Caput secundum De Materia Epopoeiae Heroicae.
Epopoeianatura sua magnum, et sublime opus est; non adsumit omnem hominem, sed nobilem, principem, heroem; cuius actio sit magna, et una, sit vera, aut verosimilis, sit illustris. Talis, tantique hominis tantum facinus proponit narratione, et versu hexametro; admirationem erigit, et ad aemulandum pari spiritu adhortatur. Faciam, ut haec omnia discriminatim perueniant ad intelligentiam.
I. Cum finis, et officium magnifici huius poematis sit animos hominum admiratione complere, eosque ad facta praeclara incitare, exemplo proponendi sunt illi, quorum virtutes imitari maximis quibusque personis gloriosum sit. Argumentum Epopoeiae primarium sit Homo nobilis, princeps, et
Heros, qui generosos aliorum animos studio laudis incitatos in admirationem, imitationemque rapiat. Herois nomine designo Hominem quemdam extraordinarium, et singularem, cui firma animus semper praesens, erectus, robustus, magnus, et diuina quadam vi, ac efficientia praeditus in ipso opere conspicitur. Talis est Achilles, et Ulysses apud Homerum, Aeneas apud Virgilium, Caesar apud Lucanum, Iason apud Valerium Flaccum, Georgius Castriotus apud Bussieres, Christophorus Columbus apud Carraram, Moyses apud Milliaeum, Godefridus apud Tassum, Henricus apud Voltairum. Non enim placet, quod antiqui fabulati sunt: Heroes quoddam genus esse Deum inter, et Homines; qui nati sint matre Dea, sed patre mortali, ut fuit Achilles, et Aeneas; vel qui Deum aliquem habuerint patrem, genitricem autem hominem, quemadmodum Hercules. – An Femina, quae dicatur Heroina, possit esse materia Epopoeiae? quaeritur. Exemplum apud Epicos nullum video; nam illa, quae sunt in Odysseia de penelope, in Aeneide de Camilla, in Pharsalia de Cornelia, Ierosolyma Liberata de Chlorinda, et alia in aliis Episodia sunt. Bellicosae illae mulieres Camilla, et Chlorinda magnas laudes habent suis a Poetis; sed, quod animaduertendum est, primis Epopoeiae Heroibus aduersantur, et obscura morte pereunt;
158Camilla Turno militat, Chlorinda Mahometanis; Turnus autem Aeneae, Mahometani Godefridi hostes erant. Camillam Aruns, quis ille? iaculo sternit Aen. XI. Chlorindam Tancredus inscius occidit Lib. XII. Ierus. Lib.
forte propterea, ne ab auxilio mulierum quo demumcunque modo militarium Aeneas, et Godefridus decrementum honoris acciperet, et viri fortes fuso sanguine femineo contaminarentur. Nihilominus si verba, quibus Epopoeiam paullo ante proposui, si animum, corpusque humanum, si naturam femineam, si poeseos istius indolem, finem, et officium expendam, rationesque comparem, dicere nihil prohibet: Epopoeiam istam non repugnare Heroinae. Nullus est animorum sexus, et aliquando mulieres corporis firmitate, laborumque patientia viris praecellunt; nec omnia falsa sunt, quae de Amazonibus, de Virgine Gallica robur Anglorum contundente, aut de aliis heroicis feminis loquuntur historiae. Debbora, Iudith, et Iahel aqud Israelitas, Tomyris apud Massagetas, Veturia Coriolani mater apud Romanos, Zenobia apud Palmyrenos, Christina apud Suecos potest venire in numerum Heroum aliquorum?
II. Non satis est valere Heroem vi, et efficientia, quae possit rem grandem superatis difficultatibus praestare; non sufficit argumento Epico παθος aliquod animi:Actiodebet esse, quae veniat in sensus externos, praebeatque conspiciendam virtutem, et adfectum Herois. Christus Dei Filius perditum genus hominum potest ab interitu vindicare; haec illius est vis, et potestas. Occupatur commiseratione ruinae tam magnae, et uniuersalis; iste est adfectus animi. Nondum habeo materiam Epopoeiae propriam. Ecce idem Homo Deus morte sua nostram mortem superat, et triumphat! haec enim vero est Actio, quam Hieronymus Vida heroico carmine, magnoque spiritu per sex Christiados libros complecti voluit; quam magnus, sublimisque poeta Germaniae Frid. Theoph. Klopstock non imitabili tuba personat.
III.
Actioilla sit
Heroica, et quasi diuina, quae nempe supra consuetum humanae vitae, virtutisque usum eleuata cum quodam miraculo conspiciatur.
159Aristot. Lib. VI. Moral.
Talem autem actionem duae potissimum virtutes efficiunt: Fortitudo, et Bonitas. Minora quaedam vitia, et pauca si quando occurrunt in Heroe, aut non obseruamus, aut negligimus, aut condonamus permti commiseratione, quod nemo non hominum virtuti sit simillimus. Achilles tametsi heros, tamen iracundos, inexorabilis, acer, ira negat sibi nata;
160Horat. In A. P. et Homerus in Iliade.
Aeneas in Didonem facilis, et tandem perfidus,
161Aen. IV.
Iulius Caeasar infestus Patriae,
162In Pharsalia Lucani.
Hannibal callidus,
163Apud Silium Italicum.
Henricus amori indulget.
164Henriados Libro IX.
– Nullum scio Heroem apud Epicos, qui ab omni prorsus naeuo purus adpareret. Et quem in hac vitae conditione mortalem inuenimus? Vitia illa, quae reperiuntur in heroibus, vel virtutibus intexunt poetae, vel tacite praetereunt, in hoc duntaxat intenti, ut actionis virtutem commendent; qui suam idoneam illius excellentiam in historia non inueniount, liberiore fictione procreant; Heroeum suum, si Religioni nostrae consecratus non sit, excluso deorum veterorum commercio ope coelitum tutelarium extollunt. Cum autem facinus ex ingenio suo crimen habet, neque heroicum est, neque epopoeia dignum. Hoc enim exornare dicendo non aliud esset, quam ad vitia incitare proposita laude, praemioque. Quamuis autem possit aliquando crimen artificiose ornari, et titulo bonitatis ita cohonestari, ut aliquam spectatoribus admirationem, voluptatemque conciliet; fieri tamen nullo modo potest, ut hominem circumspectum ludat, et capiat, seque sub ementito virtutis inuolucro amabilem diu conseruet. Quis bonus Epico carmine decorabit Busirim, aut Phalaridem, Caligulam, Heliogabalum, Herostratum, Verrem, Cartouchium, aut aliquem alium, quem a sceleribus infamem, detestandumque fuisse nouimus?
IV.
Unussit Heros, et
UnaHerois Actio, nam si heroes, vel actiones sunt plures, necesse est poetam ire per campos ampliores, rebus heroicis immiscere leuiores, hiare aedificium poematis, historiam enasci, non epopoeiam, naturam eius corrumpi, finem impediri, lectores in siluam talem deduci, in qua et errare debent, et exitum cum fastidio quaerere. Fieri enim non potest, ut mens, animusque ea rerum varietate non diuidatur, sensus non imminuatur, admiratio non impediatur. Quanto plures sunt Heroes, aut Actiones, tanto plus decedit eorum magnitudini, gloriaeque. At Heroem unum, et Actionem unam cum dico, neque socios ab Heroe, neque actiones secundarias a prima volo excludere. Sunt in Iliade, Aeneideque milites, sunt populi, sunt duces, sunt heroes. Agamemnon potentia, Nestor consilio, Ulysses prudentia, Aiax fortitudine, alii aliis virtutibus sunt insignes. Sed si eos obseruemus, conferamusque cum eo, qui sumus est, multo inferiores erunt censendi, et ideo duntaxat magni, ut personae principalis eminentia tanto magis augeatur. Debent in Epopoeia narrari actiones variae, multaeque, at non alienae, et impertinentes: omnes a prima dependeant, et ad illam referantur, habeantque cum illa necessitudinem tam arctam, ut sine culpa poetae abesse non posse videantur. Peccauit ergo Torquatus Tassus, quod ea, quae sunt in obsidione Ierosolymorum ardua, magna, et illustria, tribuat Reginaldo, Tancredo, et Raymundo. Absente Reginaldo Heros Godefridus deliberat, an obsidioni insistendum sit? eo redeunte redit animus Christiano exercitui, et omnia nouis viribus instaurantur. Peccauit Silius Italicus, quod Bellum Punicum una Epopoeia complectatur; cui sola virtus Scipionis digna materies esse poterat. Eodem modo peccauit Lucanus, quod Historici munus un Poesi occupauerit. Culpandus est Statius, quod non unam aliquam Achillis actionem, sed integram illius vitam epico carmine persequi occeperit. Reprehenduntur omnes illi, qui ab Hercule vel Theseo res omnes praeclare gestas uno eodemque opere definiri posse putauerunt;
165Arist. L. de Poet. Cap. 8.
qui duas diuersas actiones, quod uno tempore factae sint, una epopoeia celebrare voluerunt. Excipio talem actionem, quae sua ex natura plures homines postulat; ut si Pyladis, et Orestis amor indiuulsus, aeternaque fides exponenda foret; quae virtus in Ionatha, et Dauide usque ad stuporem adscendit. – Hic illud tacitus praeterire non debeo: Unitatem Actionis non ab unitate temporis, sed a fine proposito, et obtento aestimari. Eodem ferme tempore et in Salamine pugnatum est, et in Sicilia Carthaginensium; quis autem dicat has pugnas a diuersis gentibus diuerso fine initas ad unitatem actionis reuocari? Sic et consequentibus temporibus sit alterum cum altero, quorum non unus est finis, non una actio. Quisquis est, qui opus aliquod molitur, et agit, certum sibi finem debuit statuere, et ad eum idoneis adminiculis procedere; qui tum demum consumasse actionem est dicendus, quum finem constitutum adsequitur. Aeneas euersa patria in Italiam nauigare, ibique ex reliquis Troiae nouam gentem, et regnum erigere statuit. Peruenit, et erexit; haec una est actio. Quam cum poeta proposuit in opere epico, et suum, et epopoeiae finem consequutus est. Hac etiam in parte diuinus adparere Homerus potest.
166Conf. Aristot. De Poetica Cap. 23.
V. Unam Herois uniusActionemoportet esseIntegram, et Perfectam. Integra est actio, quae habet suum principium, medium, et finem, suisque partibus, uti corpus membris, absoluitur. Principium actionis faciunt caussae, et consilia, quibus heros ad agendum inducitur. Medium illius sunt difficultates, et praesidia, quae oriuntur ex peripetia, perturbatione, agnitione, similibusque capitibus. Finem actionis interpretor solutionem omnium difficultatum. Sit exemplo Aeneis. Aeneas incesa Troia eam in regionem, unde sui maiores venerant, fatis vocantibus collecta Troianorum manu conferre se constituit. Ecce initium! – Post multos terra, marique labores exantlatos, Iunone totam Troianorum gentem dirissimis odiis ubique persequente in Italiam tandem adpellit; amice accipitur a rege Latino, atque etiam in generum adsciscitur. Aegre admodum id ferens Turnus Dauni Rutulorum regis filius, qui iam dudum Lauiniae Latini filiae nuptias ambiebat, graue bellum mouet contra Aeneam, quocum saepe pugnat, et atrociter. Hoc est medium. – Sed victor tandem Aeneas Turno occiso et Lauiniam, et Regnum obtinet. Finis. – Male proinde Maphaeus Vegius adfuit Aeneidi librum illum, in quo ipse dolorem Rutulorum, Danii fletum, nuptias Aeneae, et Lauiniae, et tandem apotheosim herois complexus est. In morte enim Turni terminatur actio; et quaecunque narrat, melius intelliguntur e silentio, quam sermone. – Perfectio Integritati actionis maius ornamentum, et coronam imponit; eaque potissimum tunc habetur, quando partes omnes inter se apte, harmoniceque cohaerent. Propterea vult Aristoteles bene compositas fabulas neque inde libet incipere, neque ubi libet, finire; sed apta magnitudine, iusta commissura, ordineque uti: in his enim consistit pulcritudo. Igitur si quaestio sit: An bene Tassus desinat in expugnatione urbis Ierusalem? aut recte terminet Voltaire suam Henriadem occupatis Parisiis? an excelsus ille Klopstock suum epos claudere debeat morte Messiae, vel necesse sit uniuersum Redemtionis opus per eiusdem Saluatoris resurrectionem consumare? prompta erit responsio.
VI. Actio Heroica sitVera, velVerosimilis. Putant aliqui Veritatem huc tam esse necessariam, ut dicant non posse esse argumentum Epopoeia dignum, quod undequaque verum, certumque non sit, episodia, ornamentaque alia posse fieri mendacia, non autem fundamentum. Ego tametsi malim Heroem, qui aliquando fuit, et nobis posteris a virtute quadam extraordinaria innotuit; tamen sat esse arbitror, si Heros, eiusque actio verosimilitudinem solidam, et omni modo perfectam habeat. Ita enim commentitius hic heros paene nihil diuersus erit a vero; Epopoeia autem finem suum pari ratione sortietur. Cum ad Iliadem accedo, legoque; sitne argumentum verum, vel fabulosum? fueritne Troia, Priamus, Hector, et bellum illud Graeciae; prorsus non laboro. Quaecumque narrat Homerus, verosimilia sunt, et admiranda. – Quum Heros accipitur e vera historia, cauendum inprimis est, nequid famae vulgari, fideique historicorum aduersum adferatur. Quae regula ut tanto certius expleatur, Heros neque nostrae aetatis, neque obsoletae memoriae adsumatur. Namque moderna sunt, nequeunt latere, et minus admirationis habent; quae vetustas obscuravit, non magnopere mouent animum. Idcirco maxime idonea futura est materia, quae neque recens, neque valde prisca est, sed uno, alteroue seculo recedit a poeta. Tale argumentum et fingendi libertatem iuuat, et fabulam facit credibilem. Rem exempla docent. Nihil officit, quod Virgilius antiquiorem historiam pro fundamento sui poematis posuerit. Fuit enim Romano populo nota, et prorsus adcommoda. Notandum est: Artem, gustumque poetae in hoc praecipue spectari, si Verum, et Falsum; Falsum, et Mirabile apte sociare nouerit. – Sacra, an profana materia sit aptior? quaesitum est. In argumento profano, et non magnis historiae periodis circumscripto liberior est fictio, et per raras fortunae, euentuumque vicissitudines incessio. In rebus sacris, praesertim illis, quae traditae sunt testimonio diuino, sobrie, magnaque cum circumspectione mentiendum est, nequid indecorum existat. Hoc quum difficilius sit, quam illud alterum, si feliciter cessit, maiorem admirationem meretur.
VII. Actionem Heroicamfelici exituterminari volunt multi Poeticae magistri; quia si heros misere pereat, aut graui quadam calamitate excipiatur, indignationem, et dolorem concitabit, non admirationem, et imitandi studium. Sicut actio flagitiosa, tametsi habeat exitum felicem, non potest Epopoeiae seruire: ita actio heroica, et felix esse debet, quae huc valeat. Hanc suam doctrinam ostendunt in exemplis veteribus, et nouis; dicuntque heroes iactari posse calamitatibus, sed sine suo scelere; posse vexari, adfligique, sed immerito; mori etiam posse, sed pro patria, pro virtute, pro Deo, ut multi Christi μαρτυρες, et alii fortes, inuictique pugiles, qui sua morte sibi, vel aliis salutem, aut felicitatem peperunt. Horum enim actio et est heroica, et felix. Non male dicebat Seneca hominem iustum, sed infelicem, si sua in calamitate sit fortis, et magnanimus, iucundissimum, dignissimumque Deo esse spectaculum. Quare si ad ista eorum documenta reuocemus Thebaidem Statii, hac etiam parte condemnare debebimus. Etheocles, et Polynices fratres singulari in certamine conciderunt mutuis vulneribus; atque ita tota actio destruitur infelici exitu, et nullo ad purgandum adfectum, animosque ad virtutem impellendos emolumento proponitur. Quis enim fortitudinem tam foedo parricidio funestam aut admiretur, aut cum voluptate percipiat? quae duo ad virtutis amorem postulantur a Philosopho. Ceterum Ioannes Milton inter Epicos utique cum laude numerandos facto suo docere voluit Actionem infelicem dare posse Epopoeiam. Adam enim praecipua poematis persona Paradiso depellitur. Accedit Voltaire ad hanc doctrinam. Aut quis alter est heros in eo opere? Iam si hoc referamus ad illas leges, quas in ordine proposui, difficultatem non unam patiemur, cogemurque confiteri hoc epos esse singulare, et extraordinarium. – Consuli possunt hoc ad caput Torquatus Tassus, Grauina, Rollin, Le Bossu, Nicolaus Villanus, Voltaire, Marmontel, Batteux, Sulzer, Home. –
Caput quartum De Dispositione Partium, er Ordine.
Epopoeiaest narratio Poetica, non Historica; igitur neque seriem temporis, neque ordinem, quo quaeque res est gesta, sequitur Poeta; sed ut bono euis Gustui videtur, relicto naturali ordine pro arbitratu suo rem a mediis, aut etiam postremis auspicatur, itaque continuat, ut omnia suo loco inserantur, et totum argumentum in conspectu exponatur. Quam belle cadat ea rerum permistio, in imaginibus optimis conspicemur. Iliadis exordium a peste Graecorum, et ira Achillis exitiosa ducitur; cetera, quae praecesserant, ut tempestiuum fuit, qua adtinguntur, qua insertis etiam iustis narrationibus reponuntur. Odysseam quoque non a Troia, sed ab insula Calypsus Ogygia orsus est Homerus decimo, quo Heros ille errauerat, anno. Inde facto naufragio deducit eum ad Phaeacenses, et dum omnibus humanitatis officiis exceptum fingit, accepta morae huius occasione casus omnes, quibus eum fortuna exercuit, percensendo enarrat. Eadem est Aeneidos oeconomia. Sed nuspiam maiorem ordinis inuersionem reperio, quam in Aethiopica Heliodori Fabula. Tam mirabili artificio scribitur, ut, nisi adtente, totaque, et iterum perlecta argumenti tenorem nemini detur comprehendere. Quamquam autem his in artificiis plures actiones inesse cernamus, tamen ex omnibus velut pluribus e membris unum corpus, per aptissimam dispositionem, et conformationem una Fabula constituitur, non multiformis, non monstrum illud Horatianum. – Ita faciendum est omnibus, qui ad Epicam gloriam assurgere nituntur. Posteaquam artifex et Heroem, et Actionem, qualem superius adumbraui, efformauit in animo, peripetias, agnitiones, personarum mores, et officia, implexiones, et solutionem, ceterasque huius Poeseos dotes habet inuentas, suisque locis destinatas, ad ipsum opus adgreditur, et quidem primo proponit, quem Heroem, et qualem illius Actionem susceperit canendam; tum auxilium inuocat eius, cuius ope perficiat rem ita arduam; tertio rem totam narratione persequitur. Ordo igitur consistit inPropositione, inInuocatione, inNarratione, quem ego nunc declarare pergo.
I.Propositiobreuiter, et summatim edicit, quod est argumentum Epopoeiae; dotibus illis instruitur, quas Oratores ad Exordium sermonis sui adstruunt: Congruentia, Breuitate, et Modestia. – Congrua est Propositio, quae rei caput sic ostendit, ut facile et Heros, et Actio intelligatur. Non nominat Homerus Ulyssem, non Virgilius Aeneam inprincipio Poematis; sed ea uterque verba circumducit, quibus Heroes illi certius, quam nominibus suis designantur. Quae res cum magnopere delectet, non mediocrem quoque mentis adtentionem conciliat. – Breuis quoque debet esse Propositio; odit enim auditor detineri verbis, qui iam rerum scopum, et exitum didicit; festinat ad narrationem excipiendam. Displicet mihi Thebaidos initium; nam posteaquam declarauit Poeta fraternas acies, alternaque regna magnis odiis inter Etheoclem, et Plynicem decertata se velle dicere, diu multumque deliberat, unde potissimum rei narrationem ordiatur? ita per multa quaerendo tempus, moramque ducit ad vexandam animi mei cupiditatem. Breuis autem erit Propositio, si latius non exspatietur, quam claritas, et necessitas exigat ad docilitatem, beneuolentiam, et adtentionem in auditoribus comparandam. Fugienda est obscuritas in Breuitate, ne ibi tenebras ingeramus, ubi lumen praebere debuimus. – Modestia prohibet a Poeta omnem ingenii, et doctrinae iactationem; a versu granditatem, tumorem, et adfectatum ornatum.
Fortunam Priami cantabo, et nobile bellum,
Dicebat Cyclicus quidam, seu circumforaneus Poeta, et rhapsodus, cui moris erat carmen suum in corona hominum ad aucupandam gloriam recitare.
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturiunt montes, nascentur ridiculus mus.
Quanto rectius hic, qui nihil molitur inepte?
Dic mihi Musa virum, captae post maenia Troiae
Qui mores hominum multorum vidit, et urbes.
Non sumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
Antipathem, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdim.
Iulius Caesar Scaliger Lucanum non tam canentem, quam latrantem audire sibi videtur, cum ait: Bella per Aemathios plusquam Mauortia campos, iusque datum sceleri canimus, -. Audi totum exordium. Nihilo verecundior est Statius in principio Achilleidos: Magnanimum Aeaciden, formidatamque Tonanti progeniem, et petrio vetitam succedere coelo Diua refer! Quamquam Poema Heroicum debeat esse ornatum, magnificum, et sublime, ingressu tamen modesto, verecundoque gaudet, ut hac sua virtute animos auditorum occupet; tanto deinde liberius adsurgit in cursu narrationis. Ita Virgilium, non arroganter, sed insigni sui, carminisque modestia praefatum dicebant aliqui: Ille ego, qui quondam gracili modulatus auena carmen – Nota sunt reliqua. – Ceterum neque de se loqui, neque sententias, et ambages quaerere melius esse reor; quod Lucanus, Ariostus, Miltonus non putarunt.
II. Auxilio nobis opus est ad negotium laboriosum, et arduum. Tale cum fiit Epos, omnes, qui cum religione aliqua commercium habent Numen aliquid implorant, cuius ope difficultates superentur, et magnitudo diuini huius Poematis impleatur.Inuocatiodicitur haec pars; quae si rite suis praerogatiuis instruatur, desiderium,et expectationem erigit, adtentionem fouet, et acuit, auctoritatem operi, quod maiori adiumento sustentari debeat, conciliat. Inuocatur autem ille, qui potest, aut creditur posse auxiliari. Poeta superstitiosae cuiusdam religionis aut ad numina sua profana, quibus vim inesse putat, confugit; aut illustres viros, et quasi semideos adpellat; aut principes, et imperatores, quibus diuisum cum Ioue imperium tribuit, in subsidium poscit. Virgilius in Georgica Augustum, Ouidius in Fastis Germanicum Caesarem, Lucanus un Pharsalia Neronem, Statius in Thebaide Domitianum, Oppianus Antoninum ad ferendam opem solicitant; qui cum viris illustribus dedicarent libros suos, ausi sunt per summam adulationem homines habere pro numinibus, et ab iis carminum suorum praesidium deprecari. Poetae Christiani dum personam suam sustinent, nefas esse arbitrentur, commentitium quempiam Deorum inuocare. Ludit Fielding, cum ait, plus esse spiritus in vino, quam his in Numinibus; ex illo potius, quam ex Hippocrene hauriendum. Liceat illis Musas usurpare etiam sacro in poemate pro facultate poetica, Iouem pro coelo, Neptunum pro mari, Martem pro bello, Mineruam pro scientiis, Bacchum pro vino, Tethyn pro aqua, Hyades pro pluuia, et innumera alia. Liceat eriam viri illius Principis, et magni praesidium implorare, cuius facta canunt; sed deserta religione sanctissima conuertere se ad vana nomina, et inde auxilium praestolari, ubi inania sunt cuncta, grande piaculum est. Quo pacto condonabimus Sannazario, quod in poemate nobilissimo de Partu Virginis non tantum obsoletas veterum fabulas sanctissimis Christianae religionis mysteriis admiscere, sed etiam ipso in operis principio Musas Aonides obtestari non dubitauerit, ut sibi viam, qua nubila vincat, demonstrarent, et portas immensi coeli secum recluderent? Illi nobis inuocandi sunt, qui potestatem habent adiuuandi, Diuinus Spiritus, Virgo Deipara, Angelus Tutelaris, aut ille Coelestium, cuius gesta canuntur, aut cum argumento connectuntur. Milton Musam Coelestem, quae Moysen, et Dauidem adflauerat, Voltaire Veritatem aeternam implorauit. Si fauor diuinus studia nostra comitetur, nihil verendum erit, ne illa parum feliciter procedant. Implorationem auxilii ipsa operis arduitas vult semper adesse. Liberum autem est illam et solitariam ponere, et cum Propositione coniungere. Homerus in utroque opere Inuocationi permiscet propositionem; sic facit etiam Lucretius de Nature Rerum, Statius in Achilleide, Vida is Christiade, Virgilius in Eclogis, Milton in Paradiso Perdito, et alii. Latini Epici ut plurimum amant seiungere duas has portiones Poematis. Virgilius postquam dixit se arma, virumque Aeneam canere, conuertitur ad Musam. Non aliter Lucanus, Silius Italicus, Statius in Thebaide, Valerius Flaccus in Argonauticis, et plurimi recentiorum. Porro sicut Oratori datur potestas in ipso orationis cursu, quoties locus requirit, denuo captare beneuolentiam, et adtentionem renouare; ita fas est Poetae vel ob aliquam rei difficultatem exortam, vel ob grauitatem, et magnitudinem, vel nouitatem iterare Inuocationem. Maro cum difficillimam Herois sui peregrinationem ad regna infera dicere adgreditur, sic orat:
Dii, quibus imperium est animarum, umbraeque Silentes,
Et Chaos, et Phlegeton, loca onste tacentia late,
Sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro
Pandere res alta terra, et caligine mersas!
Et iterum, cum bellum instat enarrandum, precatur Musam Erato:
Tu Vatem, tu Diuina mone! Dicam horrida bella,
Dicam acies, actosque animis in funera rege,
Tyrrhenamque manum,
Denique ut nos ad maiores expectationem erigat:
Pandite nunc Helicona Deae, cantusque mouere!
Obseruandum hic est: quocunque loco sit Inuocatio, eam sublimibus verbis, magnoque cum spiritu concipi posse. Cum enim sit oratione, ignem, fortitudinem, et sublimitatem optime patitur.
III.
Narratioest corpus Poematis, et plurima in illud conueniunt, quae hactenus de Epopoeia sunt praecepta. Narratio Epica longe diuersa est ab ea, quam Historici facere consueuerunt. Illi enim a capite, et prima ab origine oriuntur, proponunt caussas, actionem recensent, sequuti rerum, temporumque ordinem, ac tandem finem imponunt: ita historia tota procedit sine perturbatione, et ambagibus.
167Exempli gratia Liuius: Iam primum omnium Satis constat, Troia capta in ceteros saeuitum esse Troianos etc. Sallustius in Catil. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere, atque initio habere Troiani etc.
Epici a postremis, vel mediis ducunt initium. Hoc est, quod vult Horatius:
Ordinis haec virtus erit, et venus, aut ergo fallor,
Ut iam nunc dicat, et praesens in tempus omittat.
Poeat igitur non undelibet, et gemino ab ouo, sed a re aliqua illustru faciet initium, rerumque nouitate, et episodiis animum auditoris quasi captiuum ad finem usque perducet. Antecedentia vero, et media, si ab ultimis ceperit, opportune intermiscebit. Sicut Tragici, et Comici non ea omnia, quae commemorant, per agentes personas imitantur, verum inde agentes faciunt, unde res ad certam temporis legem venire potest. Quae vero antecedunt, ea explicant in prologo, id est in prima parte Fabulae, in qua res praeteritae ab auctore aliquo edicuntur. Quod in actu primo maxime sit, ut spectator ex praeteritarum rerum commemoratione intelligat, quae aguntur; ait Ioa. Ant. Viperanus. Denique, ut breuiter dicam, Historici in narrando tenent ordinem Artificialem in tres partes dispescere, in Principium, Medium, et Finem, ut, quae particulariter obseruanda sunt, melius elucescant. Initium Narrationis e longinquo peti non debet, sed a re aliqua proxima, et grandi;
168Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, nec gemina bellum Troianum orditur ab ouo; dicit Horatius in A. P. Homerus Iliadem incipit a peste Graecorum, et Achillis ira Graecis exitiosa; Odysseam a concilio Deorum reditum Ulyssis in patriam decernentium; Virgilius Aeneidem a nauigatione etc.
quaeue non auertat auditorem, sed adliciat, detineatque; et semina eorum, quae nascentur, contineat. In Medio narrantur omnia, quasi eorum principia nota sint; et resumuntur, quae vel omissa sunt initio, vel coepta dici. Finis Narrationis Epicae, non secus, ac Historicae, ibi est, ubi Actio primaria, et Heroica definit. Quare arguendus putatur Homerus, quod sublato Hectore, absolutaque poematis actione, librum tertium, et quartum vicissimum addiderit, quorum altero solennes Patrocli exequias cum magno ludorum adparatu describit, altero Troianorum luctus in morte Hectoris, redemtum eius corpus, et pompam funebrem persequitur. Maro longe felicior, cuius Aeneis nece Turni, qui solus Aeneae consiliis obstabat, concluditur. Breuem aliquando Epilogum addi videmus, uti apud Statium; sic enim ille suam Thebaidem: Durabisne procul dominoque legere superstes o mihi bissenos multum vigilata per annos Thebai? – Ceterum Narratio ne uniformitate sua taedium inducat, saepe in Dialogicam, et Dramaticam erit Conuertenda, ubi non Poeta, sed personae Epopoeiae sermonem faciant. Hoc in artificio admirandum dicit Aristoteles Homerum; poema enim illius textura quaedam est diuersorum hominum, Deorumque narrationibus composita.
Caput quintum Poetae Heroici, eorumque Opera.
Doctrina hactenus a me proposita maximam partem est certa; illam enim gentes omnes meliorum temporum susceperunt, eique se ultro subdiderunt: quod fieri neutiquam posset, nisi ex intima rei natura deriuaretur. Diuersitas ergo Epopoeiarum, quae certe magna est, non aliunde debet repeti, quam quod Epici a certis regulis recesserint, et alia cogitandi, sentiendi, dicendique indole praediti fuerint. Stilus ille, quem in scribendo, loquendoque obseruamus, tam facile prodit Hispanum, Gallum, Germanum, Italum, et Anglum, quam color, vultus, et sermo patrius. Mollities, et teneritudo Italorum; flores, et magnificentia Hispanorum; ornatus, brevitas, et claritas Gallorum; fortitudo Anglorum sunt totidem dicendi characteres, qui se in oculis eruditorum dissimulare non possunt. Sic de nationibus aliis debemus existimare. Quod ut in animum tanto certius inducamus, necesse est ire per varia secula, gentes, et prouincias: neque enim satis esse putauerit aliquis, Homerum nosse, aut Virgilium. Veneratio illa quam antiquis debemus, in superstitionem abiisse censenda est, si vicinos, et recentiores despicatui habeamus. Quid? non ille graui ignominia Naturam, Artemque Poeticam adficiet, qui in praesentia tantarum pulcritudinum, quibus undique circumfundimur, claudit oculos, eosque ad aspectum duntaxat antiquitatis intendit? Plures aetates, et gentes, ac in iis diuersas religiones, moresque intueamur; hoc unum meminerimus, nolle me Epicos omnes, qui hoc nomine censeri possunt, prodigaliter enumerare: delectum in illis, breuitatemque obseruare mihi fixum est. Ordiar a Graecis, et ibo per nationes. Nihil dicam criminandi gratia; tamen certo mihi persuasum habeo me non omnem omnino offensionem euitaturum; ea est enim ratio hominum, ut nihil uni sic placeat, quin displicendi caussas alii fuggerta. De Epopoeiis agimus; est autem Epopoeia diuersitati gustus, et iudiciorum, unde laudes, et accusationes, maxime obnoxia, siue quod opus esse debeat magnum; naeui vero plures in gigante, quam pumilione esse possunt; siue quod non omnes naturam poematis penitus habeant cognitam, toti sint in cortice, vim abditam seminis, et latentem vitam non animaduertant: siue quod non omnes iisdem Aestheticae regulis, sensuque imbuti simus.
GRAECI.
Fuisse
Homerumopera eius fidem faciunt. Sed quis idem fuerit? quibus parentibus, qua patria, et vitae conditione? cuperem nosse, si spes aliqua faciandae huic cupiditati adfulgeret. Nihil uspiam de se commemorauit, eo forte consilio, ut otiosos homines, quos haec cura subiret, labore isto occuparet. Non septem duntaxat urbes, sed nouemdecim aut urbes, aut regiones pro patria huius hominis decertarunt.
169Suidas, et alii. Et luculentum est collatione Scriptorum Unicus est Lucianus, cui Homerus dicit se esse Babylonium Lib. II. Historiae verae.
Quisquis ille est, qui diuina illa artificia, Iliadem et Odysseam condidit, ingenium est sine exemplo maximum, Boni Gustus exemplar, Poeticae, bonarum Artium, et Scientiarum pater, ac totius propemodum Humanitatis prototypon.
170In quo nullius non artis aut perfecta, aut certe non dubia vestigia reperiuntur. Verba sunt Quintiliani Lib. XIII. Cap. XI. Strabo Lib. I. ΄ος ο̉υ μενον ε̉ν τη κατα ποιησιν α̉ρετη ταντας ΄υπερβαλλεται, - - α̉λλα σχεδοντι και τη κατα τον βιον ε̉μπειρια τον πολιτικον.
Ille Poetas, et Philosophos, Geometras et Astronomos, Duces, et Principes generauit; ab illo sunt orti Sophocles, et Euripides, Zeuxis, et Apelles, et Polygnotus; inde sua principia mutuati fuere regnorum, et ciuitatum conditores, suas leges legislatores, Principes suam politiam, heroes suam magnitudinem; Alexander ille Macedo inde Magnus factus est, nec ullus unquam Prophetarum, aut Haeresiacharum tanta copia sextatores habuit.
171A quo ceu fonte perenni Vatum Pieriis ora rigantur aquis. Ouid. Lib. III. Am. Eleg. IX. Galaton pinxit fluuium ex ore Homeri redundantem, reliquos vero homines inde haurientes. Verum est, ait Clodius, Homerum legum, ac reipublicae interpretem Lycurgo, oratorem Aeschini, et Demostheni, bellatorem Alexandro, Poetam Virgilio, Pindaro, Moscho probatum esse. Confer Biographiam Classicam Anglicam a Samuele Mursinna auctam.
– Quid igitur? nulli ante Homerum Poetae, Artium, et Scientiarum initia nulla? non hoc aio, dum earum auctorem, et parentem Homerum dixi. Dubitari nequit, quin fuerint ante Homerum Poetae; quod non tam ex iis carminibus posset intelligi, quae apud illum in Phaeacum, et Procorum epulis canuntur, quam ex forte rerum omnium: nihil simul et inuentum, et perfectum est; maxima etiam flumina paruos ortus habent. Multa ab aliis accepit Homerus; sed quae accepit, percoluit, et auxit, et nouis inuentionibus locupletauit, atque, ut ad notitiam omnium peruenirent, litteris est complexus.
172Cicero de Claris Oratoribus consulatur n. 18.
Quod aetatem illius adtinet, video potiorem Eruditorum partem marmori Arundeliano consentire, vixisse Homerum Diogeneto Athenas tenente ante exordium Olympiadum, tercentis circiter annis post Toiam, mille ante aeram Christianam.
173Fuit Diogenetus unus ex Archontibus perpetuis.
Caecum illum perpetuo fuisse qui credit, ipse caecus est, et sensus omnes perdidit.
174Vide Paterculum Hist. Rom. L. I. Cap. 5. Plutarchum, et Angelum Politianum.
Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formae, quae pugna, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum, quae colorum varietas rite expicta non est? Debuit Naturam vidisse, mentem, et phantasiam longa rerum contemplatione ditauisse.
175Strabo Lib. VIII. Geograph. testatur regiones, et loca illa, quae Homerus commemorat, tanta cum veritate esse descripta, ut plane credat hoc fieri non potuisse, nisi Homerus ipse prouincias illas videndo perlustrasset. Cl. Wood hoc ipsum sua experientia confirmat, et alii recentiores peregrinatores.
Certa illius opera sunt duo:
Ilias, et
Odyssea, quorum utrumque admirabili illi Clypeo comparare possum, quem diuinus artifex Vulcanus arte summa fabricasse fertur.
176Iliad. XVIII.
Est in Homero Genius felicissimus, mens magna, et plena, velox ingenium, opulenta phantasia, enthusiasmus poeticus, creator spiritus, dictio viuis coloribus par, harmonica, viua, et fortis, quam veteres e consortio Deorum suorum delatam ad homines crediderunt.
177Vide Grauinae testimonium splendidissimum Lib. I. Poeticae Cap. 4. Shaftesburyum Par. I. Sect. 3. Willhelmum Temple etc.
Grotius illum propter excellentiam ingenii, ubertatem, et robur eloquentiae, propter notitiam rerum plurimarum, visiones, aliasque dotes, quas in eo suspicimus, Ezechieli prophetae; Raulaeus autem Waltherus credere non dubitauit, lectos ab eo fuisse libros Moysis saepissime conuenire.
178Raulaeus, seu Raleigh multis id ostendit, citatque varios paragraphos, quos Homerus a Moyse mutuatus videtur.
Hunc nemo on magnis sublimitate, in paruis proprietate superauerit iudice Fabio. Idem laetus, ac pressus, iucundus, et grauis, tum copia, tum breuitate mirabilis:
179Lib. X. Cap. I.
nil molitur inepte.
180Horat. in A. P. v. 140.
– Adeamus iam ipsa Homeri artificia, et qualis apud eum sit spiritus in inuentione, quis Gustus, et ars in dispositione; quanta pulcritudo in dictione; quae denique virtutes? curiosius exploremus. Ego multa ex eo hactenus suis locis recensui; ad cetera meliores duces Bateux, et Rollin requirendos suadeo. Interea dissimulare non possum, non omnes eodem esse sensu, gustuque; et summum hunc Musarum antistitem non unius peccati coargui. Horatio non semper placuit; at hoc ipsum dum suam potius, quam illius esse culpam iudicio magis exacto recognoscit, sibi ipsi indignatur: indignor, quoandoque bonus dormitat Homerus.
181In A. P. v. 359.
Adiungam praecipua et magis generalia vitia, quae sibi quidam videre videntur, ne qui forte, dum in illa vel sua cogitatione, vel sermone obtrectatorum deducuntur, umbra eorum deterreri se sinant. Cogitationes illius, aiunt, et imagines saepe sunt vulgares, ac humiles; adiuncta rerum, et personarum minuta, ac otiosa: similitudines, ac comparationes valde viles; repetitiones, quas iisdem verbis frequenter instituit, usque ad fastidium; Heroum, Deorumque epitheta fere nunquam non eadem, et frigida, et locis inepta; sententiae molles, ac futiles: narrationes, et orationes etiam inter pugnandum prolixae, uniformes, et odiosae; Heroes viles, rixosi, crudeles; Dii populares, et hominibus inferiores, ac scelerati. Longa est Epopoeia utraque, et uniformis; libri plane dispares, quos nullo negotio permutare possis: unde veras Rhapsodias adpellare fas est. Ad haec paene capita reduxi omnia, quae Homero tribuntur, vitia. Qui singularia nosse desiderat, a Macrobio, Gellio, Scaligero, Terrasonio, Peraultio, La Mottio, Voltairo, Bateuxio, Rollino, Sulzero, et commentatoribus postulabit. Ioannes Lud. de la Cerda praecipuus interpres Virgilii studiose collegit, quidquid in Homerum Plato, Dio Chrysostomus, et Scaliger intemperanter effuderunt. Ita Zoilos Homerus semper habuit;
182Zoilus ex Macedonia natus omnium arbiter esse voluit, morose tetricus, et asper. Homeri scripta nouem libris mordaciter lacerauit, statuam maiori furore flagellauit: unde Όμηρομασιξ, et Canis Rhetoricus dictus est; Ptolomaeo Philadepho, bonisque omnibus inuisus. Misere vixit, et periit, ut ii merentur; qui sibi displicent, dedecus aliorum sitiunt, honorem carpunt, sanguinem bibunt.
cuius rei potissima caussa est ignorantia, malus sensus, et gustus.
183Hoc est, quod ait Fabius: Modeste, et circumspecto iudicio de tantis viris iudicandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent, quae non intelligunt. Lib.X. Cap. I. Vide etiam Boilauium Consideratione VII. super Longinum.
Quicunque nunc de Homero iniquius existimant, ex more nostrorum temporum metiuntur aetetam illam, qua Troia, et Homerus erat, simplicem, superstitiosam, et more suo viuentem, eamque nostrae similem fuisse peruerse opinantur. Ego insaniam si dicam Homerum ita esse purum, ut nulum vitia in eo reperiri queat: homo fuit. Iam alias, dum occasio postulauit, casus eius nonnullos in Doctrina Boni Gustus ostendi, et nunc alios esse, qui displiceant, libenter fateor, et una mecum maximi quoque cultores, et patroni non erubescunt dicere, peccare quoandoque Homerum in cogitando, fingendo, et narrando. Sed peccata illa aut rariora sunt, aut minuta; et quae tanta virtutum, et gratiarum ubertate, magnitudineque, quanta in Iliade, et Odyssea offertur, ita obruuntur, ut mirum plane si esse hominem, qui ceteris illius dotibus oblectetur, et tamen vitiositatem illam persentiscat. Errores ipsi virtutum elegantia in ornamenta conuertuntur. Plena sunt sapientia, quae Longinus loquitur: Noui, inquit, ingenia magna solere vitii aliquid habere; nam summa in omnibus diligentia minuta videtur; in magnitudine vero ingenii, ut in copiosa re familiari, quaedam etiam negligenda sunt. – Nec illus me fugit, quidquid ab hominibus fiat, hactenus facilius innotescere solere quoad peccatum sit, peccatorumque memoriam indelebilem manere, virtutum celeriter elabi. Quamquam vero ego ipse non pauca Homeri, aliorumque summorum virorum peccate commemoraui, quibus minime delector, tamen ea non magis voluntaria peccata dixerim, quam errores, quos negligentia, et casus in illa ingenii magnitudine genuerit.
184Περι ΄Υψους Cap. 33.
Quid dicam aliud? scriptores illi, qui magnifici sunt, errores suos saepe uni sublimi, et praeclaro loco redimunt.
185Idem Cap. 36. quod totum considerari debet. Redi ad eam legem, quam nos in Doctrina B. G. pro Gustu Delicato statuimus Part. II. Lib. III. Cap. 7.
Itaque ut de Homero recte sentiamus, hoc inprimis cauendum edico, ne nostros mores, et consuetudines, aut quacunque huius temporis viuendi, agendique rationem cum illa, quae olim erat in Graecia, dum Trois fuit, confudamus, putemusque opinione nostra aeque politas, et humanas fuisse gentes illas, quam illae sunt, quae sibi nunc gloriam ab excellentissima ciuilitate tribuunt. Cum Homerum legimus, semper ante oculos sit istud, cum eo nos esse, versarique, qui primus est profanorum scriptorum. Bis mille, et octingentorum propre annorum spatium conficiendum nobis est, ut ab aetate hac nostra ad Homeri, Troiaeque tempora redeamus; deponenda est omnis memoria aeui nostri, ut naturam illam simplicem, et sinceram vera in imagine, cui nuspiam similem inueniemus, inspectare, admirarique possimus. Nisi hac lege nos dirigamus, criminis arguemus prudentissimum poetam, quod apud ipsum prandia, et coenas principes adparent, gregem ouium ad pastum educant, regiae virgines aquam hauriant, vestesque lauent, Achilles suis hospitibus ministret. Iam, inquam, nostro iudicio damnabitur Homerus, quod seruata lege Decori homines nobis dederit iis cum moribus, quibus illi viuebant; quod characteres, indolemque, temporum suorum fideliter expresserit. Profecto si fas est hoc modo existimare, omnem retro antiquitatem ad nostros mores, et consuetudines reduci, eamque ex nostra aetate iudicari oportebit. Quis autem sanus reprehendat Graecos illos veteres, aut Alexandrum Magnum, aut Iulium Caesarem, quod non sclopetis, sed sagittis, et telis missilibus, non bombardis, et tormentis aeneis, sed arietibus in dimicando usi sint? Quid mihi reponent sapientes illi iudices, si sacris in libris ostendero principem Abraham, quem Deus pro populo suo singulariter delegerat, in ea familiae multitudine pecora curantem, ferentemque vitulum, qui hospitibus suis coqueretur?
186Gen. 18.
et Saram uxorem eius, cui plures ancillae erant ab obsequium, farinae sata commiscentem, panesque subcinericios facientem?
187Ibid.
Male igitur sacer Historicus, dum narrat Rebeccam, virignem utique nobilem, et pulcram, cum hydria ad fontem ventitare, potumque seruo Abrahae, eiusque camelis ministrare;
188Gen. 24.
Rachelem pari conditione puellam gregem patris sui pascere;
189Gen. 29.
Saulem, et Dauidem reges iam consecratos in pascuis oberrare. Libri Moysis, et Homeri admirandam in simplicitate, natiuaque sinceritate conuenientiam ostendunt. Qui Homeri similitudinibus offenduntur, ad externam duntaxat rerum speciem aduertere se videntur; cogitatniones enim illius, et imagines intime consentiunt regionibus illis, temporibus, et hominibus, quos exhibere voluit; Repetitione verborum, et sententiarum nemo melius utitur;
190Macrobius.
Epitheta Deorum, et hominum erant totidem cognomenta, qualia semper fuere apud orientales, et apud nos modo quoque reperiuntur. Homerus Deos suos non fecit, sed quales erant habiti, proposuit, quod in pictoribus, et statuariis nostris non culpamus. Ordinem enim, mentemque a profana illa religione postulare est sapientiam in stultitia quaerere. Achilles, et alii heroes non sunt Socrates, Catones, Senecae, aut Philosophi, sed milites, feruidi, audaces, bellicosi, qui tamen, cum opus est, faciles, beneuolus, hospitalesque se praebent. Nihil dicam de crudelitate, et aliis, quae exponuntur, erratis; non enim quaerimus, an Mores illi, quos Homerus expingit, boni sint, vel mali? sed an aetati ili, de qua est sermo, congrui, ac in nostro loquendi modo Decori? Sunt magistri, qui optima viuendi praecepta, exemplaque ex Iliade, Odysseaque proponunt.
191Ex omnibus Rollinum adi.
Quod autem Plato Homeri opera e republica sua excluserit, non alia videtur caussa inductus, quam quod ad eorum lectionem aptos esse non putauerit vulgares homines, metueritque, ne quae in iis legerent, malam in partem acciperent, et aliam, quam suo tempore fuit, de Diis, eorumque religione opinionem in animos suos inducerent.
192Ait Georgius Blackwel Archi Presbyter in Anglia, et Sedis Apostolicae Notarius; quam sententiam puto certo demostratri posse. – Ad hanc de Homero materiam universim faciunt Scripta quaedam recentiora, uti Cl. Cl. Klotzii Epistolae Homericae, Herderi Siluae Criticae, Lessingii Laocoon, Clodius de Sublimitate Homeri, Seybold de Eloquentia Homeri, et Libellus de Odysseia, Harlesius de fato, de Ioue, de Theologia Homeri; Niemayr de similitudinibus Homeri etc.
Post Homerum tres alios e Gracis huc adferam, non quod existimem eos in numero Epicorum collocandos, sed quod a quibusdam nominetur, et in amaeniori Litteratura nosci debeant.
Orpheusan, et quis, aut quot hoc nomine fuerint? et alia multa, quae quaeri solent, non possum definire.
193Interminabilis est disceptatio. Paucis audiri potest Lilius Greg. Gyraldus in Historia Poet. – De dubia Orphicorum vetustate commentarium edidit Cl. Prof. Schneider an. 1777.
Argonautica quae possidemus seu sint Orphei, seu Onomacriti, non est Epopoeia, sed descriptio famosae illius peregrinationis, eaque pluribus miraculis referta.
194Post vitam Celeb. Gessneri edita sunt, et Criticis obseruationibus illustrata a Cl. Hambergero Lipsiae an, 1764. Cl. Kütner prosa Germanica vulgauit an. 1773.
Apollonius, qui Rhodius ab hospitio, non Alexandrinus a patria nominari voluit, idem argumentum adsumsit, deditque Argonautica Libris quatuor opus varium, et multis vigiliis elucubratum, sed durum, et alicubi ingratum. Qua parte describuntur amores Medeae, est optimum, Virgilioqie tantopere probatum, ut multa inde in amores Didonis mutuare non dubitauerit.
195Splendida est Editio Oxoniensis anno 1777 adornata in duobus Tomis aIoanne Schaw, sed nimia rerum congerie adgrauata. – Cl. Brunk eadem Argonautica ad fidem incognitorum Manuscriptorum reuocauit, edique curauit anno 1780. – Amores Jasonis, et Medeae elegnati carmine complexus est Cl. Ekius anno 1772. – Cum reliquis Orphei, et Apollonii conferri possunt Valerii Flacci Argonautica, et nostri Andreae Dugonicii de Vellere Aureo Libri XXIV.
Coluthus Lycopolites ex Aegypto, qui Calydonica, Persica, Laudationes, Pelei, Thetidisque nuptias confecisse traditur, in poematio de Raptu Helenae amaenissimus est, sed quamuis dicatur, in Epici magnitudinem non adsurgit.
196Conf. Cl. Harlesii Dissertatio in Coluthum anno 1776. Raptus Helenae legitur Hexametro Germanico, quod fecit Cl. Bodmer; prosa eloquutus est Cl. Grillo. Maiorem adprobationem tulit Cl. Kütner, qui Coluthum Theocrito adiunxit anno 1772.
ROMANI ET LATINI VETERES
De
P. Virgilio Maronequanto plura dico, tanto maiora dici possunt. Aeneis illius inter omnes omnium aetatum, gentiumque tam veterum, quam modernarum Poetas principem in Epopoeia locum cum Homero obtinet. Si tanta in eo esset ingenii, et inuentionis felicitas, tantus creator spiritus, quanta est iudicii, gustusque nobilitas, ac elegantia, Homero ipsi titulis omnibus anteponi deberet. Virtutes illius et Poeticae, et Morales ad altissimum sublimitatis fastigium adscenderet. Pudor, humanitas, prudentia, modestia, pietas, et alia multa vitae militaris, ciuilisque documenta, ornamentaque nuspiam sunt pulcriora.
197Multa in singula haec capita ex Aeneide indicantur a Quintiliano, Seneca, Gellio, Macrobio, Plinio, Lactantio, Ausonio, S. Augustino, Angelo Politiano, Donato, Seruio, Scaligero, Coelio Calcagnino, M. Antonio Maioragio, Iouiano Pontano etc.
Nulla est Philosophia, nulla Scientia, quae sola clarius non eluceret in hoc homine disciplinarum omnium, artiumque peritissimo.
198Particulariter demonstratur haec omnia a Ioanne Lud. De la Cerda tum ex ipso Virgilii opere, tum e testimonio S. Hieronymi, Petri Criniti, Lampridii, Ludouici Viues, Pierii, et aliorum, quorum nomina paullo ante enarraui. Etc.
Maior est Virgilius, quam ut seu cum Graecis, seu cum Latinis Epopoeiarum structoribus sine iniuria comparari possit.
199Auctoritato aliorum pugnare nolo; sanus, probusque Gustus suo sensu testari debet. Hoc unum cupio, ut contentio fiat inter Epicos; Comici enim, Lyrici, ceterique poetae nihil ad comparationem. Ad Virgilii gloriam pertinet, inquit Muretus, alios Poetas legere, ut intelligamus, quantum is praestet.
Unus est Homerus, cui plurimum debet; illius enim est imitator, sed longe felicissimus; illi nonnunquam proximus, saepe par, aliquoando superior esse deprehenditur.
200Multi Eruditorum instituere collationem inter Homerum, et Virgilium; suos uterque habet Patronos. Peccat Scaliger tam fertilis in vituperando Homero, quam nimius in laudando Virgilio. Non possum sine stomacho accipere iniquissimum eius sensum. Ego Virgilii Aeneidem ita aestimo, ut nec in omnibus praeponam Iliadi, vel Odysseae, nec Odysseam putem esse per omnes partes praecellentiorem; sunt suae dotes utrique; Homerus semper manet Originalis Genius.
Grauis, prudens, numerosus, magnificus, natiuus, et artificiosus, elegans, admirandus, par naturae, imo natura ipsa, diuinus, et Romanae Poeticae Deus.
201Talia elogia passim a Viris sapientissimis conferuntur in Virgilium; et videri possunt apud I.L. de la Cerdanm.
Hic tantus, quantus est, imitatione, iudicio, gustuque factus est. Iudicio transferendi, et modo imitandi consequutus est, ut quod apud illum legimus alienum, aut illius esse malimus, aut melius hic, quam ubi natum est, sonare miremur.
202Macrobius Lib. VI. Saturn.
Rem totam absoluat illa Macrobii sententia: Haec est Maronis gloria, ut nulius laudibus crescat, nulius vituperatione minuatur.
203Lib. I. Sat.
M. Annaeus LucanusHispanus Cordubensis,
204Genethliacon eius celebrat Statius Lib. II. Silu. Vitam plures scripsere.
eques Romanus, et ab Imp. Nerone variis honoribus auctus est, sed postea graue illius odium incurrit, quod in Poetica, cuius principatum Nero ambiebat,
205Quamuis alia in materia aduletur Neroni, uti Lib. I. a v. 44.Quod si non aliam etc.Et inferius:Multum Roma teman etc.Poesim tamen eius laudare noluit. Immo cum Nero in Ludis Quinquennalibus carmen suum de Niobe recitasset, in eoque legisset, quomodo Agaue Pentheo caput abstulerit, (uti habetur apud Persium Sat. I.) multique adplauderet, Lucanus suum de Orpheo poema recitauit, praemiumque praeripuit. Tacitus quoque Lib. Ann. XV. n. 49. meminit.
excellere cuperet; adidit se coniurationi Pisonianae. Deprehensus, exireque iussus e vita solutis venis forti animo obiit anno aerae Christianae LXV. vix annos natus XXVII.
206Moriturus versus suos ex Lib. IX.Phas. a n. 811. adstantibus recitasse dicitur:
Sanguis erant lacrimae; quaecunque foramina nouit
Humor, ab his largus manat cruor; ora redundant,
Et patulae nares, sudor rubet, omnia plenis
Membra fluunt venis; totum est pro vulnere corpus.
Testatur Tacitus Annal. Lib. XV. n. 70. Videri potest vita Lucani inter opera Suetonii.
Extat eius
Pharsalia, siue de bello ciuili, quod inter Caesarem, et Pompeium exarsit, ac pugna ad Pharsalum Thessaliae urbem, qua Pompeium Caesar vicit, finitum est.
207Libri sunt decem. Decimi pars posterior, et forte plures insequentes cum aliis Lucani poematis perierunt. Nec ultimam manum addidisse iis, quos habemus, libris putatur a nonnullis. Conf. Bibl. Fabricii.
Quantum gloriae sibi promiserit ex opere praesenti, verba propria luculenter declarant.
208Lib. IX. a v. 893. Inuidia sacrae Caesar ne tangere famae; etc.
Nulla Epopoeia tantis Criticorum obseruationibus fuit agitata; alii enim supra modum illam efferunt, alii plus aequo deprimunt, alii mediam inter utrosque viam ingressi reprehendendam in quibusdam, in multis non illaudandam esse arbitrantur.
209Quintilianus, Martialis, Petronius, Iul. Caes. Scaliger, Grotius, Vossius, Barthius, Iac. Palmerius, Dominicus Bouhours, Burman, Nicol. Caussinus cum innumeris aliis. Recentiores sunt de la Harpe in Miscellaneis Litterariis, Castilhon; Cl. Meusel, et Dusch Tom. V.
Ita unum idemque artificium diuersitate Gustus et summum, et summo propinguum, et infimum censetur. Secernam illa, quae sunt ad laudem. Fuit in Lucano magnum ingenium, liberrimus spiritus, animus incitatus, et ardens, et phantasia tam viuida, ut effraeni cuidam equo, qualis erat Pegasus, simillimus dici possit. Notitiam rerum Ciuilium magnam habuit; quam exporrecta eruditione, et doctrina quam admiranda fuerit, ostendit toto opere, et aliquando feliciter. Sensus habet graues, expressiones energicas, sententias claras. Cum sit intentus narrandis rebus, fictiones paucas facit; at quas gressiones, et episodia multa moralia, et delectantia; hypotyposes, picturae, characteresque non inelegantes; dictio par ingenio, animosa, peracuta, erudita. Haec satis ad commendationem. – In vitio sunt illa, qua sum dicturus. Argumentum Epopoeias non conuenit;
210Petronius Arbiter sic ait: Ecce belli ciuilis ingens opus quisquis adtigerit, nisi plenus literis, sub onere labetur; non enim res gestae versibus comprehendendae sunt; quod longe melius Historici faciunt; sed per ambages, deorumque ministeria, et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio adpareat, quam religiosa orationis sub testibus fides. etc. – Cap. 118. qui locus ut est plenus doctrina, ita procul dubio tangit Lucanum, quem e poetarum numero excludit etiam Quintilianus L. X. Cap. I. Lucanus ardens, et concitatus, et sententiis clarissimus, et ut dicam quod sentio, magis Oratoribus, quam Poetis adnumerandus.
Pharsaliam inscripsit non satis bono consilio, cum exigua operis pars in ea versetur; longe aliter, quam Ilias, aut Thebais. Veram Epopoeiae artem, maiestatemque non explet, si valent leges a me iam propositae. in opere eius nec Deus (Diis enim suis non utitur) nec verus Enthusiasmus, sed adfectatio, et tumor tam in verbis, quam in rebus;
211Non reprehendo, quod abstinuerit se talibus a machinis, quales instruxit Homerus, Virgilius. Tempora enim illa antiqua Priami, et Latini, heroesque veteres ab aetate, sensuque Romanorum sub Caesare, et Pompeio valde fuere dissimiles. Imo inter praecipua Pharsaliae ornamenta numero sermonem illum Catonis intrepidi, cum Iouis oraculum se nolle pugnat libro nono.
pedetentim vadit, ubi currendum esset. Episodia habet, sed aliena, et impertinentia, quibus versat res alias, quam debeat, et proponit quaestiones ad suum finem inutiles, Sententias adcumulat, ludit in verbis, narrat magis more Philosophorum, quam Poetarum; si fidem spectes, non scribendi characterem, Historicus potius, quam POeta; quamquam nec Historicus bonus. Quid enim ad hanc belli ciuilis historiam oraculum Appii?
212Lib. V. a v. 158.
quid safa Erichto tam prodigaliter enarrata?
213Lib. VI. a v. 507.
quid disputationes tam frequentes, tam reconditae, et a loco temporeque prorsus alienae?
214v.g. Lib. VII. a v. 385 ad 460. Posteaquem Duces in Campo Pharsalico suos exercitus ad strenue pugnandum adhortati sunt, pugnae narrationem expectat lector a Poeta. Hic autem suspensa expectatione recenset quae huc non congruunt.
Sicut Eloquentiam Seneca patruus, ita Poesim Epicam corrupit Lucanus. Ineptiunt, qui cum Virgilio comparare nituntur. Nec magnitudinem Caesaris, et Pompeii, nec grauitatem belli ciuilis potuit adaequare Lucanus suo spiritu, et sermone, quamuis fuerit et spiritu, et oratione singulari. Certissimum esse reor, quod Voltairus sensit de hoc scriptore in Tractatu de POesi Epica. Marmontelii quoque obseruationes, quas hoc in argumento recensuit de Epopoeia, maxima parte nituntur sani gustus regulis.
C. Silius Italicus215Praenomen illius aliquando ponitur nonCaius, sedPublius. Italici cognomen habet vel ab Italica Pelignorum, aut Boeticae urbe, vel alia quacumque de caussa.
forum sequutus M. Tullium Ciceronem in agendis caussis imitari studuit.
216Plinius Iun. Lib. III. Apist. 7. quae tota est de Silio; Martialis Lib. VII. epigr. 63. Edit. Pisaur. an. 1766.
Primum Consulatum gessit anno fatali Neronis Imp.:
217Idem Plinius, et Tacitus; nempe anno Christi 67.
deinde fuit Proconsul in Asia; Vitellio, Vespasiano, et Domitiano gratissimus, et perductus ad tertium consulatum benignissimus suffragiis.
218Martialis L. VIII. epigr. 66. Petrus Crinitus, Lipsius, et Liuineius verba Plinii ex n. 58. Panegyrici ad Silium referunt. Quibusdam semel consul dicitur.
Senescentibus annis otio poetico se tradidit,
219Martialis L. VII. epigr. 63. et Plinius.
composuitque poema
de Bello Punico Secundolibris septemdecim usque ad triumphum Scipinis Africani.
220De quo Martialis canit L. IV. epig. 14.
Sunt in eo non pauca virtutum illarum, quas ad Artem Poeticam necessarias ducimus, cognitio historiae, philosophiae, et naturae; sunt etiam cogitationes magnae, sublimesque; iconismi personarum, et rerum, characteresque morum. Magis laudatorem habet Martialem, credo non tam veritatis, quam adsentationis studio deuinctum. Eruditum in Politia virum fuisse Silium nullus ambigo, hoc in opere Historicum se potius praestitit, quam Poetam; rem ut habet Liuius, et Polybius, carmine complexus est maiore cura, quam ingenio;
221Ait Plinius, Thomas de Pinedo adpellat eruditissimum Poetam; Daniel Heinsius similia ornamenta confert.
quantoque magis adfectat esse poeta, tanto minor est; desunt colores imaginibus, vita poemati. Non semper repit, adtollit se cum dignitate; sed quia suis se viribus sustinere nequit, iterum iterumque cadit, langet, fatigat. Virgilium imitari conatus est improbe;
222Plures villas possidebat, inquit Plinius. Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur; Virgilii ante omnes, cuius natalem religiosius, quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire it templum solebat. – Ioannes Ant. Vulpius nominat Silium perpetuo languidum, Virgiliani poematis compilatorem, et plane ad aliorum imitationem compositum.
nac Liuium expressit:
223Multo melius Hannibalem exhibet Liuius Lib. XXI. n. 4. quam Silius Lib. I. a v. 240., aut v. 56. et 116. Item L. XII. a v. 634. Magis aesthetice describit Liuius facta Varronis, et Paulli L. XXIV. n. 39. et 40. quam Silius Lib. IX. aut X. Oratio Hannonis apud Liuium L. XXI. n. 6. antecellit illam, quae est apud Silium L. II. a v. 179. Pariter Sermo Minucii apud Liuium L. XXII. n. 14. apud Silium L. VIII.
magis mihi placet, dum proprio spiritu agitur. Orationes eius multum decorationis, declamationisque habent.
224V.g. Oratio Hamilcaris ad Hannibalem puerum I.I. et tota descriptio odii, iurisque iurandi, quod ante aram concipit, nimium est picturata.
In Campania cum morbi lentitudinem inedia praeuertisset, annos natus 75 decessit primis annis Traiani Imperatoris.
225Plinius. – Nouissima operis editio adornata est Parisiis anno 1781 curante Ioan. Bapt. Le Fevre de Villeburne, altera quidem latine, galliceque in tomis tribus, altera solum latine cum notis criticis. Curator ille totus quantus est plenus sua gloria, et aliorum contemtu; dicamus gloriosum contentorem. Gloriatur enim maximopere de sua doctrina, eruditione, et omnibus ilis adiumentis, quae sunt ad optimam ilii correctionem opportunissima, aitque nullum adhuc nos habuisse Silium, nunc illum sua opera vere nasci, - - Talia de se magnifice; de aliis autem, qui hactenus in elucidando Silio operam posuerunt, atque imprimis de Germanis; de Nicolao Heinsio, - - minus ciuiliter, ne dicam inurbane. Et quid tandem est beneficii, quod praestitit?
P. Papinius StatiusNeapolitanus stirpe bona, patre Domitiani praeceptore natus
226Testatur ipse Papinius in Epicedio Patris Lib. V. Siluarum n. 3.
sub Claudio Imp. facilitate carminis, scribendique excelluit. Uxorem habuit Claudiam thalami, laborisque litterarii sociam.
227Ad quam est Carmen amoris plenum Lib. III. Siluarum n. 5.
Sua Poesi comparauit sibi aestimationem, honorem, et amorem principum, doctorumque virorum;
228Inopiam eius tangit Iuuenalis Sat. VII. a v. 87. Esurit, intactam Paridi (Pantomimo) nisi vendat Agauen.
Stellae imprimis amicus potenti, doctoque viro.
229De quo Siluarum Lib. I. n. 2. Martialis autem frequenter.
Gratiam Domitiani Caesaris Statius, et Martialis pari studio emereri nitebantur: unde mutuam quamdam inuidentiam enatam suspicor; nuspiam enim alter alterius memoriam inseruit carminibus suis.
230Nisi forte Martialis Statium perstringit sub nomine Sabeli Lib. IX. epigr. 20. prouti sibi persuasit Geuartius Papinianarum Lectionum Cap. 35.
Statius est conditor
Thebaidos, seu de bello aduersus Thebas Librorum duodecim ad imitationem Antimachi, et Aeneidos Virgilianae.
231Thebaidem e Graecis Poetis scripsere Antimachus, Antagoras, Antiphanes Colophonius, Menelaus Aegeus, vel Anaeus, Anonymus quidam Pausaniae, et Suidae laudatus, et alii. Statii Thebaidem laudat Iuuenalis Sat. VII. Cuurritur ad vocem iucundam, et carmen amicae Thebaidos, laetam fecit cum Statius urbem, promisitque diem; tanta dulcedine captos adficit ille animos, tantaque libidine vulgi auditur.
Francisco Malherbio Lyricorum inter Gallos praecipuo potior esse videtur, quam Virgilius; Rapinus autem cum nonnullis aliis censet nihil esse regulare in Thebaide, omnia sine ordine, gustuque procedere; ita ille liberalis in aludando, ista calumniosus in vituperando. Talis inter POetas est Statius, quali sinter Heroes Alexander M. magnae virtutes magnis vitiis sunt sociatae. Mens in eo magna, et plena, sed sui prodiga; ingenium mobile, sed nimis argutum; phantasia viuida, sed monstrose copiosa; spiritus incitatus, sed saepe furiosus; eloquutio magnifica, sed simul tumida, fastuosaque; ferit aures, ut tonitu, corda non mouet: episodia pulchra, sed otiosa; heroes multi sed imaginarii, qui verosimilitudinem non semper habent; narrationes bonae, sed ordine non Poeticae; aut sedet in supremo Parnassi vertice cum ingenti lapsus periculo, aut adtollit se super nubes, ut grauius decidat. Neminem scio seu veterum, seu recentiorum Poetarum, qui propius ad Virgilianam maiestatem accessisset, si se magis temperasset. Certe propinguior erat illi futurus, nisi tam prope esse omnibus viribus contendisset. Natura sua, studioque contentionis elatus gloriam Epicam consequi non potuit, quam se comprehendisse putabat. – Alterum Statii opus imperfectum
Achilleisest duobus Libris continuatum; de quo iam supra dixi, quod erat dicendum. In Thebaide plus est artificii, in Achilleide varietatis; ibi Statius est sublimior, hic autem blandior.
C. Valerius FlaccusSetinus e Campania poeta non ignobilios Libros XII
Argonauticondedicauit Flauio Vespasiano in argumento sequutus Apollonium Rhodium;
232Graecos Argonauticon scriptores refert Fabricius L. III. Bib. Gr. Cap. 21. Latini praeter Varronem, et Flaccum sunt L. Accius, et Catullus in Epithalamio n. 65. – Antimachum singulis aliquando carminibus est imitatus.
poema suum nec finire, nec perpolire potuit ereptus e vita circa annum aetatis 30.
233Multum in Valerio Flacco nuper amisimus, scribit Quintil. L. X. Inst. Orat. Cap. I.
Martiali familiaris,
234Lib. IV. epigr. 49. et alia plura de illo.
a Iuuenali perstringi videtur.
235Notat Ianus Parrhasius in Satyram I. v. 10.
Est genio poetico, spirituque vere Romano, diligentia magna; carmen ipsum et materia, et serie rerum non tam Epicum, quam historicum; genus orationis sine gratiis, sine comitate, saepius insuaue, et difficile; habet tamen non pauca sublimitatis, nobilitatisque indicia, patiturque suos aliquando raptus. Maior esse videtur, quum seipsum, quam Apollonium sequitur. Male Rapino collocatur in infima classe Poetarum: plus commendationis meretur, quam vulgo putetur.
236Ex Lilio Gyraldo, Petro Crinito, Scaligero, Barthio, Borrichio, Leyayo, Fabricio, et iis, quos hic adfert.
Cl. Claudianum, quamuis fuerit Alexandrinus ex Aegypto, consulto hic nomino; Italiam enim diu incoluit, et in sermone latino poetam se praestitit. Sub Theodosio M. eiusque filiis Honorio, et Arcadio floruit, et statua honoratus est;
237Statuae illius mentionem facit ipse Claudianus in praefatione ad Bellum Geticum. Inscriptionem refert Gruterus, quam nonnulli fraudis arguunt. Sed quid in ea reperies, quod fraudem oleat? Conf. Bibliothecam Fabricii.
a religione Christiana alienus,
238Fidem faciunt D. Augustinus, Orosius, et Paulus Diaconus. Quae carmina sunt de argumentis sacris, vel facta sunt ab eo, ut placeat Honorio, aliisque Christianis, vel sunt Claudiani Mamerti Galli Viennensis presbyteri, vel alium habent auctorem.
Stiliconi, qui rem communem moderabatur, imprimis gratiosus; cuius infelicitate tactus est. Poemata eius sunt varia; inter quae tametsi nullum sit vero sensu Epicum, tamen, quia res graues, bellicas, heroicasque struit, hun cin locum oppurtune referri meretur
de Bello Gildonico, et
Getico, de Laudibus Stiliconis, de Giigantomachia, de Raptu Proserpinae. Si vixisset aetate illa Graecorum, aut Romanorum, qua facti sunt poetae aurei, unus ec illis futurus erat Claudianus; natura enim omnibus dotibus ad Poesim idoneis exornatus erat? ingenium, spiritus, enthusiasmus, et quae sunt huius generis, non desideratur in hoc homine. Quod argumento operis deerat, argutiis mentis, varietate cogitationum, puritate sermonis, magnitudine doctrinae, sublimitate sensuum supplere conatus est, et, quo diu vitio ponimus, non nunquam tam improbe, enixeque, ut supra materiam adscendisse, viresque suas consumsisse videri debeat; ambitiosus, adfectatus, tumidus, et ignium iuuenilium plenus, quorum haec esse solet indoles, quod magno cum ardore occipiant, et sensim elanguescant. At quod ego vehementer miror, hic etiam perseuerat illa versuum facilitas, fluiditasque, quam dicere possumus naturalem.
CELTAE
De Bardis, seu Poetis, et Cantoribus Celtarum
239Propria Celtarum sedes erat in Gallia Lugdunensi, de qua Iulius Caesar de B. G. Lib. VI. a num. 11. inde sparsi sunt per reliquam Galliam, per Britanniam, Germaniam, aliasque regiones.
paucae sunt reliquiae.
240Ioannes Smith aliquas vulgauit abUllino, Ossiano, Orranoetc. ex antiquis MSS. Celticis; cuius opus lingua Germanica donatum lego Lipsiae anno 1780 sub titulo: Gallische Alterthümer etc. -
Certum tamen est poetas illos et copiosos, et heroicos fuisse. Talis esse dicitur
Ossianfortis, et excelsus cantor, cuius opera doctissimus Macpherson produxit, et ex idiomate Celtico, seu Gallico vetusto conuertit in Anglicum;
241Magna fuit, et est disputatio de veritate, et certitudine Poematum, quae Macphersonius Ossiano tribuit. Nouissimus estW. Schaw, qui edito Londini libro anno 1781. Macphersonii fidem impugnat. Sed omnia eius argumenta profligasse putandus est Cl.Ioan. Clarkdata in lucem apologia anno eodem.
unde aliae, atque aliae nationes certatim adripuerunt.
242Cesarotti in Italia, Le Tourneur in Gallia, Michael Denis, Lenz, et Harold in Germania, etc. Nouissima interpretatio anni 1782 Tubingae edita est.
Poesis hic est admiranda, ignis, et spiritus, et παθος, et fortitudo, et rapiditas. Unde sit, quod phantasmata sint innumera, narrationes abruptae, imagines variae, sed incompletae.
243Cl. Herder anno 1773 optime scripsit de hoc poeta.
Sunt aliqua apud Ossianum, quae inter Epopoeias Comicas, et Romanenses numerari possunt.
ITALI
Imperium Romanum secum in ruinam traxit Artes, et Scientias; partes ingenti colossi tristi fortuna prostratae, sparsaeque iacerunt, ac tandem fundamentis variorum regnorum inseruire debuerunt. Lapides, fragminaeque erant diuersa, magnitudo regnorum dispar, fortuna instabilis, et semper aduersa, armatae gentes, bella continua, caliginosi dies, noctes horridae.Franciscus Petrarchacaput e tenebris extulit, ac luce ingenii POesim in Italia, Gentilesque suos purius collustrauit. Quid possit Genius, in eo maxime conspicamur. Magnitudine spiritus, amplitudine mentis, varietate, soliditateque eruditionis, sensibilitate gustus, efficacitate sermonis celeberrimis vetustatis POetis adsimulandus. Natus est an. 1304.
Iacobus Sannazariusvetusta, claraque gente natus Neapoli anno 1458 mutato nomine, ut magis accederet ad gratiam Iouiani Pontani celeberrimi sui institutoris,
Actius Syncerusdictus, belli, pacisque studiis clarus, poetarum sui temporis princeps, ac propter elegantiam ingenii, litterarumque venustatem sumis etiam viris familiaris egregium illud poema, quod omnium seculorum posteritas admirabitur,
De Partu Virginisperpetuis 20 annis accuratissime castigando elaborauit, adeo tristis, et morosus lucubrationum suarum censor, ut Poeta Statarius, quod manum de tabula tollere nesciret, nominatus fuerit. Artificium est Epicum, argumentum Natiuitas Christi Domini secundum carmen. Bonae sunt obseruationes Iulii Scaligeri.
244Lib. VII. Poetices Cap. 4.
Non abs re iam olim Desiderius Erasmus reprehendit, quod rem sacram fabulis antiquorum Poeta saporis alioqui puri commaculauerit. Caussam pro Sananzario dixit Franciscus Floridus Sabinus.
245In libris subcisiuarum Lectionum.
Utri potius adsentiendum sit, ii facile diiudicabunt, qui et argumenta amborum, et genuinas Aestheticae regulas perpendent. Mortuus est Neapoli anno 1530 annum agens 72.
246Ioan. Ant. Vulpius in Vita.
Marcus Hieronymus VidaCremonensis anno 1470 natus ALbanum Episcopatum in Ducatu Montis Ferrati gessit, multis scientiis illustris facilem, virilemque suam Poeticen rebus maxime sacris impendit, ac praeter alia piae artis opera Epos unum, cui nomen
Christias, religioso, magnoque spiritu condidit, in quo Christum Deum, et Hominem generis humani Redemtorem, ac Heroem incomparabilem admirationi, venerationi proposuit. Mortem obpetiit anno 1566, aetatis 96. Scripta eius luce publica donauit, et lectissimis commentariis exornauit Thomas Tristramus Oxonii anno 1722.
247Christiadem, seu Passionem Christi Domini carmine numerosiore proposuit in Libris 17 Robertus Clarke natione Anglus, sermone Latius.
Ioannes Georgius TrissinusVicentinus ausus sine exemplo poema Epicum construere oratione Italica, et quidem prosa:
Belisarius, seu Italia a Gothis Liberata. Resplenduit illico facies huius operis, antequam Torquatus Tassus maiori cum luce orietur. Fuit in illo natura ad Poesim facta, quae etiam inter summa negotia, legationesque principum dominari visa est Imitatio, quae si recte, proprio nempe spiritu, arteque fiat, laudi esse debet, Trissino vitio vertitur. Quae legit in Homero, sine discrimine in suam, et Belisarii aetatem, moresque traduxit. Res minutas, quae praetereundae forent, laboriose depingit, maiores silentio inuoluit, personarum characteres plane non exprimit. In hoc merito laudandus, quod unus sit Italorum eius temporis, qui sagas, et maleficia non adhibuit. Obiit anno 1550 aetatis 72.
248Opera eius omnia in duobus Voluminibus in folio edita sunt Veronae anno 1729, et vita praeposita.
Torquatus TassusBernardi poetae filius poeta maior, et inter Epicos Italiae sine controuersia primus, Homero, Virgilioque secundus Surrenti ad Neapolim editus est in vitam anno 1544.
249Pro loco eius natali, quod Homero contigit, plures urbes concertarunt.
Nullus unquam poetarum tam contrariis casibus fuit agitatus; tota illius vita fortunae variantis ludus erat, ut videantur in eum honores, et incommoda coniurasse. Secunda cum aduersis quid possint, in hoc viro ostenderut. Eadem illa natura, quae gloriam illi in poesi peperit, mala innumera generauit cum hoc discrimine, quod calamitates dolenter tulerit, honores autem mens aegra sentire non potuerit. Epopoeia eius de
Hierosolyma Liberatacertatissimis studiis est accepta non solum in Italia, sed uniuersa propemodum Europa; laus enim felicissimae illius expeditionis ad praecipuos Europae populos, principesque pertinet. In vitio generatim haec esse dicuntur: quod sacra profanis, et antiquam mythologiam historiae Christianorum misceat; quod machinas, et portentosa monstra, artesque magicas inuehat; quod episodia otiosa, et incommoda, quod amores intempestiuos, picturas importunas, cogitationes longe petitas, et a natura alienas adsumat.
250Praecipua Academiae Florentinae membra Saluiati, et Rossi cum aliis in Italia bene multis Tassum viuentem acerbe impugnarunt. Sopitum aliquamdiu bellum redintegrarunt, et diu magno cum feruore agitarunt Franciscus Patricius, Priscettus, Lombardellus, Boiulauius, Rapinus, Bouhoursius, aliique Itali, et Galli.
Ab his, similibusque naeuis et ipse Tassus purgare se conatus est, et ab aliis eruditione, gustuque celeberrimis viris defensus.
251Pro Tasso strenue pugnarunt Camillus Pelegrinis, Giastaninius, Oddius, Porta, Ottonellius - -, et quis totum exercitum recenseat? Voltaire in Tractatu de Poesi Epica tangit errores Tassi; virtutes, et poesim universam magnis laudibus extollit.
Terrasson delicato ingenio scriptor praecipua Tassi delicta centum versibus contineri ait. Simus liberales, et plures in malam partem tribuamus. Non ego paucis offendor maculis, ubi plura nitent in carmine. Nihil est notius, nihil gloriosus in Italia Tassi nomine; virtutes poeticas, quas partim a natura, partim ab Homero didicit, ad maturitatem perfectam deduxit, seque seculis omnibus admirandum fecit. Tandem post multas vicissitudines virtus deuicit inuidiam sub Clemente VIII. P. M. dignusque fuit habitus, cui triumphus in Capitolium apparatu splendidissimo decernatur. At ecce! pridie quam triumphasset, moritur sacro ritu praeparatus anno 1595 aetatis 52.
252Vitam illius duo sumi scriptores prodiderunt Ioannes Bapt. Manso Marchio de Villa amicus, et patronus Tassi; iram Abbas de Charnes tacito nomine. Opera Poetica Tassi multa sunt, et saepius typis vulgata, utiAmyntascarmen Pastoritium,TorismundusTragoedia, deNatua Carminis Epici, Septem dies creationis mundi,deAmicitia, Epistolae, Dialogi, Poemata variaetc.
Ioannes Bapt. Marinirelicta lege melioris gustu multa scripsit poetice, seque, ut ipse fuit effrenus, ita aliis frenum imponere voluit. Sumum illius artificium est de
Strage Innocentum, in quo maxime spectari debet, quae vitia condat phantasia, spiritusque liber perruptis Decori finibus.
253Bartholdus Henricus Brockes carmine Germanico reddidit, Ioannes Ulticus de König miris laudibus ornauit.
Habuit Sectarios non paucos, a quibus tantum encomiorum accepit, quantum nec in Dante, nec in Petrarcha, nec in Tasso, nec in aliquo Graecorum, aut Romanorum congestum vidimus. Vellem in hoc sapidissimum Crescimbenium loquentem audiamus, mentemque aduertamus, quantum detrimenti facessat illecebra nouitatis, quae certa etiam vitia sub specie venustatis placere facit. Gustus Marinianus nunc in Italia nomen est propudiosum. Decessit annos natus 56 anno 1625.
254Ab illo estAdonispoema Romanense, et alia multa opera pari sensu composita.
Nicolaum Parthenium GianettasiumNeapolitanum praeterire nefas est. Opera illius Poetica sunt multa, et spiritu creatore, musaque facili plena. Huc accensenda suntNaumachia, etBellica; et Libri de S. Francisco Xauerio heroe Apostolico. Cessit e vita anno 1715.
P. Petrus CeuaS. I. deIesu Pueroepos insigne dedit, in quo suam ille Diuinitatem Nazarenis conterraneis manifestat. Poeta rem ita disposuit, ut in hunc finem coelestis Infans ex Aegypto in patriam reduceretur; cui deinde viribus omnibus Daemon moliri primo excidium aperto bello, mox nebulas offundere suspectae Diuinitati contenderet; euentu tamen prorsus contrario. Hinc enim Nazareni multa passi, dum praestigiis detectis Diuinum puerum, cuius amore, admiratione, atque oraculis suspensi iam diu tenebatur, Deum tandem agnoscerent. Argumentum ergo est Manifestatio, et agnitio Diuinitatis in Iesu puero, Libri IX anno 1690 primum proditi; magnam in iis sinceritatem, amaenitatemque reperio, virtutesque alias, quas sentiri malo, quam in laudem adferre. Sepultus est auctor anno 1737 post annos vitae 89.
Odoricus ValmaranaVicentiunus anno 1627 Viennae honoribus Ferdinandi Rom. Imp. consecrauitDaemmonomachiam, seu de Bello Intelligentiarum super Incarnatione Verbi Diuini Libros XXV, in quibus omnes illas impugnationes, quas improbi Spiritus ad impediendam Verbi Diuini Humanitatem, et generis humani Redemtionem ausu temerario contulerant, virtute supremi ducis Michaelis a Superis Mentibus profligatas, ac tandem morte Christi Dei in irritum redactas sermone heroico narrat. Hoc commemorare volui, non ut commendem opus, sed ut malo gustu consarcinatum ostendam. Carmen est latinum, Epopoeia non est: complectitur tempus a prima Daemonum seditione usque ad consummationem Redemtionis.
Ubertinus CarraraS. I. carmine epico latino reddidit nobisColumbum, inuidiosum illud Graecorum Argonautis nomen, qui anno 1492 Gadibus in Atlanticum Oceanum tribus nauigiis egressus inuicta animi pertinacio nouas terras quaesiuit, et Hispaniolam, Cubam, aliasque insulas multa secula latentes e tenebris eruit. Argumentum nobile Epopoeia dignissimum, in quo si par Virgilio ingenium elaborasset, magis quam Aeneide oblectarer. In Carrara non paucae Poetarum dotes conspiciuntur, fictiones non inamaenae, peripetiae multae, episodia idonea, varietates perpetuae, implexiones, et nodi, mores genuini, ac non vulgaris oeconomia. Doleo colores deesse picturis, et lineamentis rerum, sacra profanis, ut mos est Italorum, commisceri, plures personas allegoricas adferri, machinas inutiles instrui, sagarum fascinos operari, venam, dictionemque impeditiorem esse, magnitudinem, fortitudinem, sublimitatemque desiderari. Nouum est, quodDominico Gattinaraauctore prodiit, Carmen Epicumde Pacemagno eruditorum consensu acceptum. Aurea pacis emolumenta tam vere, viuaciterque obiiciuntur oculis, ut optandum sit votis omnibus, ut ea omnia, quae hoc in libro depinguntur, Principibus rerum moderatoribus proponantur, et illa generis humani pestis bellum perpetuo carcere, vinculisque constringatur.
HISPANI, ET LUSITANI
Apud Hispanos, etsi poetas heroicos maiori numero, quam aliae gentes, censeant propterea, quod plura secula inter Mauros perpetuo infestos agere, belligerareque debuerint,
255Antiquiores suntAlphonsusde Alexandro M.Henricus de Villena, etAnonymusde laboribus Herculis etc. De Carolo M.Lud. de Zapata, Hieron. de Urrea,etHieron. de Samperetc. meliores. – Infinitus sim, si velim omnes enumerare, quorum nomina scripta reperio.
hi tantum sunt memorandi.
Alphonsus Zunniga de Erzillamelior miles, et dux, quam poeta seculi sextidecimi, bellum, quod ipse aduersus Auracanos Americae meridionalis populum rebellem, et prae ceteris asperum gesserat, descripsit heroico carmine, et
Auracanadixit virtutis propriae encomiastes gloriosus. Quod hic erat necessarium, dipingit imaginem prouinciae, gentis, et morum; at quia argumentum est peregrinum, inauditumque, nouas cogitationes, et ignes suscitat. Opus est longius, quam ut spiritus auctoris par esse possit; structura partium valde hiat. Singulare est episodium de Didone regina per duos libros violente tractum. Carmen non exitu belli, sed rebus alienis terminatur. Auracana tota plus deformitatis habet, quam elegantiae; unde vehementer miror famosissimum poetam Michaelem Ceruantes, quod artificium istud optimis Italorum poematibus comparare sit ausus. Patriae quoque amor aliquando caecus est.
256Recensetur a Voltaire. Conf. Antonii Bibliotheca Hispanica.
Felix Lopez de Vega Carpiopropter raram ingenii faecunditatem portentam Hispaniae opera heroica multa condidit, inter quae
Ierusalem Oppugnata,
257Expeditio illa facta est sub Alphonso Castiliae, et Richardo Angliae Regibus.
et Dracontea258Panamam in America Angli duce Drake oppugnant; profligantur ab Hispanis. Hoc est carminis argumentum.
meliori magnitudine eminent; veram, perfectamque Epopoeiam, quae more Aesthetico celebrari, ac Iliadi quari, vel adsimilari possit, non habet. Tamen Hispanorum Homerus audit. Munia gessit politica, et militaria; cessit e vita anno 1635 annos natus 73, reliquit innumera scriptorum volumina, quae numquam sunt simul edita.
Ludovicus CamoensLusitanorum Virgilis exemplo docuit Naturam Poeticam nulla vi posse perdomari. Multis in Europa, Africa, et Asia aduersitatibus oppugnatus, et ingentibus terra, marique periculis circumuentus
Lusiademopus celeberrimum de Nauigatione INdica pro gloria suae gentis elaborauit. Non habemus hic heroes formidandos, et thaumaturgos, non audimus pugnas, et strages sanguinolentas, non videmus euersas urbes, et regna ruinae prouinciarum superstructa. Vascus Gama noua maria, nouas terras, nouas gentes inuenit, et Lusitanis aduingit. Forte nulla est Epopoeia, quae tantas pulcritudines tantis maculis adspergeret. Fictiones ingeniosae, episodia idonea, imagines originariae, dictio harmonica, et alia plurima sunt admirabilia; sed commissura partium, et sacrae, profanaeque rei adunatio intolerabilis. Magno suo oestro defertur as syrtes, et scopulos. Calamitosus in penuria rerum omnium decessit anno 1759.
259Hunc quoque peculiari recensione dignum censuit Voltaire. Diuersas eius editiones videre potes in Supplementis ad Velasquezium factis, et Tom. IV. Iournal zur Kunstgeschichte – Domini de Murr. Vide etiam I. I. Bertuch Tom. II. Magazin der Span. und Portug. Litter.
Hieronymus de Cortrealigneus, tumidusque poeta est in duobus poematis, quorum alterum de oppugnatione urbis, et insulae Dii,
260Diu, Diou, Dium insula cum urbe eiusdem nominis in Oceano Indico ad Camboiam Magno Mogolis imperio subdita. Commentarium de rebus ad Dium gestis dedit Teuius Iacobus Lusitanus; cuius opera oratoria, poetica, et historica Parisiis anno 1762 nitide sunt producta cura Iosephi Caietani de Mesquita.
alterum de victoria Ioannis Austriaci composuit inclinante seculo sextodecimo.
Franciscus Rodericius Loboducem strenuissimum Nunnium Aluarum Pereira nisus est epica tuba celebrare, et Lusiadem imitari. Comes
Franciscus de Eryceiraanno 1741 Henriadem de Henrico Burgundiae Duce Regni Lusitanici conditore dedit.
Franciscus de Pina e Mellourbis Goanae expugnationem carmine heroico complexus innotuit ab anno 1759. – Sed metuo ne multus sim in nominibus Poetarum, et Epopoeiarum. Pro notitia uberiore huius tituli commodissime opitulabitur Historia Poeseos Hispanicae, quam a Cl.
Velasquezindustriose compositam iam antea memoraui. In specie de Lusitanis sunt illa, quae tenemus a Blackfordo, Barettio, et Twiss;
261Balckfords Critische Aufzüge aus den neueren Schriften der Ausländer, und der Deutschen. Wien 1771. – Baretti Briefe. – Twiss Reisen. I. Band. Cl. Prof. Dieze addidit supplementa ad Historiam Poet. Velasquii.
unde arguimus angustiores esse limites litteraturae, quam potentiae.
ANGLI
Ioannes Miltoncui sit ignotus? duas Epopoeias, alteram
de Paradiso Perdito, alteram de
Inuentoconfecit inaequali artificio; vere enim dici potest eum in Paradiso perdito gloriam immortalem inuenisse, in inuento autem se, suamque artem perdidisse. Paradisus perditus quam est difficile argumentum, tam variis, multisque crisibus expositum. Quid ego magis admirer, audaciamne Miltonis, quod istam materiem delegerit? aut ingenium, et gustum, quod ita perfecerit? Diu iacuit hoc Epos neglectum; quod indicio est, sensum, gustumque Anglorum aetate illa laborasse non parua aegrimonia. At ubi lumen accendit illustris Adisson, impressitque signum immortalitatis, tanto ardentiori studio expetebatur, quanto turpiori iniuria neglectum antea fuerat. Voltaire, qui suo in Optimismo Paradisum perditum acerbe, et prope furiose insectatur, in Tractatu de Poesi Epica mollis, et urbanus est, virtutes, et vitia magno numero depromit uti sensit, fateturque bonitates, et pulcritudines huius poematis maius pondus habere. Equidem hic dignus est, quem differentem audiamus. Mortuus est Milton anno 1674.
262Legitur Miltonis Paradisus Perditus Italice, Gallice, Germanice. Scripta pro illo, contraque sunt varia. Episcopus Lauder, et Gottsched incusauit illum, quod paradisum suum ab exemplo Grotii, qui Adamum Exulem, et Iacobi Mansenii, qui Sarcotidem dedit, efformauerit. Defenditur a Cl. Frid. Nicolai anno 1753. Masenii Sarcotis est prior Miltonis Paradiso. Legi utrumque, contendique; unde fateri debeo non parum inter eos adfinitatem esse in quibusdam figmentis.
–
Richardus Glouerest carius in suo
Leonidafabulane, an historia? cogitationes habet nobiles, et heroicas, imagines illustres, et sensificas, characteres in personis constantes, fortitudinem in sermone, dignitatem, et maiestatem. Innotuit ab anno 1737.
263Editio quinta anno 1770 tribus libris fuit aucta. Germanica versio est gemina, altera in oratione soluta Cl. Ebert, altera anno 1778 facta, et critica praefatione munita.
Wilhelmus Wilkinanno 1757 emisit in lucem
Epigoniadennouem libris comparatam, in quibus describit celebriora heroum facinora, qui primum THebas oppugnarunt; et quam de morte illorum ultionem sumserint Epigoniades, graui Musa proponit.
264
Epigonierant septem filii Ducum, qui in bello Thebano contra Etheoclem ceciderunt. Nomina eorum apud scriptores variantur. Compositis viribus arma tulerunt contra Thebas, ut de caede suorum patrum vindictam sumerent. Cessit ad votum oppugnatio; hostes enim, urbemque ferro, et igne deleuerunt. Aeschylus, et Sophocles hoc argumentum graui cothurno exhibuisse memorantur; Tragoediae periuerunt.
GALLI
Ante annos plures, quam centum gloriatus estIoannes de Bussieresnon esse in Poesi Epica, quod Galli inuideant nationibus exteris. Nam praeter eos, inquiebat, qui cum se in eam operam contulerint, dignissimos immortalitate foetus elaborabunt, habemus iam perfectos in eo genere, quos cum Hispanis, et Italis contendamus. Etenim inClodouaeoquanta rerum, et euentuum copia! quam perite Poesis adtemperate Historiae! quam magnifice illustrata nascentis regni cunabula! –Alaricuspraeter natalium praerogatiuam primus omnium in lucem editus facilitate carminis, descriptionum pictura, argumenti maiestate et amplitudine occupauit laudem, quam ad posteros deferet.De Virgine Aurelianensiquid dicam, quae poetam nacta est dignum sua pietate, fortitudine, castitate, ceterisque virtutibus.Constantinus, seu Idololatria debellata, suauitate, et elegantia carminis, mirifico fabulae contextu, descriptionum ubertate, et felicitate, accuratissima in singulis diligentia comparandus veteribus ab Marone, quantum mortali fas, non abscendit. IamLudouicussanctior quos lepores, quam vim, quam rerum, sensuum, et adfectuum copiam miscet, quam varietatem efundit in episodia, quam maiestatem adtollit in carmine! uno verbo quam poema omnibus sapit! quid illustris, quid splendidius, quid copiosius donauit unquam Graecorum Parnassus? – ita ille, qui poemate epico celebrauitScanderbegum, putauitque suum opus propter aliquam varietatis speciem, et versuum puritatem non reiiciendum. Amurathes Turcarum Imperator comite filio Mahomete numerosissimo cinctus exercitu Croiam obsidet Albani regni urbem primariam. Georgius Castriotus, qui Scanderbegus dictus est, Albaniae rex e montibus proximis eam propugnat. Durat obsidio, donec variis cladibus ab Albano Amurathes adfectus, ac tandem fuso exercitu dolore, desperationeque impotens sui in tentorio moritur. –Antonio MillieusLugdunensis inMoyse Viatoreexhibuit imaginem militantis, et peregrinantis Ecclesiae libris viginti octo, prosequutus ab incunabulis, et fiscella papyracea ad gloriosissimum usque tumulum clarissimum heroa, cui parem fingere nullum potuerunt fabulae, principem rebus gestis, et prodigiis maximum. Viuere desiit grandaeuus anno 1646.
Laurentius le BrunNannetensis aetatis suae Virgilius Christianus si in argumento, quod plures homines adficit, vim suam poeticam exeruisset, memoriam sui per plures gentes, annosque cum laude propagasset.Ignatiasest carmen illius per libros duodecim continuatum, in quibus Societatem Iesu pro maiore Dei gloria ab Ignatio conditam repraesentat. Cura est artificiosa, successus felicior, quam putare possint, qui non legerunt. Diuina Gloria eo plane habitu, quo Moysi et Ezechieli, saepius adspectabilem se praebet Ignatio, eique peregrinatioem Hierosolymitanam, ut Apostolicum ibi spiritum hauriat, suadet. Hic eum Seraphinus in formam Christi pendentis compositus telo amoris vulnerat, pectusque dilatat, et fortitudinem animo insinuat. Dum inde per Aegyptum redit, accipit a Moyse baculum, et columnam ignis, ut quem ad modum ille Israelitas, ita suos ipse socios, aliumque populum regat, et ducat. Venetiis Diuina Sapientia, ut olim B. Laurentium Iustitianum, annulo sibi desponsat Ignatium. – Atque ita poeta pertexit opus. Ignatius ut venit in montem Martyrum prope Parisios amore Diuino saucius, et Apostolico spiritu correptus, Moysisque virga, columnaque instructus, ac Diuinae sapientiae annulo ornatus adgreditur ad opus, et currum illum mirabilem, quem Gloria Diuina tradit, conscendit, ac qua indicere debeat, a quatuor Geniis tutelaribus per quatuor mundi partes docetur.
Galli prioris seculi maiore aestimatione, amoreque ferebantur in linguam Romanam; videbant enim magnam in ea inesse utilitatem, suauitatem, et maiestatem. Inde factum est, quod Mambrun, Bussieres, Millieus, le Brun, multique alii operosam curam inpenderint latitinati, dederintque variis in artibus exempla, quae antiquiora etiam tempora possint sua dicere. Hos, aliosque Gallos, qui aliquando Epica tractauerunt, nihil putauitFran. Maria Arouet de Voltaire, questusque fuit non sine magno pudoris, dolorisque sensu deesse suae genti, quos in Epopoeia opponat litteratis nationibus. Caussam huius defectus censet esse Spiritum, et sermonem Gallicum; uterque enim videtur illi debilior esse, quam ut ad fortitudinem, maiestatemque Epicam possit adscendere. Ipse igitur, qui sibi multo plus ingenii, potestatisque tribuit, quam in popuolaribus suis, alienigenisque recognouit, ut in ista quoque parte Poetices Genti suae primatum conciliet, curis ingentibus exaedificauitHenriadem, seu Henrici IV victoriam de faederatis. Argumentum simile ciuili Romanorum Bello, quod apud Lucanum vidimus. In fictionibus, in imitatione veterum, in picturis, in iconismis, in orationibus, et arte poetica ingeniosus, et boni gustus est auctor; coloratus, splendidus, et igneus, sed magnitudine, sublimitate, et maiestate Homero, Virgilioque impar: Pharsaliae similior est Henrias. Machina est S. Ludouicus; aliae quae sunt prosopopeiae, et allegoriae de Discordia, Politica, et Fanatismo, luce, admirabilitate, aesthesique penetrate non carent. Si tantus esset in Philosophia Morum, et Naturae, tantus in Historia, et sana Religione, quantus in suis Poematibus: proponi posset admirationi, exemploque aetatum omnium. – Victoriam Ludouici XV ad Fontenacum anni 1745 magis heroice, quam vere celebrauit. Extinctus anno 1778 vitae 84.Cl. BitaubéIosephum Aegyptium prosa poetica proposuit, meruitque traduci in idioma Germanicum. - Alios non nomino, ne illis, qui solum e Gallis Voltairum inter Epicos censeri volunt, aegre faciam.
GERMANI
Germani tametsi magnis gerendis rebus magis, quam scribendis, et exornandis dediti fuerint, tamen non paucos e seculis prioribus ostendunt, qui fortia facta suorum heroica tuba retulerunt. Seculo hoc nostroChristophorus Otten L. N. a Schönaichprotulit suumHermannum, seu Arminium, qui Germaniam Augusti Caesaris imperio liberauit. Epopoeia ista liberaliore animi sensu fuit excepta, quam conseruata. In principio, quia gustus minus erat perpolitus, vehementer complacuit: nunc in eo sunt vota plurimorum, ut in obliuionem, et noctem aeternam veniat. Si poema tantam haberet dignitatem, quanta virtus inest in argumento ipso, toti nationi foret perhonorifica.Ioannes Iacobus BodmerPhilologus, et Poeta, Enniusque Germaniae suorum popularium oculos, animosque conuertit ad excellentia Anglorum scripta, ostenditque thesauros in reliquis patrum latentes. Epos est ab illoNoah.Inter cetera illius opera, quibus nomen a Calliope dedit, reperiuntur aliqua grauitati heroicae non imparia. Nouissima eius sunt ab anno 1778Makarin, Sigarin, et Adelbertepico more conscripta. Natus est in Heluetia anno seculi suprioris nonagesimo octauo.Fridericus Theophilus Klopstock(de quo satius est silere, quam pauca dicere) primus est inter Epicos non tantum Germaniae, sed nationum omnium nobis ciaeuarum. Prodigium seculi. Auctor estMessiadis. Characteres illius a multis sunt descripti; sed qui vim sentiunt poeticam, necesse non est illos exaudire; melius enim cognoscuntur ex ipso opere, quam sermone enarrantur. Quedlimburgi datus est in vitam anno 1732. – Posteaquam Klopstockium commemoraui, tantum tamque sublimem, et incomparabile genium, mihi ipsi necessitatem imposui alios praetereundi, uno duntaxat demtoChristophoro Martino Wieland, qui in aliis quibusdam Poeticae partibus cum summis componi potest, in Epopoeia quoque felicitatem suam est expertus;Cyrusenim illius fragmentum heroicum, etProbatio Abrahaehuc referuntur. Faecundissimo hoc ingenio auctus est orbis litteratus anno 1733. Germani nobis sunt vicissimi, et prae ceteris notissimi. Nomina, scriptaque eorum, et quaecunque characteres ostendunt, tum ex propriis illorum operibus, tum ex libris aliis peti, darique facilius possunt.
DeHollandishaec inuenio.Iustus Vondelscripsit Adamum, et Luciferum;Lucas RotgansWilhelmum III; Mulier, cuius nomen ignoro,Germanicum.
ALII
DeHungarisin hac litteraturae parte parum habeo dicere; quemadmodum gens est militaris, et bellica, censetque heroes innumeros, ita sterilis est in Poetis Epicis; armis intenta per temporum iniuriam non potuit uti telo scriptorio. Dixi iam alias Epopoeiam esse negotium difficillimum, et ideo pauca esse gentium exempla, quae cum Iliade, vel Aeneide conferri possunt. Gyöngyösii nostri Chariclia est Romanensis Epopoeia; eiusdem Ioannes Kemenius Transiluaniae princeps non tam epos, quam historia. Nolo ire per opera similia, quae tametsi heroes, operaque fortia grandi carmine sonent, tamen ad maiestatem Epicam non adscendunt. Commune nobis est cum aliis Gentibus inclitis, quod nullum possimus adferre poetam singulari quodam poemate, epicaque gloria, qualis est in Virgilio, illustrem. INter DanosIoannes EwaldTemplum Fortunae construxit, et heroicis factis adornauit; cuius felicitate incitatus Adamum, et Euam, Miltonem, et Klopstockium in multis figmentis imitando, procreauit in forma Epica.
Polonia tres habet nominatiores, nempeRzewusky, Skorzky, et Wollowicz. Ex Russia duos comperi,Basilium Trediakowskium, qui Telemachidem, etMichaelem Cheraskowium, qui pugnam naualem ad Tschesmam carmine prodidit.