediae formis posset esse prolixa dissertatio, si esset mei instituti. Quamuis variae Comoediarum species fuerint apud Romanos, tamen in Comoedia, iudicio Quintiliani, maxime claudicarunt; ita enim candide confitetur culpam infelicem suae nationis. Haec ipsa varietas fuerit caussa claudicationis; nam si in una, alteraue constitissent, longe certius educturi fuerant Comoediam unitis viribus ad perfectionem. Comici erant:Sutrius, Succius, Dossennus, Afranius, Atta, Titinnius, Liuius, Aquilius, Acutius, Iuuencius, Naeuius, Caecilius Statius, Licinius, Pomponius, Turpilius, Trabea, Luscius, Ennius. - - Piget me dicere, quorum tantum nomina cum paucis fragmentis restant. In duobus erit immorandum.
M. ACCIUS PLAUTUS77
Forte a planitie pedum, siue πλατυτετι initio Plotus, postea Plautus dictus teste Pomponio Festo.
patria Sarsinas ex Umbria78
Sic obseruatPlinius, Strabo, Eusebius, Blondus Flauius, Leander, Maginus, Hieronymus,etFestus; ipse subinnuit in Mostellaria surda oppidum fama.
iocos, et sales sparsit plena manu, Romanorum Aristophanes, floruit in urbe Roma circa annum 555, quo tempore lex Oppia fuit abrogata.79
Gelliusait: Tunc simul M. Porcius Cato in ciuitate orator, et M. Plautus in scena vigebant; anno fere XV postquam bellum Punicum secundum incoeptum est, cum iam Romani Poenos ipsos vincere coepissent. Hoc dicere videtur in Poenulo: Vincite, ut fecistis ante hac, et Poeni victi poenas sufferant.
Fortuna, non conditione, aut natalibus seruire coactus est: expertus rerum vicissitudines. Fuit enim primum poeta, et quidem pecuniosus, tum mercator, ad haec decoctor, postremo pistor, simulque Comoediarum scriptor.80
Romae compositis, datisque ad populum fabulis ingentem pecuniam comparauit, aitVarroLib. III. Cap. 2. apud Gellium; hinc maioris spe lucri ad mercaturam animum adiecit, numisque negotio adtributis solum verrit; sed male re gesta inops, excussisque fortunis omnibus Romam rediit, ut idem Varro auctor est apud eundem. Quam esse caussam suspicor, et dico cumFamiano Strada, cur ille nihil crebrius habeat in suis fabulis, quam mercatum, institorem, trapezitam, pecuniam mutuo acceptam, argentum foenori datum, syngraphas, tabellas, rationes, numaria negotia - -. Egestate coactus in magna praesertim annonae difficultate pistori locauit operam occupatus vertendis orbibus lapideis, et quod tempus superfuit, fabulis impendit. Pistorem fuisse Plautum cum audis, caue putaueris eum fuisse, qui panes confecit, et venales exposuit; hoc enim genus artificum Romae non fuisse aeuo Plautino discimus ePlinioLib. XVIII. Cap. 11.
In compositione Fabularum imitatus est Diphilum, Philemonem, et illos, quorum nomina dicit in Prologis. Horatius eum ad exemplum Siculi properare Epicharmi scripserat,81
Lib. II. epist. I. v. 58.
non tam quod eius fabulas expresserit, quam quod ut ille Graecas, sic iste Latinas Comoedias ad risum populi fecerit. De numero Comoediarum dubitatum fuit. Multas fuisse probe mihi constat; viginti ex omnibus superant.82
Alii 40, alii 100, alii 25 censuere.Gellius130 tradidit.Daceriaconiicit ex Arnobio, tempore Diocletiani, proinde 500 annis post mortem auctoris Comoedias Plauti fuisse productas.
De pretio illarum non unus est sensus antiquorum. Quintilianus ait Varronem scripsisse e sententia Aelii Stolonis Musas Plautino sermone loquuturas, si latine loqui vellent. Macrobius iudicat Plautum in venustate iocorum praecelluisse; saepe illum laudat, commendatque Cicero. Alios, qui Plautum sumis honoribus ornant, praetereo. – Horatius sales, et numeros Plautinos grauiter perstrinxit;83
At nostri proaui Plautinos et numeros, et laudauere sales, nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati; si modo ego, et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto. In A. P.
Muretus autem inquit: Si plautino ore loquerentur Musae, meretrico saepius, quam virginali more loquuturae essent, et plebeio, quam honesto.84
Lib. XVI. Cap. 13. Var. Lect. cui acutissimusBurmannusadsentitur.
– Ego sic censeo: Plautum nec laudandum per omnia, neque vituperandum. Quis optimus sine omni vitio? Populo placere voluit, qui gustu non fuit polito; inde verba humilia, copiosi lusus, nauseosa dicta. Si illa encomia, et vituperia conferamus, quae superius sunt adlata, in comperto erit, non pugnare inter se. Praecipuae Plauti virtutes sunt istae:Verborum varietas, ac vis; Elegantia latini sermonis; Ridiculum; Decorum; Sententiarum pondus, et praeceptaad vitam in consuetudine hominum agendam. Has esse dico Plauti proprietates; in quibus tametsi non semper, saepe tamen explet, delectatque meum sensum. Degustemus aliquantum ex illis pulchritudinibus. Quanta sit supellex verborum apud Plautum, quam varia, et copiosa, quanta vis? non possum melius ostendere, quam si theatrum aperiam, et actores eius inter se loquentes faciam. Audiamus eos, verbaque singula, sensum eorum, et virtutem expendamus. Genus dicendi continenter acre, viuidum, peracutum, plenum animae, et spiritus. Qui latinitatem intelligit, non inuitus adsentietur. Illis, qui dubitant, commentatores persuadebunt, quales sunt Iustus Lipsius, Henricus Stephanus, Ianus Sousa, Philippus Pareus, Andreas Alciatus. – Nomina Virorum eruditissimorum habes apud Fabricium. Illam sermonis latini elegantiam, quam in Comoediis Plauti probo, non tam ex iudicio aliorum, quam e gustu meo laudare debeo. Igitur cur nominem Macrobium? qui dixit duos eloquentissimos tulisse vetustatem Plautum, et Ciceronem. Iulium C. Scaligerum? qui Plautum legem lingae Romanae adpellauit. M. Antonium Muretum, et Iustum Lipsium? quibus ille Musarum, Gratiarumque hortus est creditus. M. Varro doctissimus Romanorum, et Tullius Cicero disertissimus omnium, qui unquam erant in Latio, Plauti latinitatem aestimant, et commendant. Illum A. Gellius censor antiquitatis optimus latinorum verborum conseruatorem, linguae, et elegantiae principem nominauit. – Plautum Ridiculo praestitisse suis ciuibus, nemini potest esse ignotum; victos in hac parte Graecos a Romanis docet Sidonius Apollinaris. Et certo si vim caussamque ridiculi, si risum, hilaritatemque poetae ponamus ante oculos, vere de se vaticinatum fuisse Plautum dicemus: Luxisse Plauto mortuo Comoediam, Risumque lacrimatum esse.85
Sepulcro inscribi voluit haec verba, quae Varro refert apud Gellium: Postquam est morte captus Plautus, Comoedia luget, scena est deserta, deinde risus, ludusque, iocusque, et numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.
Non dicam de Horatio, quod Iosephus Scaliger scriptum reliquit; est enim emunctae naris, acerrimique iudicii Horatius. Quis adeo, sic habet in Animaduersionibus, est auersus a Musis, ut lepore, ac salibus Plauti, et Laberii non tangatur? Horatii iudicium sine iudicio est, qui etiam de Cherili poetae versibus nimis praepostere iudicauit. Hoc inquam ego Horatio non imponam. Si numeri Plautini ferant censuram, non aduersabor; de salibus eius comicis seuerius acerbiusque iudicium est, quam ut veritas patiatur. Nam quantum illud est, proauorum gustum in ridiculo Plauti notare stultitia, et totum antiquitatis sensum contra se adducere? An aliquis alter praeter Aristophanem melius nouerit Vim Comicam, quam Plautus? decerni nequit, quia Comoediarum exempla sunt consumta. – Decorum quid sit, et scribenti quam difficile? si meminerimus ex iis, quae iam in Theoria generali Artium sunt dicta, et Plautinas Comoedias ad examen adsumserimus, nihil illis magis moratum, et legibus decori conuenientius fieri posse concedemus. Vide qualis sit imago Serui versipellis, Bellatoris gloriosi, Senis suspiciosi, Auari perparce parci, Parasiti edacis, Adolescentis mores pristinos pertaesi, Viri grauis et honesti - -? Quamquam haec et alia tam morate descripta, tam decore repraesentata, non sunt effigies, non simulacra, non iconismi, non ethopoeiae, sed homines viui a natura facti. – Quid loquar de Sententiis, quas in Plautinis laudibus primo loco debeo ponere? ita sunt concinnatae, ut plusne habeant mellis, aut aculei? magisne valeant ad detestationem vitiorum, quam ad commendationem honestatis? non sit pronum definire. Sententiarum naturam in Poetica generali adumbraui. Hic non admittit pagina, ut eam per exempla. Quae scripta sunt in Plautinis fabulis, si ita sit opus, melius a me dicentur, aut ostendentur, quam huc exscribantur. Unum adsignasse satis est e Scena quarta Actus quarti Comoediae Persa. Nolo meum librum onerare, quamuis merces sint pretiosissimae. Quid unquam non dico ad orationis elegantiam concinnius, et decori temperamentum adcommodatius, sed ad morum disciplinam, sanctitatemque vitae salutarius excogitari, ac fingi posset, nisi haec documenta impuris amoribus, obscoenaque imitatione Plautus corripuisset? Frigidis, et inficetis eius salibus possum adtribuere veniam; turpitudinem nemo, nisi turpis, excusare volet.
P. TERENTIUScui displiceat? quales fuerint Latini Comici, non possumus existimare sensu proprio; aliorum autem testimonio consentire non vacat semper erroris periculo. Terentium multi etiam hac aetate Plauto praeferunt; Afranius eum iam olim Comicis omnibus praeposuit. E patria sua Carthagine Romam venit, seruiuitque Terentio Lucano Senatori, a quo propter elegantiam ingenii et formae mature manumissus, et amicitia virorum nobilissimorum P. Cornelii Scipionis Africani, et C. Laelii Sapientis usus est; an etiam ab his, aut aliis adiutus in fabulis? adfirmet, qui potest.86
VideCiceronemVII. ad Atticum,QuintilianumLib. X. cap. I.Donatum, et Vitam Terentii, quam nonnulli codices auctori tribuuntSuetonio.
Puer erat, cum Plautus est mortuus. Scripsit Comoedias sex; has noui; plures non fuerunt veteribus cognitae. Ereptus e vita est anno aetatis tricesimo quinto, vel septimo, ante Christi natalem 155.87
Ausoniusdicit epi. 18. in Arcadia periisse: Protulit in scenam quot dramata fabellarum, Arcadiae medio qui iacet in gremio.Volcatius Sedigitusscripsit Asiam: epigramma illius est apud Donatum.
Tres sunt dotes, quae poetam imprimis commendant:Ars Dramatica, Characteres Personarum,etNitor Latini Sermonis. Artem in eo laudauit Horatius, quum dixit: Vincere Caecilius grauitate, Terentius arte.88
Lib. II. epist. I.
Natiuos morum Characteres, animorumque humanorum imagines nemo magis depingit: est prorsus ἠθικος.89
Mores eius saepe sunt ad exemplum Naturae Pulchrae. Character Chremetis in Heautontimorumenis, Mitionis in Adelphis, praesertim in Actu IV. Scena 5. sunt artificia perfectissima.
Quam felicitatem non aliunde, quam ex imitatione Graecorum consequutum se esse non obscure fatetur. Menandrum, et Apollodorum nominat.90
BibliothecamFabriciide Terentio §. II. ut consulas suadeo.
Iam genus dicendi tersum, puroque simillimum amni quis imitabitur? ita ille delicias omnes sermonis latini est complexus, ut inimitabilis videatur.91
Heinsiusait: Terentii mira est, ac prope ineffabilis amoenitas, elegantia, iudicium, ac venustas, cuius incredibiles lepores, ut Iosephus Scaliger dicebat olim, vix centesimus eruditorum quisque videt.Borrichiusautem: Utinam argumento meliori industriam suam commodasset, ita paene omnia eius comta sunt, propria, pura, nihil dubium in compositione.
Si quis est Latinorum, qui atticismum adtigit, hic profecto, et non alter est. M. Tullius Terentii simplicitatem, et amoenitatem ingenuam visus est sibi imitandam proposuisse. Terentium tamen non omnis vitii expertem putant Critici; iam olim C. Iulius Caesar vim Comicam in eo desiderauit.92
Versus illius esse dicuntur: tu quoque, tu in summis O dimidiate Menander, poneris, et merito, puri sermonis amator. Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis Comica, ut aequato virtus polleret honore cum Graecis, neque in hac despectus parte iaceres. Unum hoc maceror, et doleo tibi deesse Terenti.
Si Io. Lud. Balzacum audias, in hoc Afro habitat modestia, et pudor, nihilque fit ab eo in scena, aut dicitur, quod non sanctissimae Sabinae, ipsaque Numae uxor salua oculorum verecundia videre, et aequis auribus audire possint, adeo, ut non iniuria quis dixerit, Plautinis matronis honestiores plerumque esse meretrices Terentianas. Quod illi scio a nonnullis etiam vitio datum est; sic enim cauet ab obscoeno, spurcoque, ut interdum quid quamque deceat personam, parum adtendere videatur, iisque minus satisfaciat, qui, cum incurrit aliquid in narrando turpiusculum, gaudent plus satis sermonis proprietate, et res non pulcherrimas nudis enunciare verbis hoc demum simplicitatem Romanam putant. Ego nostri vitium pluris longe facio, quam obpositam ei virtutem; atque si hoc nomine dimidiatus Menander dici meruit, vimque illam Comicam, quam in eo desiderauit Caius Caesar, festiuitatem parum modestam interpretantur, hic equidem plus toto dimidium ut dicitur, et caremus non aegre illa vi, quam cum posset nullo negotio adsequi, prudenter eam, et cum iudicio repudiauit.
Expectant a me aliqui, ut planius edisseram, cum duo tantum ex antiquis Comicis Latinis supersint, Plautus et Terentius, uter alteri praestet in Comoedia. Volcatius Sedigitus secundum a Caecilio Plautum statuit, Terentium in postremis.93
Apud Donatum, et in Pisaurensi Collectione Poet.
Si quis putat standum esse praeiudiciis, errat; sunt enim diuisa aetatum, hominumque iudicia. Quamquam dum de bono Gustu agitur, non auctoritates, et iudicia maiorum sunt sequenda, sed quid sanitas sensus, regulaeque dicant Aestheticae? adtendendum: argumentum falsitatis saepe est turba. Quaestio illa:Plautus, anTerentius potior in Comoedia?quamuis amplior videri quibusdam debeat, quam ut idoneum responsum possit accipere, hoc loco valeat. Aufer ambages, inquis, duo sint in oculis: Natura Comoediae, et Plauti, Terentiique Fabulae. Nihil dicam accusandi laudandique gratia. Utri magis danda sit opera? lectores viderint. I. Plautus in Comoedia genius est originalis; imitatur Graecos, sed in ipsa eorum imitatione luculentius prodit spiritum suum creatorem. Terentius suapte indole grauior est, quam ut ad lusus, iocosque Comicos se possit conferre. II. Et Plautus, et Terentius ait se Graecos imitari, dareque Graecas fabulas. Terentius eligit meliores; quas, aut similes si vidit Plautus, cur non adsumsit? Leuiores ipse producere voluit, ut gloriam de bonis relinquat posteris? III. Plautus ab arte deficit; si spectes argumentum, implexionem, et euolutionem, fere semper uniformem, eundemque poetam reperies: quod fundamento Pulchritudinis aduersari notum est a principiis Aesthetices. Terentium hac in arte ipso Caecilio potiorem dixit Horatius, et euincunt Comoediae propriae. IV. Plautus est mire facetus; sed sales illius non raro sunt plebeii, vulgaresque; in Terentio nihil abiectum, et humile. Illius theatrum est, ubi lepos, ioci, risus, vinum, ebrietas decent, ait ipse in prologo de Pseudolo; Terentii verecundia magna est, et moderatio egregia. V. Plautus est ingeniosus, et argutus, sed saepe reponit argutias in lusu verborum. Quod an ita sit? priuatum expendi volo. Has autem argutias illo tempore consectari, quo sermo patrius non habet suam puritatem, et statum, non puto consentire cum gustu sobrio, et ingenio recto; tali enim studio deformatur elegantia linguae, et a suo flore, proprietateque impeditur. Nihil simile in Terentio. VI. Dialogus Plautinus abundat tautologiis, et habet ambages, quae nihil faciunt ad propositum; Terentianus multo magis natiuus, et prudens, in quo nullum paene verbum inutile, nullum non singulari cum sapore lectum. VII. Propria laus Plauti est in sermone, aiebat Varro: qui mihi multo magis placeret, si vetustas voces studiose non conquireret, nouas ad arbitrium non fingeret. Latinitas Terentii mundior, politior, clarior, et quodammodo nobilior. Plautus in loquendo mire varius, semperque nouus, et raro sibi similis; Terentius autem parcus; qui si res saepius se eloquandam offerat, eodemne semper modo, an parua mutatione eferat, nihil pensi habet. - -Uterigiturhuic aetati magis aestimandus? Utere tuo iudicio. Dixi. Si artem, sermonisque puritatem, ac nitorem, si linguae, morumque castitatem cupimus, Terentium longe praeponendum; si iocos, facetosque sales, et populi plausum spectamus, praestare Plautum dicemus. Scaliger Plautum ut Comicum, Terentium ut Loquutorem admiratur; verba ille rebus, hic autem res verbis adcommodasse videtur. Plautini sales, Terentiana mundities me mire capiunt, hoc tantum cum discrimine: quod sales illi non omnes sapiant, ista vero puritas non possit non semper placere. Multo pura sunt in Terentio, quae meum gustum suauiter adficiunt, et animum pascunt.
Poetae Comici Romae veterisPROLOGUMpraemiserunt suis Comoediis, uti videre est ante fabulas Plauti, Terentiique. Erat autem Prologus oratio ad Spectatores habita. Plautus argumentum actionis solet exponere lepido ridiculoque lusu; qui cum aliquando modum non tenet, delabitur in risum humilem, et plebeium. Terentius suo more grauis est, et se suamque fabulam contra maleuolos serio tuetur. Exempla eorum si consideramus, quatuor species Prologi fuisse in usu discimus; nam vel Poeta, fabulasque commendabatur, ut in Hecyra; vel obtrectatorum criminibus respondebatur, aut eadem regerebantur, ut in Andria; vel materia fabulae enarrabatur, ut in Aulularia; vel haec omnia simul praestabantur, ut in Casina. Quare dum Aristoteles de Prologo Comoediae Tragoediaeque loquitur, de illa Dramatis parte debet intelligi, quae necessaria est, et Graecis etiam προθεσις, aut προτασις dicebatur; quod ego ipse iam exposui. Graeci nec in Comoediis, nec in Tragoediis adornarunt talem praefationem, qualem in latinis Comoediis legimus. Fuit quidem familiare Euripidi Tragico in prima Dramatis parte nonnihil effari, quod ad notitiam argumenti ducebat; vide, quae primae veniunt eius Tragoediae, Hecubam, et Orestem: sed non erat hic Prologus, de quo mihi sermo, secretus a corpore actionis. Faciebat hoc Euripides tum, cum iam initium sumsit actio, non sine omni peccato. – At si Prologus tota res Latina est, quomodo inuenit nomen Graecum? quaerit I. C. Scaliger. Responderem, siqua foret utilitas. An Tragoedi Latinorum adduxerit in theatrum talem Prologum, qualem in Comoediis audimus? non habeo compertum. Tragoediae Senecianae factum non ostendunt. Putare debeo Tragicos Romanos consuetudinem Graecorum aemulatos fuisse. Carolus Franc. Cramer Professor Kilonii anno 1776 regulis, exemplisque voluit euincere necessitatem Prologi in quibusdam Dramatis, quo mentes animique Spectatorum praepararentur ad intelligentiam rei futurae. Nunc theatra Germanorum Gallorumque nullum habent Prologum; in Anglia solet fieri; quem non ipse Poeta Dramatis conditor, sed amicus aliquis pro fauore Poetae praemittit. Citra vitium omittitur. – Porro Persona Prologi Comici est extra fabulam; nihil habet commune cum actoribus aliis: hanc legem Terentius semper retinuit. Plautus non sibi constat, sed suo more nouas res molitur. Nam primo: Mercurium in Amphitruone facit agere Prologum, qui tamen magnam deinde fabulae partem expedit; sic etiam Charinus in Mercatore. Secundo: in Milite glorioso prologum non habet, sed in actu secundo seruus Palaestrio argumentum Comoediae eloquitur. Tertio: rem miram! omittit vulgares personas, et prologos inducit per machinas; in Rudente Arcturus, qui noctu claret inter deos, inter mortales ambulat interdius; in Aulularia Lar Familiaris, et quantum Numen? enunciat quod in scenam dabitur: adeo officiosi fuere dii, quum poeta voluit. – Ex his licebit ediscere: Prologum plerumque fieri ab una persona. Semel apud Plautum in Trinummo est Dialogus inter Luxuriam, et gnatam eius Inopiam. Posteaquam enim bella illa mulier adolescentem Lesbonicum re paterna exuit, nihilque foret reliqui, quod eam aleret, dedit in aedes filiam, qua cum miser aetatem exigat. Credo hoc factum exemplo Aristophanis, qui Paupertatem, Nubes, Bellum, Tumultum, ut rem faceret magis aestheticam, ausus est personare.

CAPUT SEPTIMUM Comoedia Graecorum, et Romanorum non fuit adepta perfectionem. Qua de caussa?

Siiam reflectam oculos ad Graecas, Romanasque Comoedias, quas nobis e multis aliis reliquit Aristophanes, Plautus, et Terentius, easque non e laude, vel vituperatione hominum, qui se arbitros statuere, sed e sensu nostro iuxta veras Aestheticae leges aestimem, non erit in ambiguo, Graecum, Romanumque Theatrum ad plenam supremamque Artis Comicae perfectionem non adscendisse. Comoedos alios arbitrari non possum; fuerint tales, quales a multis ornantur, festiui, ingeniosi, prudentes. Desunt eorum exempla; frustra de inuidia temporum conquerimur. Quid erat caussae, quod Gentium illarum Comoediae, tametsi et ingenia fuerint felicia operosaque, et sumtus pecuniae maiores dederint, quam ratio passa fuit; quid inquam erat, quod puriorem gustum, plenamque maturitatem adsequutae non sint? Tacebo de Personis, et Tubis, quas fuisse usurpatas ab actoribus in scena non sine indignatione recordor. Externa sunt ista, et histrionum tantum vitia, aut impedimenta. Aliud est praeterea, quod Comoedias Veteres ab interna bonitate, gustuque meliori aut impediuit, aut retardauit, videlicet:Incuria Morum, etAdfectuumHumanorum;Ignorantia Ethices. Haec erat culpa Poetarum. Quamquam non poetarum tantum, sed etiam aliorum, ut adparet, id aetatis hominum. Homines enim eorum temporum non videntur tantum elaborasse in cognoscendis suis, aliorumque moribus, et characteribus, quantum in iis studium ponit aetas nostra: cura, et voluntas illis defuit. In caussam indaget qui volet; mihi certum id est e paucitate, siccitateque Ethicorum veterum. Fuere, qui in recte constituenda vitae summa, et inueniendo bono, ut putabant, summo, quaerendisque et explicandis mediis ad beatitatem ducentibus suam operam ponerent. Fuere, qui ad singulas vitae humanae partes studium conferrent suum, et quid cuique personae, cuique aetati conueniret, quae officia singulorum, docere laborarent. Philosophiam illam priorem Dogmaticam, hanc posteriorem Paraneticam nuncuparunt; cultores utriusque, sectatoresque fuisse non paucos palam est ex historia. At in tertio illo tractandae morum disciplinae genere, quod e re χαρακτηριστικον nominatur, et pulcherrimam philosophandi viam demonstrat, tarde parumque laboratum est. Dicebat iterum iterumque Plato tam venustam esse Virtutem, ut si oculis cernetur, mirabiles sui amores excitaret; Vitium tam esse turpe, ut omnem hominem absterrere deberet: sed quot erant, qui in illam virtutum vitiorumque formam sedulo inquirerent, eorumque characteres quasi corporeis oculis spectandos exhiberent? Veteres illi utcunque Philosophi non habebant omnem opportunitatem veniendi in notitiam morum et characterum, quia non fuit ea hominum societas et consuetudo, quae viget apud nos familiariter; non obtinuit illa sexuum communitas et harmonia naturalis, quae mentes oculosque hominum magis aperit ad mores alienos cognoscendos: mulieres a ciuilitate, consortioque virorum arcebantur seueritate illa, quam adhuc in Turcia dominari narrant, qui viderunt. Quis autem dubitet perueniri non posse ad genuinam morum notationem sine promiscua hominum societate? Notatio est, inquit auctor ad Herennium, cum alicuius natura certis describitur signis, quae sicuti notae quaedam naturae sunt adtributa. Ea sexuum communio solet in lucem educere illas hominum adfectiones, quae sua natura sunt penitus abditae; et suis ea characteribus indicare, quibus inesse signa nesciremus, nisi nosmet ipsos communi hominum frequentiae liberius immisceremus. Nihil dicam audacius; licet enim unicuique explorare. Adeamus ad antiquos Scriptores, et quales in eorum scriptis sint homines, qua ratione morati, et quibus virtutum, vitiorumque characteribus insigniti? accuratius contemplemur. Si Homerum excludam ex eorum numero, tam raram hominum, morumque diuersitatem, tam paucos, et qui peculiares sint, characteres deprehendo, ut genus hominum simplicitati potius, quam varietati animorum natum videatur.Aristotelesquantumuis perspicax obseruator non se detinet in his animorum signis;TheophrastusEresius ultra viginti quinque homines non processit, et an omnes horum characteres expresserit? ut adfirmem, non impetrant. Quicunque sunt, qui ante tempora Plauti, et Terentii scripserunt, nuda potius morum lineamenta, quam plenas hominum imagines, picturasque suis coloribus absolutas duxerunt. Primus estTacitus, qui ea iam aetate, qua sexus etiam muliebris liberrime versabatur in publico, oculos in omne genus hominum intendit, mores explorauit, et maiorem eorum differentiam, pluresque characteres animorum adnotauit. Debetur haec laus Cornelio Tacito, acuto prudentique scriptori. Vide si ita collubitum est animo, vide priscis in ComoediisSenemaetate vietum,Seruumfraudis artificem et in conuiuiis liberalem,Bellatoremmagnificum et gloria plenum,Parasitum, etGnatonemtamquam umbras persequentem opulentos et se coenatica semet sustentantem,Auarumsuae pecuniae custodem sollicitum et suspiciosum,Adolescentemamori deditum,Lenonem, etLenaminhumano lucro inhiantem,MulieremIuuentutis scopulum et perniciem - -. Horum aliqui sunt in omni Comoedia. Nolite multam rerum, actionum, et characterum varietatem expectare; falletur, qui secus fuerit. Nam qualem in una seruum, qualem parasitum, qualem adolescentem, qualem lenonem, qualem senem in una conspicietis, talem in aliis experiemini. Unus est ex omni hominum classe, qui vel auarus est, vel versutus, vel gloriosus, vel alia proprietate notatus: huic non tam similes, quam iidem sunt omnes auari, meretrices, adolescentes, parasiti, lenones, senes, et cetera hominum nomina. Non ita meus ille Homerus in Characteribus: an enim auaritia, aliaque vitia, vel virtutes ita paucis characteribus possunt notari? Heroes Homeri sunt omnes animosi. Quis est, qui nouit Homerum, et inde arguat omnes inter se esse similes? unusquisque alia animositate, diuersoque facinore insignis adparebit. Nempe omnes sumus alii, et singuli singulis notis discernimur; infinitam varietatem ostendit hominum genus. Etsi multi sint iuuenes, multi viri, multi senes, multae matronae; tamen unumquemque iuuenum, unumquemque virorum, unumquemque senum, unamquamque matronarum alio charactere, si bene spectauerit, distingui confitebere. Volo dicere: Nullum hominem non esse varium; sed tamen nullum non suo proprio charactere praeditum. Poetae Comici, ubi frequentior est utriusque sexus consuetudo, conuenire liberius, hominumque mores obseruare, perscutari corda, vultus animique habitum ediscere, et adfectum omnem suis e signis adnotare suum esse credunt. Hoc modo, qui erant oculatiores, peruenerunt ad eam Philosophiae partem, quae in cognitione hominum sita est, theatraque moderna multiplici Characterum varietate ditauerunt: in hoc nostra Comoedia excellit veterem. Unam pro multis nomino. Auarus ille, quem dedit Ioannes Bapt. Moliere, si componatur cum Auaro Plauti Euclione, nulli non dicetur excellentior.94
Ethica Characterisctica, in quam olim parce intenderunt Liuius, Ouidius, Seneca, Velleius Paterculus, Lucianus - -, iam modo opera Historicorum, Philosophorum, et Poetarum facta est amplissima. Pro multis sint nominatiIoannes Barclaius, Carolus Paschalis, Antonius Shaftesbury, Bellegarde, de la Bruyere- -.
Eo iam processere nostrates, ut animos, et homines non solum ex actionibus externis colligere, eosque suis characteribus distinguere, verum etiam ex oculis, fronte, lineamentis vultus, et cetera partium dispositione naturas dicant se cognoscere. Haec illa estPhysiognomia; de qua quid sentiam? extra rem meam est.95
Saepe mihi venit in mentem, quod de Zopyro Physiognomone narrat Cicero Libro de Fato n. 5. – Quae videt in animis oculatissimusIoa. Cas. Lauater, Cl. Liechtenbergnon videt. Audesne Physiognomiam dicere Scientiam?
Terentius, et Plautus ideo sunt parci sterilesque in characteribus morum, quia cognitioni hominum non inuigilarunt. Hoc in defectu non mea, sed Homii sententia censentur Itali.

CAPUT OCTAVUM. De Comoedia Noua.

ITALORUM
Italimagis Comoediae nati, quam Tragoediae, non uno modo ludunt in theatris: viuax naturae lepiditas inuitat eos ad studia amoenitatis. Seculo decimo sexto exarserunt studia Comicorum, decimo septimo restrixerunt, hoc autem octauo ad meliorem, quam unquam antea, gustum peruenerunt. Quapropter antiquos illosBernardum BibiennamCardinalem,Nicolaum Machiauellumpseudopoliticum,Ludouicum Ariostumfurentis Rolandi conditorem,Angelum Beolcum, seuRuzantemaliisque nominibus eundem,Angelum Firenzueluminter Romanenses nominatum,Ioannem Mariam Cecchinum,ComitemNicolaum Secchium, Ludouicum DulcemTragicum,Herculem Bentiuogliuma Lilio Gregorio Gyraldo celebratum,Alexandrum Piccolominiumeruditissimum aliorum iudicem,Hieronymum Paraboscum, Antonium Franc. Grazzinium, Ioannem Bapt. de Porta, Siluanum Razzium- - relinquo suis aetatibus. Italia varias in partes diuisa, et suo unaquaeque principi subdita mores etiam varios, gustumque generauit in populo: inde diuersi Comoediarum characteres. Ut erant Poetae, ita fuit Ridiculum vel Bononiensium, vel Neapolitanorum, vel Venetorum. - - Immo, quod obseruant peritissimi rerum, in eadem Comoedia non eadem vis Comica.96
Nominatissimus in Gallia Italus histrioGerardinugis illis extemporaneis, quas Italorum Comoedorum societas Parisiis egit, sex volumina impleuit, et anno 1695 luce donauit sub nomine Theatri Italici. Anno 1720 Noua Collectio facta fuit. Supplementa magno numero delectuque deditClaudius ParfaictLutetiae anno 1748. Opus utrumque fecit actiusDu Gerardanno 1750.
Ioannes Bapt. Fagiuolitheatrum comicum a vitiis emendare studuit; sed multa fuere: omnia quis possit? finem ut obtineret, plures Comoedias effinxit veteri, nouoque gustu, et omnes in unum collectas septem tomis librorum edidit anno 1753. Aliae sub nomineHieronymi Gigliprodierunt, quas nonnulli dicunt ideo esse suppositas, ut commendatione famosi nominis magis placeant. Sed quis est, cui Comoedia Italica plus, quamCarolo GoldoniVeneto debeat? hic eius est pater, et conditor. Priusquam ad eam maturitatem peruenisset, quam in eo nemo non agnoscit, dedit illa Iocosa Dramata, in quibus iam modo sibi ipsi displicet. Fecunditatem eius in inueniendo, implectendo, et euoluendo, aliasque proprietates, quas in summo tantum poeta colligit natura et industria, debemus admirari. Condolemus, et sepeliamus illos naeuos, quos auctor copia virtutum obruit. Satis est gloriae legi, spectarique Comoedias eius in omni prope Europa, et nomen Comici ore cultiorum hominum immortalitati commendari. Multi, quos nunc in primis honorum subselliis suspicere colereque debemus, ut primum vitam hanc clauserint, peribunt toti; Poetae Goldoni nomen numquam morietur. Quare siquis homini sensus est post vitam, uti certo est, praestabilior erit ducenda conditio hominis Docti, quam auctoritate Potentis; hic ut umbra praeterit, ille post fata superstes manet.Petrus Chiarilongo post interuallo sequitur.Carolus Gozzinugas extemporales, et Tragicomoedias Hispanicas, ut olim erat in more, dare maluit, quam in cultura Comoediae operam ponere. Plebine potius placere voluit, vel Goldonium adsequi desperauit? Italiae, qualis erat ante annos 50, fuissent aptiores illae Comoediae. Quaedam ex iis pro Germania sunt delectae, et gentis expectationi conformatae.Francisci Albergati Capacellidramata e quinque tomis existunt.Andreas Willihabet Comoedias et Tragoedias. – Quid si iam Italicas, Gallicasque Comoedias ponas ad bilancem? veluti fecit in FranciaCedorsin Theatro Italico; ultra plus momenti habitura est te iudice? Gloriatur Fr. Marmontelius cum Comicam Gallorum ab Italis multo magis aestimari, quam domesticam; Gallos celeberrimo etiam Goldonio viam ad theatrum ostendisse. Histriones insulsos Florentia abactos, et eorum loco Molierium substitutum; Romam, Neapolim, aliasque primi nominis urbes ad exempla Gallica transiuisse: sola est Lutetia, inquit, quae Comoedias Molierii non spectat. Cur ita? quaero. – Siquis Poesim Dramaticam Italorum velit uberius ediscere, praeter eos, quos adhuc nominaui Poetas, Praeceptores, et Historicos, vocet in subsidiumLeonis AllatiiDramaturgiam septenos in indices diuisam,Scipionis MaffeiTheatrum Italicum,Ludouicum Riccobonumin Historia eiusdem Theatri,Octauii DiodatiBibliothecam Theatralem. –

HISPANORUM
Genii Hispanienses suam etiam vicissitudinem habuere. Dum regnum illud amplissimum iugo Africano premebatur, fuere monstra barbara, quae Musas eatenus valde teneras terrore compleuerunt. Non erat hic tempus faciendi ludendique Comoedias; de salute circumspiciendum, et auxilium in iugis, visceribusque montium quaerendum fuit. Sublato timore coeperunt aperire theatra, dareque Comoedias. Isthic originalis estLopez Felix Vega de Carpio; nomen eius Vega sermone patrio significat planitiem; quae tam diues est in Lopio, ut multitudinem, varietatemque fructuum non ars, sed natura sine delectu videatur effudisse. Praeter 500 illa dramata, quae sacri sunt argumenti, alia prope 1800 numerantur, quae spiritus eius omnipotens procreauit. Quis est Hispanorum, qui possit huic ingenio aequiparari? quae gens, aut prouincia produxit similem? Non sunt omnia edita. Quae palam habentur, non carent errore: monstra, prodigia, aliaque vitia non raro prodeunt. Natura suis in diuitiis ita sibi complacuit, ut leges artis, eiusque paupertatem, et imperium non admiserit. Certe opulentissimus hic poeta maluit vitia committere, quam suis ciuibus displicere. Audiamus quid ipse dicat in Poesi sua Dramatica. Antequam explerem decimum aetatis annum, perlegi libros, qui tradunt regulas Dramatis. Animaduerti Comoediam alia esse conditione, quam fieri veteres censuerint, voluerintque; ignorantia Poetarum corrupit artem theatralem, populo autem gustum insanum indidit. Malum istud ita inualuit, ut poeta, qui Comoediam ex arte fecit, periculum honoris, et mercedis metuere debuerit; apud homines enim, qui rationem a se ultro seposuere, plus ponderis habet consuetudo, quam veritas et doctrina. Ego nihilominus regulas artis, quas perpaucis vidi esse cognitas, deliberatum habui fideliter obseruare, fecique, ut mihi visum est, rite, ordinate. Displicui. Commuto animum, et amplector portenta illa mirabilia, quae viri mulieresque celebrant, ac in coelos eferunt; placeo. Iam si faciendum habeo Comoediam, recedat Aristoteles, et Horatius; eos ego, ne caput efferre possint, quinque seris cogam in carcerem. Terentium, et Plautum abesse iubeo, ne querelas audiam: solet enim veritas e libris loqui. Itaque tutus ab admonitione praeceptorum scenas adorno, scriboque eorum more, qui plausum populi solent emere. Cum enim populus in stultitia gaudeat, et aere suo mercari velit Comoedias, non erit iniuria parare meces e desiderio, et insaniam vendere sapienti pretio. – Ex istis Lopii verbis esto iudicium de Comoediis. –Michael Cervantes de Saauedraab hero suo Don Quixote celebratissimus salem etiam Comicum sparsit e theatris, eumque suis dialogis valde gratum fecit. Octo Comoediae sunt omnes; totidem fere parodiae Lopianarum actionum: aliae desiderantur. Sic in eius vita legitur, quam Gregorius Mayans, et Ioa. Anton. Pellicer in scripta redegit.Antonii de SolisComoediae laudem multam habent a personis seruorum, et parasitorum, a characteribus, et enodationibus, ab elegantia sermonis, et ingenii. Post Lopium Vegam nullus erat Hispanis gratiosiorPetro Calderon de la Barca; nouem volumina operum, in quibus Comoediae 127, Dramata sacra 95, et ludi alii sine numero, fecerunt eum suae gentis Terentium. Cornelius, Moliere, Boissy, et alii multa ab illo suum in usum meliori cum arte, quam auctor habuerit, traduxerunt.Augustinus Moreto et Cabana, Franciscus Banzez Candamo, Gabriel Telletzsub nomineThyrsi de Molina, Ioannes Perez de Montaluan, Augustinus de Salazarsunt Comici prioris seculi, qui morem Lopii de Vega, et Petri Calderonis adoptarunt. Ultra quinquaginta sunt illa librorum frusta, quae superioris aetatis Comoedias collegerunt: multae ibi diuitiae cum nugis, et inanibus phantasmatis.Iosephus de Cannizares,etGarzias de la Huerta, Franciscus de Roxas- - sunt moderni. Quid plura?Antonius Nassarre et Ferritz, quo actore supra laudati Michaelis Ceruantes Comoediae typis sunt mandatae anno 1749, edidit obseruationes suas de Comico Hispaniae Theatro, in quibus non vulgarem suorum cognitionem, perspicaciam ingenii, seuerumque iudicium comprobauit. Theatrum HispanicumLe Sagededit anno 1700;N. H. Linguetautem (quis eum ignorat?) anno 1768.97
Volumina sunt quatuor. In sermone Teutonico tria fuere vulgata Brunswici anno 1770, in quibus Comoedias legis XII exCalderone, Lopio de Vega, Moreto, Candamo, de Solis,etFragoso. Lopii, et Calderonis genium ostendunt maximum; Moreti sunt optime laboratae. Singulae suas habent inuolutiones, et quidem nimis artificiosas: quod solet diminuere vero similitudinem.
LUSITANIetiam gustu spectaculorum similes erant Hispanis. Ennius eorum dictus fuitBernardinus Ribeyro; Plautum aemulabaturGil Vincente, TerentiumGeorgius Ferreira Vasconcellos. At isti floruere seculo sexto decimo. Nunc ut audio ita sunt comparati, ut Comoedias Gallorum malint, in Italicis praesertim Goldonianis cum voluptate aquiescant.98
Pro Literatura Lusitanica varii generis Scriptores, qui possint consuli, dinumerat diligentissimus de Murr Tomo IV. sui Diarii. Hoc innuere volui, tametsi non fit mei muneris.

ANGLORUM
Anglia, quia liberum est Ciuibus cogitare, et prope dicam agere, characteres originarios, et iconismos multos potest exhibere. Studium illud ambitiosum, quo nulli nationi similes, sed exemplares esse nituntur Angli, videtur esse in caussa, quod saepe sibi ipsis euadant dissimiles, et multa peculiaria, vereque singularia vitae ciuilis exempla praebeant. Non idem est illud Ridiculum. Hoc loco nihil dicam de viris laudatissimisShakespear, Beaumont, Fletcher, Iohnson, Massinger, Dryden, Ottway, qui hoc loco dicendi venirent, nisi iam inter Tragicos potiore iure adpellati fuissent.M. Ioannes AndrewsLondini anno 1782 emisit in lucem disquisitiones de Moribus, sensu Pulchri, et oblectamentis Anglorum per annos superiores 200. Multus est in collaudandis popularibus suis; gloriatur patriam suam esse adhuc verum probitatis, et honestatis domicilium.Wilhelmus Whycherlexsuorum Moliere,Wilh. Congreue, etIoannes Vanbroughamice aemuli illo non multo inferiores;Richardo Steelenobilior, et elegantior Comoedia placuit;Gay, Cibber,etLillonorunt suos oblectare;Dauid Garricksui temporis Roscius,Samuel Footeaudacia Aristophanea scriptor et actor,Oliuerius Goldsmith, Hough Kelly,DominaGriffith,etSheridam, Richardus Cumberland, Wilh. Kenrick, non possunt silentio praeteriri.Georgius Colmangustu non paucorum Aestheticorum elegantissimum e Comicis, qui artem Dramaticam cum characteribus optimis consociare amat.Arthurus Murphyforte princeps in Comoedia vulgari.

GALLORUM
Nondum est terminata concertatio: sintne Theatra Parisina, vel Londinensia meliora? et uniuersim: Galline, vel Angli principatum mereantur in Poesi Dramatica? Galli scripto quodam Anglico laesos se senserunt. Itaque Appellatio, (hoc erat nomen Apologiae) facta fuit ad omnes Europae nationes, positum tribunal, et potestas iudicandi delata anno 1761. Auctor, qui Voltaire esse dicitur, quamuis accusatum se conqueratur, et iudicium aliorum ex aequitate caussae postulet, sibi suisque struit encomia gloriosa, primatumque decernit, et Anglos suo loco deiicit. Marmontel characteres Comoediae Gallicae depingit in sua Poetica.Ioan. Bapt. Poquelinus Moliere, quem ego frequenter nominaui, curiosus naturae speculator praecipuas Plauti, Terentiique dotes coniungere, exprimereque nisus est. Cessit res a sententia; est enim Pater Comoediae Gallicae non solum in componendo, sed etiam in agendo. Ars, dialogus, characteres, sales, ioci, viuacitas, gratia, diuitiae, aliaeque virtutes sunt in eo magnae. Sine iniuria veterum praefertur Aristophani, Plauto, et Terentio. In Misanthropo, et Eruditis Mulieribus, et alibi frequentius pictor, ac philosophus est admirabilis. Boilauius hunc solum dixit esse Comicum. Voltaire, et Riccoboni suas de illo cogitationes, ac iudicia descripserunt. Huic aetati non ubique placet; in iocis, et characteribus supra modum ire dicitur: ita nonnunquam adparet. In enodatione tricarum non semper felix; at hic etiam patronum habet in Abbate Bateuy. Alii sunt:Ioan. Fr. Regnardaemulus Molierii,Dauid Aug. Brueys,etIoa. Palaprat, Florentius Carton Dancourt, Petrus Claudius Niuelle de la Chausséeversat adfectus praesertim amores versu facili,Phil. Nericault Destouchespraecipuus in eminentiori Comoedia: genius huius temporis magis eum amat, quam Molierium.Lud. Fr. Delislenimius in nugis,Bern. Boissyallegoricas quoque Comoedias adtentauit,Francisca de Grafigny,Pet. Car. de Mariuaux, qui nihil non experiri voluit in hac arte, aestimatur in Germania; gratissima illius sensatio est Amor, Personae ingeniosae.Alexis Pironad exemplum Destouchesii facuts.Germanus Fr. Poullain de Saintfoixpromtus in inuentione, pictura, teneritudine, venustate, gratia; Germanice datus ab Elia Schlegel. DeVoltairedictum est.Claud. Ios. Dorat, Claud. Henr. Voisenon, Le Bret, Bern. Ios. Saurin, Car. Palissot de Montenoy, Moulier de Moissy. – Dionysii Diderottheatrum Lessingius aperuit Germaniae: Comoediae illius multum habent naturae, et philosophiae, et characterum.Carron de BeaumarchaisDiderotii aemulus in scenis Germaniae saepius auditus, uti etiamLud. Sebast. Mercier.Nomina Comicorum sunt sine numero. Siquis iudicium Cl. Charpentier audire voluerit, Theatrum Gallicum a gustu meliore defecisse censebit. In caussas istius defectus inuestigat per duos librorum tomos anno 1768 praestitos; in primo culpat Poetas Dramatum conditores, in secundo Actores: utrobique suum spiritum, et incensum suos emendandi studium ostendit. Suntne ab eo inde tempore emendati? – Placet mihi maiorem in modum conatus Cl.Chevrier, quod in Obseruationibus Theatralibus (productae sunt anno 1755) emendationi Theatri Gallici praesidia non pauca suggesserit, et prae ceteris integritatem morum commendauit.

GERMANORUM
Non est mihi fixum in animo multos e Comicis Germaniae Poetis huc prouocare; quamuis non nesciam iudicium, sensumque nostrum bonis, et malis aliorum operibus doceri posse, si mens agnoscat, et gustus sentiat quod est pulchrum, aut deforme. Omnes illos, qui sunt paullo suprae aetatem meam, relinquam in puluere sepulcrali.Ioan. Christian. Krügerinsignis auctor et poeta Comicae Poesi datus est; Candidati eius, et Dux Michael noua cum voluptate spectantur. Si plus actionis dedisset suis fabulis, essetque quibusdam in scenis loquendo parcior, in eminentiore dignitatis gradu haberetur. Moliere Germanorum esse poterat, nisi mors ex inuidia vetuisset.Christi. Fr. Gellertaetatis suae admirationem, amoremque communem in se conuertit, theatrum Germanicum si non instruxit meliore gustu, certe doctrina suorum dramatum nobilitauit: semper sententiosus, et moralis; de vitio non tam punit, quam monet; non ita deiicit, ut consolatur.Ioan. Christian. Brandeshic melior, quam in Tragoediis, lectione Scriptorum Criticorum, et obseruatione morum humanorum videtur adiuuisse suam ad Comica indolem. Nec in ridiculo, nec in sententiis nimius; ioci opera quaesiti euadunt frigidi, et taedium faciunt. Risus in Spectatore suauis est, non qui violente exprimitur, sed qui sponte venit, posteaquam cor incalcuit, aut motum sensit. Oppositi personarum characteres, implexiones inopinatae, dialogismi politi, et saepe ignei, aliaeque virtutes in eo multae. Multa sunt plena dramatis, seu actionis, plena illusionis. Si iubeas abesse personas illas, quae maioris decorationis caussa videntur in theatrum arcessitae, senties ea dramata sine offendiculo procedere.Ephraim Lessingsuas Comoedias impleuit spiritu patrio. In argumentis solet esse simplex, in moribus natiuus, in sermone fluidus, in iocis urbanitate, et sale Attico plenus. Raro conueniunt in uno duae illae dotes, quae in Poeta Tragico, et Comico esse debent. Comoediae Lessingianae seu legantur, seu spectentur, produnt suam pulchritudinem. Malim tamen spectare, quam legere; ita enim magis occupant spiritum. –Carolus LessingComica virtute, et felicitate multo, quam aetate, inferior sui fratre Ephraim in laude ponet, si cum Holbergio Dano suorum temporum Plauto conferatur. Quod illi facilius credent, qui utrumque sciunt. Omittam alia, quae sunt commendatione, et vituperio digna; haec paucis dicta sunto pro doctrina lectorum. Personae eius sunt loquaces, ingeniosae, argutae, et vilem in modum nugaces. Aliquas e mundo imaginario eductas arbitror.Carolus Franc. Romanusmorem Terentii sequitur, ac in felici rerum inuolutione multis aliis praecellit. –Christi. Felix. Weissehoc quoque loco nominandus venit insigni cum encomio. Propius accedit ad soliditatem Anglorum, quam ad ornatas argutias Gallorum; aliqui Humorem Gentilitium in eo desiderant. DicamneIoan. Lud. Schlosser, Conr. Theoph. Pfeffel, Ioa. Car. Wezel, Ioa. Wolf. Göthe, Ioa. Iac. Engel, et alios longe plurimos, quos possum? Duo fratres in theatro ViennensiChristianus, etTheophilus Stephanieagendo scribendoque sua nomina fecerunt celebriora: iunior Goldonium imitatur. – Iam modo pulcrum, et utile putatur operam in theatro ponere; inde Comoediarum numerus magnis in dies accessionibus increscit. Comicos Poetas nec possunt percensere numerando, nec volo; potestatem impedit copia, voluntati hoc obstat, quod si vera dicerem, odium a quibusdam reportarem; si vero falsa proferrem, stultitiam meam condemnandam exponerem. Spectentur ipsae Comoediae, et e lege Aestheticorum iudicentur. Fit autem multo frequentius, ut Spectatores, sicut eorum est gustus, Comoedias probent, vel respuant; aliquibus placeat, quod displicere deberet; et quod reipsa insulsum est, sapiat. Potestne fieri, ut omnes illi, qui ad theatra conueniunt, summi, medii, et infimi, communi sensu dicant singulas Dramatis partes, et actores singulos ita esse factos, ut vel placeant, vel displiceant? siue potestne in omnibus omnino Spectatoribus idem esse gustus eiusdem Comoediae? – Si singuli eadem sentiendi facultate forent praediti, censerentque ex eadem Aesthetica, id profecto deberet euenire.

CAPUT NONUM. De Varia Comoediarum Adpellatione.

Comoediaaetas nostra solet variis nominibus adpellare; ista, inquiunt, est Moralis, ista iterum Characteristica, alia iterum Intricata, illa vero Nationalis, haec valde Plebeia, aut Seria. - - Ista, similiaque nomina non Poetae, sed Spectatores imponunt Comoediae ab illa dote, quam in Dramate censent singulariter eminere. Ita I. Certam quamdam cognominationem Comoedia obtinet aPersona, velActione. Personae, actionesque aliae sunt magnae, et nobiles, aliae ciuiles, humiles item aliae; conditio hominum una est ex his: summa, media, et infima. Illae Romanorum Comoediae, quas dici recordamur Togatas, Trabeatas, Praetextatas, Tabernarias, - inde sunt. Actiones sequuntur rationem Personarum. – II. Aliquando dicimus ComoediamNationalem, seugentilitiam, quia videmus in ea gentis alicuius mores, veramque germanitatem disertius exhiberi. – III. Dum animus quidam peculiaris suo in vitio, vel virtute per notas externas exprimitur, designaturque, Comoedia estCharacteristica. Tales habentur multae, quia sunt aeuo nostro gratissimae. In his ea est Poetae cura, laborque maximus, ut vitium illud, vel virtutem per actiones varias, signaque multiplicia clare repraesentet, Mendax Goldonii, Lusor Regnardi, Auarus Molierii – argumento sunt. Antithesis, seu oppositio, conflictusque Characterum est multo pulcherrimus, et iucundissimus. Urbanum, et Misanthropum compone; aut vide Libertinum Lessingii, Candidatos Krügeri. Misanthropus capitur amore virginis, - Harpagon puellam pauperem deperit. – IV. Si doctrina quaedam ad honestam vtae institutionem adprime idonea per potiorem Comoediae partem proponatur, commendeturque, seu illa sit simplex, seu varia, dum singulariter excellit in dramate, actio diciturMoralis. Hoc eodem nomine insignitur illa Comoedia, in qua multa morum praecepta exemplaque perhibetur. Aptior est Comoedia ad docendum, quam Tragoedia. Quare in Poeta Comico ut sit Philosophus, postulo. V. Alia estRidiculosa, aliaSeriosaComoedia, sicuti Ridiculum, et Serium adhibetur. In ipso etiam Ridiculo, et Serio varia sunt discrimina, quae variam compellationem pro Comoedia generant. Quae sunt nimium seria grauiaque, accedunt ad humorem heroicum, vel tragicum, ut Sidnex Ioannis Gresset, Paterfamilias Dideroti, Eugenia Beaumarchaisii; habent tamen exitum hilarem. Haec illa est Comoedia, quae dicitur tristis, commouens, flebilis; quam in Francia dare coepit la Chaussée; in Germania vero disciplinam eius Cel. Gellert litteris latinis est complexus. Valde Ridicula sunt plebis aucupium, nugas et vulgum sapiunt. Extremos Ridiculi gradus nouit Ephraim Lessing commiscere, sapideque temperare. – VI.Simplicem,etImplexam, intricatamque Comoediam illi sciunt discernere, et denominare, qui ad varietatem partium, plexum, et structuram, ad euentus rerum, difficultates, remoram, cursum, et alia huius generis vel adminicula, vel impedimenta aduertunt animos. Non est ita nominis distinctio sine re. Non potest esse eadem rei Situatio in dramate. – VII. Motus, et Quies animorum, quos in actione Comica personae theatri praeseferunt, nonnumquam facit, ut Spectatores ab illa Comoediae conditione totum Drama cognominent, et dicant Comoediam esseTurbulentam, Sedatam.

LIBER QUARTUS DE DRAMATE MUSICO.

CAPUT PRIMUM. Quid Drama Musicum? quae illius Origo, et Diuersitas?

DramaMusicumest, quodOperanomen imprimis notum; et ostendit spectaculum e pluribus Artibus coagmentum, in quo praecipuae sunt Poetice, et Musice; inde dicitur etiamLyricum, Melicum, Canorum, et uno verboMelodrama. Nomina sunt varia, res eadem; quae plus admirabilitatis habet, quam verae laudis. Sitne hic Poetica, vel Musica potior? noli quaerere; est enim otiosum. Illud Horatii: alterius sic altera poscit opem re, et coniurat amice; huc referatur. Utraque scientia huc est necessaria. Si spectes Fabulam Melodramatis, dubitare non potes, in quam classem Artis Poeticae accenseri debeat? Cum Poesi Dramatica non modo communionem, sed etiam necessitudinem habet maximam. Adfinitas illa, qua tangit Epicum, Lyricumque Poema, multo minor est, quam ut intra limites eorum coerceri debeat. Nullum est drama, nullum poema, nullum opus, quod plurium Artium auxilium, societatem, ornatum, gratiamque deposcat. Hic est collegium Artium Amoeniorum prope dicam omnium; nam praeter cantum symphoniacum, et infinitas Poeticae, Musicaeque blanditias tantum adparatum, decorationemque facit Mimica, Saltatoria, Architectura, Pictoria, atque etiam Mechanica, ut in uno hoc palatio, et theatro credas habitare Gratias, et Voluptates, ac quaecunque in ornatissima quadam magnificentia possunt esse oculorum, auriumque praestigiae, illusiones, veneres, et oblectationes. Recte igitur: Ite ad arcem illam magicam, dixerit aliquis, in qua belli versus, liquidae voces, molle fluentes numeri, compositi saltatus, arguti cantus, laeta dulcisque musica, colorum elegantia, picturarum lenocinia, spectaculorum fraudes, et ars illa delicatissima, quae corda nouit seducere, et centenis ex illecebris unam tantum voluptatem facere! Non putas coelestibus e gaudiis demissum esse hoc munus, ut haberet mortalitas, in quo gustum immortalium antea sentiat, quam ad eos veniat; et hoc sensu recreatus homo miserias vitae praesentis patienter toleret, animique vires ad obtinendam felicitatis integritatem contendat? posset alter per ludum dicere.
Drama huius generis est inuentum singulare; sed anne vetus, vel nouum? agitant Scriptores. Mihi videturOrigoillius non aliunde, quam e Choro veterum repetenda esse. Tragoedias Graecorum, Choros, et Odaea considerare soleo tamquam praeludia, et exempla hodierni Melodramatis. Scio bene argumenta contraria, sed non moueor; opinionem meam indicare, non autem aliis etiam incutere volui: ideo abstinebo me a disputatione, quae solet esse longa, et contentiosa. Itali de inuentione Dramatis Musici gloriantur; unde gemina nata est controuersia: primo, an illud re vera Itali procreauerint, vel in vitam reuocauerint? secundo, qui sint eius inuentores, auctoresque? I. C. Gottsched priusquam Itali venirent in eam cogitationem, ait, suos apud Germanos facta fuisse similia Dramata. Poetas aliquos, et Musicos nominat, innumeros tacere se dicit. Fidem eorum, qui laudem ab Italis nituntur auertere, non examino; communis est opinio: Italiam Melodramatis esse patriam. Miror quod ait egregius poeta Dryden: Italos primordia Musici Dramatis a Mauris Hispaniensibus accepisse. Quem ego iam dicam primum huius poematis patrem?Horatius VecchiMutinensis,Octauius RinucciniFlorentinus, aliique non pauci primatum honoris adpetunt. Habet unusquisque suos aduersarios, et oratores, quasi hoc uno in opere plurima, maximaque essent beneficia. Ante hos fuisse nonnullos, qui Poemati Melico praeluserunt, testis est Albertin. Mussatus, Ioan. Bourdelotius, Ioa. Crescimbeni, L. A. Muratorius, Lud. Riccoboni, Ioa. Bern. de Noinuille, Cahusac, Menestier, Ebeling – Qui volet, ille sit arbiter.
Melodramaest varium; generatim velSerium, et graue, velIocosum, et ridiculum: campum habet longe ampliorem, et licentiam multo magis solutam, quam Drama ordinarium, et regulare Tragoedia, Comoediaque. Quare siqua Tragicomoedia potest existere, ea non alio, quam isto in loco existet. Melodrama Serium aliud estMythologicum, aliudHeroicum, aliudTragicum, et vulgo diciturOpera magna, quamuis aliquando ita sit paruum, ut unum Tragoediae actum non excedat: de la Motte dicitur esse auctor talis dramati, videturque quo facto dedisse exemplum, ut aliqui, praesertim in Germania, concinnarent elegantiaMonodramata, et Duodramata, vel potiusDidramataqualia sunt Ariadne Brandesii, Medea Gotteri, Cephalus, et Procris Ramleri.Iocosumest fere idem quodComicum.Genus utrumque Dramatis vides a qualitate argumenti nominari. In Dramate Mythico solent esse dii, deaeque, machinae, et miracula; in Heroico spectantur virtutes magnae, sublimes, epicae; in Tragico potissimum terret, vel misericordiam mouet calamitas: in locoso regnat ridiculum, quod sicut est effusum, vel temperatum, ita aliam atque aliam formam, adpellationemque dat Dramati: rationem Epopoeaiae Comicae solet obseruare. Argumenta Mythologica, et Romantica minus Verosimilitudinis habent, quam Historica; sed ad varietatem rerum, decorationes, fascinos, mirabilia, praestigias, et artes socias sunt multo magis idonea. Contra, quae petuntur ex Historia, et illa, quae solidae Verosimilitudini innituntur, aptiora sunt verae Poetice; quam cum a Poeta accipiunt, utiliorem sensationem faciunt, et voluntates hominum ad consilia meliora impellunt. Melodramata ludicra, et nugatoria illi odere, qui putant esse contra pulchritudinem, et dignitatem Musices nugis obsecundare. Mihi sic adparet: prima, quae fuere Dramata Musica, multa prodigia, et magnas aeris, laborisque impensas habuerunt; dii superi, atque inferi, quales fabula toto parsim Mundo Poetico disseminauit, chorum et actionem theatralem aut soli, aut cum mortalibus perfecerunt. Deinde Heroes etiam, Heroidesque nostrae conditionis aduocari, et in rebus seueris ac tragicis laetum, aut funestum canere debuerunt. Non multo post tempore placuit amplecti ciuilia argumenta; tandem ad plebem descendere, et ad rusum vulgi salibus insulsis, abiectisque ludere. – Habe hanc diuisionem, et varietatem Dramatis Melici; - Hos aliqui referuntCantata, etOratoriagenus carminis lyrici, quod aetati nostra non mediocriter adridet. Melius ista proponentur suo loco; sunt enim intra fines Poeseos Lyricae.

CAPUT SECUNDUM. Conditio Musici Dramatis est vitiosa. Cur igitur placet?

Cumin Dramate Musico conueniant Artes amoeniores, et suam unaquaeque, communemque rem faciat, facile crediderunt aliqui spectaculum hoc esse inter alia omnia pulcherrimum, magnificentissimum, et optimum. Tales artes, tot illicia, tanta oblectamenta in uno theatro! – At hoc ipsum est, quod campum in errores aperit, et offendicula passim obiicit. Maior est res, quam adpareat; et pluribus difficultatibus impedita, quam putetur tam multas, et sua natura valde sensibiles, teneras, et delicatas artes tam apte inter se committere, sociareque, ut nulla laedatur, et omnibus satisfiat. Audio querimoniam optimorum Aestheticorum; ego inquam: Dum mentem in Melodramata confero, eorumque partes, distributionem, structuram, et repraesentationem ad Naturam cogo, perpendoque, saepe non tam theatrum elegantiarum et venustatum, quam errorum forum, vitiorumque gymnasium videre, et experiri mihi videor, doleoque artes amoenissimas suo iure priuari, naturali decore spoliari, temere commisceri, molestissima seruitate premi, et paene nullam esse; cui prorsus bene sit. Quae sunt exempla? sunt autem eiusdem modi Dramata copiosa; sed quae sunt illa, quae non ostendant naturam artium aliqua parte vulneratam? nam de integra singularum sanitate desperandum est. Primum Lyrici Dramatis elementum est Actio quaedam vera vel fabulosa, historica vel mythica, seria aut ludicra, heroica vel tragica, romanensis, ciuilis, plebeia, comica, ut Poetae placet. Saepe ille iam in ipso materiae delectu egreditur rationem dramatis, et opus uniuersum inchoat a vitio, quasi necesse foret indicare magnam hic esse peccandi licentiam, et impunitatem. Sinamus istud; accipiatur argumentum erroneo arbitratu. Poeta in ordinatione, et compositione actionis illius non potest artes illas negligere, quae una esse debent in Dramate Musico; propositum eius est: Artes Aestheticas commiscere, auribus et oculis spectatorum quoquo modo inseruire, seu quod idem est, Dramaturgiae fines euertere, Naturam relinquere, et per inuia quaeque liberrime diuagari. Quamuis enim se laboriose verset, et anxie soliciteque torqueat, ut artes inter se dispares sine offensione conciliet; tamen, quia cupiditas canori huius spectaculi est insatiabilis, saniores Poeticae rationes malis, indignisque modis accipit, et gratiae auditorum emerandae sine sensu commiserationis sacrificat. Inde tanta rerum locorumque conuersio, tanta scenarum dissimilitudo, tam multae repentinaeque theatrorum formae, tam prodigiosae personarum decorationes, tam frequentea machinae, ostentaque admiranda; inde pugnae, triumpi, naufragia, spectra, tonitrua, palatia aurea, visiones, raptus, et nescio quae alia terrena, coelestiaque opera intra breue tempus procreatur, et sexcenti animorum motus per organa musica, concentusque vocis humanae concitantur. Illis haec dico, qui Melicis id genus Dramatis in cauea adfuerunt; eorum enim memoria facile reducet in animum ista spectacula. Optimi quique Poetae fatali Melodramatis necessitate coguntur omittere res optimas, et ad delectandum illa proferre, quae sunt inania, vana, et eo tantunm nata, ut auidis incitatisque sensibus insidias, illecebrasque faciant. Nuspiam tam frequenter et grauiter vapulat Ars Dramatica. Sed utinam sola foret infelix! Quid Musica, illa sensuum regina? Subit animum memoria de Ioa. Bapt. Lulli, qui Poetas Dramaticos compulit seruire suo gustui, et eam Melodramati formam imposuit, quam in Francia multi adhuc aemulati fuere. Musica apud me alia est Vocalis, alia Muta. Vocalem discerno in Viuam, et Instrumentalem; illa fit humana voce, et saepe per excellentiam dicitur cantus; ista per neruos, et organa scite animatur. Mutam adpello Histrioniam, seu Mimicam, et Saltatoriam: quibus in nominibus Musica continet infinitam doctrinam, et artem. Non persequar omnes eius partes. In Musico Dramate actio uniuersa, quamcunque sit longa, partim recitando, partim modulando, argutandoque canitur: quod profecto non est naturale. Aut ita mutuo colloquimur? Nempe dum Alexander pugnauit in India, cecinit; dum M. Attilius Regulus perorauit in Senatu, nerui tibiaeque sonuerunt; dum Cato se peremit Uticae, suauiter modulatus est; -. Deridenda forent ista, nisi iam satis essent derisa; aut apud homines fraues, naturaeque deuinctos non risum, sed bilem commouerent. Actores omnes et singillatim, et duo, ternique sociati audiuntur, aut in choro plures congregantur. Mitto dicere, quam violenta soleat esse illa cantorum compositio; quid canant? rogo. Deorum, hominumque facta, et encomia lyricis versibus posse comprehendi, et modis musicis inligari non nego. At hic est Actio, quae non secus debet exhiberi, quam vel euenit, vel euenire posse vero est simile. Quid autem? res eo est deducta, ut, cum theatrum musicum ingrederis, putare debeas te isto e mundo egredi, et alterius spectatorem fieri. Age, solitarias illas, et duales in Melodramate cantilenas propius exploremus! Multae sunt; olim unaquaeque scena tali fine claudebatur. Nonne similitudines ordinarias, allegorias otiosas, documenta vulgaria, et quas potius ignorare velis, ineptitudines audis? Fluuii, maria, siluae, saxa, aues, querelae, - - nuda, frigidaque verba. Magni, sublimesque sensus si canendo proferantur, amittunt robur. Cum ait Imp. Titus: „Certum est crimen; vindictam debeo. Vindictam? Ah Tite! potesne fouere desiderium tam humile, quod te reddit aequalem reo? Grandem scilicet laudem vindicta merebitur, ad quam hoc unum satis est, ut velis. Non. Vitam alterius tollere communis est facultas; vulgo etiam conuenit: dare possunt tantum Numina, et Principes. Viuat!” – Hic inquam tanta est sublimitas, ut sentiam animum tolli de corpore, et diuino quodam spiritu occupari, eleuarique. Cogitemus hoc idem in concentu fidium, et tibiarum cantillari; erit inane. – Histriones illi canori tum etiam canunt, cum opus est properato; et eadem verba iam in altum propellunt, iam iterum trahunt in longum, vel continuato spiritu circumagunt, decies, et ultra frequentant, vel minutim concidunt, et canora velut in puncta distinguunt, pluribusque momentis, et minimis maxima eorum tempora compensant. Exempla passim occurrunt, quae bello versu, clarisque imaginibus blandiuntur, sed cursum actionis auertunt, retardant, vel prorsus abrumpunt; in aures suauiter influunt, sed corda frigore constringunt. Qui duo Melodramata vidit, multa vidit; sunt enim inter se valde similia: naturam in illis frustra quaeres: eam a principio usque ad exitum desiderabis. – Esset hic mei muneris particularius ostendere peccata, quae committi solent in artes singulas. Quis est, qui possit omnia? me terret eorum copia. Iam etiam operis magnitudo modum, voluntatemque meam superat. Igitur omnes eos, qui plura Musici Dramatis vitia nosse cupiunt, magnopere oratos volo, ut me ab hoc officio libenter absoluant, et quae desiderantur, e libris ComitisAlgarotti, Antonii Planelli, Danielis Webb, Wilh. Ramler, Christ. Godef. Krause, Georg.Sulzer, Franc. Marmontel, St. Euremond, Abbatis Gedoyn, - - intelligant; illi enim et prolixius, quam ego velim, et melius, quam possim, edocent:99
ComitisAlgarottitractatus de Architectura, Pictoria, et Dramate Musico singularis est Tomo II. Operum.Ant. Planellihoc in argumento se dedit Classicum; anno enim 1772 dedit opus, in quo de historia, proprietatibus, virtute, connexione, musica, actoribus, decoratione, et influxu Melodramatis in mores multa bene dicuntur.Danielis WebbObseruationes de Concordia Poetices, et Musices,Cl. Eschenburgin Germanicum sermonem deduxit, et notis, exemplisque illustrauit:W. Ramlerdedit etiam Apologiam Dramatis M. contra Gottschedianos.Krausiilabor insignis de Poesi Musicali prodiit anno 1752.Ioa. Adol. Schreiberscommentarius deRecitatiuohabetur T. 11. et 12. Bibl. Scient. et Art. Amoen.Sulzerin sua Theoria,Marmontelin Poetica,Racine, Boileau, La Bruyere-.GedoynTomo VII. Comment. Acad. Bell. Artium Paris.
mea etiam Aesthetica generalis, et poetica multos errores indicabit, si regulas eius contemplari, et ad consuetudinem Melodramatum traducere voluerint. Mirabuntur aliqui, dum legent apud alios Dramata Musica a Criticis quibusdam scriptoribus nominari opus absurdum, et inter omnia hominum inuenta maxime incompositum, monstrum amabile, chimaeram splendidam, stultitiam magnificam, scholam mollitudinis, palatium voluptatis, virtutis scopulum, honestatis charybdim, bonorum morum ruinam; et iis adpellationibus adfici, quas ego nolo dicere. Quae igitur dementia, forte non nemo dicet, tantis e vitiis elegantias concinnare, et in maxima morum, artiumque prauitate oblectamenta vitae, deleciasque ponere?
Non est mei propositi Accusationem, vel Defensionem Musici Dramatis adornare: hoc alii praestiterunt. Quod mihi videbatur, erat exponendum. Istud est vehementer mirabile, quod hoc spectaculi genere illi quoque capiantur, iucundeque delectentur, qui naeuos eius, et vitia recognoscunt. Habemus confitentes reos; pro multis aliis ego sum. Itaque, si Drama Musicum pugnat cum Verosimilitudine, cum Poesi, cum Artibus aliis, cum Ratione, et Natura; cur in ea posuerunt operam homines adprime elegantes Metastasius, Quinault, La Motte, Marmontel, Addisson, Gax, Weisse, Wieland, Michaelis, -- ? quid est, quod animum occupat, sensus omnes euocat, et uniuersum hominem extra se rapit, ac in stupore detinet? Si varie vitiosum, penitusque corruptum est drama, quare delectat hominem aesthetice eruditum, bono gustu instructum, et contra vitia communitum? Iudicium sensuum, et voluptas illa suauissima, in qua turba Spectatorum commorari solet, omnem eam accusationem destruit, quam seuera, morosaque Critica in aduersum congregauit. Sic aliqui. – Respondeo: Certum est, inter omnia spectacula nullum esse magis aestheticum, quam Drama Musicum. Blandimentis, artesque sua magica eos etiam viros expugnat, qui forti animo, veroque gustu confirmatissimos sese putauerunt. Credam igitur hoc argumento conuictus Drama Musicum esse artificium optimum, et perfectissimum? non credam. Est suus singulis temporibus, et nationibus sensus, ac spiritus, quem ego non a natura generatum, sed a praeiudiciis inditum, et consuetudine roboratum existimo: Genium Saeculi visum est nonnullis adpellare. Si recte nouimus priora tempora, saepe ille iam mala pro bonis, deformia pro bellis, vera pro falsis habuit, et inuerso rerum ingenio hominum etiam mentes animosque more torrentis secum abripuit. Hanc caussam esse dicunt, quod spectacula lyrica etiam in maculis, et delictis placeant. Ego non adsentior; puto enim totius illius oblectationis, quam certo uberrime haurimus e Musico Dramate, non aliam esse originem, quam Vim, et efficaciam Artium Amoeniorum. Hae ubi colliguntur in theatro, luxuriant, et inualescunt; sensus omni ex parte impetunt, et oblectant; gratias, veneresque suas in cor, animumque cogunt, sua vitia illecebris obtegunt, aut dulcedine condiunt; mentem humanam, et rationem blanditiis circumueniunt, ac deuinciunt. – Erit nimirum insolens, si spectatores dulci voluptate ebrii probent quod vident, et audiunt? Gratus est hic error oculis, et auribus. Ut vero illa delectatio conquieuit, mentique nostrae, quo se recipiat e stupore, libertatem indulsit, disquirimus accurate, quid fuerit exhibitum? quali cum arte concinnatum? quae poesis? quae musica? quis cantus? quae partium harmonia; quale decorum? quis adparatus? et quo aliquis est acutior, tanta articulatius reuocabit ad examen drama. Videmus errata, quae prius erant oblectamenta; conscientia propria pudorem incutit, et angit animum; dolemusque nos ita fuisse incantatos, et fascinatos, ut ea putaremus bellissima, et optima, quae a ratione pulchri, bonique discesserunt. Quem enim vero non taedeat tantae negligentiae, et improuidentiae? Ita sumus miseri, ut iis etiam spectaculis oblectari cupiamus, quae nos ipsi iudicio proprio conuincimus manigestorum criminum.

CAPUT TERTIUM Qua ratione potest emendari Drama Musicum, et ad Gustum meliorem exigi?

MagistriBellarum Artium, qui vitiositate Musici Dramatis grauius, quam ut possint dissimulare, offenduntur, id sedulo dant operam, ut totum hoc spectaculum suis a maculis perpurgetu, e vulneribus ad sanitatem deducatur, et quantum fieri potest, cum natura rerum, ac artium, bonoque cum gustu componatur. Eum in finem varia consilia, remedia, praeceptaque contulerunt, quae sint utilia Poetis, Musicis, et omnibus illis arctificibus, qui suam industriam, et symbolam addere debent ad opus hoc dramaticum. Hic multum esse video Algarottium, Planellium, Marmontelium, Remondum de Saint Mard, Wilkesium, Webbium, Menestrierum, Sulzerum, Ramlerum, Wielandum, Eberhardum, Reichardum -. Doctor Brown non dubitat adfirmare Drama Musicum non posse ita conciliari, ut ab omni prorsus vitio sit liberum, et per omnes sui corporis partes naturae, rationique conforme; audi eum sectione tertia decima Obseruationum, quas de Poesi, Musicaue conscripsit, verbose disputantem. Quapropter non tam de perfectione, et puritate Melodramatis, quam de emendatione laborandum esse monet. Comes Algarotti habet in votis, ut quemadmodum Choragi apud Graecos, ac Aediles Curules apud Romanos; ita nostris in prouinciis suprema cum auctoritate instituantur Censores, et Praesides Ludorum publicorum, qui fidelissime administrent eadem plane munera, quae fuere Choragis, et Aedilibus propria: sint autem illi Viri insigniter docti, et gustu pulcherrimarum Artium optime perpoliti. Talia consilia sunt multa, et valde bona; sed externa, re remota. Quae ad rem proxime pertinent, adferam non quidem omnia, sed praecipua, et generalia. Drama Musicum generatim exsurgit edelectu argumenti, structura partium et stiloseu dictione. Tria sunt hic capita, quae veniunt explicanda, et illustranda.
I. Siargumentum, et materia actionis theatralis ex natura suahabeatdispositionem, etaptitudinem ad Musicam, artesque alias,quae in unum conuenire, communique opera drama constituere debent, magnum est fundamentum, et emolumentum. Ita comparatum est illud de Pugna Hermanni, quid optimus Klopstock adsumsit, exornauitque. Fingal, et Temora Ossiani suggerunt actiones idoneas. Quid Circe et Ulysses apud Homerum? Cupido et Psyche apud Apuleium? Armida et Reginaldus apud Tassum? Telemachus et Calypso apud Fenelonium? Demetrius Cantemirius narrat de Musico, qui cum in expugnatione ciuitatis Bagdad post multos alios ad caedem duceretur, sumis praecibus tandem impetrauit, ut audiretur ab Amurathe victore barbaro. Suauitate cantus victus imperator dimisit Musicum, et omnes illos, qui eatenus superauerant, seruauit. Similes historiae sunt ad Melodrama natae. Sed nihil est, quid rationi nostri spectaculi possit esse magis consentaneum et adpositum, quam quod e Systemate Fabuloso, seu Mundo Poetico depromtum est actionis argumentum. Hic ille est campus, in quo sponte nascuntur prodigia et miracula; haec ea est terra, quam homines incolunt a nobis longe diuersi; hoc illud est coelum, in quo dii deaeque sine numero sunt positi; hic denique mundus est, in quo ea omnia reprehendas, quae te Mythologia docuit. Huic Mundo Melodrama congruit. Inter mundum istum poeticum, et nostrum tanta sunt discrimina, quanta esse possunt inter res non modo dispares, sed etiam oppositas et aduersas. Actiones, sermonesque nostri quales esse soleant, nouimus; morem eorum, qui mundum habent fabulosum, quis sit in agendo, loquendoque? ignoramus. Nos nostra sensa sermone currente prodimus; illi forte canendo loquuntur. Quid prohibet hoc dicere? quod nobis natura negauit, illis ingenerauit. Actiones nostras Tragoedia, et Comoedia sermocinando; facta eorum Drama Musicum modulando imitatur. Si materia lyrici poematis sit e Natura illa Mythica, nouerit Poeta datam sibi esse licentiam expatiandi, fingendique, quae nobis concessa non sunt. Cogitationes suarum personarum tuto per cantum eferet, actiones per gestum, saltum, et motum exhibebit, et quidquid illi mundo conuenienter mentietur, erit verosimile, merebiturque fidem. Chori, picturae, decorationes, splendores, machinae, et praestigiae non tantum naturales, verum etiam necessariae adparebunt. Prima Musici Dramatis exempla conformata fuere mundo poetico; quae cum in theatrum sunt educta, Spectatores existimare debuerunt se esse extra fines orbis terrarum: ita fuit eis illusum. Itali relicta Mythologia amplexi sunt historias, suaque theatra constituerunt intra ambitum Mundi veri euentu malo; Galli meliori cum gustu libenter agunt in Natura extraordinaria. Iam modo crescit in dies numerus eorum hominum, qui Ciuilia, et Moralia, sed iucunda plane argumenta legunt Musico Dramati, seque suosque auditores non uno blandimento in orchestra exhilarant, et docent: negant esse contra grauitatem, dignitatemque Musices ciuilibus, laetisque rebus inseruire. An enim ita vilis, et abiecta debet videri conditio vitae ciuilis, et eam gratia, nobilitasque Musicae indignetur? vel tamne seuera est ars tota, ut grauiores tantum animos, intestinasque perturbationes velit indicare? Qui hoc adfirmant, profecto nesciunt Musicem esse datam humano generi, ut laetis aeque, ac grauibus rebus adesse possit, et non solum placidas, sed etiam vehementes sensationes vario vocum discrimine proloquatur: exultet in laetitia, tumultuentur in turba, sit grauis in re seuera, et quae sunt inter Tragica, et Comica: C. F. Weisse specimina dedit e vita rustica. Meum consilium est, ut illae Dramatis partes, quae ostendunt actionem, Comoediaque; et Musica taceat. Ubi vero sunt adfectus exprimendi, vel episodia facienda, voces et organa modulentur: sint hic Ariones, ac Orphei. Generatim: plus adfectuum et sensationum sit in lyrico dramate, quam actionum; quia enim aut omnes, aut potiores istius spectaculi partes cantu peraguntur, cantus autem vox est, et indicium animorum, magis erit naturale. Quo loco non possumus obliuisci, magnam esse diuersitatem inter adfectus: Ista maxime huc pertinet, quam obiicit eorum natura, et intensio. Natura diuersi sunt amor, odium, ira, desperatio, et ita porro; intensionem vehementia, lenitasque discriminat. Optime illi praeceptores, qui crebram adfectuum variationem exigunt, voluntque, ut spes, metus, tristitia, gaudium, commiseratio, dolor, aliique motus sibi mutuo succedant, placidique cum turbidis alternent.
II. Drama Musicum est poema ad omnes hominis sensus fascinandos excogitatum; quapropter sic instruendum est theatrum, ut prudens spectator nihil habeat, quod iure desideret in Poesi, in Melodia, in Cantu, in Chorea, in Musica, in Mechanica, in Architectura, in Pictura, in Adparatu Scenico; ludant Artes amoeniores, et suis e diuitiis unum spectaculum faciant, nouum, elegans, festiuum, mirabile, pulchrum:Structura partium harmonica, et perfectissima rerum, artiumque concordia huc est necessaria. Si Poeta omnes illas artes haberet in plena potestate, multo felicior esset fortuna dramatis, obtineretque suas illas dotes, quae sunt ad lenocinia, prodigiaque opportunissimae. At quis ille est, qui Poeta sit, et Musicus, et Pictor, et Architectus, et Saltator; quis inquam est, qui artes illas non solum eruditissime calleat, sed etiam amice, harmoniceque consociare nouerit? quo plures sunt artifices, qui suam artem, operamque conferre debent, hoc magis expositum est opus periculo discordiae. Poeta si non prorsus ignoret artes auxiliares, et dum drama struit mentem habeat in omnes partes intentam, multum emolumenti faciet: ille est principalis opifex. Accedunt Musici; qui si tales sint, quales in Italia multi, in Germania Händel, Graun, Hasse, Glück, Bach, Gassman, Schuster, Hiller, Neuman, - fortunatum se censeat: tales enim verba poetae meditate collecta redigent in numeros musicos, ut res, adfectusque omnes plene, viuaciterque per voces, et organa possint exprimi. De Melodia, et modulatione vocis humanae multa est doctrina, quia compertum est crebra argutia, arteque nimia saepe vitiari. Monent hic rerum periti, ut Musica omnis ad simplicitatem reducatur, et motus animorum potius, quam artis discrimina ostendatur. Si Choreae, Saltatusque Mimici, aut Allegorici praesto sint (non possunt autem semper adesse cum decoro) suo loco sint, et habeant leges, quas pulchra Episodia tuentur. Hoc verbo multa volo dicere. Adparatus, et decoratio scenica nuspiam magis, quam in Melodramate, debet adcurari: in multa rerum varietate pronum est in vitia ruere. Speculum huius regulae sit Alcestis Quinaultii, in qua miram artium consensionem, et harmoniam exhibeo, et una moneo: multum interesse ad amicam partium concordiam, si drama sit breue.
III.Stilushuius Dramatis non ad loquendum, sed ad canendum adparatur; ea de caussa debet esse diuersus ab aliis dicendi generibus, et peculiaribus characteribus insignitus. Geminus autem cantus est in hoc opere: Humaus, et Instrumentalis; in quo adeo multa sunt discrimina, et praecepta, ut in vitium non alicubi impingere, prope diuina sit ars, et felicitas. Non omnia Melodramata sunt eodem modo concinnata; Prosa, Rythmus, et Carmen debet esse ad gustum, et imperium. Solent ista variari, misceri, alternarique. Stilus uniuersus sit rei, et adfectui contemperatus; sit facilis, fluidus, breuis, et rotundus; sit harmonicus, lyricus, et plene factus ad melodiam: hae sunt praecipuae virtutes, et ornamenta; quae ego paucis adtingo propterea, quod apud alias ampliter haberi possint. Qui drama facit, numeros, sonosque musicos in aure habeat, et optimos artis magistros in consilium vocet.

CAPUT QUARTUM. Qui praecipui Musicorum Dramatum Opifices?

InITALIAprima Melodramata fuere prodigialia de Mundo Poetico Daphne, Eurydice, Ariadne, commentaque similia. Mansissent utinam in hac Utopia! Sed nullum erat argumenti genus, quod ineptum putaretur theatro musico. Hieronymus Ciccognini insigni prorsus audacia fecit Comoedias Heroicas ex vera historia; quod aliis etiam exemplo fuit. Cogita, quid hoc monstri sit? Nugas illas canoras, Dramata dico Comica, peritissimi Musurgi Pergolesi, Galuppi, Piccini, Tozzi, Sachini fecere amabilia. Nomina Poetarum sunt:Steph. Bened. Pallauicini, Ioa. B. Fagiuoli, Apostolus Zeno, Frugoni, Car. Rolli, Victor Amad. Cigna, Franc. Albergati Capacelli-. ExcelluitPetrus Metastasius, magnum, et immortale nomen. Hoc de illo breuiter, ut scias sumas in eo dotes esse collectas, atque etiam inter vitia maximopere admirandum. Casalbighi characteres illius optime proposuit; Sensum, quem habuit Poeta facillimum, sola opera possunt exprimere. –In GALLIAmelici poematis parens estPhilippus Quinault; propinguum habetAnt. de la Mottein omni fere operum genere pari cum censura, laudeque versatum. Gustus Gallicum ab Italico per hoc est distinctus, quod in Mundo Mythico, ubi Dii, Hominesque prodigiosi, versari soleat, et phantasiae potius, quam sensationi indulgeat: forma etiam est magis lyrica. CelebraturAnt. Danchez, Lud. Fuzellier, Bern. de Fontenelle, Lud. Cahusac, Car. Panard, Fran. Voltaire, Simon Fauart, Mich. Sedaine, Anseaume, Marmontel --.Comica etiam Melodramata solent hic esse mundiora, venustioraque.In ANGLIAminor est amor, et aestimatio Musici Dramatis. Poetae sunt:Addison, Gay, Fieldinf, Coffey, Lillo, Bickerstaff;qui gentilitium illum characterem, quo se produnt in Tragoedia, Comoediaque, hoc etiam in opere fidelissime retinent. –In GERMANIAsi natales haberet Melodrama, magis amari, fouerique non posset. Poetae sunt plurimi; at quales, praesertim in argumento graui? Neminem scio, qui de perfectione, et eminentia Musicae Theatralis magnificentius glorietur, quam Ioachimus Schuhbauer; eo deductam esse praedicat, quo ars humana potest adscendere: disputatio eius panegyrica suo sonitu meas aures perculit.100
Tom. I. Commentariorum (Abhandlungen) Academiae Boicae – an. 1781. – Magis est ad usum, quodIoa. Frid. Reichardtconscripsit anno 1775; tradit enim regulas Dramati Comico ex arte Musica, cuius est scientissimus.
Sumos illos Musicae magistros, et artifices non est meum cognominare; Poetae praecipui, de multis pauci, dici debent:Christi. Felix Weisse, Ioa. Beni. Michaelis, Frid. Wil. Gotter, Ioa. Iac. Engel, Aug. Meissner, Ioa. Wolf. Göthe, Aug. Herm. Hiemayr, --qui Comicis potissimum Dramatis gaudent.Christ. Mart. Wielandin Tragiis, seuerisque primas adhuc obtinet, et suo in Mercurio (a. 1775), qua ratione Dramata Musica sublimioris ordinis possint aptari Naturae? docet.

INDEX

LIBER PRIMUM DE DRAMMATE.
CAPUT PRIMUM. Quid sit Drama, et Poesis Dramatica? explicatur; ostenditurque Homines suapte natura eam adpetere, et postulare
CAPUT SECUNDUM. De indole Morali Poeseos Dramaticae. Theatra accusantur, et commendantur; deinde sententia dicitur
CAPUT TERTIUM. De Materia Dramatis. Designatur Proprietates materiae
Sectio I. Materia sit Vera, et Verosimilis
Sectio II. Una sit Unitate Actionis, Temporis, et Loci
Sectio III. Et adcommoda Spectatoribus
CAPUT QUARTUM. De Forma, seu Structura Dramatis
Sectio I. De Actibus, et Scenis Dramatis
Sectio II. De Dictione Dramatis
Sectio III. De Adparatu Scenico Dramatis
LIBER SECUNDUS DE TRAGOEDIA.
CAPUT PRIMUM. De Nomine, et Origine Tragoediae –
CAPUT SECUNDUM. De Tragoedia nostra, eiusque proprietatibus, et natura
Sectio I. Actio Tragica sit Grauis, et Magna
Sectio II. Sit Calamitosa, et Tristis
Sectio III. Sit ad Commiserationem, et Metum
CAPUT TERTIUM. De Tragoedia Veteri Graecorum, et Romanorum
Sectio I. Tragoedia Graeca
Sectio II. Tragoedia Romana
CAPUT QUARTUM. De Tragoedia Noua
Italorum
Hispanorum
Anglorum
Gallorum
Germanorum
LIBER TERTIUS DE COMOEDIA.
CAPUT PRIMUM. De Primordio, et Nomine Comoediae
CAPUT SECUNDUM. De Natura Comoediae
CAPUT TERTIUM. De peculiaribus Comoediae proprietatibus
CAPUT QUARTUM. De Differentia inter Comoediam, et Tragoediam
CAPUT QUINTUM. De Comoedia Graecorum
CAPUT SEXTUM. De Comoedia Romanorum
CAPUT SEPTIMUM. Comoedia Graecorum, et Romanorum non fuit adepta perfectionem. Qua de caussa?
CAPUT OCTAVUM. De Comoedia Noua
Italorum
Hispanorum
Anglorum
Gallorum
Germanorum
CAPUT NONUM. De Varia Comoediarum Adpellatione
LIBER QUARTUS DE DRAMATE MUSICO.
CAPUT PRIMUM. Quid Drama Musicum? quae illius Origo, et Diuersitas?
CAPUT SECUNDUM. Conditio Musici Dramatis est vitiosa. Cur igitur placet?
CAPUT TERTIUM. Qua ratione potest emendari Drama Musicum, et ad Gustum meliorem exigi?
CAPUT QUARTUM. Qui praecipui Musicorum Dramatum Opifices?