HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Szerdahely György Alajos művei
Opera Szerdahelyana
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Aesthetica sive Doctrina Boni Gustus ex Philosophia Pulcri deducta in Scientias, et Artes Amaeniores autore Georgio Szerdahely Archi-Dioecesis Strigoniensis Sacerdote, Philosophiae Doctore, in Regia Uniuersitate Budensi Aesthetices Professore Publico, et Ordinario, AA. LL. et Humaniorum Pro Directore.
Pars Secunda

Prooemium.
Generalem Bellarum Artium, Theoriam, quamuis Systemate meo simplicissima sit, bifariam sum partitus ea solum de caussa, ut Libri ad legendum acciderent commodiores. Prima operis parte duo Pulcri principia, et capita sunt proposita, Varietas, eiusque Concordia. Nonnulla equidem latius explicaui; quae si tenui, exsanguique sermone disputem, res necessarias coarctasse, et peranguste referisse videbor. Plura sunt, quae breuius, ac potuissem, dixi, quia ad ea, quae nunc agimus, non erant dicenda pluribus. Qui teretes habent aures, perspicaces oculos, et intelligens iudicium, multum in iis ipsis audiunt, et vident. Placent mihi tabulae nescio cuius, de quo Plinius: In omnibus eius operibus intelligitur plus semper, quam pingitur; et cum ars summa sit, ingenium tamen ultra artem est.
Iam ut opus, quod institui, exaedificem, disserendum est de Tertio Pulcri elemento, de Aesthesi, inquam, seu Sensibilitate; quam ego cum a Luce, et Vivacitate repetam, ac utrumque hoc Sensus principium, et argumentum sit copiosum, diuisione uti est necesse. Primo igitur Libro eam rerum Aesthesim adferam, quam Lux, et Colores faciunt; Secundo, quam excitat Viuacitas. Tandem illa memorabo, quae ad complementum Pulcritudinis opitulantur. Propositum mihi est rem omnem sic exponere, uti scientiam meam cogitatione comprehensam habeo.
Hic quoque non deerunt, quae reprehensionem aliquam, aut certe admirationem habitura sunt. Nam ut mirabuntur, quid haec pertineant ad ea, quae quaerimus; aut reprehendent, quod inusitatas vias indagemus. Admirationi satisfaciet res ipsa cognita, ut nec sine caussa, nec longe repetita videatur; reprehensionem corrigent, qui peruetera dicere me, sed inaudita plerisque norunt. Sic iam olim pro me loquutus est Tullius. Ceterum non erit mihi dedecori Phidiam, et Apellem imitari, qui tametsi seipsos non ignorauerint, perfecta opera spectaculo hominum proponebant, ipsi interea taciti, et inuisi, quae notabantur, auscultabant: semper enim alii diligentiores sunt iudices, quam ipsi auctores; et necesse est, ut multi plus, quam unus, peruideant. Dabam Budae Nonis Iulii Anni M.DCC. LXXVIII.

LIBER PRIMUS.
DE SENSIBILITATE LUCIS, ET COLORIS.

Caput Primum.
Pulcrum nostrum debet esse Aestheticum, Sensibile; et unde generatim ea Sensibilitas?

I. Pulcritudo nostra debet esse Sensibilis.
Tertium, quod ad Pulcri constitutionem necessario requirimus, est Sensibilitas, siue ut Varietas rerum Harmonice unita habeat signa tanta, et talia, quae sensus nostros feriant, impellant, mentem prouocent, et rei cognitionem efficiant. Non est quod hic contendam, nullam esse Pulcritudinem absolutam, seu talem, quae non dependeat a sensu hominum, et cognitione; sicut enim per ignorantiam nostram nulla dos, aut virtus decedit rebus, quae sunt; ita nihil illis accedit per cognitionem: nam siue cognoscantur, siue ignorentur ita sunt res, sicut sunt. Sed cum sermo mihi sit de Pulcritudine illa, quae Gustus est materia, et ad quam nos discernendam, faciendamque tendimus, plane mihi persuadeo, huic Pulcritudini ita propriam, germanamque esse Sensibilitatem, ut sine hac Pulcrum nec esse, nec cogitari possit: Vinum respicit proprie adpetitum, Pulcrum autem vim cognoscitiuam; ait Doctor Angelicus; igitur quando dico aliquid esse Pulcrum, significo me percipere aliquid, quod adprobo. Distinguam explicatius hanc doctrinam, et illuminabo.

II. Pulcritudo nostra nec in sola re pulcra est,
Pulcritudo vel est in sola re, quam Pulcram dicimus; vel in solo, qui sentit, homine; vel denique partim in re, partim in homine; unum ex his tribus verum esse non omnino non potest. Primum illud, Pulcritudinem, quae nostrarum Artium scopus, et exemplar est, non esse in sola re, adducor, ut credam. Si enim Pulcritudo tota hic sita est, et ad eam sensus nullus, phantasia nulla, nulla intelligentia postulatur, quid est, quod infantes, amentesque multarum rerum Pulcritudine non adficiantur, quas nos ut pulcras aestimamus, iisque delectamur? Hoc ipsum illi vident, quod nos cernimus; at cum nos rem cognoscamus, illi autem pleno rationis usu destituti ignoret, discrimen istud enasci necesse est. Ad illa vero, quae sunt bona, et non intellectum, sed adpetitum tangunt, aeque ac nos, sunt sensibiles. Qui per scientias, et disciplinas sensuum, per usum, et experientiam Bonum sibi Saporem eformarunt, quamprimum elegantem sermonem, aut suauem vocum disparium concentum audiunt, vel peritum penicillum, aut simulacrum viuaciter effictum obseruant, sentiunt artificium, vera venustate capiuntur, laudant, mirantur. Eadem adspiciunt, audiuntque rudes, et rerum ignari homines, sed non mouentur; quae nobis sunt pulcra, illis aliquando adparent deformia, quia non intelligunt, non cognoscunt, non sentiunt. Denique quae nos Pulcra dicimus, eadem saepe vident, et audiunt bestiae. Quid? nos homines tam mirifice oblectamur tabulis, signis, aulaeis, viridariis, fontibus tam igneis, quam aqueis, superbis aedibus, et quibusquis machinamentis, ut hinc natae sint Pictura, Sculptura, Hydraulica, Pyrotechnia, Architectura, aliaeque non paucae artes. Num quando compertum est, his bruta animantia suauiter adfici? non magis laetantur in conspectu pyramidum, palatiorum, imaginum, aut cum pedum, vocumque numerum accipiunt, quam alias. Conuolant homines ad theatra, intendunt laetis concentibus, gestiunt, et plaudunt in symphoniis modulatissimis, et aliqui tam impotenter capiuntur voluptate cantus, ut non inscite Socrates apud Platonem narrauerit fabulosam illam cicadarum originem ex hominibus, qui cantum a Musis edocti, dum in illo toti sunt, cibum, potumque negligunt, imprudenterque pereunt. Quid simile in belluis? exceptis auibus, quae cantibus propriis modulari nouerunt, aliae vel mutae sunt, ut pisces uniuersi praeter marinum, quem adpellant vitulum, qui extra aquas ululatus quosdam edit;1
Videri potest hoc animal apud Plinium Lib. IX. Hist. Nat. Cap. XIII.
vel inconditos duntaxat sonos emittunt, nullo autem alieno cantu, aut voce gaudent. Et si quando ad voces aliquas signa laetitiae exhibent, ut canis ad boatum heri aduenientis, vel leo ad vocem bouis, non Pulcritudine, sed utilitate sua mouentur. Certe aeque inter fabulas habemus feras ad illum Orphei, et Arionis cantum concurrisse, ac saxa voce, numerisque Amphionis commota in aedificium conuenisse.2
Andreas Spagnius de Bono, et Malo.
Quid est igitur, quod nos per visum, et auditum rerum elegantiorum delectemur, bestiae vero nullo Suauitatis sensu mulceantur; nisi quod ab iis Pulcritudo non cognoscatur? Vere mihi hoc videor dicere: voluptates illas, quas homo de visu, audituque haurit, hominum tantum esse proprias, nihilque placere, quod non aliquo saltem modo cognoscitur.3
Conf. A. Gellii Noct. Attic. Lib. XIX. Cap. II.
Quid est, quod pueri aliquo rationis usus adiuti spectaculis tantopere teneantur, ut dilationem cibi non aegre patiantur, nisi quod anima in ipsis habitet ad aliquam rerum cognitionem iam expedita?

III. Nec in solo homine eam sentiente.
Alterum, ut in uno illo, qui sentit, statuatur Pulcritudo, neminem puto sine grandi vitio, erroreque posse admittere. Ad Pulcritudinem utique necessaria est materia, unde existat: nam Pulcritudo sine fundamento cogitari nequit. In Pulcritudine Varietatem, et mutuam illius Concordiam adesse debere, satis, ut opinor, libris prioribus declaratum est. Haec autem externa esse et sensus, et ratio ad euidentiam docere videntur; ut adeo non reperiam, quis sanus in animum vere possit inducere, ut credat, suauitatem musices, elegantiam colorum, signorum viuacitatem, orationis vim, gestum, motuumque numerum, hortensia ornamenta, et alia Artium exempla pulcerrima in eo solum esse, qui haec persentit. Si quis ita statuat, illud etiam non dubitare, sed plane sibi persuasum debebit habere, nihil extra nos esse verum, sed omnia tanquam umbras, atque phantasmata, somniaque parere.

IV. Sed utrobique constituitur.
Reliquum est, ut dicamus, Pulcritudinem tam in re, et argumento, quam in nobis hominibus eiusdem sensu praeditis fundari, ita, ut in rebus obiectis sit Varietas recte, feliciterque Unita; in nobis autem Sensus illius, perceptio, et cognitio. Atque hac ratione Pulcritudo non est talis rerum proprietas, qualis est in corporibus quantitas, figura, motus, grauitas; aut in anima vis sentiendi, et intelligendi; quae nemine cogitante habentur. Pulcritudo est naturae illius, quae dici solet Relatiua, aut melius comparatiua, et habet sensum talem, qualem dulcedo, amarities, bonitas. Porro comparatio illa, quam Pulcritudo dicit, et Imaginaria est, et Vera; siue et in mente consistit, et in re proposita, sed modo diuerso. Si enim de actione illa sit loquendum, quam facit res pulcra in sensuum organa, vera est relatio; si sensum reflexum, qui de Pulcro iudicat, adtentam, non minus videtur esse in mente, quam ea, quae est inter Varietatem, et meum intellectum. Radii lucis e pictura egressi agunt in oculos; hoc certe verum est, et reapse fit; at quod eorum concursu surgens imago mihi cognoscatur, et fiat pulcra, in mea est cognitione.

Et declaratur.
Sed quid ego hanc controuersiam discepto, dicet aliquis, quasi summe necessarium sit constituere, sitne Pulcritudo proprietas interna rerum, quas pulcras dicimus? an illis secundum se consideratis sine respectu ad hominem sentientem conueniat? siue, quod eodem redit, sitne Pulcritudo naturae relatiuae, vel absolutae? Hoc, ut alia, homines contentionis cupidiores, quam veritatis iam ab illo fonte, atque capite Aristotele agitabant: Philosophi nempe propterea callidi, atque periti. Forte metuendam mihi est, ne, si huc delicatioris palati rector, et Bellarum Artium antistes venerit, loquacitatem nostram vultu ipso, aspectuque conterreat. Sed memini me non istis scribere; nec sine caussa, nec sine spe utilitatis in ista sum delapsus. Ad meliorem rei intelligentiam, et verborum altercationem euitandam iuuabit doctrinam hanc breuiter complecti: Eam nos hic Pulcritudinem quaerere, examinare, describere, proponere, quae argumentum est, ac materia Aestheticae; quam respiciunt Litterae, Artesque politiores, ad quam noc discernendam, et faciendam intendimus; et denique, quae nos sua natura, candore, amaenitate, gratiaque delectat. Talis autem Pulcritudo cognosci, sentirique debet. Quomodo enim proponemus, et imitabimur Pulcritudinem, quam non noscimus? aut quo pacto delectabit animos ea Pulcritudo, quam non sentimus? Ergo Sensibilitas, et perceptio rei ad propositum, finemque nostrum necessaria est. Nihil tamen interest, seu Sensibilitas, et perceptio partialiter componat Pulcri naturam, seu ad eam reaquiratur tamquam conditio, sine qua inutilis est Pulcritudo. Hoc uti certum, firmumque esse volo, apud nos, in Aestheticis, inquam, Pulcrum aliter esse non posse: Pulcritudo Sensibilis, Aesthetica nostrum est propositum; quam si quis more scholastico dicat, ut est, Relatiuam non repugno.

V. Unde generatim Aesthesis, seu Sensibilitas?
Quaeritur iam, unde habeatur illa Pulcri Sensibilitas, sensus, et cognitio? Et, quod idem est, quae sint, quae rem faciunt Sensibiliter Pulcram? Dico haec haberi a Luce, et Viuacitate. Primo igitur quid sit Lux, et unde oriatur, docebo; deinde de vita, et Viuacitate disseram, et exponam: utrumque caput longiorem orationem desiderat.

Caput Secundum. Sensibilitas inprimis habetur a Luce. Lucem dant Colores. Qui Praecipui?

I. Lux inprimis necessaria ad Sensibilitatem.
Pessima semper illa fuit opinio, id demum eleganter, atque exquisite dictum, aut factum, quod interpretandum sit. Nulla est in Artibus nostris Pulcritudo, nisi Lucem Aestheticam habeat. Plura forent apud Hispanos Poetas exempla pulcritudinis, si quae concipiunt, eduntque, maiori candore, lumineque adspergerent; fatentur ipsi popularem suum Gongoram non intelligi. Hoc tamen non admodum vertitur crimini, quod natiua sit illis obscuritas. Nobis certum esto: et Poetas, tametsi Deorum idioma loquantur, et alios nostri generis Artifices suis in operibus intelligi, sentirique debere. Quo mihi de Bellis Artibus mysteria, quae diuinationi relinquuntur? chaos illae refugiunt, Lucem deposcunt: sine hac ita sunt omnia, ut ea, quae non sunt. Donec enim Pulcritudo est in tenebris, non sentitur, non cognoscitur, non oblectat. At ubi Lux aliqua accedit, fugantur tenebrae, illustrantur thesauri, Pulcritudo suam speciem aperit, pandit gratias, et ea praestat, ad quae nata est. Sic se habent apud nos omnia, sicut illa, quae videntur in Natura; horum enim nihil est Pulcrum, nisi eam lucis temperiem habeat, cum qua Harmonice veniat in oculos nostros.

II. Ea debet esse maior, quam Claritas.
Lux Aesthetica debet esse maior, quam Claritas communis. Multa utique sunt ante nos in Litteris, et Artibus, multa in sermone quotidiano, et actionibus, quae eam habent claritatem, ex qua facile videntur, et intelliguntur; illa tamen luce carent, sensus nostros, maiore quodam, et longe magis grato impulsu feriunt. Lux haec nostra si fortius intendatur, et adscendat gradum sublimiorem, Nitor, et Splendor est pariter Aestheticus; unde concludes, non omne, quod lucet, etiam nitet, ac splendet. Luce splendidissima circumfusus est Coelestis ille nuntius Raphael, quem Deus ad primum hominem, dum hic ab hoste tartareo ad infringendum in Paradiso praeceptum urgeretur, mittit eum in finem, ut luctantem adhuc animum commemoratione felicitatis, quam in potestate haberet, et metu periculi, quod certe maximum maneret, in mandato contineat.4
Vid. Milton Lib. V.

III. Non tamen Nimia.
Lux nostra sequitur rationem lucis communis, quae si nimia sit, perstringit oculos, rem non illuminat, sed obscurat. Si enim singulis artificii sui partibus eundem Lucis nitorem tribuat auctor, primae, quae nobis occurrent, sensus nostros ita fortiter impetent, occupabuntque, ut ad alias conuertere se prorsus nesciant; idemque eueniat, quod hospitibus lautissimas inter epulas fieri adsolet, qui primis iam cibis bene pransi non adpetentiam, sed nauseam reliquorum experiuntur, tametsi forte postremi meliores sint primis. – Alterum est, quod cum partes omnes aeque sint lucidae, sensum omnem huc, et illuc rapiant, fatigent, atque ita varie diuidant, ut nec in partes singulas, nec in opus totum possint sufficere. Et tandem nimia illa multitudinis lux fierine potest, ut se mutuo non impediat, non obscuret, delectationem non obprimat? Lex in Pictoria generalis est, ut in imagine unus duntaxat color sit ceteris omnibus splendidior; ne si plures viuaces adferantur, eorum nitore dissipetur oculus, nuspiam conueniat, et ideo taedium pro voluptate pariat. Bene in rem meam Maximus Tyrius: Gratus est quidem oculis colorum splendor; sed nisi umbram addas, maerore adfecisti voluptatem illius.5
Dissert. XXXV. Ὄφθαλμοις φιλὸν etc.

IV. Temperanda per Umbram.
Temperanda igitur est Lux, et per Umbram adiuuanda. Hac utique lege operantem cernimus Naturam. Nunquid nitidissimis coloribus induit, pingitque prata? immo vero suum hic artificium ostendit optima pingendi magistra, dum in communi illo theatro tam apte, quam adparet, Lucem, et Umbram amat consociare, ut ex hac utriusque temperie illa oriatur viriditas, quam suae vesti voluit esse propriam, et optimam. Hic naturae color gratissimus est, ni fallor, nobis omnibus ea de caussa, quod optima sit in eo Lucis, et Umbrae commissura. Sine mixtura Lucis nihil est splendidum;6
Ait Seneca Ep. XXXI.
sicut in Natura, ita in Arte Lux cum Umbra debet conuenire. Nemo melius Lucem, et Umbram temperauit Zeuxes, Parrhasii, et alii, qui pro gloria Artis concertabant; unum Apellem imitari nemo potuit, quod absoluta opera atramento illinebat ita tenui, ut id ipsum repercussu claritates colorum excitaret, custodiretque a puluere, et sordibus, ad manum intuenti demum adpareret. Sed et tum ratione magna, ne colorum claritas oculorum aciem offenderet, veluti per lapidem specularem intuentibus e longinquo; et eadem res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret.7
Plin. Hist. Nat. Lib. XXXV. Cap. X.

V. Ista Lucis, et Umbrae Commissura est Color.
Ista Lucis, et Umbrae commissura, temperatio, et Varietas est Color. Apud me Colores sunt indiuiduae rerum formae, per quas illae certam Lucem, siue Sensibilitatis gradum obtinent, et sensoria nostra mouent. Lucis, et Umbrae, Colorum, et similium proprietatum denominationes licebit mihi a Pictoria mutuari, tum quod mutua sit Bellarum Artium communio, cum quod optimi etiam Graeci, et Latini hunc in modum fuerint loquuti. Istam loquendi consuetudinem remisit quidem aetas media, sed iam Gentes eruditae suscitarunt, suamque in linguam adoptarunt. Quaeritur nunc, qui sint illi Colores, qui Lucem Aestheticam adfundunt nostris Artibus, et unde accipiendi? Cum illa Lucis, et Umbrae temperies varia esse possit, non paucos Colores existere necesse est. Praecipui sunt Nouitas, eiusque aliquando Mirabilitas; Formae, ac Imagines tam Similes, quam Dissimiles; Ridiculum, Humor Singularis, et Schemata quaedam, siue Figurae.

Caput Tertium. Nouitas, eiusque Mirabilitas.

Sectio Prima.

I. Quid Nouum?
Nouitas inter praecipuos Pulcritudinis Colores habetur. Est autem mihi Nouum, cuius ideam, et cognitionem nullam adhuc habui; aut siqua illa fuit, obscurata, vel obliterata est. - - Nouitas omnis primus est in re proposita, vel quia tibi noua est, vel noua quidem non est, sed noua ex parte tibi nondum cognita ostenditur. - - Illa rei Nouitas facit etiam deinde ideam nouam.

II. Natura hominum Nouitatis auida.
Natura hominum est Nouitatis auida. Hic pro me sensus cuiusque intimus, studia, et exempla aetatum omnium loquentur. Locus nouus, nouus homo, noua vestium forma, liber nouus, spectacula noua, et quae alia exoptantur? impatiens, et inquietus est animus, qui Nouitatis amore est accensus; nouas artes, nouas scientias, nouas terras, mundum nouum quaerimus, neque sentimus incommoda, quae vires, et vitam adterunt; difficultates, et suprema pericula sunt totidem cupiditatis incentiua: adeo nostrum illud desiderium aestuat. . . Nempe inter omnes rerum proprietates, quae nos in motum concitant, prope maximam vim habet Nouitas, tametsi nonnunquam nec Pulcritudo rerum nouarum, nec aliae dotes usquequaque dignoscantur. Rem in imagine Zeuxidis videamus.
Raro ille heroes, aut Deos, aut bella, aut rem quampiam communem, popularemque pingebat; pene semper noui aliquid commentus est. Inter alia audaciae suae facinora Hippocentaurum feminam adumbrauit, alentem uberibus infantes geminos; alterum namque mater ante se habet in ulnis complexum, nutritque more humano; alterum vero lactat equino ubere. In superiore tabulae parte veluti e scopulo Hippocentaurus eius maritus prominenti capite ridens prospicit, leonis catulum dextra adtollens, ut pueros re ludicra perterreat. Erant omnes picturae partes arte magna, et felicitate laboratae; colores, inumbrationes, mensurae, magnitudines, totius operis aequalitates, harmonia, et omnia summa; sed ea maxime virtus, et industria artificis, quod in uno, eodemque argumento habita diuersitatis ratione artis discrimen egregie indicarit. Videres utrum vehementer agrestem, horrentem capillitio, cure hispidum, ac per omnia terribiliem, vultu quidem ridente, prorsus tamen ferino, montano, et immansueto. Porro in femina artem perfectam diceres: utraque illius pars formata est, sensum adsurgit, et accessu adeo lento deriuatur, ut spectantium fallat oculo, et nesciant, quo loco sit conjunctio. Pueri non secus, ac pater sunt agrestes, et iam in aetate illa adspectu saeui; respiciunt ad carulum leonis, uterque tamen pendet ab ubere... Haec ergo cum singulari artificio pictor expressisset, ipse quidem in eandem cogitationem veniebat, ut putaret hac operis excellentia omnes in admirationem, et stuporem erigendos. At illi, qui viderant, actutum adclamabant, et inuentum peregrinum, rem nouam certatim laudibus efferebant. Ut vero animum aduertit Zeuxis, quod argumenti duntaxat Nouitate detinerentur eorum animi, eosque ea ipsa deduceret ab artis consideratione, ita, ut neglectui darent rerum expressarum diligentiam, et Pulcritudinem. Age, inquiebat discipulo, inuolutam picturam, atque sublatam domum auferre; etenim illi nos tantum ob insuetam artis materiam collaudant, eorum vero, quorum elegantia exornata est, quaeue arte magistra absoluta sunt, nullam habent rationem: vincit operis diligentiam argumenti Nouitas.8
Apud Lucianus.
Haec fere rerum nostrarum est conditio, ut ea, quae pretiosa fuerunt, tametsi bona sint, posteaquam consenuere, admirationem amittant, et aliquando etiam taedium generent; illa vero, quibus nulla debetur aestimatio, adeo non reiiciantur, aut contemnantur, ut potius tamquam noua quaerantur.

Cur?
Unde naturalis ille Nouitatis ardor incitetur? quaeris. Non est in caussa maius emolumentum; quia non omnia, quae sunt noua, sunt antiquis meliora, sicut nec omnia noua sunt his deteriora. Ingeniosum est dicere: Homines, quibus ineuitabili lege moriendum est, inuitos in ea intueri, quorum vetustas hanc illis ruinae necessitatem denunciant; illa vero cum gaudio amplecti, quae primo enasci vident, propterea, quod in his speciem aliquam iuuentutis, virium, et vitae sibi videre videantur. Est scilicet, uti iam aiebam, viuax in nobis spiritus, et ignis semper vigilans, qui nos ad ulteriorem rerum cognitionem, et varietatem urget, fert, rapit. Est hoc etiam Nouitati insitum, ut se dissimulare non possit, sit natura sua sensificum, coloratumque, et cupiditatem prouocet. Ut primum igitur rei cuiusdam nouae praesentia admonemur, natura tota est in motu, animus quasi de sede sua egreditur, gestitque occurrere, excipereque Nouitatem. – Interea reponuntur imagines aliae, quibus antea mens se occupauit, priores animi motus silent.

III. Fouenda, et moderanda est haec cupiditas.
Bona est Nouitatis adpetentia, si modum seruet. At quam saepe est immoderata! Quid aliud est, quod his in Artibus etiam illa, quae minus sunt perfecta, placeant? Quid Senecam ad illud abruptum, et sententiosum dicendi genus perduxit? quid Lucano, aut potius Statio fastum illum, et tumor me indidit? quid inter praecipuas vitiati Gustus caussas potiori iure numerabimus? quid Plinio iuueniles ornatus persuasit? Est quoque cunctarum Nouitas gratissima rerum.9
Ouid. Lib. III. de Ponto.
Illa nos aliquando sic abripit, ut non solum errores, qui aliquam veri, bonique speciem habent, sed nuda quoque vitia comprobemus, hoc uno argumento, quid noua sunt.
Vilia sunt nobis, quaecunque prioribus annis
Vidimus, et sordet, quidquid spectauimus olim.10
Calpurnius Ecloga VII.


IV. Hoc agunt Aesthetici.
Artes Amaeniores hoc de nobis insigniter merentur, quod desiderium Nouitatis moderentur, et pulcra rerum specie sic exsatient, ut errores, et vitia non adpetat. In hunc finem nostris potissimum Artibus, et Disciplinis concessa est forma Nouitatis; cum enim multae aliae antiquo semper sunt habitu, nostrae illae alium quotidie vultum, res nouas, et recens creatas ostentant. Nouitates earum adtendimus in Cogitationibus, et Actionibus; atque hoc utrumque et separatim, et iunctim.
Nihil est feracius ingeniis, illis praesertim, quae disciplinis sunt exculta. Istud in hoc aperte perspectamus, quod nullo non tempore inueniant res nouas. Quantum iam est, quod sint homines? semper quaeruntur Nouitates, semper inueniuntur, hic, et illic, ab his, et illis; nunquam tamen exhauritur materia, nunquam deficiunt nouae cogitationes. Porro, nam et hoc dicendum est, cogitationes sunt nouae, vel quia res, et argumentum est nouum; vel hoc quidem iam fuit antea, sed nouae in illo partes, noua ratio, noua proportio est detecta; vel denique quia cogitationes factae sunt nouae per nouas conuersiones, transformationes, adsimilationes, idearum connexiones. Antiquum est dictum: Magnos Principes aliquando se populares reddere. Nouum erit, si dicam: Regem tum quoque esse magnum, cum de sua ipse dignitate aliquid detrahit, gaudetque de theatro descendere, et posita tantisper maiestate regia cum aliquo familiariter agere. – Superuacuum hic esset rerum, et operationum Nouitates ostendere, cum has omni ex parte, et diebus singulis, et sensibus omnibus hauriamus. – Unam obseruationem refero. Iupiter curiosus ille rerum inuestigator nouum quoddam illicium reperit in Iunone sua, ut apud Wielandum est, quod antea nec meminit, nec sensit. Volo dicere, in iis quoque rebus, quae nostris quotidie sensibus obuersantur, reperiri aliquid nobis forte tum id non agentibus, quod prius mentem, et oculos efugerat. Occasio multa aperit. Atque, ut puto, non aliud est, quod amantium irae amoris integratio est.11
Terentius in Andria.

V. Habet autem suos Gradus Nouitas.
Nouitates sunt distinctae in Gradus; quidquid sit illud, quod est nouum, certo in gradu consistit, magis, aut minus est nouum. Infimus Nouitatis gradus ille esse videtur, dum res illae, quarum apud nos memoria obscurata, aut extincta est, reuiuiscunt, et sua iterum in luce sunt. Altiori loco spectantur ea, primo quae valde insolenter, et raro eueniunt; tum quae auditione, aut aliorum auctoritate accepimus, sed nunc primum cernimus; et tandem quae tenuem valde similitudinem gerunt eorum, quae sunt eiusdem generis, et iam nota. Rarum est, ut quis annis puerilibus canescat, quemadmodum infelicissimus ille Rex noster, qui eum flore eius temporis, et fortuna Regni ad Mohacsium periit. De Cometis non pauca legi, et audiui; ille tamen, quem anno huius saeculi nono sexagesimo spectaui, erat mihi nouus. His omnibus nouiora sunt, quae neque de visu, neque de fama, neque aliunde innotuerunt; eorum tantummodo nomina teneo, imaginem nullam. Et quid illa, quae antea penitus erant ignota? Magnum mihi probae Nouitatis documentum est, si quid hominibus Gustuosis, et vere Aestheticis semper, vel diu placeat. Sed Voltairo adsentiri non possum, quando pro Hierosolyma Tassi inde petit commendationem, quod Venetiis postremi quoque nauicularii multa Poematis illius fragmenta decantare soleant. Nam et Scotiae Septemtrionalis populi, teste Homio, quos Aestheticis accensere non possumus, longiores ex Ossiano strophas canendo norunt reddere. Supremum Nouitatis gradum tenent, quae posse fieri non putauimus. Siquis in lunam nauiget, aut volet, aut Quadraturam circuli, vel perpetuum Mobile reperiat, nae ille rem dabit nouissimam.

VI. Et pro ratione Graduum suam virtutem.
Vis Noui non semper est eadem, sed sicuti sunt Nouitatis Gradus, et ordines, ita se illa habet. Prima, et ordinaria Nouitatis virtus haec est, quod Adtentionem sensuum, et mentis erigat. Res frequentiores, et notas saepe nec uno quidem obtutu dignamur; aut certe satis habemus oculos in eas leuiter conuertisse; nisi forte sint eiusmodi, quae organa, cordaque iam pridem incolunt: horum enim memoria, contemplatio, vel auditio dulcem semper voluptatem suscitat. Quod vero Nouum est, primo statim intuitu nos admonet, neque sat est semel, et una intueri; expergiscuntur sensus omnes, adtrahuntur; tamque diu immoramur, dum partes omnes singulatim, et simul videamus, sciamusque. Unde hoc emolumenti nascitur, quod res nouas et clarius adprehendamus, et firmius teneamus, quam quae sunt frequentes, et nihil praeter consuetudinem adferunt. Solis exortus, ait Scriptor ad Herennium, cursus, occasus nemo miratur, propterea, quod quotidie fiunt; at exlipses solis mirantur, quia raro accidunt; et solis exlipses magis mirantur, quam lunae, quoniam hae crebriores sunt. Docet ergo Natura se vulgari, et usitata re non exuscitari. Nouitate vero, et insigni quodam negotio commoueri. Imitetur igitur Ars naturam, et quod ea desiderat, inueniat; quod ostendit, sequatur.

Sectio Secunda.

I. Quid Mirum, Mirabilitas?
Mirum, aut Mirabile ipsum illud intelligimus, quod est rarum, insolens, improuisum, inexpectatum.
Mirabile supremos Nouitatis gradus, et classes tenet, paruis rebus aeque, ac magnis commune. Opus illud rarum, et insolitum siue fiat virtute humana, siue potentia Diuina sit commissum, Mirum hic dicimus: Admirationem meretur, et facit.12
Homius, et alii Admirationem distinguunt a Demiratione; illam dicunt seque ex improuise rei euentu; hanc autem ex consideratione virtutis, quae fut ita magna, ut comprehendi non possit. An sit Adfectus? Cartestius adfirmat, Wolfius negat.
Non exiguum est in hoc motu adiumentum ad agendum Bonum, et cauendaum Malum.
Aliqui illud tantum opus volunt esse Mirabile, quod praeter, aut contra ordinem rerum mundanarum ex peculirari Dei dispositione efficitur. Nimium admiramur non sit Mirabile? quid quid est ita magnum, et sublime, ita insolitum, ut communem mensuram, usitatamque altitudinem, opinionem, et expectationem nostram excedat, seu sit in mundo hoc corporeo, seu morali, vero, ac possibili, Bonum, aut Malum, Pulcrum, aut Turpe, est vere Mirandum. Duplex igitur est Mirabilitas; altera consit humanis viribus, altera superioris est confinis, et Machina dicitur nomine a Tragoedis accepto, qui cum deos tamqam a coelo delapsos produxerunt, Machina utabantur.

II. Quanta illius Efficacia?
Mirabilitas inter primas Artium harum dotes, et Pulcri Colores ponitur; est enim valde Aestheticae, sensiferaque, et vim habet magnam, unde viuax quidam sensus, sive illum dicas Admirationem, siue Demiritionem, erigitur. Hic te ipsum recognosce, qua virium contentione nitatur anima, ut adsequatur rei illius caussam, constitutionem, et naturam, quae te in Admirationem rapuit? Et quo magis inexpectata est res, latetque operis fundamentum, caussa, et modus, hoc maior est admiratio, intensior agnoscendi conatus, et industria. Quid si tuis principiis, ideis, et sententiae aduersetur?
Nempe ut Admirabilitas, sic est Admiratio; quae tum plane in Stuporem abit, cum res ita fortis, magna, et repentina est, ut sensus nostros obruat, vel in altum demergat. Immensum quoddam barathrum, et abyssum praecipitem subito adspicio; aut immortalem illam aeternitatem profundiore mentis contemplatione ingredior: hic adtonitus haereo, et me ipsum perdo. - - Nulla in mente imago, vix aliquis sensus in corpore, torpent membra -. Si Stupor tam sit vehemens, ut sustineri non possit, subitanea defectione concidit animus. Iste supremus est gradus Admirationis. Videas hominem improuisa rei admiratione obpressum sine vultu, sine colore, sine voce; exanguis est totus, frigus occupauit corpus, spiritum interclusit miraculum: animam aufugisse crederes. Ex stupore homo se colligit, sed ex animi defectione difficilius redit. Stupor omnis repente venit, et sensim deficit. – Hi sunt effectus Admirabilitatis.
An sapientis sit admirari? quaero propter illud verbum, quod animos quorundam occupauit: Sapiens nihil admiratur. Omnia admirari ignorantis est; nulla re moueri, non hominis. Sola Mens est Diuina, cui nihil miratur. Nobis autem quanta sunt, quae mirifica esse debent? neque res omnes prouidere, neque caussas omnium, quae veniunt, primo intuitu possumus obseruare: inde Miratio; quae si miratorem semper ita conturbaret, ut nec animus suppetere, nec constare mens sana possit, verum foret illud Venusini Poetae:
Nil admirari prope res est una, Numici,
Solaque, quae possit facere, et seruare beatum.13
Lib. I. Epist. VI.


III. Quibus rebus conuenit Mirabilitas?
Admirabilitas conuenit Pulcro, et Turpi, Bono, et Malo. Insignis malitia Satanae apud Homeros Anglorum, et Germanorum; vel hominum aliquorum scelera apud Shakespear, Verris, et Sassiae matris Cluentii apud Tullium, non minorem admirationem mouent, quam sublimes Heroum characteres apud Plutarchum, et alios Artifices. Pulcritudo, et bonitas singularis post illam admirationem, et stuporem relinquit amorem, venerationem, desiderium; Turpitudo autem, et malitia quid, nisi auersationem, odium et horrorem concitet; praesertim cum illa nobis detrimentum aut inferunt, aut intentant? Nolo tamen admirationem, quae me vel vehementer cupidum, vel timidum, ac utrinque inquietum, turbulentumque faciat.
Hunc solem, et stellas, et decedentia certis
Tempora momentis sunt qui formidine nulla
Imbuti spectent. Quid censes munera terrae?
Quid maris extremos Arabas ditentis, et Indos?
Ludicra quid? plausus, et amici dona Quiritis?
Quo spectanda modo, quo sensu credis, et ore?
Qui timet his aduersa, fere miratur eodem,
Quo cupiens, pacto. Pauor est utrique molestus.14
Ibidem.


Sectio tertia.

I. Sensus Noui, et Miri gratus est.
Sensus Noui, et Miri, si hoc, vel illud cum nostro, aut alterius damno connexum non sit, gratus est, et delectat, seu ille sit Admiratio, seu Stupor. In caussa hoc est: quod natiuam cupidinem satiet, phantasiam nouis iconibus, mentem maioribus cogitationibus locupletet, ac totum hominem cum voluptate commoueat. Habet hoc ordinarius rerum cursus, quod homini sua diuturnitate taedium adierat; ad quod abigendum, si auide quaerat Mirabilia, eorumque sensu nouas vires accipiat, et ad maiora stimuletur, mirum non est. Maximum, ut dixi, probae Nouitatis argumentum est, si res eadem Gustui bene instituto diu probetur.

II. Quibus legibus procuranda Nouitas, et Mirabilitas?
Cum ergo Nouum, et Mirum magnae admodum sit virtutis, artifex non praetermittat occasionem Nouitatis, et Admirabilitatis proponendae, siue id faciendum sit per sublimes characteres, et magnas actiones, siue per cogitationes, aut imagines, siue per penicillum, aut scalprum, aut alio quocunque demum modo. - - Omnis is Iliade pugna his coloribus mirabiliter variatur. Illud ante nouerit, solam Phantasiam non sufficere ad Nouum, et Mirum recipiendum; cognitio mundi tam ex parte visibili, quam quae oculis est subducta, hunc in finem est necessaria: sic et facilius inueniet, quae sunt Mira, et offensionem, vitiaque cauebit. – Sed quibus hic se regulis dirigat, dicam.

Prima.
Primo: Materia sit ad Nouitatem, et Mirabilitatem idonea. Talis erit, si non sit minuta, si auctori, et iis, ad quos pertinet, conueniat. Quid quid enim infra horizontem Aestheticum est, minutiae sunt, vilitates, nugae, aut stultitiae, iocis forte puerorum aptae, sed neque adtentionem, aut admirationem prouocant, neque Nouitatis desiderium explent. Materia erit imprimis Auctori congrua, si nec sit, nec adpareat exhausta, et sicca, ut nihil noui det, nihil recipiat. Nauseam mouent Artium aliarum Scriptores, dum centies eandem crambem recoquunt. Horum in numerum etiam e Mansuetoribus Disciplinis non pauci merentur referri. – Tandem videat artifex, an argumentum, et quae inde nascentur, Mira sint illis idonea, quibus proponentur. Aesopi fabulae, ubi bestiae loquuntur, quanta admiratione excipiuntur a pueris, et iis, qui eandem cum pueris habent mentem? Non pauca in Homero, in Mythologia vero bene multa sunt, quae suis temporibus mirabundi homines suspexerunt, nunc apud nos sunt sine viribus. Admiror aliqua in Messiade, quae quidam praeteribunt, quia non comprehendunt.
Sed quid faciam, si res, in qua elaboro, non sit Noua? Poetae praesertim, et Oratores ostendunt hic suum artificium; his enim saepius in vetusto, et eodem plane argumento est versandum. Breitinger illis in sua Poesi Critica modos, et exempla diuersa ostendit. Antiqua si interierunt, per inuentionem fiunt noua; vel certe si perdita non sunt, maiorem in lucem poni possunt: hoc autem non una figura fiet. Si varientur partes, et aliter connectantur; aut si totum alia ex parte ostendatur. Si nouae caussae ad effectum, et opus iam perspectum praesto adsint; si certae rerum conuersiones, subitarii motus, casus vel adscensus adpareant, alia, et alia Nouitatis species consurget. Quam multi iam sunt, qui diuersis in Artibus Amores tractauerunt? quot Oratores easdem de Moribus, et Religione doctrinas coluerunt? Sed utinam plures essent, qui Nouitati rerum antiquarum laborem impendunt.

Secunda.
Secundo: Postquam delecta est operi materia, eat artifex suo sensu, et doctrina; circumferat mentem per omnia, quid Noui, quid Miri possit esse, quaerat; at non timide, non solicite, non anxie. Leges, quas certas esse nouit, teneat, ne in deuia, et erronea labatur; cetera metum omnem ponat, et non tam alios sibi statuat imitandos, quam ut seipsum faciat exemplum, curet. Audendum est. Quisque suam virtutem habet; Genium proprium sequi oportet; nec serui simus, nec aliorum oculis adspiciamus: Aestheticus in hoc elaboret, ut ipse sit originalis. Qui bono est spiritu, et quam saepe memini, opulentiam possidet, feliciter educet in publicum, quod nusquam fuit gentium. Artem Poeticam versibus tradiderunt Horatius, Vida, et Boilauius; eandem esse putares omnium, nisi singulos esse originales res ipsa demonstraret. Oedipum scripsit Sophocles, Seneca, Cornelius, Voltairus, et La-Motte; sed quanta cum discrepantia?

Tertia.
Tertio: Nouum, et Mirum habeat suam Verisimilitudinem. Quam enim fidem, quem sensum mouebit, quod non solum Veritate, sed etiam Verisimilitudine destituitur? dum Luciani Veram Historiam, vel Klimii, aut potius Holbergii subterraneum Iter ad examen reuoco, facere non possum, ut aliqua inde admiratio oriatur. Nisi ad Verisimilitudinem tanquam ad pharum respectemus, eoque cursum dirigamus, in saxa, et syrtes, in monstra portentosa incurremus. Credo ego negligentia huius legis natas esse magicas illas Historias, quae rudiori plebi modo quoque auide audiuntur, et creduntur: Paradoxa sunt, et Utopica, quaecunque recedunt ab hac Regula. Videas plures Romanensium fabulas, immo etiam Historias hoc vitio laborare. Nec Ouidium suis in Transformationibus possum per omnia liberum pronunciare. Sit verbo venia: monstrosi partus non habent locum in sinu Bellarum Artium; neque ullum est artificium Mira eiusmodi ostentare, quae cum lege rationis, et verosimilitudinis pugnant. Ut nihil est menti dulcius luce Veritatis, ita nihil est admirabile, quod repugnat: aut verum, aut simile sit vero, quod me moueat. Miraris immensam coeli regionem, et ea stellarum palatia, quibus Astronomi sua e specula sine intermissione sunt intenti; exhorrescis ad illam aquarum copiam, quae uniuersum terrarum orbem inundauit: verum est utrumque, ac Mirabile. Non minori Cordis adfectu excipies rem fictam, si quis Magnum, ac Sublime e recta Verisimilitudinis fide repraesentetur. Quamuis enim sit fabula, senties tamen te cogi ad adsensum tum per illud veritatis simulacrum, tum per vehementem illam animi propensionem, quam ad Mirabilia experimur.
Cum autem res prope modum omnis tanto minus soleat esse verosimilis, quanto magis adparet Mira, occurrendum mature est huic periculo, vel artificiose eo deducendum opus, ut hoc maiorem prae se verisimilitudinem ferat, quo maior esse videtur Mirabilitas. Facili negotio rem hanc perficiunt Poetae, ac Oratores; est enim in ipsorum potestate Auditores suos ad finem disponere. Hac arte Maro suam de bello fere incredibili narrationem orditur:
Pandite nunc Helicona Deae, cantusque mouete,
Qui bello exciti Reges, quae quemque sequutae
Complerint campos acies, quibus Itala iam tum
Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
Et meministis enim Diuae, et memorare potestis;
Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.


III. Quando adhibenda Machina?
Machinam in Artibus Aestheticis videmus adhiberi ad difficultates felicius, et pulcrius superandas. Apud Homerum frequenter adsunt in auxilium Dii; apud Virgilium latet aliquando diuina virtus: Iuno Turnum, Venus Aeneam occulta quadam efficientia iuuant, ut intelligas, Deos et palam e Machina educi, spectarique posse, et vires tantum suas, non personam ostendere. Illa difficultas, ad quam dissoluendam instruitur Machina, humanis viribus maior esse debet. Eccur enim excitetur Deus aliquis, dum potestas nostra, roburque sufficit?
Nec DEUS intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit.15
Horat.

Quae regula si valet, ut certe valet, quomodo excusabimus Homerum, quod Deos suos saepius in pugnam, et subsidium de coelo deducat? Vulneratur Glaucus, orat opem Apollinis, sanatur, et repetit arenam. Hector grandi saxo percutitur; et ecce subito reuocatae vires stimulant animum ad tentandam Martis aleam. Irato Achilles miles parabat reditum; retinendus tamen erat. Minerua Iunonis impulsu in terram delapsa susceptum redeundi consilium, voluntatemque discutit. Nemo ferme Ducum est sine peculiari Dei virtute: certi ubique Dii sunt discriminum, et periculorum comites; Achilles ipse coelesti semper fortitudine sustentatur. Crederes Moeonidem, artificem excellentissimum, ex eo hominum genere fuisse, qui putant nullam homini virtutem ad agendum inesse, sed Deum in illo agere omnia.
Erant haec plene adcommoda temporibus illius; rudis, et superstitiosa aetas dominabatur; ignorantia vero, et superstitio nil nisi mirabilia expectat. Quod quum admirabilis ille Genius, cui adhuc parem forte non vidimus, bene nouerit, non sine iudicio, et Gustu fouit desideria popularium suorum, satiauitque. Si qui vel aurea Ciceronis, et Augusti, vel aetate nostra tales Machinas adornarent, inderentque iis operibus, quae singularem Numinis opem non postulant, nae illi merito sibi exprobrari audirent, quod Velleius Balbo melius de Deo mundi huius opifice, atque aedificatore loquenti dixit: Vos, et Tragici Poetae, cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad Deum.16
Cic. Lib. I. de Nat. Deor.
Nobis haec esto regula: cum aliquid vel sciendum, vel agendum est, quod vires humanas excedit, et neque sine praesenti Deorum numine cognosci, neque perfici potest, licebit e Machina Deum educere.

IV. Quid toto hoc Colore cauendum Artificibus.
Desiderium Nouitatis, et Admirabilitatis, nisi modesti simus, facile abibit in errorem; et forte nihil esse procliuius ad vitia putabimus, si fabulas, si historias, si poemata, si theatra, et alia Poetarum figmenta inficeta, quae artifices quoque non pauci in statuas, et imagines adoptarunt, consideremus. Noui, et Miri studium nostra interesse credamus; videre tamen oportet, ne sit nimium. Ambitionis, et inconstantiae non mediocris indicium est, omnia noua, et mirifica velle facere. Nouitatis, Admirabilitatisque Color adsummendus est, cum forma vetustatis eam, quam volumus, virtutem in sensus non habet. Non enim hoc agimus, quam Nouum, et Mirandum sit opus, sed quam validum, quam forte, quam sensiferum, laboramus. Nouitas non finis, sed Color, et subsidium est Bonarum Artium. Saepius tamen potest produci, quam Admirabilitas, cum illa leuiter moueat, haec autem subito, et vehementer inuadat. Denique non est praetereundum, artifices, et scriptores illos sane quam esse inpudentes, qui nil nisi vetera adferunt, audent tamen deposita fronte veterem disciplinam ludibrio habere, satis esse putantes ad laudem sapientiae suae Nouitatem magno verborum strepitu profiteri, et quidquid paucos ante annos fuit, aspernari, quasi mala sint omnia, quae superioribus temporibus tradita fuere, hodie claris oculis videamus, qui heri cum auis, et patribus nostris in tenebris errauimus. Ista hominum natio cum in aliis detrahenda larua est, et turpissima impudentia, insaniaque castiganda.

Caput Quartum. Formae, et Imagines, tam Similes, quam Dissimiles.

Sectio prima.

I. Mundus iste plenus est imaginibus.
Mundus iste theatrum est Imaginibus innumeris plenissimum: omnes complecti non possumus. Sed si eas, quae notae sunt, inter se conferamus, miram in illis conuenientiam, et similitudinem intueri debemus. Mare procellosum imago est aestuantis animi; planta, et arbor, quam grauis imber concussit, tristitiam indicat; papauer, aut flos aratro succisus mortem adolescentis ostendit; nonne in hedera arbori circumplexa adulatorem; in magnete stellam polarem respiciente sincerum amatorem; in flamma, quae siluam corripuit, bellum ardens - - intelligimus? Una ferme quaeque res est imago alterius, altera illustrat alteram, sitque saepe numero, ut res aliqua melius videatur in altera, quam in semet ipsa. Homo ipse et habet alias sui imagines, et ipse est aliarum imago, et in imagine pertransit homo. Est in nobis spiritus, qui nos ad obseruandas illas imagines erigit. Ego puto nihil esse in Natura rerum, quod in similitudinem, conformationemque aliquam trahi non possit. Ex quo elucet, quam varia sit, quam locuples ista Lux, quam utilis Color, qui latissimae per totam mundi uniuersitatem sese diffundat.17
Aristoteles Dissimilitudinem praetermittit, quia Similitudine continetur. Cicero Dissimilitudinem vocat Differentiam, Discrepantiam, et vere ait infinitas simillimarum Imaginum species ex innumerabilibus indiuiduis existere.

II. Et habetur sine nostra opera.
Nolim quispiam hic existimet, eam Formarum Similitudinem, et Dissimilitudinem in artificio duntaxat nostro, quod ex legibus Scientiarum, Artiumque nostrarum eformamus, existere, et tum solum fieri, quum ostenditur; ea namque simulacra, quae rebus inter se disparibus habentur, seu consentiant, seu discrepent, sunt natiuae quaedam adfectiones rerum, quae ante industriam comparantis mutam in ipsis, quae comparantur, speciem Similitudinis, vel Diuersitatis continent; et vel maiores sunt, vel minores, vel in uno, vel pluribus in adtributis intercedunt, mutuoqe se magis, aut minus illuminant, ac sensibiles faciunt; quod minime necesse sit, quae in contentionem adducuntur, consentire prorsus in omnibus, aut dissentire: alioqui paria magis essent, et aequalia, quam Similia; aliena potius, quam Dissimilia. Rem istam omnem Maro exhibet in icone emphatica, cum ait, Mezentium ad conspectum Acronis sic fuisse gauisum, ut Leo impastus, et stabula alta saepe peragrans si forte fugacem capream, aut surgentem in cornua ceruum conspexit, gaudet hians immane.18
Aeneid. X. Quod iam Iliad. III. et XII. est expressum.

III. Ars nostra in eo potissimum est, ut eas inueniamus, et proponamus.
Cum igitur rerum imagines tam Similes, quam Dissimiles potissimum sint in rebus ipsis ope naturae depositae, ac impressae, Ars nostra potior in eo agitur, ut eas inueniamus, et proponamus, quae Colorem, lumenque suum transfundant in opus nostrum. Istud autem tenendum est memoria, mihi hic non tam sermonem esse de illa Similitudine Imaginis, quae rebus eiusdem generis ostendetur; neque illam Dissimilitudinem accipere me, quae inter disparia, seu multum disiuncta interest; haec enim confestim incurrunt in oculos, Gustum meliorem non adficiunt. In hoc elaboret opifex Aestheticus, ut in rebus maxime Similibus Diuersam Imaginem, et in rebus Disparibus Similem ostendat: haec in isto Colore generalis est regula.

Quantus usus, et pretium earum Imaginum?
Magni usus, pretiique Color est loco isto; et nescio, an ullus alter sit aeque peruagatus, sit aeque Aestheticus, ac necessarius; quod admonere debeo, quia non ab omnibus sic aestimatur, ut meretur; caussa ignorantia est. Pene unus Color hic fuit aliquando apud Sapientes Aegyptiorum, qui arcana Philosophiae, Theologiaeque, et recondita quaeque sapientiae dogmata effictis, caelatisque rerum similium Imaginibus exprimebant. Quotusquisque est, tametsi ineruditus, qui Luce ista non utatur? utimur enim vero, et frequenter utimur, et quia sic agere insueuimus, uti nos non semper obseruamus.
Artes profecto nostrae sine hac rerum Aesthesi esse nequeunt. Quid faciat Pictor, et alii Imaginum Artifices, si res incorporea, ut sunt spiritus? si inuisibilis, ut est aer? si et incorporea, et inuisibilis, ut fama, sit effingenda? quomodo exhibebit Vitium, et Virtutem? quomodo Timorem, Pacem, Bellum? quomodo Artes, et Scientias? Annum, et Tempus? Victoriam, Amorem, Mortem - - qua mihi ratione faciet sensibilem? Non ibo ulterius. An haec omnia manibus eorum, potestatique sunt erepta? Dicam breuiter: hoc a Colore, ab Imaginibus, inquam, Similibus, et Dissimilibus existere: Metaphoram, Allegoriam, Apologos, Parabolas, Emblemata, Aenigmata, Symbola, Hieroglyphica; et sique praeterea adfines formae esse possunt. Haec omnia, ut intuentibus patent, totidem sunt imagines, tractanturque tam rebus, quam verbis, habentque locum in singulis Artibus, Mutis, et Disertis, seruiuntque oculis, et auribus, atque etiam sensibus internis. De me possum adfirmare, sentire me lucem, Coloremque talium Imaginum in verbis, in pictura, in saxo, et aere laborato, in caelatura, in plastice, et ubicunque sit.

Sectio secunda.

I. Vim habent magnam in delectando, et docendo.
Magnum in utramque partem, tam ad docendum, quam ad delectandum inesse robur his in Coloribus mihi perspicue palam est. Ea propter factum esse puto, quod aeterna illa Mens suae Diuinitatis vestigia in rebus creatis longe, lateque disperserit, sed maxime in homine, cui se illustriori quadam maiestatis nota penitus adfucit, patere voluerit. Atque ut illum Phidiam ferunt in Minerua, quam prae ceteris simulacris eximia praestantiassimae manus gloria, omnibusque artis lenociniis expoliuerat, suam imaginem impressisse: sic Deus ille rerum moderator homini radium suae maiestatis praeclarissimam imaginem insculpsit; nec ea tantum re contentus mundum illum elementarem, quem cernimus, ad superioris cuiusdam, atque intellectualis formam, similitudinemque composuit. Deinde quum rudes, et impolitos Israelis homines ad se traduxit, sanctissimisque legibus vincire cepit, prius quidem figuras, veluti quasdam veritatis umbras, praemisit, quas coelesti postea luce collustraret. Quid in corpore ipso, num indicia sunt mentis, num animae simulacrum est ratio, et rationis oratio? num maioris mundi in minori ducta sunt lineamenta? num Ecclesiae status ad Coelestem Hierarchiam collineat? num facultates, num artes, num omnia, si bene spectentur, spirant quamdam rationem similitudinis, et nos erudiunt?19
Nicolaus Caussinus in Eloqu.
Credere se profitetur eruditissimus omni doctrina Augustinus, quod ipse animi motus, quamdiu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammetur; si vero feratur ad similitudines corporeas, et inde ad spiritualia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu vegetetur, et tanquam in facula ignis agitatus incendatur, et ardentiore dilectione rapiatur ad quietem. Sane conducebat haec Imaginum, sensuumque multiplicitas humanae mentis somnolentiae excitandae. Quod in promtu est, negligimus, ut in foribus hydriam, iuxta Graecorum prouerbium; ad recondita, semotaque sumus auidiores, et ut magis illa iuuant, quae pluris emuntur, ita cariora nobis sunt, quae cum labore sumus adsequuti, quam quae ultro obtigerunt. Praeterea quemadmodum multa per vitrum succina perlucent iucundius, ita magis delectant veritas per allegoriam relucens.20
Iucundum est aliud in alio videre, ait Aristoteles, delectatque sub personato, mutuatoque habitu, quod se ipso, et aperta facie peculiare nihil proferret.
Demum sicut plus caloris habet radius speculo, aut aenea pelui exceptus; ita vehementius adficiunt animos nostros, quae per alienas imagines traduntur.

II. Maximam in Illustrando.
In hoc non morabor amplius, si certum est, Formas, et Imagines Intellectui, Cordique seruire, ut illum erudiant, hoc delectent. Istud ad rem praesentem maxime interest, videre, quantum Lucis, et Coloris adferant, ac ita concludere, maximam Imaginum vim esse in illustrando. Omnia utique, quae ante nos sunt posita, aliquem ex sensibus nostris respiciunt, eumque ad sui perceptionem prouocant, incitant, et urgent. Non possumus non sequi per quam faciliter, quando nos ipsi naturali adpetitu ad eas rerum Imagines, et Similitudines ferimur. Porro alia se obiiciunt oculis, alia vero auribus; alia phantasiam excitant, alia sensos alios: nihil eorum esse potest, quod a simili quadam imagine, vel dissimili Colorem, et Sensibilitatem non accipiat. Si viri alicuius animum cum magnanimitate leonis; eloquentiam cum flumine, quod ripis egressum obstantia quaeque perrumpit, comparem, virtutem utramque per imagines alias, et similes maiore in luce collocaui. – Eandem illuminandi potestatem habet Dissimilitudo; nam ipsa disparitas, si ostendatur, maiori luce perfundit artificium, magisque spectabile redit, quam si sua duntaxat in forma praesto sit. An enim homo copiosus, et fortunatus non magis videt felicitatem suam, dum se cum altero rerum omnium egeno, et infelici componit? – Unde illud quoque luculentum euadit: Similitudinem inter res Diuersas; Dissimilitudinem inter Similia debere intercedere, ut lucem aptam, et bonam nanciscatur.
Hoc ex fundamento Color idoneus desideratur in illa Lyciorum cum Graecis pugnantium Imagine, quam auctor Iliados obiicit. Murum eduxerant Graeci ad naues defendendas; ad quem Sarpedon ingens strenue perrumpendum hortatus erat Lycios. Hi autem Regis increpatione inflammati condensant sese magis, et uno impetu fortius irruunt. Graeci intra murum phalanges muniunt, resistunt audacter, et grauissimam pugnam fortiter sustinent. Sed neque audaces Lycii valent murum perrumpere, neque bellatores Danai Lycios repellere: Quemadmodum agrestes duo Viri contendunt de limite ruris sui, stantque communi in aruo armati, et pro aequali portione decertant, sed neuter vincit; nec hic, nec ille cedit de campo exiguo: ita sunt pertinaces inimicae acies; pro eodem muro pugnant, neque tamen vel illi possunt murum expugnare, vel hi possidere.21
Lib. XII.
Longe illustriori imagine proponitur Graecorum numerus, siue dum eos idem politissimus Poeta cum apibus multo iam vere turmatim caua de petra prorumpentibus, et per flores vagantibus comparat;22
Ib.
siue dum ait tantam eorum, qui de castris ad pratum Scamandrium praeliaturi exierant, fuisse multitudinem, quanta verno tempore foliorum, et florum solet esse frequentia.23
Ibidem.
Ille vero Color quam innocens, quam idoneus, quem ad ostendendam praelii aequalitatem adhibet! Sicut pauper aliqua, sed iusta mulier, quae nendo victum quaeritat, libram de manu tenet suspensam, et lance in una pondus, in altera lanam obseruat, hic demit, aut ibi addit, dum utrumque aequet, ut liberis tenuem mercedem ferat: ita stabat utriusque fortuna pugnae, et bellabatur aequo plane Marte, donec Iupiter gloriam dedit excellentiorem Hectori, qui primus in murum Graecorum insiliit.24
Ibidem.
- - Non minori Luce nitent Dissimilia, ut illud Catulli
Soles occidere, et redire possunt;
Nobis ut semel occidit breuis lux,
Nox est perpetuo una dormienda.

Si cui picturam uberiori discrepantia confertam intueri est animus, haud erit graue Romanorum eloquentissimum adire. Suum ille Consulatum confert cum Consulatu Pisonis; reditum suum ab exilio cum reditu Pisonis e Prouincia; nihil potest esse clarius, nihil perfectius.25
In Orat. contra Pisonem.

Quando Color hic fortissimus?
Colores illis sunt omnium elegantissimi, qui ex compositione Similium, Dissimiliumque Imaginum nascuntur. Talem adornat Tertullianus, quo declarat, omnia, quae in Christianos exercentur, supplicia ab ipsis Ethnicis in idola sua usurpari. Crucibus, et stipitibus imponitis Christianos; quod simulacrum non prius argilla deformat cruci, et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus Dei vestri dedicatur. Ungulis deraditis latera Christianorum; at in Deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae, et runcinae, et scobinae. Ceruices ponimus; ante plumbum, et glutinum, et gomphos sine capite sunt Dii vestri. Ad bestias impellimur; certe quas Libero, et Cybele, et Cereri adplicatis. Ignibus urimur; hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur; inde censentur Dii vestri. In insulas relegamur; solet et in insulis aliquis Deus vester aut nasci, aut mori. - - Concludit tandem: Si per haec constat diuinitas aliqua, ergo cum qui puniuntur, consecrantur, et Numina erunt dicenda supplicia.26
In Apologet.
Colores huiusmodi rem etiam aliud agentibus quodam modo obtrudunt, nosque sensim demulcendo sua perspicuitate adliciunt.

III. Unde illa Illustrandi vis?
Sed quid est, quod tantam lucem adferant Similia, et Dissimilia? Unde Colores illi, qui nostros in sensus incurrunt adeo viuaciter? et qui sit, quod inde rerum aliarum Imagines consurgant, fiantque magis adspectabiles? Haec dum inquiro, video res alias Similitudine, et Disparitate adtolli, augerique; alias minui, indeque fieri, ut, quanto magis augentur, aut deprimuntur, tanto clarius, et luculentius, et fortius adpareant.

Quod rem vel augeant,
Profecto nisi Similibus rerum disparium imaginibus incrementum accepisset Achillis fortitudo, furorque militaris, ad eam, quam miramur, magnitudinem adsurgere non poterat. Sed ille Deo similis non aliter ruit cum lancea partem in omnem, insequiturque, sternitque hostes, quam furit ignis ingens per opacas valles montis aridi, dum venti flammarum globos undique circumagunt, ardetque silua profunda incendio inuoluta.27
Iliad. XX.
Manabat iam sanguine terra nigra; ille tamen ultro saeuire, et per omnem late exercitum Troianos cum equis perdere. Quae hic angustiae, quanti labores, doloresque, cum caedes maxima humum texerat? Non minores certe, quam vastissima in urbe esse solet, cui Deorum ira demisit ignem, eaque peste uniuersam ventis incredibili rapiditate adiuuantibus inflammauit.28
Iliad. XXI.
Collatio quoque Dissimilium quantopere magnificet rem, satis erit celeberrima Lucani pictura demonstrasse. Victrix caussa Diis placuit, sed victa Catoni. Quo quid grauius, quid magnificentius, quid Pulcrius? quaerunt adoratores Pharsaliae, et Catonem in eodem cum Diis immortalibus gradu collocatum, atque etiam superiorem non possunt non admirari. Reducamus nos velum, et imaginem propius intueamur, qua ciuis Romanus tantum exaltatus est. – Quam celesta in Caesare ambitio, quanta in Catone morum sanctitas fuerit, perspectum habemus. Ille suae ambitioni fortunam Populi Romani, libertatem, patriam suam, humana, diuinaque iura immolare; hic aequitatem sectari, patriam conseruare, Deos colere, virtutique simillimus esse fatagebat: illius tamen sceleris fautores, huius virtutis desertores Deos facit artifex, illum Diis amicum, et eorum ope victorem; hunc ex aduerso inimicum, et inique victum non obscure refert. Immo quod sine sacrilegio facere non poterat, Catonem, quamuis victum, Diis suis antefert. Profecto indecorum hoc totum est, falsum, et impium, ad rem tamen nostram hui magnopere adcommodum.

vel minuant.
In procliui iam est illud quoque intelligere, eadem, qua crescit, ratione posse rem diminui, si apta imagine collustretur. Adtollenda est virtus, aut factum aliquod insigne? adferantur magnificae imagines. Vituperandum, et diminuendum erit aliquid? humilius euadet per obpositionem alterius: nihil est, quod per imagines et augeri, et imminui non possit.

IV. Haec dum faciunt, etiam mouent.
Inde fieri autumo, quod imaginum Similitudo, et Diuersitas magnum influxum, fortemque vim habeat in opiniones, sensaque nostra. Quid est, quod temporum varietates, fortunaeque vicissitudines, quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in reminiscendo tamen sint iucundae? Habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem. Quid est, quod ceteris nulla perfunctis propria molestia, casus tamen alienos sine ullo dolore intuentibus etiam ipsa misericordia est iucunda? quem nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi auelli iubet spiculum, posteaquam ei percunctanti dictum est, Clypeum esse saluum; ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur.29
Apud Cic. Lib. V. Epist. et Lib. II. de Fin.
Suaue mari magno turbantibus aequora ventis
Ex terra magnum alterius spectare laborem:
Non quia vexari quemquam est iucunda voluptas,
Sed quibus ipse malis careas, quia cernere suaue est.30
Lucret. Lib. II.

Nonne durior, longeque acerbior est paupertas, quando cum magnis aliorum fortunis, atque copiis confertur? nonne multo magis agitur homo sua quacunque alia infelicitate, si alios, praesertim immerentes, in florenti rerum suarum statu conspiciat? Nimia tristitia gaudiis aliorum, atque hilaritate non tantum non lenitur, sed maiorem in modum ingrauescit. Audi Satanam ad conspectum Paradisi ingemiscentem.31
Apud Miltonum Libro IX.
Quo loco illud animaduerti volo: Coloribus rerum comparatarum non solum ad maiorem argumenti claritatem deduci nos, verum etiam ad adfectiones, ad motus animi non mediocriter incitari. Iulius Caesar cum mandato Praetoris iure dicendo conuentus circumiret, Gadesque venisset, animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit, et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum ab se memorabile actum esset in ea aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem a Quaestura continuo eflagitauit, ad captandas quamprimum maiorum rerum occasiones.32
In Suetonio.

Sectio tertia.

I. Quae leges in delectu Imaginum?
Cum igitur Imagines tantum et Coloris, et Virtutis adferant, magnamque in earum usum propensionem animi prae nobis feramus, necesse est leges quasdam proponere, quae doceant, quae, et quando? cuiue loco sint aptae, aut inconuenientes? Sed reuera fateri nos oportet, non paruam hic esse difficultatem: Similia enim nec omnis loci sunt, nec cuiusque temporis; ideo non uno Tragici Senecae sermone offendimur. Cum quis aut tempestuosis animi fluctibus agitatur, aut frigidus, et quasi sine sanguine quiescit, ad formandas, conferendasque rerum imagines aptus esse non videtur: huius equidem hominis phantasia, quae ad similes formas praeprimis est necessaria, neque in turbine tempestatis, neque in defectu caloris potest laborare. Ille hominis status ad Colores, et Imagines est idoneus, in quo nec torpet animus, nec raptatur, sed viuaci quodam spiritu calet. Hic enim aperta est vis imaginandi, non erepta, eaque per mentem bene sibi constantem cognitione rerum adiuuatur, ac multa per exempla circumfertur. Qui sui securus in portu videt mare inhorrescere, praeliari ventos, et ingentes aquarum fluctus iam in alta montium, iamque in profunda vallium alternante fremitu recedere, collidi nauigia, periclitari, potest ingenio suo, phantasiaeque indulgere, et similes huic periculo imagines circumspicere. At qui praesenti in dicrimine cum ventis, cum undis, cum morte luctari debet, id solum habet reliquum, ut de salute vitae suae cogitet, et agat.
II. Clarae sint praeprimis, ac perspicuae.
Inter primas Imaginum nostrarum dotes hanc esse oportet, ut sint perspicuae, et Clarae. Quomodo illustrabunt, si Lucem non habeant? debet utique, quod illustrandae alterius rei gratia adsummitur, ipsum esse clarius eo, quod illuminat: occultis aperta non demonstramus. Quid clarius his Imaginibus?
Fingit equum tenera docilem ceruice magister
Ire viam, quam monstrat eques; venaticus ex quo
Tempore ceruinam pellem latrauit in aula,
Militat in siluis catulus. Nunc adbibe puro
Pectore verba puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta recens, seruabit odorem
Testa diu. Quod si cessas, aut strenuus anteis,
Nec tardum apperior, nec praecedentibus insto.33
Horat. L. I. Epist. II. Aut vide Catulli Carmen Nuptiale: Ut flos in septis secretus nascitur hortis etc.

Non sunt clarae imagines, quae sunt vel longius Remotae, vel penitus Ignotae: tales delassant animum, et mentem aut in tenebras deducunt, aut relinquunt, fiuntque ita taedisoae, ut artificem ipsum impatienter feramus. Ignotum foret illud, si quis ad exhibendam immundi ioci imaginem pyxidem Caelianam ostenderet, quae quid fuerit, hoc tantum didici, quod ad eius adspectum Romani risu prope sint emortui. Remota debent esse Similia, quia diuersi, ut aiebam, sunt generis; at eorum conuenientia, et Similitudo sit penitus intima. Quanto magis distant res a se ipsis, tanto maiorem habent virtutem, si qua in adfectione arctius conueniant. Multum utique bestiae absunt ab hominibus; fabulae tamen Aesopicae, in quibus non homines cum hominibus, sed cum bestiis conferimur, adducimurque in theatrum, longe elegantiorem nostri imaginem suis in proprietatibus, et actionibus dant.
Res magis notae, non tamen quotidianae debent esse nostrae imagines, Homerus quia summis, mediis, et infimis poemate suo inseruire cupiebat, pene omnes suas comparationes, et exempla desumpsit a rebus notissimis. Horatius autem, quas habet, effigies, et allegorias non tam de triuio, quam ex historia Graeca, et Romana, ex fabulis, et consuetudine maiorum eccepisse videtur, ut iis potius intelligeretur, a quibus intelligi e re sua fore putabat. Hoc autem quale est? Medio Dux agmine Turnus
Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est:
Ceu septem surgens sedatis amnibus altus
Per tacitum Ganges, aut pingui flumine Nilus
Cum refluit campis, et iam se condidit alueo.34
Aen. IX.

Claritas cum plurimum oriri videatur ex augmento, vel decremento rei principalis, tales Imagines erunt adserendae, quae illam augent, vel minuunt: fortes, aio, sint, non debiles. Ad res magnas, et sublimes illustrandas, extollendasque nunquam recte arcessuntur humiles, et paruae: maiorem oportet esse vicinam imaginem, ut per eam res nostra, animusque ad gradum eminentiorem eleuetur. Animus certe humanus non leui cum delectatione petit sublimia; hoc enim illi naturale est, descensum refugit, ac timet. Propterea non mihi placet, quod Myrmidones Patroclo incitante contra hostem ferociter irruentes cum Vespis conferantur, quas pueri vexando irritarunt;35
Iliad. XVI.
aut quando Minerua tantam Menelao dedisse audaciam dicitur, quantam habet Musca, quae tametsi frequenter depulsa a corpore humano, pungere adpetit, dulcisque illi sanguis hominis est.36
Il. XVII.
Non absimilis est locus apud Virgilium, ubi Tyrios in extruenda Carthagine laborantes in imagine Apum proponit.37
Aen. I. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros, etc. etc.
Melior esset effigies, si ad exprimendam apum industriam proferretur exemplum hominum ciuitatem diligentissime aedificantium -. Quid, cum abeuntes Carthagine Troianos formicis adsimilat?38
IV. Ac veluti ingentem formicae etc.
Illa imago plane non est ad rem, quam idem Opifex obiicit. Tum vero infelix Amata Latini Regis Uxor ingentibus excita monstris
Immensam sine more furit lymphata per urbem:
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
Quem pueri magno in gyro vacua atria circum
Intenti ludo exercent; ille actus habena
Curuatis fertur spatiis: stupet inscia turba,
Impubisque manus mirata volubile buxum,
Dant animos plagae: non cursu segnior illo
Per medias urbes agitur, populosque feroces.39
Aen. VII. Eadem comparatione utitur Tibullus.

Exempla debent habere magnitudinem, dignitatemque; metuo enim, ne res artificis non solum non decrescat, sed ne in contemtum, et derisum veniat. Quod certe fiet, si imaginem ita sublimem adferat, ut cum principali consistere non possit. Inter res adeo dispares tanta erit differentia, ut maior minorem penitus obruat, et totum hominis animum, sensumque ad se aduocet, nihilque honoris, et coloris relinquat illi, quam illuminare debuisset; aut res plane fiat ridicula. Quae haec deformitas, Apes laborantes cum Cyclopibus aequiparare?40
Feruet opus, redolentque thymo fragrantia mella:
Ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis
Cum properant, alii taurinis follibus auras
Accipiunt, redduntque; alii stridentia tingunt
Aera lacu: gemit impositis incudibus Aetna.
Illi inter se se magna vi brachia tollunt
In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum.
Non aliter - - - - -
Cecropias innatus apes amor urget habendi.
L. IV. Georg.

Aut Bitiae casum per pilam saxeam magnis olim molibus constructam, et in mare ruentem exaugere?41
-Collapsa ruunt immania membra Bitiae;
Dat tellus gemintum, et clypeum super intonat ingens.
Qualis in Euboico Baiarum littore quondam
Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
Constructam iaciunt ponto; sic illa ruinam
Prona trahit, penitusque vadis illisa recumbit:
Miscent se maria, et nigrae adtolluntur arenae;
Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile
Inarime, Iouis imperiis imposita Typhoeo. Aen. IX.

Quid si pumilionem cum Colosso Gigantis componas? vel ranam, cui pro clypeo folium, pro lancea sit iuncus, cum Pallade Aegidis terroribus cincta, et hastam instar fulminis quatiente compares?42
In Batrachomyomachia.
Seneca Philosophus, etsi cum ingenio suo obsequitur, non admodum exactus, in depingenda tamen natura, trahendisque inde rerum Similium, Dispariumque Imaginibus felicissimus est.
Longius, quam initio volebam, immoror huic argumento. Fateor, illud mihi hic euenisse, quod curiosis rerum spectatoribus solet, qui cum a perito quopiam duce per longam in palatiis Tabularum seriem feruntur, multa picturarum varietate illecti detinent se se, pascuntque. Me quoque, dum per varias rerum Imagines huc, atque illuc Homium ductorem sequor, et Similitudo, et Differentia rerum multiformis occupauit. Cum ea in spectacula mens intenta, infixaque mea fuit intelligentia maximis cum voluptatibus, non potui non insistere, erat difficile praeterea rem tantam, tamque praeclaram inchoatam relinquere.

Caput Quintum. Ridiculum.

I. Quid Ridiculum?
Locus, et quasi regio Ridiculi Turpitudine, et deformitate quadam continetur, quae non sit seria, et magna, sed noua, et rara; nullumque seu dolorem, seu detrimentum, nisi forte imaginarium, cuipiam adferat. Ad fidem sententiae meae faciendam non aliud postulo, quam ut breuem hanc orationem cum experientia nostra contendamus. Haec utique ridentur sola, vel maxime, quae notant, et designant eam, quam dixi, Turpitudinem non turpiter. Nam nec seria, nec magna, nec insignis improbitas, et scelere iuncta; nec miseria rursus insignis agitata ridetur. Facinorosos maiore quadam vi, quam Ridiculi, vulnerari volumus; miseros illudi dolemus, nisi si se iactent. Parcimus autem maxime Caritati hominum, nec temere in eos dicimus, qui diliguntur. Itaque ea facillime luduntur, quae neque odio magno, neque misericordia maxima digna sunt. Quamobrem materies omnis Ridiculorum est in istis vitiis, quae sunt in vita hominum neque carorum, neque calamitosorum, neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur; eaque belle agitata ridentur. Haec Ciceronis est Philosophia;43
L. II. de Oratore.
cui facile consentiunt fere omnes illi scriptorum sermones, quos Riedelius adtingit. Unde ergo nascatur Ridiculum, hinc potest intelligi.

II. Quae materia Ridiculi?
Primaria Ridiculi materia est Homo, qui cum solus facultate ridendi est praeditus, solus etiam perfectissime potest mouere risum. Est autem Ridiculum vel in corpore hominis, vel in animo, vel in iis, quae sunt extra posita. Deformitas corporis maxime est exposita Risui. Vulcani claudicatio saepe Deos in risum dicitur vertere; quem vel Aesopi, vel Thersitis figura non moueat? – Vitia animi spectantur in dictis, et factis, tanquam viribus, et facultatibus eius propriis. Extra hominem posita sunt, quae nonnunquam accidunt. Paupertatem Iuuenalis hic accenset: Nil habet infelix paupertas durius in se, quam quod ridiculos homines facit; non sua, sed aliorum opinione. Aliam Ridiculo segetem dant res animatae, et inanimes. Animantes risum excitant per Similitudinem, et analogiam; cum nimirum dicta, facta, gestusque nostros imitatione conatur exprimere; ut cum psittacus loquelam nostram, vel simia mores, et gestus aemulatur. Res quoque inanimatae habent suum Ridiculum. Illud, quod in imaginibus, picturis, et statuis cernimus, aptissimum est, si in deformitatem, aut in aliquod vitium corporis ducatur cum similitudine turpioris; ut cum Iulius Caesar Helmii Manciae turpitudinem ridet similitudine Galli depicti in scuto Mariano sub nodis distorti, eiecta lingua, buccis fluentibus.44
Lib. Cit.
Omnia, quaecunque sunt Ridicula, aut ostenduntur, aut narrantur, aut dicto notantur.45
Quintil.

Et quid Iocus?
Qui clarius loqui volunt, inter Iocum, et Ridiculum discrimen aliquod statuunt. Vere enim vitium illud, quod ex difformitate, et turpitudine venit, si fiat ex proposito, est Iocus. Sic eadem, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt; si simulemus, venusta creduntur.46
Quintil.
Si vero vel intelligentiae, vel voluntatis, vel alterius cuiusdam rei sit defectus, est proprie suo merito Ridiculum, habetque locum in rebus, et personis, in cogitationibus, et verbis, in gestu, et motu, aliisque actionibus. Illud, quod in actionibus conspicitur, maius esse solet, quam quod ostendunt corpora. Actiones enim cum sint transitoriae, sibique mutuo sine intermissione succedant, plus varietatis habent; corpora vero quod semel adsumserunt, fidelius retinent, et continenter offerunt: ideo Ridiculum in corporibus cessat, in actionibus crescit. Hoc cum in aliis demonstratur, Urbanitas; cum in ipsum dicentem, siue demonstrantem recidit, Stultitia vocatur. Anacharsis cuidam falso Attico exprobranti, quod in Scythia natus esset; mihi, respondit, probro est patria, tu patriae.
Ubi sit quaerendum Ridiculum, et quo pacto reperiendum, praescribere non est mei propositi. Qui donum acceperunt ad Ridiculum, sunt valde acuti in obseruanda aliorum qualicunque deformitate, eamque et cito, et libenter adprehendunt, ut desiderium suum expleant. Qui ridentur, non se prudentius defenderint, quam si turpitudinem sui vitii non transferant in rem grauiorem, sed castigent.

III. Ex Ridiculo oritur Risus.
Iocum, et Risum facilius sentimus, quam quid sit, explicamus. Si enim animum ab omni alia, praesertim contraria adfectione liberum inueniat, iucundum aliquem sensum, quem Risum dicimus, absque ulteriori desiderio produci. Risus aliquando est signum laetitiae de re, cuius desiderio tenebamur, obtenta, superatisque difficultatibus. De hoc non est sermo; Risus enim noster nascitur ex Ridiculo. Ridere autem sine caussa est stultitia, et poena Tirynthiorum.47
Tirynthii cum φιλογελώτες essent, et ob id a vicinis male audirent. Delphicum oraculum consuluerunt. Respondit Pythia: ita tandem eos hoc malo liberari posse, si Neptuno taurum immolarent, et ἀγέλασοι in mare proiicerent. Illi re deliberata pueros omnes a sacrificio isto excluserunt, ne quam occasionem ridendi haberent. Sed cum forte puer quidam se cetui intermiscuisset, et serio absque risu omnia administrari videret, nouitate rei perterritus vultum et ipse tetricum finxit. Quam prosopopoeiam adstantes admirati in maximum cachinnum effusi reipsa ostenderunt: ὡς ἀρα πολυχρόνιον ἤθος ἀμήχανον ἔστι θεραπευθῆναι.
Quid sit ipse Risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quomodo existat, atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere nequeamus; et quomodo simul latera, os, venas, vultum, oculos occupet, et alia, quae ad naturam Risus pertinent, explicare multi tentauerunt. Quanta sit in eo difficultas, vel duo maximi oratores, alter Graecae, alter Latinae eloquentiae principes docent.48
Quintil.
Viderit Democritus; neque enim ad hunc sermonem hoc pertinet, et si pertineret, nescire me tamen id non puderet, quod ne ipsi quidem illi scirent, qui pollicerentur.49
Cicero Lib. cit.

Quae eius commoda?
Illud pro explorato habetur, in Risu non pauca esse Commoda, quorum aliqua ad nos pertinent, alia alios iuuant. Inter nostra emolumenta ponendum est, quod tristitiam soluat, animum a nimia rerum intentione frequenter auertat, atque etiam reficiat, a satietate, et fatigatione renouet. Hoc autem quanto est amplius, quod maximarum rerum momenta vertat, cum odium, iramque saepissime frangat? Rarum est, quod de Zeuxi accepimus. Hic vetulam coloribus expresserat in tabula edentulam, ac vietam, annis, et viribus defectissimam; dumque re absoluta, uti fit, ad opus agnoscendum redit, ridiculo illo adspectu delectatus, dum aniculam contemplatur breuiculam, aridam, excussam, exanguem, recedentibus oculis, pendentibus genis, extante deorsum mento, depresso introrsum ore, superstante naso, neque integro, neque sicco; enim vero suborto affatim risu, intercluso spiritu Ridiculum sane in modum serio extinctus est.50
Famianus Strada in Prolus.

IV. Quid Risus cum Contemtu?
Risum cum alio motu non posse consistere, non obscure innui: hic te ipsum consule. Qui plenus est ira, vindicta, furore, odio, inuidia, vel simili quodam aestu agitatur, non aduertit ad Ridiculum; quietum esse cor oportet. Contemtum excipio, quem certa rerum, et personarum deformitas mouet. Omnis enim actio, quae cum deformitate, et turpitudine est coniuncta, Contemtum aliquem inducit in auctorem suum; quae dum simul est ridicula, ut est in rebus Morum, duae hae motiones, Contemtus, et Ridiculi commiscentur in anima, et sannam illam eliciunt, quam Derisum, et Irrisionem adpellamus. Hinc, ut opinor, luculentum est, quid inter Risum, et Derisum sit discriminis, inter Ridiculum, et Deridiculum? Quod nos in Risum duntaxat soluit, est Iucundum; quod autem simul ducit ad Irrisionem, una Iucundum, et Contemtibile est. Illud excitat Risum, qui delectat; hoc mouet ad despicientiam, quae non placet. Scaronii Virgilius, Tassonii Situla rapta Risum; Boilauii Pulpitum Derisionem extorquet.

V. Ridiculum, et Deridiculum tractant omnes Artes nostrae.
Ridiculum saepe multum prodest; ideo tractatur in omnibus Artibus mansuetoribus. Est plane Oratoris mouere Risum, vel quod ipsa hilaritas beneuolentiam conciliet ei, per quem excitata est; vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum, maxime respondentis, nonnunquam etiam lacessentis; vel quod frangit aduersarium, quod impedit, quod eleuat, quod deterret, quod refutat; vel quod ipsum Oratorem politum esse hominem significat, quod urbanum, maximeque, quod tristitiam, ac seueritatem mitigat, et relaxat, odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco, risuque dissoluit.51
Cicero Lib. Cit.
Orator si suum aduersarium possit ridendum facere, triumphauit. Poetae, natio laeta, successiue, et non uno modo versant Ridicularia; sed nuspiam magis, quam in Comoediis effundut se se: hic enim est campus Ridiculorum. Musica, et Saltatoria in operibus theatralibus frequenter solet esse iocosa. Artes ceterae rem Ridiculam vario modo, et artificio tradunt, et uno conspectu totam repraesentant; in historicis, et comicis figuris se potissimum tenent. Memorari possunt Hogarthi opera, quae ad spectandum Butleri Hudibras dexterrima manu lineata sunt. Ridiculum omne tum est fortissimum, gratissimumque, dum sermo cum actionibus, et rebus est compositus. Sed tamen non omnes pari fortitudine mouemur Ridiculo; idem homo varius est ad sentiendum, nunc facilis ad Risum, nunc lentior, nunc fere immobilis.

Et cur?
Artes nostrae hic quoque retinent suum officium; ideo cum Risum captant, in id primo intendunt, ut oblectent.52
Ὁ γέλως παθὸς ἐν ἡδονῆ. Long.
Secundo agunt, ut, quos deridiculo proponunt, corrigantur; neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum, et iocum facti esse videamur; sed ad seueritatem potius, et ad quaedam studia grauiora, atque maiora.53
Cic. Lib. I. Offic.
Qui sensu honoris tangitur, nihil magis metuit, quam contemni, et, quod amplius, subsannari, ludibrioque haberi. Quis alter apud honestum hominem sensus est, quo plus possit obtineri? Opes, et vitam malumus pacisci, quam per fastidium, et contemtum derideri - -. Si ergo Ridiculum recte nouerint tractare Aesthetici, metu illius tanquam fraeno continebunt alios ab ambitione, a mala consuetudine, a noxiis cupiditatibus, a stultitia. Timor Irrisionis, et sannarum habet vim nescio an imperiosissimam, et cui repugnari minime potest.54
Quintil. Lib. VI. Cap. III.

Quibus Modis?
Salutarem hunc finem ut adsequamur, duo habemus praesidia; vel enim Ridiculum proponimus Ridicule, vel grauiter, et Serio. Primum illud qui fiat, arte non traditur: Iocus enim, et facetiae naturae sunt propria. Ideo Caesar omni de re facetius putabat posse ab homine non inurbano, quam de ipsis facetiis disputari. Itaque cum quosdam Graecos inscriptos libros esse vidisset de Ridiculis, nonnullam in spem venerat, posse se aliquid ex istis discere; inuenit autem Ridicula, et falsa multa Graecorum. Nam et Siculi in eo genere, et Rhodii, et Bizantii, et praeter ceteros Attici excellunt; sed qui eius rei rationem quamdam conati, artemque tradere, sic insulsi exciterunt, ut nihil aliud eorum, nisi ipsa insulsitas rideatur. Natura fingit homines, et creat imitatores, et narratores facetos, et vultu adiuuante, et voce, et ipso genere sermonis. Alterum magis artis opus est: Ironiam Graeci dicunt. Urbana plane simulatio, cum alia proponimus, et alia sentimus, totoque artificii genere seuere ludimus. Videtur hic aliquis laudari, dum sub larua deridetur, et cum amaenitate mordetur. Genus est perelegans, et cum grauitate falsum, non modo oratoriis dictionibus, ceterarumque Artium exercitiis, sed etiam urbanis sermonibus adcommodatum. Multae sunt huius artificii species; intelligitur aliquando vel personae, vel rei, de qua agitur, natura, vel pronunciatione, aut alio quodam facto.55
Ex Lib. II. Cicer. de Orat.

VI. Quae Cauenda, et obseruanda?
Ceterum ne ipsi ridiculi, et inficeti euadamus, dum Ridiculo delectare, et prodesse intendimus, cauendum est magno opere. Cicero natura fuit lepidus, et facetus: subinde tamen, dum festiuitare conditior esse vult, ad infulsitatem usque salium sit intemperans. Primo nihil temere, ac fortuito, nihil inconsiderate, negligenterque est agendum. Deinde Ridiculo utendum nec nimis frequenti, nec scurrili;56
Scurrae sunt, qui modum excedunt in Ridiculis, vel non salua dignitate personae risum mouent. Urbanus tibi Caecili videris. Non es crede mihi. Quid ergo? Verna es. Inquit Martialis. Romani Nobiles vernas olim alebant, quorum scurrilitate oblectarentur.
nec subobscaeno, ne Mimicum;57
Mimus, dictorum, vel factorum impudens imitatio.
nec petulanti, ne improbum; nec in calamitatem, ne inhumanum; nec in facinus, ne odii locum risus occupet.58
Cicero in Oratore, n. XXVI.
Non sine caussa Roussouis arguit Molierum; nos alios ad pistrinum damnamus. Equidem nimium pretium esset Risus, si probitatis impendio constaret. Quid de temerariis illis Sannionibus dicemus, qui res etiam sacras, ac venerandas per sarcasmum, et acerbum risum traducunt? Genus iocandi sit ingenuum, sit liberale, sit elegans, et urbanum, ingeniosum, et facetum. A rebus quidem sacris, ne crimen impietatis consciscamus, prorsus abstirrendum sint amaro sale, medici nobis erunt imitandi.
Pueris absinthia trita medentes
Cum dare coguntur, prius aurea pocula circum
Contingunt mellis dulci, flauoque liquore.59
Lucanus.

Eam ob rem Lycurgus statuam Risui, tamquam Deo, publice dedicauit, voluitque, ut adolescentes ante illam scommata sine morsu dicant, et ab aliis dicta moderate ferre discant.60
Scomma est tecta mordacitas, et morsus figuratus. Vide Macrobium de vario Scommatum genere, et quam caute his fit utendum. L. VII. Cap. III.

VII. Utinam Artem de Ridiculo haberemus!
Ego in his, et similibus praeceptis, quae sunt de Ridiculo, hanc vim, et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum, quid dicamus, aut faciamus, arte ducamur; sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus, aut praua intelligamus, cum quo referenda sunt, didicerimus. Hoc praeprimis ante oculos esse oportet: habendam esse rationem hominum, rei, et temporis. Tempus prudentia, et grauitate moderabimur; quarum utinam artem aliquam haberemus! sed domina natura est. Non cuique datum est habere nasum. Eapropter Socrates Zenoni Stoico scurra. Atticus nominatus est. Quid? ipse Cicero, qui talia de Socrate meminerat, Scurra Consularis dicitur, credo Catonis exemplo, qui aliquando subridens: quam Ridiculum, inquiebat, habemus Consulem!61
Multa de hoc argumento Cicero Lib. II. de Oratore. Iocos illius, uti et Augusti, aliorumque Macrobius refert Lib. II. Saturnalium.
Qui uberiorem de Ridiculo doctrinam cupit haurire, naturam suam exemplis adiuuent apud Horatium, Iuuenalem, Lucianum, Lactantium, Swiftium, Butlerum, Ceruantem, Sterne, Fielding, Pope, Fontaine, Boileau, Voltaire, Liscow, Rabener, Klotz, Wieland, et alios iucundos, et derisorios scriptores, qui hac arte scientius usi sunt, et homines varios iucunde exagitant. Sic informatur Gustus Ridiculi. Ceterum quanto cultior est aliqua natio, tanto minus indulget, et mouetur Ridiculo. Cicero, et alii ante illum vehementer laudant Plauti iocandi genus elegans, facetum, et ingeniosum; eundem Horatius, atque una amicos, admiratoresque seuere reprehendit. Caussam in temporum, morumque varietatem debemus adsignare. Priora illa tempora non erant sine iudicio Gustus, et pulcritudine morum; at cum successerit delicatio Gustus aetatis Horatianae, mirum non est, Plautinos sales fastidiri. Videtur Gustus Ridiculi nec in cruditate Gentis, nec in summa eius cultura habere locum, sed medio quasi tempore consistere, quod neque sit incultum, neque venustissime politum. Grauissimus Home in huius obseruationis testimonium ostendit Rabelasisium in Gallia, Butlerum in Anglia; et sperat Swiftium in sua patria ultimum fore Nugarum scriptorem.62
Versuch über die Geschichte des Menschen.
Dicam quod sentio: Nihil aeque rarum est in vita hominum, quam aut flere, aut ridere in loco. Res ipsa ut risum postulet, necesse est; ridendi modus et tempori respondeat, et argumento. Risu est inepto res ineptior nulla.63
Catullus.

Caput Sextum. Humor Singularis.

I. Quid Humor?
Ante omnia meminisse volo, unicuique hominum inesse aliqam animi adfectionem, quae de ceteris sic excellit, ut ad complacentiam rei, vel displicentiam facillime moueatur, eamque fere omnibus suis actionibus tam internis, quam externis immisceat. Singulare hoc est, et peculiare, cum de homine agimus; sed quod iam apud Gentes studio, atque doctrina praestantissimas est in usu, dicamus Latine Humorem, rem antiquam nouo nomine, faciamusque verbum istud tractando usiatius, et tritius. – Si rem etiam ex sensu communi accipiamus, Humor iste quidem est passio hominis, sed neque certam, et determinatam habet rem, qua moueatur, uti aliae; neque ita est vehemens, ac seditiosa, quemadmodum vel amor, vel ira, aut motus similis: auertit quidem mentem, ne rem, uti est, videamus; sed rationem sibi non eripit, neque aliud, quam vel complacentiam, vel displicentiam ostendit.

II. Humor alter Laetus, alter Morosus.
Humor primo, et latissime distinguitur in Laetum, et Morosum. Alteruter inest singulis omnino hominibus, sed singulari cum discrimine graduum: unde hic boni, ille tristis, aut laetioris Humoris esse dicitur. Qui laeto est Humore, leporem, ac festiuitatem praefert, naturae suauitatem, amabilemque iucunditatem ostendit. 64
Tali Humori erecta Romae fuit Academia, Humoristarum dicta, ab hominibus doctis, humanis, et elegantibus, quorum erat cogitationes ingeniosas, ac hilares, operaque naturae pulcrae in lucem spargere, variaque rerum iucunditate animos perfundere. Quo in studio ingeniosissimorum hominum, otiosissimorumque totas aetates contritas video. Symbolum eorum fuit Nubes mari emergens, ac lenissimam in pluuiam resoluta cum Lemmate. Redit agmine dulci. Festum quoddam nuptiale dedit occasionem huic Academiae. Academici dicebantur Bell’ Humori, sicut Gallis Beaux Esprits.
Homo morosus est difficilis, improbioris naturae ductu agitur, impatiens, ac taediosus; iudicia eius, sensationes, et actiones habent aliquid falsi, et amari; unde Morositas est character, ac proprietas hominis duri, tetrici, austeri, vultu, et verbis asperi. Alter ille commodis, iucundisque est moribus.
Sal Atticus Graecorum, et Urbanitas Romanorum videtur fuisse delicatus quidam Humor, quo consuetudinem familiarem condire amabant. Urbanitate significabatur sermo, qui in verbis, et sono, et usus praeseferebat proprium quemdam gustum urbis, et sumtam e conseruatione Doctorum tacitam eruditionem; denique cui contraria fuit rusticitas.65
Quint. L. VI. Cap. III.
Inter condimenta conuersationis unum est, quod in feriis, alterum quod in ludicris iucunditatem parit; utrumque moderatur Humanitas,66
φιλανθρωπία
virtus inde dicta, quod homini mutuae consuetudinis cupido ex vero conueniat. Duo illi vitia obponuntur, unum per excessum, et dicitur Blanditia, quae suo ambitu comprehendit palpones, adulatores, et huius generis artifices; alterum vero per defectum, quod est Morositas, quam qui habent, acerbi sunt. Quapropter sicut Affabilitas amicitiam, ita Morositas odium parit. Aristoteles πᾶσι δυσχεραινόντας adpellat.

Qui Morositatis Characteres?
Morosus ille fuit, qui, quo aliquis in loco sit, interrogatus, ne pergas, inquiebat, molestus esse; ac ab aliquo salutatus haud dignum existimat contra resalutare; et cum res aliqua sibi venalis sit, ementibus, quanti vendat, nunquam eloquitur, sed quid illi daturi sint, rogat; et illis, qui honoris gratia celebritates admittunt, ait, minime fore, ut exhibeatur. Nec vero quemquam vel inuite impellentem, aut urgentem, aut pede prementem venia dignum putat; iubente amico symbolum conferri, hoc etiam argentum perire sibi conqueritur. Si in via pedem offenderit, execratur lapidem; nec ferre potest, ut quemquam diutius operiatur; idem neque cantu, neque sermonibus, neque salutatione oblectatur; nec, ut Diis vota faciat, aut supplicet, facile adduci potest.67
Theophrastus ἐν τῷ κεφ. περὶ ἀνθαδείας.
Multorum scilicet morum, atque inter se contrariorum est Homo morosus; fugit adspectum aliorum, audire detrectat compellantes, paucis eos verbis excipit, et quidem obscuris, ac aenigmaticis. Neque sibi semper placet, et alios ferat? contemnit illos; saepe sibi ipsi grauis est; dicax, irrisior, reprehendi impatiens, omnium aduersarius; quae videt, malo oculo adspicit, et in deteriorem partem interpretatur, sicut qui laborat ictero, omnia videt esse flaua. – Non pauca horum Characterum exempla ostendunt Historiae; nonnulla Zwingerus collegit. Morosum veteres Echini Hieroglyphico demonstrabant: hunc enim quaqua tractare volueris, renitentia, asperitateque horridum experiare. Eadem similitudine damnat Horatius hanc intractabilitatem.

Et Exempla?
Paucis iam dicam, quid Morosus sit; cui res nulla placet, nullus hominum satisfacit, et qui contra fere fastidit. Non ita Morosum in Oratorio Numero fuisse putemus Tullium, cui non satisfaciat ipse Demosthenes; quamquam enim hic unus eminet inter omnes in omni genere dicendi, tamen non semper impleuit aures Romani illius; ita erant auidae, et capaces, et semper aliquid immensum, infinitumque desiderarunt.68
In Oratore de seipso loquitur.
Vere morosi, et difficiles non raro sunt senes; senectutis, an morum vitio?69
Sunt homines, qui vitia senum ignorant adeo, ut ipsa senectus aliquid masculi, pulcrique habeat. Tassus firmitatem, et vigorem cuiusdam suorum Heroum laudat dicens: Nihil cani de vigore diminuerunt. Id genus hominibus conuenit, quod Anacreon de Cicada ait: τὸ δέ γῆρας ὀυ σὲ τείρει. Certe inscriptio arboris aurea poma ferentis: Nil mihi tollit hiems: pulcro illi senio conuenit.
M. Piso iracundius respuebat ineptias hominum, siue morose, ut putabatur, siue ingenuo, liberoque fastidio.70
Cic. de Claris Oratoribus.
Maior intemperies agebat non inelegantem Italorum Poetam Alexandrum Tassoni in Homerum, et Petrarcham longe maiorem, ac in alios non paucos.71
Quamuis in summo, etiam apud viros Principes esset honore, haberetque liberum, cum adire vellet, ingressum, se tamen in tabula pingi, exhiberique fecit cum ficu manu praetensa, qua ostenderet se tantum utilitatis non accepisse, quantum una ficus potest mereri.
Quid de Roussouio censendum? – Sed quid ego huc alios adfero, cum celeberrimum Lucioani Misanthropum Timonem habemus?

III. Humor omnis in Artibus vel Originalis est, vel Adsumtius.
Humor omnis tam Laetus, quam Morosus magni valde momenti est in Aestheticis, et utrumque in Originalem, et Fictum, simulatumque discerno. Morositas Originalis quamuis vitiosa sit, tamen aliquando bona dicitur, non quod re ipsa laudem a bonitate mereatur, sed quod hoc, aut illo loco, aut negotio aliquamdiu temperata sit, fracta, aut supressa. Illa si suae libertati concedatur, non raro his in Artibus obibit vicem Enthusiasmi, eam artifici vim, et characterem dabit, qui ad opus susceptum necessarius est; suggeret aptas cogitationes, ostendet imagines, faciet indignatio versum. Saepe sit, ut homo praeter hanc suam Morositatem non aliam habeat auxiliatricem Musam. Quam solicita, quam anxia est Horatii Morositas, dum amicus eius Virgilius Athenas nauigat! omnia illi adparent periculosiora, quam reuera sint; et hoc ex Humore detestatur illius audaciam, qui truci pelago primus commisit ratem, nec timuit praecipitem, Africum decertantem Aquilonibus, nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti. – Homo Morosus si suam seueritatem in rebus minoribus contineat, eamque quocunque demum modo ostendat, oblectat, tametsi nihil pensi habeat, seu placeat, seu displiceat.
Maior Morosi, et Morositatis pulcritudo est in apta ingrati huius characteris imitatione; haec illa Simulata est Morositas, habetque locum in omnibus Artibus, Pictoria quoque, et Chalcographia, et Sculptoria; ostenditur voce, scripto, gestu, actione. Hudibras, Ralph, Sidrophel, et alii eadem cum Morositate sunt ab Hogartho efformati, qua fuerant a Butlero descripti. Ast nuspiam adparet gratius, quam in theatro Comico, si Humorum diuersorum Color, et τόνος iudiciis, sermonibus, actionibusque personarum tribuatur.72
τόνος terminus technikus primum apud Pictores; hi enim posteaquam lumen, et umbram inuenerunt, differentia colorum alterna vice sese excitante, adiectus est deinde splendor alius hic, quam lumen; quem quia inter hoc, et umbram esset, appellauerunt tonon. Est iam hoc nomen ad alias quoque Artes traductum.
Tum enim ex hac contrariorum oppositione necesse est actionem fieri maxime spectabilem. Placet magnopere similis Morositas, tum quia ipsum Originale clarius reddit, quam nos potuerimus aduertere; tum quod ipsa imitatio habet in se aliquid, quo blandiatur cordidus.

IV. Uterque est valde Coloratus, et Aestheticus
Illud in genere de Humore possum dicere, quod et Originarius, et Fictitius sensus nostros excitet. Cum enim communia, et quotidiana displiceant, Singulare illud, quod in uno quoque Humore spectatur, admonet sensum, et animum prouocat. Nunquam obseruamus adtentius hominem, quam cum in suo, vel alieno Humore spectandum se praebet; totum fere, quod ille ad nos delectandos, et erudiendos adfert, in Morositate, vel Laetitia constat. Meliores hominis Morosi Characteres Longinus in Hyperide proponit, Oratore non ignobili. Sunt in eo urbanitates incredibiles, laeti sales, excelsa generositas, aptae ironiae, scommata non illepida, neque tam effrena, quam illa veterum Atticorum, sed ad manus posita. Extenuare rem aptissime dicendo potest; multum inest salis Comici, lusus eius certe pugnunt, nec licet, ut vere dicam, leporem eius imitando adsequi. Natus videtur ad misericordiam, uberrimus est ad fabulandum, et in flexu cursus adhuc ita integer, ut molliter spirans finire cursum possit.73
Longinus, et Caussinus. Cicerone arbitro suauitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non egregius? Quintilianus autem dicit: Dulcis imprimis, et acutus Hyperides, sed minoribus caussis, non dixerim utilior, magis par. – Orationes illius, quas LVII. genuinas esse aiunt Critici, passim ingentibus praeconiis extolluntur; Longinus si non praestantiores, plures tamen virtutes habere contendit, quam Demosthenis.
Scriptorum, et aliorum Artificum Morositas non est semper ingenuina. Qui vere, et natura sua est Morosus, talis erit absque omni conatu in omnibus suis operibus: non potest non se insinuare tetricus ille character. Si quis autem Humoris alterius aemulus Morositatem alienam velit proponere, laborare debet, ut quam adsumsit personam, dextre sustineat, et nulla omnino in re a moribus illius discedat. Swift, et La Fontaine vere Morosi fuisse dicuntur; hanc illorum indolem loquuntur libri. Addison laetiore fuit Humore; sed tamen Morositatem aliorum rite nouerat aemulari. Arbuthnot nihil seueritatis habuisse creditur in moribus, opere tamen longe apud alios Morosior. Quid Germanorum Rabener? – Primum hoc genus, quod risum vel maxime mouet, est Morosum. Me quidem, possum dicere cum Tullio, valde illa mouent stomachosa, et quasi submorosa Ridicula, non cum a Moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur; in quo, ut mihi videtur, perfalsum illud est apud Naeuium; Quid ploras pater? Mirum, ni cantem. Condemnatus sum. – Sed aliorum dicta, factaue simulamur; ut est apud illos, et multo plures scriptores.

V. An aliqua Morositas Nationalis?
Est aliqua Morositas Nationalis; cui potissimum in Europa conueniat, dicere non est meum. Angli sunt primi, qui Morositatis Characterem adtentius obseruarunt, et nouo nomine notauerunt. Morositas habet aliquis fellis, et splenis; alii tamen sunt Morosi, alii Splenetici. Morositas non nunquam cum sanguine trahitur, et quod de Natione dixi, hoc in quibusdam Familiis obseruatum est.

Caput Septimum. Schemata.

I. Quid Schemata?
Schemata quoque Colores sunt nostrarum Artium; Figuras dicunt Latini. Utar ego quoque hoc verbo, sed longe latius, quam Poetae, vel Oratores: apud hos enim Figurae sunt in illa Orationis conformatione, quae a communi, et primum se offerentre ratione est remota; mihi Figura non solum sermonis, sed etiam Gestuum, ac Motuum, Corporique Color est, ornamentum, ac lumen. Quid igitur statuemus? in genere rei cuiusdam formam, et habitum significat, atque hoc intellectu nihil non figuratum est. Cum loquimur, cum sedemus, cum incedimus, cum respicimus, cum opus aliquod agimus, aut exhibemus, sine figura esse non possumus. Ast non hic qualemcunque Formam postulamus. Poetae, ac Rhetores praecipere solent, variandas esse Figuras vitandae similitudinis gratia; ne quis videlicet in eosdem casus, et tempora, aut numeros, aut etiam pedes continuo, aut certe nimium frequenter incurrat. Hoc uniuersim in Musica, in Arte saltandi, et per omnes Artes Sensitiuas faciendum est, ut vulgaris, et simplex rerum species cum ratione mutetur. Ergo Schema, seu Figura, sit arte aliqua nota Forma.74
Quint. L. IX.

II. Quam late patent hi Colores?
Si quis Nouitatem, Mirabilitatem, aliosque Colores hactenus ordine propositos Figurarum nomine velit comprehendere, non ero inuitus. Ego hoc titulo illos tantum Colores censeo, qui ab externa partium positione, configurationeque Lucem etiam non mediocrem adsumsunt, neque adhuc commemorati sunt. Multas eiusmodi Luces, Schemata inquam, in Poesi, et Eloquentia videmus; at cum illa in verbis duntaxat, et sententiis sistant, neque fines Artium disertissimarum possint egredi, eorum ego nomenclator esse nolo; adferam illa, quibus alii etiam magistri, et artifices uti possunt.
Figurae omnes, quae quidem sunt in artificiis, originem ducunt a Cogitationibus Aestheticis; deinde autem consistunt in earum signis, et expressionibus sensibilibus: natura enim prius est concipere animo res, quam enuntiare, aut quocunque tandem modo exhibere.75
Ait Quint.
Cogitationum imaginem, et repraesentationem tractant omnes Artes politiores; aliae transitorio, succedaneoque modo; per verba quidem Poetica, et Oratoria; per voces non articulatas Musica; per Motus, et Gestus Saltatoria; aliae permanenter per res, et corpora solida, vel plana, uti Pictura, Statuaria, Architectura, et Ars Hortensis.

III. Schemata sunt duplicis generis.
In omnibus harum Artium operibus, et exemplis possunt esse Figurae duplicis generis; vel tales nimirum, quas ipsa res producit, et suapte natura secum fert, oculoque tantum artificus opus est, ut videat; et dexteritate, solertiaque, ut aemulando exprimat; vel certe sunt eiusmodi, quas ingenium illius creauit, et ex secunda phantasiae suae regione produxit: illas possumus dicere Naturales, hac vero Artificiales. Schemata omnia, praesertim Artificiosa, sunt totidem Colores, quibus opera nostrarum Artium illustrantur; immo quod pratis flores, scenae, et foro tabulae, statuae, atque insignia; quod vestis corpori, Regum coronis margaritae; quod stellae coelo, hoc rebus nostris sunt Schemata. Quanta lux ex illis Didonis verbis spargitur, quae iactauerat in Aeneae abitu: Ferte cito flammas, date vela, impellite remos! diuersi sensus – abrupta verba – furorem Reginae oculis, sensibusque nostris omnibus lucidissime, vehementissimeque subiciunt. - - Sed quaenam sint Schemata, quae Figurae, habitusque magis illustres, et pro omnibus Artibus, dicendum mihi est.

Sectio prima.
Iconismus, seu Pictura.
76
Ἐικόνισμος apud Romanos erat verbum Publicanorum; hi enim, ut constaret tales, et tales soluisse portorium, non alios, faciem eorum, et formam descripserunt, idque adpellarunt Iconismum. V. Senecae Epist. XCV. et Lipsium. Deinde factum est nomen commune, quale fuit multo ante apud Graecos.

Color iste
Pictura Personas, Res veras, fictasque verbis, aliisque ceterarum Artium signis exhibet, et quid quid adprehendit, suis cum adtributis, et proprietatibus plena in Luce, atque ante oculos, auresque deponit, ut hominem velut ad theatrum euocet, eumque extra se constituat. Figura talis a varietate materiae alia, et alia nomina fortitur; reipsa enim

I. Exhibet Hominem.
Primo exhibet hominem, verum, aut imaginarium in forma sui corporis, animi, et fortunae; atque ita Effigies, vel Ethopoeia dicitur. Vidi, aut vidisse me puto. Iacebat supra saxum terribilis moles, ad membrorum humanorum distincta figuram, sola magnitudo vetabat pro cadauere haberi. Tarde igitur accessimus, diuque, siue monstrum hoc esset, siue Deorum aliquid, manus non admouebamus. Caput adhuc non violatos, modo crines, sed et vultus seruabat, ferox barba procumbebat in pectus, et e genis utrinque cum pari miscebatur caesariae. Quid crura, quid lacerti, quid metarum instar pedes? – Signum probe effictum cogitabam, si hoc artifex figurauit; sin naturae opus est, unde iam imbecilli, unde homunciones a magnitudine illa excidimus? Mox stupore, ut soler, dilabente primus iniecta manu ausus sum, quid hoc esset, experiri. Sed quodcunque ad contactum peruenit, video in puluerem residere. Et hinc facta cunctantibus fides, verum esse corpus humanum.77
Barclaius in Argenide.
Verius hoc est simulacrum, quod pictor aliquis nescio quis, sed humano fere maior artifex condidit. Erat in tabula Infans, qui unus omnium hominum formas vinceret, iacebatque in praesepi. Lineae, colores, et omnia tam viuida, tam elegantia, tam gratiosa, ut meos intuentis sensus raperet, amoresque. Coelesti quadam luce radiare mihi visus est, sensique dulcedinem ex ore, ex oculis, ex fronte, totoque ex puero promanare, et amaenitatem, natiuamque gratiam humana maiorem in toto illius corpore esse depositam. Erat
Phoebea face purior Puellus,
Astris clarior omnibus Puellus,
Formis omnibus, elegantiisque,
Rebus omnibus, omnibusque, quotquot
Sunt usquam, fueruntque, eruntque pulcris
Unus pulcrior omnibus Puellus.


II. Bestias.
Bestiae quoque, monstra, prodigiaque omnia hoc eodem Colore possunt sensibus subiici. Leonem videamus, quem ad terrorem animantium videtur produxisse natura. Cernis, ut flammeo colore accenditur? ut superbe gradiatur, ut vasta se corporis mole efferens prae se despicit omnia? quantum, et quam vegetum in hoc pondere robur? quanta in robore alacritas, quantus in membris animosi spiritus vigor dominatur? Caput illi amplum, maiestatem ferae praesefert; magni, et lucentes oculi villosa inter supercilia scintillant, colla, et armos vestiunt effusae iubae; spirat vis magna laterum, maior pectoris firmitas ostenditur, maximus oris terror saeuit, qui totus est immani dentium rictu septus. Quid genua? quid tibiarum compages? quid neruorum densitas? quid ungues, ex quibus solis leonem possis agnoscere? omnia praeter rugitum illius, quo ferae, siluaeque contremiscunt, scientissime possunt exprimere nostri artifices. Quid si fato signo se ad pugnam accingat? primum longam, immanemque caudam explicat, seque diuerberat, spargit ignes ab oculis, profundissimam oris voraginem aperit, hoc cauda adterit, illos pedibus sternit, aliorum artus trementes cruentis faucibus faedissima laceratione populatur.78
Coloratius est illud, quod Caussinus de Monocerote refert.
Exempla alia apud Oratores, et Poetas, Pictores, et Chalcographos, et apud alios insignes auctores sunt quaerenda.

III. Res omnes.
Denique Tempus, et Locus, Regiones, et Urbes, Resque uniuersae Coloribus huius Schematis veniunt in sensus. Auroram clare surgentem scribrius spectauimus, tamen etiam in ipsa sui pictura nescio quid iucunditatis adfert. Ubi primum depulsis, dissipatisque tenebris decessit exorienti luci caligo nocturna, exorta pariter Aurora est, at longe formosior, comtiorque, quam quae vulgo a Poetis comitur, vel a Pictoribus exprimi penicillo solet. Colorum in aethere innumerabilium varietatem admirandam expandit, radiisque solaribus sic temperauit, ut tristiorum umbrae floridiorum splendorem accenderent, horumque fulgorem aureum illorum purpura excitaret, et aliorum flammam rutilantem, aliorum ceruleum dilutius suauissime castigaret; itaque alii in alios abirent, fluerent, euanescerent, ut nihil gratius spectari queat, nihil adumbrari magnificentius.79
Franciscus Pomey.
Scyllam, et Charybdim nunquam vidi; si tamen Iconismum eius contempler, non mediocriter inhorresco. Proximum Italiae promontorium Rhegium dicitur, ideo, quod Graece abrupta hoc nomine pronunciantur. Nec mirum, si fabulosa est loci huius antiquitas, in quem res tot coiere mirae. Primum, quod nusquam alias tam torrens fretum, nec solum citato impetu, verum etiam saeuo, neque experientibus modo terribile, verum etiam procul visentibus. Undarum porro inter se concurrentium tanta pugna est, ut alias veluti terga dantes vorticibus in imum desidere, alias quasi victrices in sublime ferri videas. Neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi et humoris nutrimentis aleretur. Hinc igitur fabulae Scyllam, et Charybdim peperere; hinc latratus auditos, hinc monstri credita simulacra, dum nauigantes magnis vorticibus pelagi desidentis exterriti latrare putant undas, quas sorbentis aestus vorago collidit.80
Iustinus Lib. IV. – Quomodo haec Maro depingit Aeneidos tertio?

IV. Viuacitas huius Coloris.
Huius generis Iconismos recte ordinatos multum efficacitatis habere in sensum humanum persuaderi nobis omnibus non opinione solum, sed etiam ad veritatem plane volo. Hic enim non narrantur res, non adferuntur ad aures, sed quodammodo depinguntur, et ad euidentiam ostenduntur.81
Vid. Quint. Lib. VIII. Cap. III. n. V.
Quis autem nesciat, profundius penetrare, agereque illa, quae oculis accipimus, quam quae ceterorum sensuum ministerio cognuscuntur?82
Segnius irritant animos demissa per aures,
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus.

Fabulam Sirenum cum illa de Gorgonibus comparemus. Mulcebant illae quidem nauigantes carminibus suis, suauiterque blandiendo aliquamdiu detinebant. Res ipsa tamen mora quadam opus habebat, licebatque interea praeteruehi, vel aures ad dulcia pericula obturare. At illa Gorgonum pulcritudo, ut quae violentissima esset, et partibus animae praecipue sauciabilibus obseruaretur, statim adtonitos, mutosque reddebat adspicientes, et sicuti ferunt historiae, illico in lapides commutabant. Caussam ultimam rei totius non aliam esse dico, quam quod verba sint alata, auolent, et euanescant una cum eo, quod adtulerunt; eorum autem, quae videntur, delectatio semper adsit, et specatorem ad se prorsus adducat.83
Lucianus de Domo; et Herodotus Lib. I.
Optimus ad animos, cordaque hominum aditus est per oculos. Eapropter Litterae Amaeniores sociarum Artium morem imitantur, suamque rem sic proponunt, quasi ante ora, oculosque nostros ageretur; et nos non lectores, sed spectatores faciunt; seipsos occultant, ac ubi fieri potest, tanquam in dramate, per alienas personas loquuntur. Ista fecisse Thucydidem obseruat Plutarchus sermone de gloria Athenensium; ille enim non scribit, sed pingit, eumque in illis motum excitat, quem testes oculati, ac praesentes sentire debent. – Pictura omnis ut rite peragatur, dabo regulas.

V. Regulae.
Primo Rei verae Veritas; si autem fabulosum est argumentum, Verisimilitudo sit Regula. De qua cum alibi prolixius sit actum, satis est hic admonuisse.
Secundo habeatur ratio Characteris. Hoc in artificio felix est Tacitus; nulla pars apud eum est oriosa, aut manca. Viuacior apud Anglos Shakespear; Ossianum praerogatiua characterum potissimum commendat. Ab his si conuertamur ad Poetas alios, videbimus aliquos aestu Phantasiae rapi in contradictiones;84
Interea magno misceri murmure pontum.
Emissianique hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis: grauiter commotus, et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda.

Aen. I.
alios non satis conuenienter cauere;85
Ille accepto vulnere fugit; sed fugiens post se reliquit vitam. Il. XI.
alios cum ratione furere, et insanire.86
Videri potest Drydenii Cleopatra, quibus illa verbis viperam sinui admouendam adloquatur in Actu V.
Tertio signa, et Colores ideis mentis, et materiae congruant; proinde nec sint inferiores argumento ipso, neque supra modum excedant. Infra dignitatem Iouis mihi esse videtur, sic eum iratum facere, ut ambas buccas inflet, et dicat non amplius se tam facilem fore, votis ut praebeat aurem.87
Talem apud Horatium cernimus Lib. I. Serm. I.
In obpositum vitium facilius incurrunt Scriptores, artificesque viuacioris indolis, remque longe magnificentiorem faciunt, quam sit.
Quarto res principalis maxima in Luce collocetur. Equestris statua medio in foro erigitur, ut circum undique pateat ad spectaculum. Nominatissimum illud Veneris signum, ad quod videndum multi ex tota Graecia Gnidum nauigabant, stabat in medio templi. Ipsum etiam templum sic fuit aedificatum, ut totum aperiri potuerit, quo Deae effigies omni ex parte conspiceretur.88
Vid. Plin. Lib. XXXVI. Cap. V. Et Luciani Amores.
Pictores personam, de qua est historia, eo in loco constituunt, et distinguunt, quo maxime potest videri. At nuspiam est frequentior usus huius regulae, quam apud Scriptores. Quid est, ait Dominus ad Iudaeos per Ezechielem, Quid est, quod inter vos parabolam vertitis in prouerbium in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uuam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? Vide quo in lumine, et quales per colores ponatur commune illud dictum?89
Ezech. Cap. XVIII.
Denique res tota sic exhibeatur, ut spectatores claram, et viuacem illius effigiem absque labore possint concipere, intuerique. Qua de caussa partes inutiles, et minutae resecandae; in necessariis, tametsi forte sint tenues, rara erit diligentia nimia: fit enim crebrius, ut articulus aliquis, et portio non magna multo maiorem fortitudinem addat, quam anxia multarum, sed inutilium pictura.

Sectio secunda.
Persona.

I. Quid hoc sit, explicatur.
Commune est bonis Artibus, neque minus frequens ad illustrationem adiumentum, Homines vita functos tamquam praesentes, spirantesque sistere, bestiis sermonem, rebus multis, ac sensus expertibus vitam, personamque adcommodare: hoc suo nomine Prosopoeia est, personatio, persona. Audax certe Figura, ea praesertim parte, qua res inanimes sensu vitali animamus, eisque personam tribuimus. Occisus est a Milone P. Clodius homo nefarius: Non est humano consilio, nec mediocri quidem Deorum immortalium cure res illa perfecta, ait Tullius; religiones ipsae, - quae illam belluam cadere viderunt, commouisse se videntur, et ius in eo suum retinuisse. Vos enim iam Albani tumuli, atque luci, vos, inquam, imploro, atque obtestor; vosque Albanorum obrutae arae, sacrorum Populi Romani sociae, et aequales, quas ille praeceps amentia caesis, prostratisque sanctissimis lucis, substructionum insanis molibus oppresserat: vestrae tum arae, vestrae religiones vigerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari sancte Iupiter, cuius ille lacus, nemora, finesque saepe omni – scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos apruistis! vobis illae, vobis vestro in conspectu ferae, sed iustae tamen, et debitae poenae solutae sunt.90
In Oratione pro Milone.

II. Vi Naturae ad eam impellimur.
Non peragitur hoc Schema absque peculiari spiritu, instinctuque Naturae; hac enim agente fieri certissime teneo, quod rebus non animatis sensum tribuamus, dum prodigioso hoc subsidio opus nobis est ad exsatiandum animi adpetitum leniendam. Siquis est animi dolor, nititur erumpere, seque per dialogismum conquerentis hominis effundere: unde in Tragoedis scenae, si dicere licet, monoprosopeae. At quandum vehementiores sunt motus, per solitariam id genus sermocinationem, et querelam componi nequit, alienam opem anxie solicitat; et, si desit, qui opituletur homo, ad res sensu carentes conuertimur, vitam illis adcommodamus, et de sortis acerbitate lamentando querimur, opem, et misericordiam implorantes. Pia illa apud Euripidem Alcestis, quae se ad mortem pro viro obtulit, cum iam in calamitatem incidisset: O sol, inquiebat, luxque diurna, coelestesque rotatae celeri turbine nubes! O tellus! O atria! thalami O geniales patriae Iolci! - - Quasi his omnibus sensus miserandi inesset. Non aliter Philoctetes ad rupes, et saxa gemit, queriturque vulneris sui acerbitatem. – Bionis morti ingemiscunt saltus, et nemora, flores, fluuii, aues, et greges;91
Lege illius epitaphium, quod Moschus Poeta bucolicus scripsit.
nihilque est, quod ille non credat dolore grauissimo commoueri. –
Daphni tuum poenos etiam ingemuisse leones
Interitum, montesque feri, siuaeque loquuntur.92
Virgil. Ecl. V.

Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Menalus, et gelidi fleuerunt saxa Lycaei.93
Virgil. Ecl. V.

In omnibus rudioris quoque aetatis artificibus tam certa videmus huius Schematis argumenta, ut dubium esse non possit, ad illud nos vi naturae impelli. Quid aliud est, quod veteres suam Patriam, siue illam defererent, seu reuiserent, salutare, oscularique consueuerint? Agamemnonem apud Aeschylum, Philoctetem apud Sophoclem, Ulyssem apud Homerum istud officii, seu potius pietatis genus facientem intueor. Quid est, quod Timorem insensibilibus tribuamus? Polyphemus, monstrum illud horrendum, ut Aeneam sensit fugam accelerasse, clamorem immensum sustulit, quo pontus, et omnes
Intremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae, curuisque immugiit Aetna cauernis.94
Aen. III.

Non aliter Gaudium, aliasque nostrorum animorum adfectiones, et sensus diuidimus in res, quibus vita nulla est. Nolo esse prodigus exemplorum, ne in doctrinam adeo illustrem videar lucem, coloremque inutilem velle ultro adferre.
Ex illa Naturae vi, traditaque nobis potestate sit, quod ad maiorem de rebus sensum concipiendum inanima traducamus in vitam, eisque personas impertiamur, quales esse nouimus Aestatem, Religionem, Famem, Auroram, Paupertatem, Asiam, Europeam, Montes, Architecturam, Honorem, Iracundiam, Iuuentutem, Fidem, - - quae omnia in Poesi, in Pictura, Chalcographia, et Statuaria ita sunt personata, ut inuentorum varietas per Gustum exercitatum internosci possit. Finge animo Schema hoc, colorem istum tam praeclarum, et frequentem, tamque natiuum deesse Bellis Artibus, et magno illas lumine, ornatuque spoliatas, et limite longe arctiori constrictas experiere. Saepe nos necessitas ad vitam, personamque rebus imponendam cogit.

III. Quae obseruanda?
Exempla, quae adtuli, videntur esse perfecta omni ex parte; at non omnia, quae fiunt, aut fieri possunt ab artificibus, substinent, si ad arbitratum Boni Gustus reuocetur. Iudicio illius delicatiore nouimus, Personam non in omni animi perturbatione posse creari. Adfectus enim illi, qui sunt valde tumultuosi, ac vehementes, hominemque raptant, aut anxie constringunt, minus idonei esse videntur ad animandam Lunam, aliasque res sensus expertes; boni siquidem, malique magnitudo, ac vehementia vel ita perturbat animum, ut mens sibi non constet; vel penitus obruit, ut auxilium circumspicere non possit. Ab eodem Gustu istud quoque habemus; Prosopopoeiam omnem suos intra terminos conseruandam; ut non alia de caussa, quam quia necesse est, producatur; aut ad satiandum cordis adfectum adcommodetur – Complectar breuiter leges alias, quas hac in Luce obseruari non erit abs re. Parca sit haec Figura; neque unquam rerum humilium, aut vilium persona, nisi forte rarissime in theatrum Artium pulcerrimarum compareat. Video apud Thomsonum quatuor anni tempestates non incongrue animari; ventis quoque, pluuiae, rori, et adamanti personas dari; at si ad omnem passum, et obtutum, hic quidem Poculum, et Diligentia; ibi Frons, et Fenestra; rursum isthic Ianua, et Manus dextra, et alias puta exilitates, adscititia in forma, vitaque peregrina adducantur, Colorem, elegantiamque fieri non puto.

Sectio tertia.
Hyperbole.

I. Natura huius Coloris.
Hyperbole ad veritatem augendam, vel diminuendam adsumitur; est autem in usu vulgo quoque, et inter ineruditos, est apud rusticos: videlicet quod natura est omnibus augendi res, vel imminuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.95
Quintil. Lib. VII.
Haec Figura dum conspicitur, in admirationem, et stuporem nos erigit, simulque sua luce admonet, maiorem esse rem, aut minorem, quam obiicitur. Placent nobis eiusmodi artifices, qui specioso hoc Colore ita nouerunt uti, ut modum non excedant; est enim opus naturae, praesertim phantasiae igneae.

II. Lucidior est Hyperbole, quae rem auget.
Ceterum lucidior, et amaenior est Figura, quae rem adtollit, quam illa, quae deprimit, propterea, quod parua quae sunt, animum, et imaginationem coarctent; magna vero eandem sentiendi vim amplificent, et ad formandas rerum imagines excitent. Quam angustum illud, quod Comicus quidam: Agrum habuit minorem epistula Laconica. Hoc sane fidem excedit; quia tamen ridiculi gratia adfertur, credulitatem aliquam facit: tum enim, cum laetamur, risus locum adfectus tenet. Bene meus illa Fabius: peruenit haec res frequentissime ad risum; qui si captatus est, urbanitatis; sin aliter, stultitiae nomen adsequitur.
Fortius est illud eminentis superiectionis Schema, quod rem copiosus exagerat; ut illud Oraculi Diuini: Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum; faciamque semen tuum sicut puluerem terrae; si quis potest hominum numerare puluerem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.96
Gen. XIII.
Dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis
Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
Erigit alternos, et sidera verberat unda.97
Aen. III.

Polyphemus ipse arduus altaque pulsat sidera. Horrificis tonat Aetna ruinis,
Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem
Turbine fumantem piceo, et candente fauilla,
Adtollitque globos flammarum, et sidera lambit.98
Ibid.


III. Quis hic modus seruandus?
At hoc item in artificio mensuram seuare est necesse. Quamuis enim est omnis Hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum; nec alia magis via in κακοξηλίαν itur.99
Quintil.
Neque rem frequentem, et consuetudinariam recte illustrat Hyperbole, neque tristitiam, et similes adfectus semper apte exprimet: sed leges in uniuersum valituras hoc loco praesribi non posse reor. Modum seruandum esse nemo dubitat; sed qui illius fines? Longinus praeclara similitudine ostendit nimias Hyperbolas tales esse, quales sunt nerui in arcu vehementer intenso, qui si sagittam emittant, ultra scopum auferent. Qui placet, Camillam virginem tanta fuisse pedum velocitate, tam incredibili lauitate, ut ventos praeuerteret, nec summas aristas laederet, nec fluctus tangeret?
Illa vel intactae segetis per summa volaret
Gramina, nec cursu teneras laesisset aristas,
Vel mare medium fluctu suspensa tumenti
Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.100
Aen. VII.

Naso certe temperatius ait Atalantam Scythica non secius ira sagitta visam esse Hippomeni; ita currebat, ut celeri pede summam tantum arenam libauerit. Si agrum Cypri Tamasenum adeas, spectesque pernicitatem utriusque adolescentis,
Posse putes illos sicco freta radere passu,
Et segetis canae stantes percurrere aristas.101
Lib. X. Metam.

Crescit interdum Hyperbole alia super addita, uti in exemplo nunc adposito; aut cum Antonium dicitur, experiri possumus: Quae Charybdis tam vorax? Charybdim dico? quae si fuit, fuit animal unum. Oceanus medius fidius vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse.102
Philip. II.
Exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse sibi videtur Fabius apud principem Lyricorum Pindarum. Ille nempe Herculis impetum aduersus Meropas, qui in insula Cii dicuntur habitasse, non igni, nec ventis, nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse; ut illa minora, hoc par esset. Quod imitatus Cicero illa composuit in Verrem. Versabatur in Sicilia longo interuallo, non Dionysius ille, nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos, et crudeles tyrannos) sed nouum quoddam monstrum ex vetere illa immanitate, quae in iisdem versata locis dicitur. Non enim Charybdim tam infestam, neque Scyllam nauibus, quam istum in eodem freto fuisse arbitror.103
Orat. V.
Haec si forte verbis quibusdam temperata, et ad aliquam veri adfinitatem traduci posse videntur, illud certe, quod Balzacus de quodam non simulate, sed fideliter, grauiterque profert, nullo modo effugerit notam: Cretici vini tantum illi adfluit, quo se media Anglia inebriet; reconditum in eius cellis, quantum regioni toti potandae sufficeret; in tota felice Arabia minus odorum, quam in eius conclaui spirat; odoratis gelsemini, citriique floris aquis ita perfluere omnia dicit, ut ex eo diluuio non herus, non familia, nisi natatu, possint euadere - - -. Piget referre plurima hinc orta vitia, tum praesertim minime sunt obscura, et ignota. Quaedam usu ipso asperitatem amiserunt, ut cum Homerus Nireum dicit ipsam Pulcritudinem; et Martialis Zoilum non vitiosum hominem, sed vitium. Ita cum Graecis, et Latinis loquimur: niue candidior, ventis ocyor. Monere satis est, mentiri Hyperbolem, sed non ita, ut mendacio fallere possit; et in hoc illam extendi, ut, ad verum mendacio perueniat.
Scriptores circumductu aliquo possunt praeparare suos lectores, ut non offendantur, sed verosimile agnoscant, quod a vero maxime dissidet. Sic persuadet Homerus, verticem magni montis a Polyphemo fuisse auulsum. Iam enim narrauerat antea Neptuno patre hoc monstrum esse genitum; non homini humano, sed siluoso cacumini similem, qui grandi arboris trunco pro scipione uteretur, atque ita fortem, ut saxo praegrandi aditum speluncae munierit; et alia multo maiora praemiserat, ut mirandum non magnopere sit, verticem montis ab eo potuisse reuelli.104
Vide alia Odys. Lib. IX.
Non ita Horatius, dum suum carmen hoc modo orditur: Iam pauca aratro iugera regiae moles relinquent; tantus in aedificando luxus est.105
Lib. II. Od. XV.

IV. Quis Usus Schematum?
Satis multa de Schematibus; nunc de usu eorum pauca adnotanda veniunt. Omnis prope Bellarum Artium materia patiens est Coloris, ac Figurarum, sed non omnis Figura congruit omni loco. Plura iam praecepta sparsim, et in specie protuli; illud in genere debeo admonere: sicut opportune positae Figurae exornant artificium, ita cum immodice petuntur, aut loco non suo sint, deformant. Vitium in iis maxime artificibus obseruamus, qui summi esse nituntur, et placere quaerunt ultra modestiam. Adeamus ad Epitaphium Adonidis, quod Bion auctor cetera natiuus, construxerat: Ah ah Venus! lamentatur Amores. Amisit pulcrum illum virum, unaque sacram formam amisit. Nam dum vixit Adonis, Veneri praeclara forma fuit; mortua autem cum Adonide est forma Veneris. Hei, hei! – Aptissime. Nunc quod sequitur: Montes omnes, et quercus dicunt: Ah Adoni! amplius est. Montibus enim, et arboribus, ceterisque rebus sensu carentibus vitam dare facili negotio possumus; sermonem dare maioris est audaciae. Et fluuii deflent luctum Veneris, et fontes Adonidem in montibus deplorant; flores autem prae dolore rubefiunt; Venus vero per omnes colles, et per urbes flebiliter canit. Ah, ah Venus! periit pulcer Adonis. – Tantum lacrimarum effudit Venus, quantum sanguinis Adonis. Haec, et alia doloris incrementa dum singulatim accipio, placere debent. Quis si elegiam tot rerum insensibilium, quot hic lamentantur, uno quasi tempore audias, et rem totam in luctu insolito videas? Adcumulatio, densitasque tantarum Hyperbolarum Gustui meo magna esse videtur. – Sciendum est ubique, quid, et quantum quisque locus, persona, tempus, et argumentum postulet.

Caput Octauum. Qua ratione Lux, et Colores dispensandi?

Exposui potiores rerum Colores, qui Lucem in Artes nostras egregiam, decoramque solent spargere, ac earum Aesthesim fortius intendere. Quemadmodum homines melioris originis, ita Artes Humanitatis auersantur tenebras, propterea, quod harum natura Lucem, Coloresque desideret, ut sua sensibus nostris artificia aubiiciant. Quae sunt in tenebris, tametsi vicina nobis sint, vel non sentientur adesse, vel remotiora esse putantur, atque illa, quae colore aliquo imbuta, collustrataque cernimus. Idcirco Pictoria quod ab oculis magis alienum esse cupit, umbris rite circumfundit; alia vero, quae sensibus patere debent, viuacibus Coloribus distinguit: unde licet arguere, Sensibilitatem nostrarum Artium a Luce, et Coloribus repetendam esse.
Quando me in hunc locum deduxit Oratio, dicendum est, quomodo Lux, et Umbra temperari, et qua ratione Colores in Artificiis dispensari debeant? Boni sensus, magni iudicii, et exquisiti Gustus hoc opus est, cui loco, et rei maior, minorue Lux, aut Umbra conueniat? quando, et qui Colores, et quam fortes, aut debiles – sint inducendi? Sunt, qui splendescere volunt omnia, pro sano, et decoro habent, quidquid scintillet. Occultant alii sensus suorum operum, et hinc gratiam sperant, si artificium fuerit obscurius, si sententia pependerit, et audienti, spectantique suspicionem sui fecerit. Magna Pulcritudinis pars hic agitur; eum in finem multa iam sparsim, suis locis dicta sunt. Nunc generales quasdam animaduersiones designabo, quae lucis instar sint et artificibus, et operum arbitris; illis, ut secundum eas operentur; his, aut earundem ductu indicent.

I. Animaduersio Prima.
Praecipua Lucis, et Colorum genera sunt duo: Austeri, et Floridi; utrumque natura, aut mixtura euenit. Ex innumeris artificium laboribus unum, alterumque designabo. Austeris profecto Coribus pictus est seu Notus ab Ouidio, seu Atlas a Marone. – Madidis Notus auolat alis,
Terribilem picea tectus caligine frontem,
Barba grauis nimbis, rorant pennaeque, sinusque.
Et qualis Atlas? En, mouet a coelo Mercurius!
Iamque volans apicem, et latera ardua cernit
Atlantis duri, coelum qui vertice fulcit;
Atlantis, cinctum assidue cui nubibus atris
Piniferum caput et vento puslatur, et imbri.
Nix humeros infusa tegit, tum flumina mento
Praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.106
Aeneid. IV.

Floridos in Aenea Colores suspexi, vereque lucidos; namque illi stellatus
iaspide fulua
Ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena
Demissa ex humeris, diues quae munera Dido
Fecerat, et tenui telas discreuerat auro.107
Ibidem.


II. Secunda.
Lux, et Color Aestheticus rei totius magnitudini, dignitatique debet adtemperari. Non omnia Artium argumenta sunt paria; hic enim parua, et magna, frequentia, et extraordinaria, fortia, et tenuia, nobilia, heroica, sublimia, et quae alia esse queunt, ad laborem, et artificium possunt adsummi. Dicatne aliquis omnia aequali Luce, et Colore imbuenda? Necesse omnino est, singula singulariter illuminare, aut obscurare; Colore placido, vel excitato, modesto, vel forti, tenui, vel duro, viuaci, aut caduco, suaui, vel aspero, quemadmodum materia postulauerit, uti. Videmus Aeneidem Virgilii coloribus magis sensiferis illustrem, quam illa sunt Bucolica, aut Georgica; Epopoeia viuacior est semper, quam imagine, et otia Anacreontica.

III. Tertia.
Res principalis, et summa habeat Colorem optimum; reliqua sint in Luce inferiori. Seu Color ille sit nitidus, seu durus, seu mediocris, quem sibi materia prima deposcit, ille est optimus, et decorus. Inde Lux, et Colores ad alias eiusdem operis partes rata cum proportione erunt distribuendi. Exemplis faciam totum hoc, quod aiebam, luculentius. Sunt duo Heroes, tota retro antiquitate celebratissimi, Hercules, et Achilles suis coloribus illustrandi, ille per Pictoriam, hic autem per Poesim. Artifex in pingendo egregius Herculem facit magna membrorum mole, viriumque firmitate, ac robore corporis, toruum, asperum, et villosum, leonis exuuiis indutum, cetera nudum, et dextram claua armatum. Haec omnia non hilarem, non suauem, non nitidum colorem postulant. Crudis lineamentis, et coloribus erat depingendus. Non mediocriter peccaret auctor, si vel formidabilem viri imaginem floridis, laetisque coloribus aspergeret, vel secundarias picturae partes eadem plane colorum ratione, qua ipsum Herculem, perficeret. Color ille herois, quamuis non nitidus, debet esse maior ceteris, ut quemadmodum ipse Hercules, sic eius colores aliis praeluceant, et dominentur. - - Transeamus ad Achillem. Pro quam magnificus, quam splendidus! unus ille fortitudinem Aiacis, Diomedis constantiam, Ulyssis animositatem possidet; characteres alii tametsi nobiles, ac lucidi, si huc conferantur, obscurari incipient. Hector ipse bellator incredibilis ea tantum de caussa producitur, ut Achillis gloria illustretur. Agamemnon, Menelaus, Nestor, Aiaces, Diomedes - - magni sunt, sed his omnibus excellentior Achilles. Qua hunc parte Ilias exhibet, prodit viuacior, coelum, et terra pro hoc uno mouetur; Poeta maximus suas hic vires, et diuinum illud ingenium consumsit, ut suos illi colores, splendoresque tribueret.

IV. Quarta.
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri; docet Horatius, ut partes operis secundariae, quo magis, vel minus accedunt ad rem principalem, hoc viuacius, aut debilius colorentur, aut obscurentur. Totam hanc regulam exhibet Gemma singularis artificii, quam Stochius refert. Achilles in ea visitur glyptice formatus a Pamphilo: haec figura capitalis est, et ideo lucidissima. Ad pedes illius proiectum videas in clypeo caput Medusae minore luce. Galea iacet remotior, et magis obumbrata; saxum, cui heros innititur, caligo tegit; atque ita cum partibus decrescunt Colores. – Quid est, quod Homerus tam magnum faciat Hectorem, tam fortem, tam clarum? quia nempe aemulus est Achillis; hic si desit, Hector videbitur maximus. – Thersites Graecorum ingrauissimus, sed loquax conuiciator eodem in exercitu, belloque versatur, quo duces, Reges, et Heroes uniuersae patriae; sed vix educitur ad theatrum Iliados, sceptro Ilysiis percutitur, et euanescit: umbram meretur turpitudo, temeritasque vilissimi hominis. Recte obuelatur, quidquid rerum, verborum, lineamentorum, positionum, motuum, aut gestuum aduersatur decori, dignitatique operis: etiam sic multa vident pictores in umbra. Cum pingeret Apelles Antigoni Regis imaginem altero lumine orbam, primus excogitauit rationem vitia condendi; obliquam namque fecit, ut, quod corpori deerat, picturae potius deesse videretur, tantumque ea in parte e facie ostendit, quam totam poterat ostendere.108
Plin. Lib. XXXV.
Nemo iam quaerat, cur Homerus taceat quaesitam, et artificio simulatam insaniam Ulyssis, qua se a communi belli necessitate liberare, et in amplexu suauissimae coniugis remanere volebat? Hoc quia magnitudini, splendorique officere potuit, erat penitus sepeliendum. Sic fieri conuenit cum illis partibus, quae rei primariae lucem detraherent: velo noctis obducantur.

V. Quinta.
Si Lux sit intendenda, obponantur Colores; peruagatissimum est verbum: Contraria iuxta se posita magis elucescunt. Color flauus, et caeruleas; ruber, et viridis; - mutuo se se illuminant. Exempla delegissem, nisi vel nota esse arbitrer, vel posse eligere, qui quaererent.

VI. Sexta.
Saepe erunt temperandi Colores; quod fit, si Austeri cum Floridis misceantur: nam etiam asperis de rebus molliter, de horridis nitide dici potest; et aliquando sic agendum, ut egit Datames fortissimus vir, maximique consilii omnium barbarorum.109
Hic pro Rege suo Artaxerxe bello persequutus est Thyum Paphlagoniae Dynastem, vinumque cepit. Postero die Thyum, hominem maximi coporis, terribilique facie, quod et niger, et capillo longo, barbaque esset promissa, optima veste texit, quam Satrapae regii gerere consueuerant; ornauitque etiam torque, et armillis aureis, ceteroque regio cultu; ipse agresti duplici amiculo circumdatus, hirtaque tunica, gerens in capite galeam venatoriam, dextera manu clauam, sinistra copulam, qua victum ante se Thyum agebat, ut si feram bestiam captam duceret. Rex magnopere delectatus est cum facto, tum ornatu. Apud Cornelium Nepotem.
Non ineleganter Ouidius componit duos illos Colores, Duros nimirum, et Floridos, ut Aetatem Auream, et Argenteam depingat. Unam ex illis Auream, quae arte politissima perfecta est, subiiciam conspectui, quo in ea Colorum antitheses, commissuras, et transitum, et totam Lucis, et Umbrae dispensationem videamus.
Aurea prima fata est Aetas, quae vindice nullo
Sponte sua sine lege fidem, rectumque colebat.
Poena, metusque aberant, nec verba minacia fixo
Aere legebantur, nec supplex turba timebant
Iudicis ora sui; sed erant sine vindice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus in liquidas pinus descenderat undas;
Nullaque mortales praeter sua littora norant;
Nondum praecipites cingebant oppida fossae:
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,
Non galeae, non ensis erant, sine militis usu
Mollia securae peragrebant otia mentes;
Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis
Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus:
Contentique cibis nullo cogente creatis,
Arbuteos faetus, montanaque fraga mora rubetis;
Et quae deciderant patula Iouis arbore glandes.
Ver erta aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat:
Nec renouatus ager grauidis canebat aristis.
Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant:
Flauaque de viridi stillabant ilice mella.

Non erit abs re hanc effigiem cum illa componere, quam Seneca Epistola prima, et nonagesima ad conspectum eiusdem felicitatis elaborauerat.

VII. Ultima.
Postremam obseruationem, quae huc faciat, proponam verbis alienis: Ornatus virilis, fortis, et sanctus sit, nec effeminatam leuitatem, nec fuco eminentem Colorem amet, sanguine, et viribus niteat. Hoc autem adeo verum est, ut cum in hac maxime parte sint vicina virtutibus vitia, etiam qui vitiis utuntur, virtutis tamen his nomen imponant.110
Quint. Lib. VII.
Magnum igitur hoc, immo magis, plus quam magnum vitium fuerit, siquis Colores omnes ingerat, rem suam picturet, ornamenta nimia, et fucum, et calamistros inducat, non secus, ac si quis athletae alicui validorum, ac vehementer robustorum purpuram induat, ac ceteris ornatibus meretriceis eum exornet, praeterea et fuco, et cerussa faciem eius oblinat. Ut enim, Dii boni, Ridiculum redderet, deformando ipsum ornatu illo!
Ocyus ista ruunt, quae sic cumulata locantur;
Maior ubi est cultus, magna ruina subest.111
Ausonius.

LIBER SECUNDUS
DE SENSIBILITATE VIVACITATIS.

Caput Primum.
Maior rerum Sensus est in eatum Viuacitate. Viuacitas habetur in Adfectionibus Animorum. Quae Natura Adfectuum?

I. Maior Artium Aesthesis est in Viuacitate.
Dixi Aesthesim Artium nostrarum esse a Luce, et Viuacitate. Quid ea Lux sit, et quibus potissimum a Coloribus oriatur, proposui. Iam dicendum est de Viuacitate. Artificia enim Poeseos, Eloquentiae, Pictoriae, Statuariae, ceterarumque Artium Vitam, et Viuacitatem debent habere, ut sint Aesthetica, Sensibilia, et Pulcra. Omnis Artifex laborat pro hominibus; curandum ergo praeprimis ipsi est, ut eam operi suo Aesthesim, Viuacitatemque imponat, quae sensum in nobis eundem, et Vitam excitet: sicut Vita nostra in motu sita est, ita earum Disciplinarum vis, et vigor in mouendis, sedandisque Animis constituitur. Quis enim nescit, maximam vim existere Oratoris in hominum mentibus vel ad iram, aut ad odium, aut dolorem incitandis, vel ab hisce iisdem permotionibus ad lenitatem, misericordiamque reuocandis?112
Quaerit Cicero Lib. I. de Oratore.
Haec virtute mouet Poesis, viuunt Artes ceterae, sentiuntur, delectant. Illa in hominibus excitat, aut componit tempestates, et in Animum, praestantissimam hominis partem, et liberum, et ad similitudinem Diuinitatis efformatum arbitratu suo dominatur. Has animorum permotiones dicimus Adfectiones, et non aliter fere se habent, quam mutationes maris, dum venti praeliantur.

II. Viuacitas est in Adfectionibus Animorum.
Artium ergo Humaniorum vita, spiritus, et Viuacitas est in Adfectibus. Adfectuum autem sedes, et fons est cor, atque animus. Propterea dico, nihil aeque necessarium esse Artificibus, et nobis omnibus, quam Doctrinam Adfectuum; Artificibus, ut Adfectus exhibere, suisque operibus vitam impertiri nouerint; nobis omnibus, qui Artium earum cultu, studioque tenemur, ut Aesthesim obseruare, et de hac rerum Varietate, Pulcritudine, aut deformitate bene sentire, ac bono cum Gustu iudicare sciamus. Nisi qui naturas hominum, vimque omnem humanitatis, caussasque eas, quibus mentes aut incitantur, aut reflectuntur, penitus perspexerit, nec sensum rerum habebit bonum, nec rem Aesthetice perficere poterit.

III. Quae Natura Adfectuum?
Porro Animus noster mouetur vel adprehensione Pulcri, et Boni, vel Turpis, et Mali repraesentatione; ad Pulcrum, et Bonum inclinamur; a Turpi, et Malo auertimur; illa adpetimus, haec auersamur; inde Adpetitus, et Auersio; quae aliquando solum sentinuntur, et in Belluis etiam habentur; aliquando cum ratione, et intelligentia coniunguntur: fieri possunt et voluntarie, et libere, nobisque tam inuitis, quam consentientibus. Simul obiecta species cuiuspiam est, quod Bonum, aut Malum videatur, ad id adipiscendum, ad hoc etiam effugiendum impellit nos ipsa natura.
Non agam contra fatuos Philosophos, apud quos vitii est loco adfici; et ex homine stipes sine sensu, ac vigore. Ethicorum est, quod facile possunt, euincere, Adfectus natura sua non esse vitiosos, inhonestos, prauos; eosque nec stirpitus euelli posse, nisi quis indolem humanam tollat, cum qua illi arctissimo, et indissociabili vinculo coniunguntur; nec si possent, debere, quia ad conseruationem hominis, ad tuendam humani generis societatem, ad virtutum denique usum veluti instrumenta dati sunt. Hoc tamen volo, ut Adfectus omnes ad honestum finem dirigantur, et ne caeco quodam impetu contra fas, et decorum nos abripiant, rationis lumine illustrentur, eiusdem legibus temperentur. Sed hoc, ut aiebam, alii doceant.
Istud mea interest monere: commotionem aliam incipere ab animo, et inde propagari per totum corpus; aliam ducere initium a corpore, et hinc peruenire ad animum: fit enim utrumque. Proinde Adfectus pertinent ad totum hominem. Videsne, ut homines animo perturbati suas in corpore agitationes, quandoque salubres, alias contra perniciosas patiantur? Noli quaerere, unde hoc accidat? Fieri nequit, ut cum animus fortiter adficitur, certae corporis partes, totusque saepe machinae habitus non impellatur, non commoueatur, non contremiscat, non constringatur adeo, ut ad extimas usque nostri partes iactationes illae propagentur, internumque corporis temperamentum quandoque vel perficiant, vel vitient. – Attamen facilius mouetur animus per sensus corporis.
Quoniam vero magna est inter Pulcra, et Turpia, inter Bona, et Mala inaequalitas, magnam etiam inter Adfectus diuersitatem existere oportet: infiniti sunt hic anfractus. Quanto maior est Pulcritudo, ad quam inclinamur; Bonitas, quam conspicimus; aut Deformitas, a qua auertimur; et Malitia, quam abhorremus; quanto inquam maior est horum repraesentatio, tanto maior, aut minor erit animorum nostrorum commotio. Quapropter generatim Adfectus vel sunt Lenes, vel Vehementes, mites, aut concitati; hi violento quodam impetu vibrantur, illi suauiter influunt; hic imperant, illi persuadent; hi ad perturbationem, illi ad beneuolentiam praevalent, et ut proxime eorum differentiam signem, illi Comodiae, hi Tragoediae sunt similes; illi Graeci ἤδικοι, hi autem παδήτικοι adpellantur: utrobique Tullius admirandus est magister; Demosthenes pene semper vehemens. Adfectus si rectam rationem excedant, totam animae oeconomiam non mediocriter perturbant. Quod quam saepe fiat, non uno exemplo docemur, si oculos ad nos ipsos, et hoc generis humani theatrum aperiamus; ut non immerito queratur Philo, veluti in arcam Noemi bestias, sic in animum nostrum Adfectus, immanes quasdam, et indomitas feras post uniuersam naturae labem esse conclusas.

IV. Necesse est hic disciplinam, et rationem Adfectuum proponere.
Cum igitur in Adfectibus sit Vita Aesthetica, necesse est in hac generali Pulcerrimarum Artium Theoria certam eorum disciplinam, rationemque proponere, qua quisque nouerit Adfectus tam in sua, quam in aliena persona tractare, eosque siue faciendos, siue patiendos habeat, suum ad finem, et Pulcritudinis scopum dirigere. Aestheticorum est utique omnem mentis aegrotationem, omnes animi adfectus obseruare, bonos, et malos distinguere, characteres singulatim tenere; quod cum recte fieri non possit, nisi sedem, originem, propagationem, naturam adfectuum, et perturbationum sciamus, hoc quoque docere muneris mei est. Artifices Bellarum Artium debent animos hominum his, et illis, uti sunt Artes, operibus excitare, et componere, perturbare, et sedare, aegre facere, et sanare; illorum est motus perturbatos, et omnes animi adfectiones signis ad sensum idoneis exponere. Sunt sui pictoribus magistri particulares, qui doceant, quomodo diuersi Adfectuum gradus, et modi sint pingendi; quo vultu, quo situ, quo gestu debeat esse Amor, Odium, Spes, Dolor, Inuidia, Gaudium - -?113
Le Brun. L’ Art de dessner les Affets -.
Dicendum est mihi pro pluribus Artibus, quae sicuti eodem ex fonte deriuantur, eundemque sibi propositum finem petunt, ita iisdem regulis generalibus debent gubernari: Possunt praecepta quaedam dari ad pertractandos animos hominum, eorumque motus exponendos; cum enim tantam cum habeant Artes nostrae, ut non modo inclinantem animum erigere, aut stantem inclinare, sed etiam aduersantem, atque repugnantem, ut boni Imperatores, et fortes, capere possint, certis eas adminiculis, et praesidiis constare est necesse. Sed quem ego hic ducem sequar? Huius rei scientiam si quis volet magnam quamdam artem esse dicere, non repugnabo.114
Cic. Lib. II. de Orat. n. VIII.
Magistri in diuersa abeunt, argumentum nec euolutum, nec illustratum est. – Illum ordinem tentabo sequi, quem natura in generatione Adfectuum ostendit, et inde praecepta deducere. Eum itaque videamus.

Caput Secundum.
Generatio Adfectuum. Et quae inde regulae ad eos commouendos, et Aesthetice tractandos?

Quae Adfectuum Generatio?
Generationem Adfectuum hanc esse reor. Primo res externa, Bona, vel Mala obiicitur sensibus; deinde mouetur Phantasia, eaque Bonum, aut Malum sua in imagine adprehendit; atque ita hac imaginatione concitatur sanguis, et humores, calor, et spiritus; et quae prius aequabiliter erant fusa toto corpore, in eas praecipue corporis partes diriguntur, quae aut Boni insequutioni, aut Mali fugae seruiunt. Ista spirituum velut inundatio dicitur παθὸς passio, quia in illa vel Doloris, vel Voluptatis sensum patimur. Motus iste, seu potius Ictus, aut Impetus, quo homo tamquam vi fulguris perstringitur, est primus, improuisus, et spatio breuissimi temporis peragitur; eique natura humana sic patet, ut a nemine mortalium omnino praeuideri, aut vitari possit; et ideo per se neque bonus, neque malus, sed utrumque fieri potest. – Tum ex illo doloris, aut voluptatis sensu generatur iudicium in intellectu, adesse, vel imminere Bonum, aut Malum. Hoc iudicium si voluntatem abripiat, sequitur actus immoderatus, et ut dicimus, ex passione, caecoque impetu. Si vero voluntatem regat ratio, Bonum, et Malum examinet, ac quid expediat, maturo consilio disquirat, factum est deliberatum.

Et quales inde Regulae ad eos commouendos, ac Aesthetice tractandos?
In hac tota Adfectuum generatione tria sunt, quae ad nos pertinent, et totidem regulas dant ad eos commouendos, aut Aesthetice tractandos. Primo: quod in Artibus nostris Animi incitandi caussa adfertur, debet esse Bonum, aut Malum. Secundo: Sensibus humanis rite adcommodatum. Tertio necesse est Phantasiam fortiter laborare. Agam de singulis nec otiose, nec iniucunde.

I. Regula Prima.
Quidquid ad permouendos Animos adfertur, aut Bonum sit, aut Malum. – Bonum, et Malum esse in hoc mundo, nemo est, qui possit ambigere, quando uniuersi a nobis ipsis docemur, esse in nobis quasdam inclinationes, et auersiones. Hoc autem, quod ad se nos inclinat, Bonum est; illud, quod auertit, Malum. Utrumque hoc animorum incentiuum varias habet diuisinones; nam primo Bonum, et Malum vel est Verum, vel Adparens: ad mouendum autem adpetitum, vel fugam pari modo se habet vera, et adparens Bonitas, Malitiaque.
-- Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire Tragoedos
In vacuo laetus sessor, plausorque theatro.
...Hic ubi cognatorum opibus, curisque refectus
Expulit helleboro morbum, bilemque meraco,
Et redit ad se se: Pol me occidistis amici,
Non seruatis, ait, cui sic extorta voluptas,
Et demtus per vim mentis grauissimus error.115
Horat. Lib. II. Epist. II.

Bonum, et Malum vel Animum, vel Corpus, vel Fortunam adficit; atque ideo tam Verum, quam Adparens Bonum, et Malum aut est Animi, aut Corporis, aut Fortunae; illudque Internum, vel Externum dicitur, Naturale, vel Morale, Honestum, aut Turpe, Delectabile, aut Molestum, Utile, vel Incommodum; et quis omnes Boni, vel Mali partitiones persequatur?
Stoici in Bonis hominis solos virtutis actus numerabant; reliqua omnia aut negabant esse Bona, aut Mala adferebant.116
Conf. Ciceronem Paradoxo I.
Eorum e doctrina Nihil est Bonum, nisi quod Honestum est, iterum, iterumque repetit Seneca, ut persuadeat, id solum esse Bonum, quo quis abuti non potest. Vides autem diuitiis, nobilitate, viribus quam multi abutantur. Nihil illi Bonum videtur, quo quis male uti potest.117
Epist. CXX.
Melius Peripatetici, nec multo veteres Academici secus, tria Bonorum esse genera docuerunt: maxima Animi, secunda Corporis, Externa tertia. Inter Bona animi, seu maxima censuerunt ingenium, eruditionem, scientiam, et omnem virtutem moralem; ad quae illa quoque reducenda sunt, quae partim animi Bona sunt, partim corporis, idcirco, quod animus potiorem ipsorum partem obtinet, ut linguae Graecae cognitio, et Eloquentia. Inter Bona corporis, quae secundo in gradu consistunt, numeratur valetudo, acres, integrique sensus, vires, velocitas, forma, suauis color, pulcritudo. In Bonis tandem infimis habet locum honos, pecunia, affinitas, genus, amici, patria, potentia, honor, gloria, fama popularis.118
Conferri potest Cicero Lib. V. Tus. Quaest.
Paullo aliter disserit Diuus Augustinus; nam ille quidem ternas Bonorum sectiones facit, sed ad primam ea solum Bona reponit, quae ad aeternam vitae nostrae felicitatem conducunt; nos opera meritoria nominamus. Medio loco statuit, sine quibus nemo potest recte viuere, sed non semper cum iis recte viuitur: tales sunt potentiae animae. Minima dicit esse Bona Corporis, et res omnes nobis externas, pecuniam, argentum, aurum, praedia, domos, mancipia, pompam seculi, honorem volaticum, et saecularem.119
Habet hanc doctrinam L. I. Retract. Idem L. II. de Libero Arbit. et aliis in locis.
– Nempe Philosophi illi rationem, ut praelucebat, sequuti sic disputabant, ut Sapiebant; nos vero cum Doctore sacro Diuinae Fidei lumine collustrati primo loco debemus illa Bona collocare, quae nos ad consequutionem speratae felicitatis, aeternaque gaudia iuuant. In ceteris sumus pares. – Easdem Malorum classes faciamus, dicamusque alia esse Animo mala, alia corporis, alia Externa. Mala Mentis, et Animi constituit ignorantia, insipientia, ruditas, vitia morum, et quidquid sanae, Christianaeque virtuti aduersatur. Ad Mala Corporis refertur debilitas, caecitas, perdita valetudo, mors, et quaecunque corpus adflingunt. Externa Mala copiosa sunt: solitudo, ignobilitas, humilitas, amissio suorum, orbitas, exilium, seuitus, calamitas patriae, ignominia, infamia; quid plura?
Quaenam in postremus Boni, et Mali classibus maiore sint Bona, et Mala; an videlicet illa corporis praecedant externis? sitne infamia, vel exilium grauius, quam mors, aut inualetudo? Num Bona Corporis potiore sint illis, quae ad Extrinseca retuli? quid? Malum paupertas, ignobilitas - - ? Bonae sunt opes, gloria - - ? Defendat, quod quisque sentit; sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus, et quid in quaque re maxime probabile, semper requiremus.120
Hoc modo loquitur Cicero Lib. IV. Tusc. Quaest.
Hoc scio, nemini esse controuersum: Bona Corporis, et Externa iacere humi. Fallax est in illis suauitas, infructuosus labor, perpetuus timor, periculosa sublimitas, vanitas vanitatum. Ea Deus propterea largitur etiam malis, ne magnum Bonum videantur bonis. Valeat hoc contra eos, qui apud Plutarchum paupertatem maximum malum esse censent, ut eius vitandae gratia de saxis, et in mare se praecipitare homo debeat. Alia vero illa animi diuina Bona longe, lateque se pandunt, coelumque adtingunt. Valeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi Bona imponit, in alteram corporis, et externa; tantum propendere illam Boni lancem putat, ut terram, et mare deprimat. Illa corporis, et fortunae Bona non habent in se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed tamen ipsa virtus in earum rerum usu, ac moderatione maxime cernitur. Sic quoad omnia de Malis est loquendum. At cum simus induti carne, et pro sensibus laboremus, illa quoque Bona, et Mala, quae ultimum in ordinem recidunt, saepe tanta sunt, ut maximorum vim habeant; immo his magis, quam illis animi Bonis, et Malis agamur, incitemurque.

II. Regula Secunda.
Bonum illud, aut Malum quodcunque est, tanto magis penetrabit animum, quanto fuerit sensibus vicinius. Agendum est itaque, ut sensibus rite acdommodetur, eosque non tam adficiat, quam feriat, ac impellat. Sic enim Mens humana, quae ad nudam rerum bonarum, et malarum intelligentiam sua in arce considere solet, hac quasi sensuum perculsione, et violentia tantisper excitabitur, et inardescet. Duo autem hic sunt sensus, qui percelli debent, ut animus motu maiori agitetur, Auditus, et Visus.
Quantopere possit animus concitari per Auditum, ex Musica volo edoceri. Haec cum de secreto naturae, tamquam sensuum regina tropis suis ornata, processerit, reliquae cogitationes exiliunt, omniaque facit, ut ipsam solummodo delectet audiri. Tristitiam noxiam iucundat, tumidos furores adtenuat, cruentam saeuitiam efficit blandam, excitat ignauiam, soporantemque languorem, vigilantibus reddit saluberrimam quietem, vitiatam turpi amore castitatem ad studium reuocat, sanat mentis taedium, bonis cogitationibus semper aduersum; perniciosa odia conuertit ad auxiliatricem gratiam, et quod beatissimum curationis genus est, per dulcissimas voluptates expellit animi passiones, incorpoream animam corporaliter mulcet, et solo auditu, ad quod vult, deducit, quam tenere non praeualet; verbo tacito clamat, sine ore loquitur, et per insensibilium obsequium sensuum exercet dominatum.121
Cassiodorus Lib. II. Epist. XL.
Omnium rerum, exceptis naturis veris, nulla verius, quam numerus, et cantus irae, clementiae, fortitudinis, temperantiae, omniumque, quae his contraria sunt, aliorumque ad mores pertinentium similitudines, imaginesque exprimit.122
Aristot. Lib. VIII. de Rep.
An non Homerus quoque nos docuit, Achillem Musica, quam a Chirone acceperat, atque didicerat, iram suam concutisse? Inuenerunt etiam, inquit, mentem demulceri suaui, varioque citharae cantu; hanc namque ad animum pacandum, ut medicina ad corporis subleuandum laborem, usi sunt antiqui; hac torpentes ad bellum suscitarunt. Et quid in praeliis nostris Musica? hac curas ex animo excusserunt, hac iustitiam docuerunt, hac insignes virtutibus, meritis, laudibus prosequuti sunt, corporis aegritudines et consolati sunt, et absterferunt; hac se denique Deo coniunxerunt. Omnis habitus animi cantibus gubernatur, habetque Musica suauem Animi tyrannidem. – Quod porro imagines quoque ferae cantu mitigentur, quin et equae nonnullae cantu subsultent, notius est ex historiis, quam ut a me referatur; sed neque mea interest, qui de sensibus humanis ago.
At multo validius impetunt animos, quae per Oculos accipimus, quam quae vel aures, vel organa alia subministrant. Quaecunque cadunt in oculos, Spectacula dicimus; horum autem vim quotidie sentimus. Ostentant Milites susceptas in bello cicatrices, egeni suam miseriam, naufragi suum periculum, et olim in tabula depictum praeseferebant.123
Argumentum tabularum huiusmodi apud Lucianum initio libri de Mercenariis Conuictoribus. Similes erant tabulae, quas Diis dedicabant, et qui naufragio euaserant, et quicunque insigni periculo erant liberati. Ideo Iuuenalis Satyra XI. ait: Pictores, quis nescit ab Iside pasci? Vide Od. V. Horatii Lib. I.
Romae dum caussa reorum agebatur, aderant ipsi mutata veste squalidi, atque deformes; aderant soliciti patres, merentes filii, uxores luctu consectae; producebatur ab accusatoribus cruentus gladius, et lecta e vulneribus ossa, et vestes sanguine perfusae spectabantur; vulnera etiam resolui, ac verberata corpora nudari moris erat. Ingens plerumque rerum istarum erat vis, ducebatque animos hominum velut in rem praesentem. Summus ille orator M. Antonius cum Aquilium, quem ille Consulem fuisse, Imperatorem ornatum a Senatu, ouantem in Capitolium adscendisse meminerat, adflictum, debilitatum, merentem in summum discrimen adductum videret, ingenti cum animi motu, ac dolore, lacrimisque profusis excitauit maestum, ac sordidatum senem, discidit tunicam eius, et aduersas cicatrices iudicibus ostendit, omniumque Deorum, ac hominum, et ciuium, et sociorum opem implorauit.124
Refert Cic. Lib. II. de Orat. – Se autem, aut in oratore n. XXXVIII. miseratione ita dolenter uti solitum, ut puerum infantem in manibus perorans tenuerit; ut alia caussa excitato reo nobili, sublato etiam filio paruo, plangore, et lamentatione compleret forum.
Quid? alter eiusdem nominis Antonius Trium Vir, putasne tantam de Iulio Caesare commiserationem mouisset, nisi togam illius pugionibus, et gladiis perforatam, sanguineque cruentatam in foro spectandam expandisset? Heu canos, exclamabat, sanguine cruentatos! heu vestem laceram! Caesar inuictissime, hanc ideo togam sumseras, ut in ea morereris? – Sciebatur interfectum eum, corpus denique impositum lecto erat; vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentauit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar, sed tum maxime occidi videretur.125
Quintil. L. VI. Cap. I.
Itaque hoc spectaculo in furorem accensus populus ad aedes coniuratorum inflammandas e vestigio peruolauit. – Accerrimus omnium est sensus videndi, et uniuersim visu magis, quam alio sensu mouemur. Ideo etiam altiorem corporis partem tanquam regium quemdam locum sunt sortiti oculi, ut ipsi sint animi, cordisque nostri ministri fidelissimi; qui et res externas menti perferant, et internas animi motiones indicent. Recte Cicero: Animi est omnis actio, et imago animi vultus est, indices oculi. Haec est una pars corporis, quae quot animi motus sunt, tot significationes, et commutationes possit efficere.

III. Regula Tertia.
Reliquum est, ut Phantasia operetur. Posteaquam enim Turpis, et Mali, Pulcri, et Bonis vitus ad sensus adtigit, phantasia vim etiam debiliorem facit robustam; rem, ut ea Bona est, vel Mala, accipit, et sicut sibi plura, vel pauciora, maiora, vel minora commoda, aut detrimenta obiicit, ita maior vel minor sanguinis aestus oritur, et spiritus tumultuantur. Vires Boni, et Mali similes sunt illi virgarum fasci, quem Rex traditur; singulae sunt debiles, si omnes una connectantur, vim habent. Homicidium factum est; et en omnia in oculis habeo! non percussor ille subitus erumpet? non expauescet circumuentus? exclamabit, vel rogabit, vel fugiet? non ferientem, non concidentem videbo? non animo sanguis, et pallor, gemitus, extremus denique expirantis hiatus insidet? Adfectus hinc non aliter, quam si rebus ipsis intersimus, sequentur.
Artes disertissimae, quales sunt Oratoria, et Poetica, facili negoti adiuuant Phantasiam; habent enim in sua potestate magna, et parua, praesentia, et futura. Sed quid Artes aliae, quibus loqui non est concessum, et quidquid ostendunt, uno quasi obtutu obiiciunt, remque suam muta, mortuaque eloquentia perorant? Nihilominus quam potenter agat Statuaria, quasue commotiones animorum concitet Pictoria suis cum partibus, illi optime testari possunt, quibus erat occasio spectandi exempla praestantiora. Hoc ipsum de Architectura, deque Arte Saltatoria, ac Hortensi intellectum cupio. Musica quamuis per auditum operetur, tamen omnibus aliis Artibus videtur esse imperiosior; ad corda profecto percienda maxime idonea fuit habita: totum enim systema neruorum, sensusque corporeus in eius est imperio. Unde iam illud liquet, ea Spectacula esse fortiora, quae plurium Artium societate, concordiaque constant.
Quis omnia recenseat, quae Phantasiam possunt adiuuare ad motum concitandum? Artifex nihil praetermittat, tempus, et modos omnes sciat, quibus aut commouendi, aut sedandi sunt aliorum animi. Nihil dicam de Poetis, et Oratoribus. Apud Pictorem et delectus partium, et ordo rerum, et tonus colorum debet in rem principalem aptissime conuenire; maestum argumentum tristes colores, et omnia tristia postulat. In Musica funestam, laetamue cantionem tristis, et hilaris harmonia facit; illa huc organa petuntur, quae dolori optime respondent; cantores ipsi leuiter, viuaciter, aut lugubre, sicuti res exigit, ludunt.

Caput Tertium.
Varietas Adfectuum.

I. Quam multi, et varii Adfectus?
Animus humanus tam multis, tamque variis motibus agitatur, ut Adfectiones illius certum in numerum redigi non possint. Frustra erant, qui eos omnes euoluere, explicatas designare, nominareque, ac ad artem cogere sunt adnisi. Iam olim Plato recte pronunciauit, Adfectus, qui nomen habent, esse multos; qui nomine carent, infinitos.126
Ξεαίτητος, ἤ περί ἐπιστήμης.
Illi tamen omnes quotquot sunt, aut esse possunt, certa in capita reuocari solent. At hic etiam quam multas, discrepantesque Philosophorum sectiones videre cogor! Ego suum unicuique honorem relinquo, et quam cepi Adfectuum naturam, porro quoque sequi constitutum habeo; iam enim aetatis, ususque nostri est, a capite, quod velimus, arcessere, et unde omnia manant, videre.127
Dixi cum Tullio.

II. Amor, et Odium sunt aliorum Capita.
Omnis, ut saepe aiebam, Adfectus est animi Motus, quo vel Bonum prosequimur, vel Malum auersamur; quid illa Boni prosequutio, nisi Amor est, et Mali auersatio, si non Odium? Hoc certe geminum est caput, seu fons, ex quo motiones aliae omnes, qualescunque sunt, deriuantur. Quod si Bonum illud, ad quod suo quasi pondere inclinat Animus, adsit, ut in eo quiete, iucundeque possit consistere, Adfectus ille Amor est fruitionis, siue ut aliter dicimus, Voluptas, Gaudium, Laetitia. Cum autem Bonum est remotum, et in illud voluntas fertur, Amor hic Cupiditas est, seu Desiderium; et si Bonum illud obtineri posse putauerit, Spes adpellatur, quae vel lenis est, vel audax. Sic fere se habet Malum. – Malum, quod odimus, si praesens sit, creat Molestiam, ac Dolorem; cum autem imminet, Metum incutit; et si propulsari posse iudicamus, conamur effugere; si vero euitari non posse, aut vix posse putetur, nascitur Pusillanimitas, et Desperatio. Dabo totam Adfectuum Genealogiam in tabula eo plane modo, quo nascuntur, et a me pertractantur.



Adfectus
Amor Odium
Desiderium. Gaudium. Metus. Tristitia.
Spes. Desperatio. Misericordia.
Inuidia.
Aemulatio.
Ira.

Itaque Adfectus omnes ex Bono, vel Malo, Amore, vel Odio nascuntur; ex Bonis est Desiderium, et Gaudium, ut illud sit futurorum, hoc praesentium Bonorum. Ex Malis autem existit Metus, et Dolor; illum mala impendentia, hunc praesentia faciunt: nam quae venientia metuuntur, eadem, cum adsunt, aegritudinem caussant. –Sed singulis his perturbationibus partes eiusdem generis plures subiiciuntur: ut Desiderio, et libidini Spes, Audacia, et similia; Gaudio Voluptas, Laetitia, Iactatio, pluraque alia. Sub Metu sunt Pauor, Formido, Conturbatio, Desperatio, Exanimatio; Dolori plura comitantur, uti Tristitia, Misericordia, Inuidia, Aemulatio, Ira, et quae percensentur magis otiose, quam utiliter.

III. Quid est nostri instituti?
Ego non sum multus in partiendis, definiendisque Adfectibus; eos deligam, qui Vitam habent, qui praecipui sunt, et qui ceteros omnes continent. Posteaquam e portu egredientes paullulum remigauerimus, id est, orationem Definitionibus Dialecticorum remis propulerimus, pandam vela per Adfectus, eosque sic peruagabitur, ut quomodo excitandi, placandique sint, et quos singuli characteres habeant, et quae leges generales circa ipsos spectandae, et alia multa hoc in mari non inutilia experiamur. Quia vero reliquorum etiam artificum ingenium, et animus maxime formatur a Poetis, excelluntque in motibus tum furore insito, tum argumenti libertate, libentius utar eorum imaginibus, et exemplis.

Caput Quartum. Amor.

I. Quid Amor?
Quod alias de Pulcritudine memini, hoc de Amore dicere debeo: Mortalium vitio factum esse, ut nomen Amoris quorumdam auribus sic suspectum, et nonnihil inuisum. Ipsa haec caussa mouit Sanctum Dionysium, ut vocem Amoris sacris in rebus usurparet, nihilque in ea timendum esse ostenderet.128
Lib. de Diuin. Nom. Cap. IV.
Hic ego quum de Amore dissero, neque Bonitatem illius, neque Malitiam moralem comprehendo, sed eum tamquam sensum Boni, et Vitam Pulcri propono.
Certam ad Bonum inclinationem scio cuilibet esse inditam, eamque tam facilem, et pronam, ut modum saepe saepius excedat. Diuinitas, quam longe a nobis hominibus sit remota, nemo sanus non intelligit; tamen quam auidus sit Diuinitatis humanus animus, in eo cernimus, quod homines non modo se Diis similes, sed ipsos etiam sibi Deos adsimilare nitantur, quando eos humana specie, et ea, qua plurimum delectantur, sculpere, fingereque solent. Hoc idem forte facerent boues, et leones, si manus haberent, et eas artes nossent, quibus ingenia nostra nobilitata sunt: equi puto equos, et simiae simias in Diuinam similitudinem efformarent.129
Ita Xenophon Colophonius. Confer Ciceronis Libri I. De Nat. Deor. n. XXVII.
Radix huius cupiditatis, sicut omnium Adfectuum principium, est Amor sui ipsius, quo sit, ut homo omne id, quod sibi Bonum existimat, adpetat, desideret, et data opera quaerat, sequatur; quidquid ex aduerso noxium censet, auersetur, abhorreat, fugiat. Est autem hoc, quod dicere solent, quod natura sibi quisque amicus est.

II. Amor nascitur ex Bono.
Amor tametsi per omnes corporis regiones soleat se diffundere, praecipue tamen penetrale cordis occupat, atque inde erumpens reliquas etiam partes calore quodam accendit. Hinc vetus illud: Si bonus, ardet Amor; ex vero dictum esse plane accipimus. Huius Amoris principem, immo unicam caussam esse Bonum iterum, iterumque diximus, quod cum cognitione adprenhenditur, adpetitionem sui facit; et quod adpetimus, aut vere Bonum est, aut certe tale esse videtur. Etiam dum Phaedra se suspendit, Saguntini dum se igne absumunt, dum Cassius, et Brutus in ensem incumbunt, Boni amore aguntur. Hoc est quod in India barbari, qui sapientes habentur, niues, et ignem perferant; quod mulieres magis dilectae, si virum amittant, una cum illo in rogum imponi velint; quod veteres Aegyptii carnificiam prius subire maluerint, quam ibim, aut aspidem, aut felem, aut canem, aut crocodilum violare: quorum etiam si imprudentes quippiam fecerunt, poenam nullam recusarunt. Sed quia Bonum, quod vel concupiscimus, vel possidemus, variis generis est, magnitudinis, loci, et temporis, Amorem esse valde multiplicem, primo quoque obtutu obseruamus.

III. Boni diuersitas.
Ne iam hic per ambages, et sine lege vagemur, termini quidam sunt constituendi, quibus Bona omnia coerceantur, et per ordinem proponantur. Ego sic arbitror, Bona omnia partim ad Honestatem, partim ad Iucunditatem, partim denique ad Utilitatem reuocari, hisque titulis commodum distingui posse; nolo tamen adserere, Honestum, Iucundum, Utilemque Bonum reapse esse discreta: in hoc enim audiendus non forem. Vere Plato, optimum sane, inquit, hoc dictum est, eritque semper, quod Utile simul etiam Honestum; addo ego, etiam Iucundum est. Nihilominus hac super re nec litem ulli intendam, nec ab ullo accipiam; id unum est, quod volo, ut quaedam Capita Bonorum, totidemque Amoris incentiua habeamus. Pace igitur tua, tria sunt principia, Honestum, Delectabile, Utile, ex quibus Amor enascitur. De singulis post apertius praescribemus; nunc Honestatis rationes primum explicemus.

IV. Bonum Honestum.
Si veteris Sapientiae Doctores adeam, Honestum apud eos inuenio, quod praemiis, fructibusque, et omni utilitate detracta per se ipsum possit iure laudari, honorarique. Hoc autem quale sit, non tam disputatione, quamquam et hoc potest, volunt intelligi, quam communi omnium iudicio, et optimi cuiusque studiis, aut factis, qui multa ea de caussa faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consequuturum emolumentum vident. Dicam ego breuius, Honestum id duntaxat esse, quod cum virtute est coniunctum. Illa Alexandri Macedonis virtus quantos in Dario hoste sui amores excitauit! Dii Patrii primum mihi stabilite regnum; deinde si de me iam transactum est, precor, ne quis Asiae Rex sit, quam iste, tam iustus hostis, quam misericors victor!130
Curt. Lib. IV.
Frugi hominem, et in omnibus vitae partibus moderatum, ac temperantem, plenum pudoris, plenum officii, plenum religionis, et virtutis, nemo est, qui non amet. Ut primum Dido singularis honestatis heroina Ducis Troini cognouit iustitiam, pietatem, animi nobilitatem, et vigorem se se in omni statu, motuque prodentem, ac ceteras eius virtutes vidit, sensit se dulci quodam Amoris laqueo irretitam. Quis, ait, et quantus ille Vir est, qui tantis iactatus fatis tandem ad nos adpulit, Anna soror! quanta in ore, vultuque nobilitas, quam forti pectore, quam excelsa mentis indole, et quantis animi dotibus est instructus! Credo genus esse Deorum. Ille unus post acerba coniugis mei fata inflexit sensus meos, ille labantem animum impulit, nosco vestigia flammae veteris.131
Aeneid. Lib. IV.
– Habet hoc virtus, ut viros fortes species eius, et pulcritudo etiam in hoste posita delectet;132
Cic. Orat. in Pisonem.
ut hic quoque verum sit, quod docet Diuus Gregorius Nazianzenus: Nihil ad amorem fruendum studio virtutis esse opportunius. Ideo Lacones si quando suos inuocabant Deos, nihil petebant aliud, quam ut adderent Dii ceteris bonis etiam ea, quae honestissima essent. Credo e disciplina Stoicorum, qui Beatitatem hominis in acquisitione virtutum collocarunt, tantum valebat apud homines profanos honestas, ut Persius tamquam maximam poenam imprecetur malis:
Virtutem videant, intabescantque relicta.133
Sat. III.


V. Bonum Delectabile.
Bonum Delectabile adpetitui hominis quietem adfert, eique quamdam suauitatem impertit. Ad utramque hominis partem exhilarandam natum est hoc Bonum; nam aliqua huius generis adsciunt sensus, aliqua rationem. Utrumque Bonum Delectabile, tam Sensus, quam Intellectus abstraho in praesentia ab Honestate, cum qua potest esse vel coniuncta, vel sociata.
Inter Bona Delectabilia numero studiorum, morum, et periculorum similitudinem, consuetudinem domesticam, et familiaritatem, bonorum, et malorum communitatem, fiduciam, honorem, famam gloriosam, multaque alia, et quod summum est, Amorem. Similitudo, ut vulgo fertur, est mater Amoris, et nescio, quo beneuolentiae sensu nos iis coniugit, quos patria, aetas, ludus, studia, pericula, fortuna, et mores nobis pares effecerunt. Haec totidem sunt vincula, quibus animi nostri perstringuntur. At si haec similitudo commodis officiat, Inuidentia generatur. Quid dicam de Amore? Recte hunc olim Amoris magnetem adpellarunt. Nihil enim tam insitum, quam ut diligentem diligas; nihil minus hominis videtur, quam non respondere in amore iis, a quibus prouocere -.134
Cic. Ep. I. ad Brutum.
Nullus adfectus est, qui magis vices exigat. Amore amor maxime imperatur, nec alio venditur, emiturque pretio, quam se ipso.

VI. Bonum Utile.
Bonum Utile confert ad obtinendum finem, ad quem contendimus; adpetimus illud, non ut ibidem consistamus, sed ut per illud finem nostrum consequamur. Quis bonus non trahatur hac catena, et hac compede non implicetur? Nostrae utilitates nobis omittendae non sunt, cum iis ipsi egeamus; sed suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fieri possit, seruiendum;135
Conf. Cic. Lib. II. et III. Off.
praecipua enim Utilitas est non iniuste agere. Hac intelligentia queritur Ouidius.136
Turpe quidem dictu; sed si modo vera fatemur,
Vulgus amicitias Utilitate probat.
Cura quid expediat, prius est, quam quid sit Honestum;
Et cum fortuna statque, caditque fides.

Et plura Lib. II. de Ponto Eleg. III.
Ad haec capita aliae quoque Amoris caussae possunt reuocari; verum tamen in earum delectu opus est magno iudicio, puroque Gustu. Eligendae sunt scilicet illae, quae cum argumento maximam adfinitatem, et conuenientiam ostendunt. Honestas Delectationi, et Utilitati praecedit dignitate, tum quod Bonum Honestum in ratione, et virtute consistat, tum quod ad illud etiam Delectabile, Utileque Bonum tamquam finem referri oporteat. Hoc potissimum ad praesentem materiam pertinet, quod Amorem generent.

VII. Amoris Vis.
Quod quis ardentius adamauit, ex mente, et cogitatione non dimittit. Abeundum est Amico? in societatem itineris, partemque laboris, et periculi etiam cum vitae dispedsio venire desiderat, ut Euryalus, quo pulcrior alter non fuit Aeneadum;137
Aeneid. IX.
aut si coprore non possit, mente, animoque comitatur, uti Deidamia nauigantem ad arma Achillem.138
Turre procul summa lacrimis comitata suorum,
Confessumque tenens, et habentem nomina Pyrrhum
Pendebat coniunx, oculisque in carbasa fixis
Ibat, et ipsa fretum, et puppem iam sola videbat.

Statius Lib. II. Achilleid.
Diremti sunt diuerso coelo, locorumque interuallis? Una sunt cogitatione, gaudentque amore mutuo. Tarquinius etiam cum bella gerit ad Ardeam, est Romae apud Lucretiam castissimam coniugem Collatini.139
Ouid. Lib. II. Fast.
Manendum est simul, et in coniunctione? Tanto melius; iam cura rerum aliarum negligitur. In Africam eiicitur Dux Troianus, et innotescit Reginae:
Non coeptae adsurgunt turres, non arma Iuuentus
Exercet, portusque, aut propugnacula bello
Tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque
Murorum ingentes, aequataque machina coelo.-140
Aen. IV.

Quam metuo, ne si quid vehementer amaueris, de imperio mentis exeas, animumque perdas, et totus in eo sis. Animus enim ibi est, ubi amat, non ubi animat. Diuitias adamasti? auro incubabis. Honores deperis? his adfixus eris. Telo Cupidini est aliquis saucius? insomnis erit, irrequietus, timidus, suspicax, et quid non? quid si prodigus etiam? Non immerito Maximus Tyrius describit Amorem pauperem, lacerum, nudum, humi cubantem. Quid si aeger, et insanus?

Caput Quintum. Odium.

I. Quae Odii Caussa?
Odium ex aduerso respondet Amori; proinde sicut iste fertur in Bonum, ita illud auersatur, et fugit Malum. Non existimo datum esse mihi negotium, ut quid sit Odium, hic multis disputem; unde nascatur? quaestio est; caussa esse debet, quamquam haec neque semper, neque omnibus pateat, sed Odium vi naturae insitum esse putetur. Ut inter animantium genera occulta quaedam sunt diffidia, cum nulla adpareat diffidii ratio, velut araneae, et serpenti; formicis, ec soricibus; trochilo, et aquilae; aliisque compluribus: ita sunt, qui illam, aut illam oderint gentem, cum nesciant, quamobrem oderint. Quidam odere Rhetoricen, aut Graecas litteras, cum hoc ipsum ignorent, quod oderunt.141
Plin. Hist. Nat. L. X. Cap. LXXIV. et Aristot. L. IX. Cap. I. de Nat. Animal. – Vitis Brassicam, Quercus Oleam, et magis Iuglandem refugere dicitur. Lupina tympana dissoluunt ea, quae ex agnino corio sunt conflata; Aquilarum pennae alias detegunt. Brassicae, ac Rutae inimicitia quaedam est, et aliorum haud dissimilium. Sed de his non agimus.
Non possunt esse aliae caussae odii, quam quae Amoris capitibus aduersantur. Amorem ex Bono Honesto, Delectabili, Utili nasci diximus; Odium unde, si non ex Malo Inhonesto, Molesto, et Incommodo deducemus?

II. Malum Inhonestum.
Vitiorum ingenium idem est, quod Virtutum; ut enim istae ad Amorem, sic illa ad Odium excitant, et inflammant animos aequi, bonique aestimatores. Quem bonum non moueat inhumana Castoris ingratitudo, qui tametsi multis a Rege Deitaro beneficiis esset, eum tamen non solum ficto crimine insectari, expetere vitam, capitisque arcessere; sed etiam omni vitae, salutisque communis et humanitatis iure violato seruum solicitare verbis, spe, promissisque corrumpere, adducere domum, contra dominum armare, hoc est, non uni propinguo, sed omnibus familiis bellum nefarium inducere ausus est.142
Cic. in Orat. pro Deiot.
Quis insatiabilem, et insanam Maximi Tyranni auaritiam non damnet? stabat ipse purpuratus ad lances, et momenta ponderum, nutusque trutinarum pallens, atque inhians exigebat. Comportabantur iterum spolia prouinciarum, exuuiae exulum, bona peremtorum; hic aurum matronarum manibus extractum, illic raptae pupillorum ceruicibus bullae, istic dominorum cruore perfusum adpendebatur argentum. Numerari ubique pecuniae, fisci repleri, aera cumulari, vasa concidi, cuiuis ut intuenti non illud Imperatoris domicilium, sed latronis receptaculum videretur. Spes inter haec nulla praedonis explendi; nec enim, ut natura fert, copiam satietas sequebatur; crescebat in dies habendi fames, et parandi rabiem parta irritabant.143
Pacatus in Panegyrico Theodosii Aug.
Odio dignos putamus omnes illos, quos nauiter impudentes, et ad facinora auidaces esse videmus; non possunt non esse inuisi, qui se ipsos tantum magni faciunt, alios omnes infra se ducunt, et contemnunt; execramur iniquitatem hominis, qui de damni aliorum, et ruina sua ducit emolumenta; fugimus, horremus impuras perditorum imprecamur; quo animo excipiemus Dolabellae facinus inusitatum, inauditum, ferum, barbarum? C. Trebonius ciuis optimus, moderatissimusque homo consulari imperio prouinciam Asiam obtinuit, cum ad eum accessit Dolabella nulla suspicione belli. Quis enim id putaret? sequutae colloquutiones familiarissimae, complexusque summae beneuolentiae indices. At quam falsi hi fuerant, quam simulatus Amor! Dextrae, quae fidei testes esse solebant, perfidia sunt, et scelere violatae. Obpressus nocturno impetu Trebonius, et miser ille prius latronum gladios vidit, quam, quae res esset, audisset, furentis introitum Dolabellae, vocem impuram, atque os illud infame, equuleum, carnificem, tortoremque Samiarium. Nefario huic homini, et exuli Consularem tradidit; interficere captum statim noluit, ne nimis in victoria liberalis videretur. Cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus, ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. Post ceruicibus caput adscidit, idque fixum gestari iussit in pilo: reliquum corpus tractum, atque laniatum abiecit in mare, sed non ante, quam suam insatiabliem crudelitatem exercuisset non solum in viuo, sed etiam in mortuo; ac in eius corpore lacerando, atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos pauerit suos. Quae tanta immanitas?144
Cic. Philip. XI.
Nihil dicam de aliis vitiis; ea est omnium natura, ut singula debeant, eum odiosum reddere, in quo insigniter aucta videntur. Quid si aliquis omnibus illis, quae possunt in homine perdito, nefarioque esse, palmariter excellat? Talis esse dicitur C. Verres. Nullum esse dico indicium libidinis, sceleris, audaciae, quod non in istius unius vita perspicere possimus. Fidem sanctissimam in vita qui putat, potest ei non inimicus esse, qui Quaestor Consulem suum consiliis commissis, pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere, oppugnare ausus sit? Pudorem, et pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius quotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? Qui religiones Deorum immortalium retinere vult, ei, qui fana spoliarit omnia, qui ex thensarum orbitis praedari sit ausus, inimicus non esse ei qui potest?145
Thensa est vehiculum, quo simulacra Deorum in pompa Circensi vehebantur; unde thensa apud Suetonium, et alios sunt insignia Diuinitatis.
Qui iure aequo omnes putat esse oportere, is tibi Verres non infestissimus sit; cum cogitet varietatem, libidinemque decretorum tuorum? Qui sociorum iniuriis, prouinciarum incommodis doleat, is in te non explilatione Asiae, vexatione Pamphiliae, squalore, ac lacrimis Siciliae concitetur? Qui ciuium Romanorum iura, ac libertatem sanctam apud omnes haberi velit, is non tibi plus etiam, quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum secures, cum cruces ad Ciuium Romanorum supplicia fixas recordetur?146
Cic. Libro III. in Verrem.

III. Malum Molestum, et Noxium.
De aliis duobus Mali generibus, Molesto, et Noxio simul, at non multa loquar. Sit illud Malum loci, et temporis, sit corpori, sit fortunis incommodum, sit animo; sit Bellum, aut Pestis sit Fames, ac Terraemotus; sit priuatum, aut publicum infortunium; sit aliud, quod esse potest, detrimentum, siue bonum aliquod impediat, siue aegritudinem, ac dolorem adferat; percutit animum, in odium prouocat, et accendit: infixa est nobis auersio rei eius, quam natura damnauit. Neque enim puto homine sensibus esse integris, quem mala non moueant. Odimus contemtum, et calumniam, tantoque vehementius auersamur, quanto maiori studio famam, et bonam apud alios nominis nostri existimationem procuramus. Quidquid mihi, et amicis, quidquid parentibus, et humano generi, quidquid patriae, et Deo aduersatur, odi, et pro grauitate Mali detestor, oculis, auribus, animoque fugio.
Profecto vis Mali tanta est, ut sola eius species facem aliquando iniiciat animo, eumque in odium inflammet. Volo dicere: Malum non solum verum, et certum, sed etiam id, quod Malum non est, sed tale esse adparet, in odium agit, versatque hominem, ut honestas voluptates, lucem, homines oderint. Unde in Hippolyto odium mulierum, nisi quod tota natio earum mala sibi visa fuerit? Non possumus ignorare famosum illum Timonem, quem Athenienses a singularo in omne genus hominum odio Misanthropum dixerunt; cuncta illi videbantur esse Mala. Itaque nullum luculentius beneficium putabat se dare posse populo, quam si ad mortis compendia patibula, et funes suggereret. Interrogatus, cur omnes odio haberet homines? Merito, inquit, odi improbos; reliquos autem, quia improbos non oderunt. Deinde non religione, non coelestium rerum indagine, sed rigore naturae, prauo quodam adfectu, et hac odii vesania adductus, solus esse voluit, omni hominum commercio sibi ipsi interdicto; et tandem, ut similes merentur, in odio hominum, et vitae contabuit.

Caput Sextum. Desiderium.

Sectio Prima.

I. Proponitur Ingenium Desiderii.
Desiderium respicit Bonum, quod abest; ut enim Bonitas rei cuiuspiam se oniicit animo, hunc ad sui cupiditatem erigit, et tamquam face, quam venti impellunt, aluntque, incendit. Sed non omnes eadem concupiscimus; mercator quaestum, colonus optimam messem, pastor gregem, et pascua, mater suae filiae opulentum sponsum, nobilis imperator gloriam, alii alia adpetunt, et ardent: natura Desiderii talis est, qualis Boni congruentia. Iuuenes cupiditas acrius accensit; senes tardius ambiunt, sed haerent pertinacius; pueri, ac mulieres crebrius, sed inconstantius aestuant. Illud non semper obtinet, quod Desideria dilatione crescant; si tamen eadem rei Bonitas menti reluceat, et obtineri possit, quo diutius abest, quod desideratur, tanto expectantis Desideria maiori quadam vi amoris ignescunt, ut mihi quidem non immerito Desiderium videatur esse Voluptatis, et Doloris compositio. Bonum, quod obiicitur, placet; at quia abest, dolet; idque reuera Desiderium est. Inde iam porro indolem eius videamus.

II. Illustratur.
Desiderium si maius est, fastidit alia omnia, variisque modis, ut maesta Tobiae mater, taedium expectationis studet fallere,147
Nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. – Sedebat secus viam quotidie in supercilio montis. Tob. X. et XI.
Non tam caste, sed non minus ardenter
Hero Leandrum desiderat.
Aut ego cum cara de te nutrice susurro,
Quaeque tuum, miror, caussa moretur iter.
Aut mare prospiciens odioso concita vento,
Corripio verbis aequora pene tuis.
Vide porro in Auctore.

anhelat, aestuat, et etiam corpus adfligit;148
Ut Cydippe, quae sic Acontio:
Scribis, ut inualidum liceat tibi visere corpus;
Es procul a nobis, et tamen inde noces. - -
Concidimus macie color est sine sanguine, qualem
In pomo refero mente fuisse tuo. - -
Si me nunc videas visam prius esse negabis, etc. –

erumpit in vota, et querelas;149
Vide Epistolam Sapphus ad Phaonem, et alias apud Ouidium.
crebrius suspirat, et gemit;150
Apud eundem.
vigil, et insomne esse solet, aut etiamsi quandoque somnum admittat, cogitationes tamen non sepelit, sed dormienti refert imaginem rei desideratae;151
Vide Ouid. Lib. II. de Pont. Eleg. II.
impatiens est morae, tempus omne longum esse videtur;152
Longa mora est omnis nobis, quae gaudia differt;
Da veniam fassae: non patienter amo.
Ut corpus teneris, sic mens infirma puellis;
Deficiam, parui temporis adde moram. Epist. XIX. Heroid.
Non minori desiderio aestuat Phyllis, cum ait:
Tempora si numeres, bene quae numeramus amantes,
Non venit ante suam nostra quaerela diem etc. –

vellet alas addere, ut vel ipse ad Bonum euolet, vel hoc ad ipsum feratur;153
Nunc ego Triptolemi cuperem conscendere currum,
Misit in ignotam qui rude semen humum.
Nunc ego Medeae vellem fraenare dracones,
Quos habuit fugiens arce Corinthe tua.
Nunc ego iactandas optarem summere pennas,
Siue tuas Perseu, Daedale siue tuas.
Ut tenera nostris cedente volatibus aura
Aspicerem Patriae dulce repente solum etc.

Exul Ouidius L. III. Trist.
audax est, nihil difficile, nihil arduum aestimat, dum Bono potiri queat; immo difficultas acuit desiderium, quod saepe sui impotens imperium non admittit, non satiatur.154
Conf. Senecae Ep. CXIX. et Boeti. Lib. II. Item Senecae Lib. II. de Benef. Cap. XXVII.

Sectio Secunda. De Spe.

I. Quid Spes?
Spes Desiderium nutrit, et cupiditatem fouet; expectat etiam Bonum, quod abest, arduum quidem, sed quod obtineri possit: ideo nequaquam quiescit, donec vel rem expetitam nanciscatur, vel ipsa pereat. Motus est plane blandus, cuius suauitate miseri recreantur, languentes excitantur, incalescunt frigidi, mortui pene reuiuiscunt.155
Omnia deficiunt, animus tamen omnia vincit;
Ille etam vires corpus habere facit.

Ouid. de Ponto Lib. II. Eleg. VII.

II. Et quomodo excitatur?
Ad excitandum hunc adpetitum illa potissimum faciunt, quae difficultatem Boni diminuunt, viam ad rem consequendam aperiunt, et petentibus sunt praesidio. Tale illud est in genere: rem fieri posse; factam esse aliquando in simili negotio; credibile esse, futurum hoc tempore, hoc loco. In specie reperiuntur adiumenta alia, quae rerum arduitatem emolliant, animosque non mediocriter erigant, uti vires corporis, quas natura ne belluas quidem ignorare voluit; aduersariorum imbecillitas, et Boni desiderati facilitas; industria, prudentia, virtus, experientia.156
Hinc Aeneas addit animos suis sociis Lib. I.
O socii (neque enim ignari sumus ante malorum)
O passi grauiora! dabit Deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem, penitusque sonantes
Accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
Experti; reuocate animos, maestumque timorem
Mittite, forsan et haec olim meminisse iuuabit.

Quid si alias gestae sunt res prospere, cessitque spes ad sententiam? quid si proposita sunt praemia,157
Eadem fortuna, ait Annibal ad Milites, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne a Diis quidem immortalibus optare solent. Si Siciliam tantum, ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum, congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est. In hanc tam opimam mercedem, agite, cum Diis bene iuuantibus arma capite! Liu. Lib. XXI.
aut fauor diuinus sit certus?158
Iam non solum homines, sed etiam Deos immortales ad Rempublicam conseruandam arbitror consensisse. Siue enim prodigiis, atque portentis Dii immortales nobis futura praedicunt; ita sunt aperte denunciata, ut et illi poena, et libertas nobis appropinguet; siue tantus consensus omnium sine Deorum impulsu esse non potuit; quid est, quid de voluntate coelestium dubitare possimus? Cic. Philip. IV. n. IV.

III. Quantarum sit Virium, ostenditur.
Quid possit Spes, non in alio magis, quam in Alexandro M. intuemur. Ardebat cupiditate obtinendi Asiam, et regna omnia suis imperiis adiiciendi. Res erat plena periculi, et laboris pene insuperabilis; induxit tamen animum, adgressus est discrimina: ut plurimum enim Spes maxima praebet maximam audaciam, et promtitudinem ad inuadendum.159
Thucyd. Lib. VII.
Posteaquam in expeditionem profectus opes pene omnes in milites, ac duces distribuisset, roganti Perdiccae: Quid tibi nunc Rex superest? Spes, inquit. Tum Perdicca, Haec, ait, nobis commilitonibus tuis futura communis est; et praedium, quod ipsi designaret Alexander, recusauit, honestius esse ratus expectare Darii praedam, quam sui Principis bona occupare.160
Plutarch. in Alex. et Orat. II. de Alex. Fort.
Ad Granicum experturus Martem hortabatur Macedones, ut affatim pranderent, veluti postridie ex hostium commeatu coenaturi; ita erat praesens animus, ac de belli euentu fidens, et securus. Fuit in Sogdianis petra expugnatu difficillima; patebat enim in altitudinem quinquaginta, undequaque ardua, et praerupta, ne callibus quidem ullis peruia. Unus, qui ad cacumen ducebat, aditus, et angustus limes ab hostibus tenebatur: insederant enim petram triginta hominum millia. Alexander aduersus impedimenta omnia et naturae, et artificii enitens ne huic quidem difficultati cedere voluit. Trecenti iuuenes delecti exercitatae pernicitatis, qui olim rem pecuariam in montibus exercuerint, ac proinde adsueuerint in praecipitiis, et locis deuiis insistere: Vobiscum, inquit, O Iuuenes, et mei aequales, urbium inuictarum ante munimenta superaui, montium iuga perenni niue obruta emensus sum, angustias Ciliciae intraui, Indiae sine lassitudine frigoris vim perpessus sum, et mei documenta vobis dedi, et vestra habeo. Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem Barbari obsident, cetera negligunt. Nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant. Inuenietis viam, si solerter rimati fueritis aditus ferentes ad cacumen: nihil tam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti. Experiendo, quae ceteri desperauerunt, habemus Asiam in potestate. Euadite in cacumen; quod cum ceperitis, candidis velis mihi signum dabitis, ego copiis admotis hostem in nos a vobis conuertam. Praemium erit ei, qui primus occupauerit verticem, talenta decem; uno minus accipiet, qui proximus ei venerit; eadem ad decem homines seruabitur portio. Certum habeo vos non tam liberalitatem intueri meam, quam voluntatem.161
Curtius Lib. VI.
Ecce spem ex iisdem, quae citaui, capitibus iniectam!
Tota hominis vita spe continetur. Quid enim agerent homines, si spes non esset? Laboramus multarum rerum penuria, quas omnes, etsi necessariae sint, Dii laboribus vendunt. Labores illos necessitas imperat, sed sola spes condit; quae quidem si humanis e rebus exulasset, iam olim commercia sua negotiatores, stipendia milites, aratra rustici, - - missa fecissent. Iam mala finissem leto, dicit de se Tibullus, sed credula vitam spes fouet, et melius cras fore semper ait.162
Lib. II. Eleg. VI. Ouidius autem Lib. I. de Ponto Eleg. VI.
Haec Dea cum fugerent sceleratas Numina terras,
In Diis inuisa sola remansit humo.
Haec facit, ut viuat fossor quoque compede victus,
Liberaque a ferro crura futura putet.
Haec facit, ut videat cum nullas undique terras
Naufragus, in mediis brachia iactet aquis.
Saepe aliquem solers medicorum cura reliquit,
Nec spes huis vena deficiente cadit.
Carcere dicuntur clausi sperare salutem,
Atque aliquis pendens in cruce vota facit.

Hanc etiam illi habent, qui nihil aliud habent. Spe viuimus, et morimur; nam et futura cogitantibus praesentia dilabuntur, et qui longinqua prospiciunt, quae sub oculis sunt, non vident, et qui cras viuere destinant, hodie non viuunt; Petrarcha dixit.

IV. Quomodo infirmatur?
Quem semel Spes magna occupauit, non facile deserit; concuti potest praesenti malo, infirmarique; euelli non continuo potest. Neminem ab excitanda domo ruina deterruit; et cum Penates ignis absumsit, fundamenta repente adhuc area ponimus, et urbes haustas saepius eodem solo condimus: adeo ad bonas spes pertinax animus est. Terra, marique humana opera cessarent, nisi male cadentia iterum tentare libuisset.163
Seneca Lib. VII. de Benef. Cap. XXXI.
Non aliter illam obrues, quam si inexpugnabilem rei Bonae difficultatem esse persuadeas, euadatque penitus impossibilis. Fluctuat aliquando animus Spem inter, et Metum:164
Ac veluti ventis agitantibus aequora non est
Aequalis rabies, continuusque furor;
Sed modo subsidunt, intermissique silescunt,
Vimque putes illos deposuisse suam,
Sic abeunt, redeuntque mihi, variantque timores,
Et spem placandi, dantque, negantque tui.

Ouid. L. II. Trist.
et verum esse multis compertum habetur: alternant spesque, timorque fidem. Unde non mediocris dolor enascitur, quo nihil magis fatigat animum, et senium accelerat. Sic enim adfici, sic pendere, longoque supplicio torqueri, spes est miserrima, itaque saepe vir sapiens spem perditam lucrum vocat, seque infinita cupidine liberatum ab expectationibus vanis ad gaudendum bonis suis cogi gaudet. Caesar obsecrantibus amicis, ut praesidio corpus muniret, multisque ad id operam suam pollicentibus negauit se facturum, satius esse dicens semel mori, quam assidua spe, et expectatione pendere.165
Plutarchus.

V. Alia quaedam ad Spei Notitiam, et tractatum.
Quia tamen Spes omnis habet aliquid voluptatis, et videmus varias rerum vicissitudines, quibus alii praeter opinionem adtolluntur, alii autem subsidunt, voluique coelum etiam pro nobis putamus, facile anchoram aliquam, vel columnam adprehendimus, qua res nostras sustentemus, et quidquid agitur, in commodum nostrum interpretemur. Sperare semper, magnae indolis signum esse dicebat unus aliquis.166
L. Flor. Lib. IV. Cap. VIII.
Mea sententia est, non esse omni de caussa despondendum animum; nam dum hominum fuerit fortuna, sperare licet; saepe quae dictu, factuque difficilia, ac fieri posse minime videbantur, audentibus ad votum euenerunt, et timidos admiratione compleuerunt. At nimium esse facilem, et credulum quis probet? Tales esse solent ii, qui rem aliquam vehementer adamarunt. Hi enim vero ipsi sibi somnia fingunt, vigilantes somniant, et varias in animo suo visiones patiuntur, eisque simulacris perinde se oblectant, ac si iam tenerent, quae sibi pollicentur: spes credula murem pro leone ostendit. O fallacem hominum spem, fragilemque fortunam, et inanes nostras contentiones! quae in medio spatio saepe franguntur, et corruunt, et ante in ipso promtu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt.167
Cic. Lib. III. De Orat.
Fallitur augurio spes bona saepe suo.168
Ouid. Ep. XVI.

Spes nostra neque leuiter sit facilis, neque temerarie audax; utrumque enim imprudentiam arguit. Illud praeterea indicium est animi mollis, hoc autem inculti, agrestis, et inhumani. Nihil ultro dicam de Credulitate. Spes, ut leo, sit firma, quae visa difficultate fortior adsurgat. Audacia gladiatoria bonae mentis est expers, caeca furore, prodiga sui.
Terret ambustus Phaeton auaras
Spes, et exemplum graue praebet ales
Pegasus, terrenum equitem grauatus Bellerophontem;
Semper ut te digna sequare, et ultra
Quam licet, sperare nefas putando
Disparem vites.169
Horat. L. IV. od. XI.


Caput Septimum. Metus.

Sectio Prima.

I. Unde Metus?
Metus infringit, et demittit animum. Saeuus hic tortor ex opinione Mali imminentis nascitur. Non male Aristoteles tria esse rerum metuendarum genera dicit, unum earum, que interimunt, uti fulmina, incendia, eluuiones, ferarum impetus, hostium concursiones; alterum earum, quae magnam molestiam adferunt, ut amissiones parentum, coniugum, liberorum, fratrum, fortunarum, carcer, exilium, ignominia; tertium mali genus signa rerum metuendarum, quaeue periculum et certum, et vicinum denunciant, conprehendit; portenta, et prodigia, si praeter communem naturae cursum eueniant, solent incutere magnos terrores. Haec omnia malorum capita tum maxime metuuntur, cum sunt grauia, urgentia, propingua, et cum magnam nocendi, perdendique vim habent; non tamen omnes eodem modo commouemur eiusdem mali expectatione: qui frondium instar ad leuiorem etiam venti impulsum, immo ad umbram rosae contremiscunt, meticulosi sunt. Hunc adfectum ut pudendum viri fortes detestantur; potius emoriar, inquit Neoptolemus, quam dicar meticulosus.

II. Qua ratione incutiendus?
Est aliquis timore percellendus? abstinendum est a vanis, et superstitiosis Faunorum terriculamentis, ab inanibus laruarum, ac lemurum ludibriis; nec exortus cometarum, nec lunae, aut solis defectio apud nos quidquam mali portendit; euanuere enim haec somnia. Sed age, quo quis studio, metuque moueatur, explora. Gloriae cupidus est? honoris iacturam intenta. Auarus? lucri, et pecuniae. Amator? deliciarum amissione terrebitur. Mala omnia uno veluti fasce complectere, eorum magnitudinem ostende, vicina, immo iam ceruicibus haerere persuade; quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem impendentes timemus. Videor mihi Urbem Romam videre, lucem orbis terrarum, atque arcem omnium gentium subito uno incendio concidentem; cerno animo sepultam patriam, miseros, atque sepultos ciuium aceruos; versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi, et furor in vestra caede bacchantis. Sic terrebat Cicero Quirites; sic eos, ut de summa salute sua, de coniugibus, et liberis, de fanis, et templis, de totius Urbis tectis, ac sedibus, de imperio, de libertate, de salute Italiae, deque uniuersa republica diligenter, ac fortiter decernerent, hortabatur.170
In Catilin. IV.

III. Quales in Metu Sensus, et signa?
Quos mali grauioris Metus inuasit, conturbantur, pallent, et tametsi gaudium fingere conentur, tamen ita intimos mentis adfectus proditor vultus enuntiat, ut in speculo frontium imago extet animorum. Cutit dentis, rigent capilli, cor salit, horret corpus, tremit, trepidat: vidi, qui et frigebant, et etiam sudabant. Semper adest imago mali, solicitus, et anxius est timor, suspiciosus, etiam tuta timet, mala auget, et ut malus interpres rerum plura auguratur, quietem non admittit, loca sola quaerit, omnia circumspectat, et quidquid increpuit, pertimescit, ad omnem auram, et flatum nouum terrorem adfert. Habeat sibi Tullus Hostilius Deos suos, Pauorem, et Pallorem; his egregie videlicet vel hoc ipso dignus, qui tam saeua Numina sibi semper habet praesentia. Quem Metus tenet, eum aliquando ad querulas, ad preces, ad vota, vel fugam conuertit; interdum vocem, et sensus obtundit, aut penitus adimit, exanimat: quod Tantalo saxum, Prometheo vultur, Phineo Harpyae; hoc multis Metus est. Nihil clementer, omnia formidabiliter accipiunt; quae vera sunt, habent pro falsis; tuta, et potiora deserunt, et inclinant ad incerta; ubi cunctandum, ibi rapidi feruntur; ubi maturandum, tardescunt; laetitiae tam osores, quam amatores: vera consilia dum aspernantur, pessimis abstrahuntur; - quod aliis est tempus quietis, his est campus formidinis; - vix incipiunt sperare, desperant; si loquuntur, titubant; si incedunt, vacillant; ubi nihil opus est, ibi cauti.

IV. Scelerati Metu maxime anxii.
Magnus Timor in eos potissimum cadit, qui diuina, vel humana iura nefario scelere polluerunt. Hi non modo sine cura quiescere, sed ne spirare quidem sine metu possunt. Videtisne, quos nobis Poetae tradiderunt, patris ulciscendi caussa supplicium de matre sumsisse, cum praesertim Deorum immortalium iussis, atque oraculis id fecisse dicantur; tamen ut eos agitent furiae, neque consistere usquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt? – Nolite putare, quemadmodum in fabulis saepe numero videtis, eos, qui aliquid impie, scelerateque commiserint, agitari, et perterreri furiarum taedis ardentibus; sua quemque fraus, ac suus terror maxime vexat; suum quemque scelus agitat, amentiaque adficit; suae malae cogitationes, conscientiaeque animi terrent. Haec sunt impiis assiduae, domescticaeque Furiae, quae dies, noctesque poenas a consceleratissimis repetunt.171
Cic. pro Roscio Amer.
Hos tu
Euasisse putes, quos diri conscia facti
Mens habet adtonitos, et surdo verbere caedit
Occultum quatiente animo tortore flagellum? - - -
Hi sunt, qui trepidant, et ad omnia fulgura pallent,
Cum tonat, exanimes primo quoque murmure coeli,
Non quasi fortuito, nec ventorum rabie, sed
Iratus cadat in terras, et vindicet ignis.
172
Haec, et alia plure Iuuenalis Sat. XIII. et Ouid.
Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectore pro facto spemque, metumque suo.


Scelerata mens habet nescio quos carnifices internos, nihilque ea miserabilius est. Ideo nullum conscium peccatorum tuorum magis timueris, quam temetipsum; alium enim potes effugere, te autem nunquam; nequitia ipsa est sui poena.173
Seneca.
Sacrilegum Balthassarem intuere.174
Daniel. V.

V. Quae contra Metum remedia?
Multis contra metum armat Lucilium praestantissimus magister Seneca: primum illud docet, non esse mente anticipandam miseriam, quae nos antea miseros faciat, quam adsit; sed excludendam e mente, et obfirmandum animum.175
Epist. XCVIII. et C.
Omnia sane mala plus terrere solent eos, qui ipsa futura expectant, quam ubi iam acciderint, molestare. Metus enim tam improbus est, ut multi rem, quam metuunt, ipsimet anticipent: ut qui in mari tempestate periclitantur, non expectata submersione nauis manus sibi prius inferunt.176
Diogenes Cynicus.
Quid prodest mala accersere, et praesens tempus futuri metu perdere? Magna est stultitia id ipsum, quod verearis, ita cauere, ut cum vitare fortasse potueris, ultro arcersas, et adtrahas. Nos omnia tum venientia metu, tum maerore praesentia augentes rerum naturam, quam errorem nostrum, damnare volumus. Semper in praelio iis maximum est periculum, qui maxime timent, et audacia pro muro habetur.177
Sallustius de Bello Catil.
Secundum est: Desines timere, si sperare desieris; timoris enim radix est Boni Cupiditas. Valeant ista, uti valent.
Mihi primum grauitas Mali, unde Metus omnis est, aut si illud in opinione constat, haec minuenda, tollendaque est. Plura sunt, quae nos terrent, quam quae premunt, et saepius opinione amplius laboramus, quam re.178
Sen. Ep. XIII. Plura.
– Alterum contra timorem praesidium est, secura mens, est insons Animus. Hic, ait Bernardus, ad calumnias hominum non trepidat. Quid in terra quietus, et securius bona conscientia? damna rerum non metuit, non verborum contumelias, non corporis cruciatus; quae et ipsa morte magis erigitur, quam deprimitur. Iustum et tenacem propositi Virum - -. Quid dicam de Spe? magnum in ea auxilium est.

Sectio Secunda. De Desperatione.

I. Quae Viuacitas Desperationis?
Desperatio prostrati animi motus est sine ulla Boni obtinendi, et Mali depellendi spe, cura, et expectatione. Quam habeat spem Aeneas Troiae conseruandae? capta est urbs, et incensa.
Sat patriae, Priamoque datum est; si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent;

Dicebat Hector ab inferis redux, ac uti curam ille, et laborem omnem deponeret, fugeretque cum Diis penatibus, monebat.179
Aeneid. II.
Quem iam malorum omnium desperatio ultimum occupauit, tanquam periculo omni superior Metum omnem abiicit. Quid enim metuendum habet, qui ad extrema deductus est? Lucrari potest, perdere nihil potest. Sic ultima supra caput steterit hora, et venerit dies nunquam reuersurus, ac se confessa mors fuerit, non timentur extrema, cum certa sunt. Hinc reorum usque ad damnationem metus, postea adtonitus stupor, et ex desperatione securitas, et ad locum supplicii voluntaria properatio.180
Pacatus in Paneg. Sic etiam Seneca Ep. XXX. Mors admota etiam imperitis animum dabit non vitandi ineuitabilia. Sic gladiator tota pugna timidissimus iugulum aduersario praestat, et erantem gladium sibi adtemperat. Et Tragoedos: Solent suprema facere securos mala. Ouidius autem: Fortuna miserrima tuta est.
Cernis, ut certa periculi, sed ignara terroris est Medea? fortitudinem dedit Desperatio.181
Illustre Desperationis exemplum habemus in hac muliere apud Senecam Tragicum.
Id genus animus impatiens est omnis consilii, et remedii; admonitionibus irritatur potius, quam compescitur: nec quicquam eum retineas. Itaque praeceps agitur, nec clades, nec pericula reformidat.
Cura animam in ista luce detineam amplius,
Morerque, nihil est. Cuncta jam amisi bona,
Mentem, arma, famam, coniugem, natos, manus,
Etiam furorem; nemo polluto queat
Animo mederi: morte sanandum est scelus.
Sic sentit, et loquitur Hercules.182
Apud Senecam in Hercule Furente, Actu V.

Ergo odio vitae, luci, qua fruitur, et saluti infestus quaerit, quo pereat modo Oedipus: hoc animo sedet
Effundere hanc cum morte luctantem diu
Animam, et tenebras petere; nam sceleri haec meo
Parum alta nox est.183
Apud eundem Actu I. Thebaidos.

Suum illi exitium, aut perfugium, aut incitamentum est. Feruet animus ad quidquid audendum, et patrandum desperatione concitatus; mala omnia prouocat, et lacessit furiosus Alcides:
Nunc parte ab omni Genitor iratus tona
Oblite nostri; vindica sera manu
Saltem nepotes! stellifer mundus sonet,
Flammas et hic, et ille iaculetur polus,
Rupes ligatum Caspiae corpus trahant,
Atque ales auida: cur Promethei vacant Scopuli?
Sic alia magis horrenda precatur sibi ipsi,
et irascitur, quod ferrum vitae finiendae sit ablatum:
Arma, Arma Theseu flagito propere mihi
Subtracta reddi; sana si mens est mihi,
Referte manibus tela; si remanet furor,
Pater recede; mortis inueniam viam.
Audiamus tandem ut tota eius desperationis immanitas pateat, quemadmodum caput suum deuoueat:
Dira Furiarum loca,
Et inferorum carcer, et sonti plaga
Decreta turbae, et si quod exilium latet
Ulterius Erebo, Cerbero ignotum, et mihi,
Huc me abde tellus! Tartari ad finem ultimum
Mansurus ibo.184
Hercules Furens.


II. Desperatio, quid sit futurum, non curat.
Desperati, conclamatique homines quid se futurum sit, non laborant; hoc et rebellis in Regem suum Achitophel,185
II. Reg. XVII.
et impius in Magistrum Diuinum ludas docet. Tantum etiam est de Rege Saul, eiusque armigero.186
I. Paralip. X.
Id unum curare videntur, ut hostes suos ulciscantur, et, si fieri queat, secum in exitium trahant: sic se in perniciem cum amara quadam voluptate proiiciunt. Quam multis hoc, et quam ardentibus votis, quanta cum animi, mentisque conuulsione optauerat Regina Dido! Nam ad istam, quum de cordis aegritudine, et insania loquimur, saepius nobis reuisendum est, tamquam spirantem, et viuam adhuc imaginem; in qua quibus motibus, quantis fluctibus, et quam diuersis perturbationibus animus hominis agitari possit, luce clarius intuemur. Color, vox, oculi, spiritus, impotentia dictorum, atque factorum quam partem habent sanitatis? – Ast ubi spem vindictae frustra consumit, quid? Conscendit furibunda rogum - -.
Fatendum tamen est, inter tot rerum humanarum ludibria ea saepe desperationem confecisse, quae nemo fieri posse crediderat; dum et occlusissima reserat, et munitissima perrumpit, et editissima contingit. Sicut enim temperatus timor cohibet animos, ita assiduus, et acer, et extrema admouens in audaciam iacentes excitat, et omnia experiri suadet.187
Seneca Lib. I. de Clementia Cap. XII.
Relinquat oportet securi aliquid metus, multoque plus spei, quam periculorum ostentet. Alioquin ubi quiescenti paria metuuntur, incurrere in pericula iuuat, et aliena anima abuti. Hoc est, quod periculi plenum semper iudicatum sit, ita urgere hostes, ut desperatione in rabiem agantur. Recurrit in animum illa sub Diuo Probo et paucorum ex Francis captiuorum incredibilis audacia, et indigna felicitas, qui a Ponto usque correptis nauibus Graeciam, Asiamque populati, nec impune plerisque Lybiae littoribus adpulsi, ipsas postremo naualibus quondam victoriis nobiles ceperant Syracusas, et immenso itinere peruecti, Oceanum, qua terras rupit, intrauerant, nihil esse, clausum piraticae desperationi, quo nauigiis pateret accessus.188
In Panegyrico Maximiani. – Monet Vegetius Lib. II. Audacia ex desperatione crescit, et cum spei nihil est, sumit arma formido; quippe necessitas quaedam virtutis est Desperatio.
Non esse facile desperandum, ratio docet. Tam otiosa prudentibus desperatio est, ut quandoque post accepta ingentia damna pro victoribus habiti sint, non qui reuera vicerant, sed qui non desperauerant. Scilicet hoc est in spe victoriam gestare, atque id, quod fracta virtus cuique spondet, ut si adesset, praeseferre. Post cladem Cannensem, ultimum fere Romani Imperii discrimen, Varroni Consuli gratiae sunt actae, quod non desperasset. Certe ubi hinc virtus, hinc desperatio hominem circumsistunt, quoties in praecordiis certant, plane mirum est, non a virtute prosterni desperationem. Nullum enim tantum est malum, quod virtus loco promta non discutiat.

Caput Octauum. Gaudium.

I. Describitur Gaudium.
Amorem non esse unius indolis ex eo iam notum est, quod varia esse Bona videamus. Ubi res Bona in potestatem, usumque venit, motum quemdam calidum sua praesentia excitat; qui si moderatu sit, dicitur Hilaritas, aut magis Gaudium. Cum autem gestit, et efferuescit animus, pulsantur praecordia, exultat cor, abundat, erumpitque Gaudium, est Laetitia. Est ergo Gaudium sensus praesentis Boni.

Et Imagine ostenditur.
Nihil tam est difficile, quam differre Gaudia. Gaudet Orator noster, quum ipse nemine, praeter fratrem, supplicante, Senatus Consulto, et lege, totius Italiae consensione, incredibili bonorum omnium studio reuocatur in patriam. Unus ille dies illi quidem immortalitatis instar fuit, cum in patriam rediit, cum Senatum egressum vidit, populumque Romanum uniuersum, cum ei ipsa Roma prope conuulsa sedibus suis ad complectendum conseruatorem suum progredi visa est. Quae illum ita accepit, ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum, omnes viri, ac mulieres, omnis fortunae, ac loci, sed etiam maenia ipsa viderentur, et tecta urbis, ac templa laetari.189
In Pisonem.
– Etsi, inquit, homini nihil est magis optandum, quam prospera, aequabilis, perpetuaque fortuna, secundo vitae sine ulla offensione cursu; tamen si mihi tranquilla, et placata omnia fuissent, incredibili quadam, et prope diuina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate caruissem. – Enumerat deinde illa, quae Gaudium procreare possunt, liberos, fratrem, fortunas, amicitias, consuetudines, vicinitates, clientelas, ludos denique, et dies festos, Patriam, et cetera plura, quorum voluptatem carendo se magis, quam fruendo intellexisse dicit.190
Ad Quirites post reditum.
Hic autem triumphat, exultatque: Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis, atque huic urbi ferrum, flammamque minitantem ex urbe vel eiecimus, vel emisimus, vel ipsum egredientem verbis prosequuti sumus. Abit, excessit, euasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo, atque prodigio maenibus ipsis intra maenia comparabitur. - - Videas laetantem, et insolito gaudio plaudentem Consulem, muros ipsos, et parietes grauissimo antea terrore perculsos effusa in laetitia vehementer exultare.

II. Qui sunt Effectus Gaudii?
Ita nempe delectamur euentu rerum expetitarum, et Boni fruitione; sentimus solutum animum, abactas curas, et dolores; serenamus vultum, et frontem ad hilaritatem fuso blande sanguine explicamus;191
Extat in vultu cuiusque hilaritatis publicae decus, et in serenis frontibus animorum indicia perleguntur. Non enim se capit exundantis laetitiae magnitudo, sed dedignata pectorum latebras ita multa, et candida foris prominet, ut intelligatur non ingeniosior esse, quam verior. Sic Nazarius communem laetitiam ex Imperio Constantini describit.
simulationem, et laruam ori detrahit Gaudium; gratulamur, plaudimus, ad sensum gestientis animi alia omnia inuitamus, exit animus, et secum corpus rapit. Archimedes inuenta auri, atque argenti permisti ratione nudus e balneo cucurrit domum clamans ἕυρηκα, ἕυρηκα. Tripudiat Horatius;192
Libro I. Od. XXXVII. Nunc est bibendum - -.
erumpunt alii in vota, optant eadem bona saepius redire --. Si Bonum, quod obtingit, sit valde magnum, si insperatum, si vehementer desideratum, vel repentinum, si grandi e periculo mira fortunae commutatione prognatum, ingentem oportet esse exultantis animi perturbationem, et tantem gaudii abundantiam, ut animus aut succumbat oneri, aut se ipsum vix sustineat. Anchises pius illa pater in campis Elysiis
Ubi tendentem aduersum per gramina vidit
Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,
Effusaeque ganis lacrimae, et vox excidit ore.193
Aeneid. VI.

Quid strenuissima, et matribus omnibus excellentior Machabaeorum Mater? videt filiorum agmen, et tanquam sui corporis membra sentit cruciari. Cadebat alter post alterum, mortui super mortuos aduoluebantur; refertus erat locus cadaueribus innocentum. Non fleuit mater, non oculos cuiusquam pressit, aut ora morientis clausit; sed quod cerneret rem fortissime gestam a filiis,
-- Soluerunt gaudia matrem,
Iamque ut erat laxata malis, iam voce negata
Suspirans, interque manus collapsa suorum
Concidit exanimis, resolutaque membra quierunt.194
Marius Victorinus Rhetor Afer in Coll. Pisaur. Vol. V.

Quid? Chilon Spartanus dum victorem Olympiae filium amplectitur, spiritum exhalat; Clydamus Athenensis prae gloria, Publius Crassus prae risu moritur.195
Tertullianus Libro de Anima Cap. LII.
Animos enim nostros subitis adfectibus impares perinde laetitia, ac dolor, si deprehendat, externat. An non illa Romana pietatis notissimae mater nuntio mali Cannensis exterrita, filio reduce, quae flebat, diriguit in mortem? nec par esse gaudio potuit, quae superfuerat orbitati.196
Pacatus in Paneg. Theodosii. Historiam recenset Liuius de duabus matribus ad filiorum conspectum post cladem ad Tramesinum acceptam gaudio exanimatis L. XXII. n. VII.

Caput Nonum. Tristitia.

I. Tristitiae Indoles exhibetur.
Cleanthes, quid esset Dolor, interrogatus, animae, inquiebat, resolutio. Sic certo se res habet: Mali praesentis, praesertim magni opinio, et sensus vires animi, corporisque frangit, aut emollit, et resoluit; ex quo ipsam aegritudinem λύπην Chrysippus, quasi solutionem totius hominis, adpellatam putat. Tristis est Dolor, sine dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum, tolerandumque, quantumuis fortiter, et constanter obluctere, difficilis. Non e silice, sed imbecilla natura sumus; est in animis tenerum quiddam, atque molle, quae aegritudine, quasi tempestate quatiatur. Pauci dolorem possunt perferre, quia nullus adfectus homini magis molestus, et grauis. Est suus, ut nouimus, ardor Amori, est sua Odio vehementia, eaque aliquando furiosa. Nonne in Gaudio molestissima leuitas, in Desiderio solicitudo, et fastidium, humilitas in Metu reperitur? Spes angit, vel suspendit animum. Unusquisque Adfectus sua habet incommoda; sed cui maior, quam Dolori tabes, morbus, adflictio, tormentum, et insania data est? Cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est haec aegritudo; lacerat, exesit animum, planeque conficit.
Octauia soror Augusti amiserat filium animo alacrem, ingenio potentem, et omni laude superiorem Marcellum; huic et Auunculus, et Socer incumbere, et onus Imperii reclinare ceperat. Illa igitur nullum finem per omne vitae suae tempus flendi, gemendique fecit, nec ullas admisit voces salutare aliquid adferentes; ne auocari quidem se passa est. Intenta in unam rem, et toto animo fixa, talis per omnem vitam fuit, qualis in funere: non dico, non ausa consurgere, sed adleuari recusans, secundum orbitatem iudicans lacrimas mittere. Nullam habere imaginem filii carissimi voluit, nullam sibi fieri de illo mentionem. Oderat omnes matres, et in Liuiam maxime furebat, quia videbatur ad illius filium transisse sibi promissa felicitas. Tenebris, et solitudini familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens; carmina celebrandae Marcelli memoriae composita, aliosque studiorum honores reiecit, et aures suas aduersus omne solatium clausit; a solennibus officiis seducta, et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se, et abdidit. Adsidentibus liberis, nepotibus lugubrem vestem non deposuit, non sine contumelia omium suorum, quibus saluis orba sibi videbatur. Ita Seneca, quid sit Dolor, pro me docet, cum Octauiam maerentem producit in medium.197
Consolat. ad Marciam.

II. Vis, et proprietas Tristitiae.
Mihi non aliud relictum arbitror, quam ut in illis, quae ipse more suo, et, ut aiunt, per transennam indicauit, diutius immoremur. Non referam mala illa, quae Dolorem inurunt; pungit ignominia, mordet paupertas, angit exilium, sunt mala et multa, et magna. Vim, proprietatem Doloris videamus. Sed quis omnia recenseat? Illud non multum est, quamuis et hoc multum est, quod Dolor lacrimas excutiat, oculosque in terram defigat, quod mentem in Malo detineat, corpus, et vestem negligat, plangatque pectora; quod solita studia negligat, cibum, et potum, somnumque fastidiat. Maius est turbare comas, et euellere, lacerare genas, vestimenta disrumpere, huc, et illuc anxie currere, perturbari mente. Qui magno dolore flagrant, queruntur, gemunt, suspirant, decolor est illus vultus, pallor, et frigus occupauit omnia, odere conspectum hominum, solatia respuunt, mori mauolunt. - - Nescio, quid maius esse possit, quam lacrimas, vocemque intercludi, semianimem procumbere, dolore obprimi, aut sibi manum inferre.
Magna virtus est nec aduersis frangi, nec prosperis insolescere; sed mala, quorum multitudine obsidemur, et acerbitate adpetimur, non sentire, non dolere humanum non est. Vel insanit, vel risum captat Epicurus homo, ut scimus, voluptarius; cum iisdem verbis et Dolorem, et Voluptatem adficit. Sapiens, inquit, si uratur, si crucietur, si sit in tauro Phalaridis, dicit: Quam suaue est hoc! – Sapiens utique Epicuro, fortisque fuit Philoctetes, et Hercules; hos tamen magnitudine dolorum eiulasse creditur. Ego homini tantam vim non tribuo contra dolorem. In omni dolore hoc esset prouidendum, nequid abiecte, nequid timide, nequid ignaue, nequid seruiliter, muliebriterque faciamus. Hoc hominis est, et Pompeii fuit.198
Non gemitus, non fletus erat, saluaque verendus
Maiestate dolor. Quanto te Magne decebat
Romanis praestare malis, non impare vultu
Aspicis Aemathiam, nec te videre superbum
Prospera bellorum, nec fractum aduersa videbunt.
Quamque fuit laeto per tres infida triumphos,
Tam misero fortuna minor. Iam pondere fati
Deposito securus abis; nunc tempora laeta
Respexisse vacat, spes nunquam implenda recessit;
Quid fueris, nunc scire licet. Ait Lucanus.

At nos non quid deceat virtutem, sed quid aestuantis animi Dolor producat, tractamus.

III. Omnia viuacius proponuntur.
Flet infelix Amorum scriptor auulsus a conspectu suorum; lugent Phaetontem sorores, dantque lacrimas inania morti munera;199
Apud Ouidium L. II. Metam.
quam multus in morte Pallantis dolor? siue quod viso, atque persuaso malo aegritudo insequatur necessario; siue quod gratum mortuo se facere, si grauiter eos lugeant, arbitrentur.200
Unicus erat senis Euandri filius, qui cum fortiter pro Aenea dimicat, a Turno sternitur. Procedit pompa funebris ad patrem, et inter cetera luctus argumenta ducitur etiam, qui Principi et comes, et custos erat, grandaeuus Acetes.
Pectora nunc faedans pugnis, nunc unguibus ora,
Sternitur et toto proiectus corpore terrae.
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus positis insignibus Aethon
It lacrimans, guttisque humectat grandibus ora.

Aeneid. XI.
Non potest obliuisci Iuno spretam se esse a Paride.201
Aeneid. I.
Credit Procne scelerato coniugi germanam suam e viuis ereptam, atque ideo diripit vestem auro fulgidam, et induitur atram.202
Ouid. L. VI. Metam.
Ariadne e Theseo perfide deserta plangore complet totam insulam; 203
Ouid. Epist. X.
perdidit Catullus priores animi delicias: fraterna mors et studia, et gaudia sepeliuit;204
Ad Manlium.
amaras noctes vigilat Medea post abitum Iasonis; nullus in pectore somnus est;205
Ouid. Ep. XII.
Orpheus amissa bis Uxore tristis septem diebus sedet in ripa Stygis sine cibo, potuque: cura, dolor, et lacrimae fuerunt alimenta.206
Metamorph. Lib. X.
Quid Venus caeso per aprum Adonide amore suo? pariterque sinum, pariterque capillos rupit.207
Metam. Lib. X.
Quod mulieri concedendum, cum videamus Agamemnonem Homericum, et eundem Accianum scindentem dolore identidem intonsam comam. Quid sorores Narcissi ad tristem germanu casum? sectos fratri capillos imponunt.208
Met. L. III.
Quid Anna Didonis soros faedauit ora unguibus?209
Aeneid. IV.
Quid ita scissa veste Latinus progreditur?210
Aeneid. XII.
Aut cur Andromache amenti similis huc, et illuc gressus refert?211
Seneca in Troad.
Cur mens Aeneae tam pii, strenuique Principis turbata est?212
Aeneid. Lib. IX.
Mouet me mater Euryali, cum eam femineo ululatu, questibusque coelos implentem pone cadauer filii audio;213
Aen. Lib. IX.
alii desertis in locis renouant querelas ad aues, et saxa,214
Vide Propert. L. III. El. XVIII.
lacrimas ad fontes, et fluuios, suspiria ad siluas; loquuntur cum ipsa solitudine, et non modo homines, sed coelum, et terram in societatem luctus aduocant.215
Ita Chorus Thebanorum, apud Senecam in Hercule furente Act. IV.
Non referam frigus Halcyones ad nauigationem mariti;216
Lib. XI. Metam. Fab. X.
non exsanguem Niobes colorem in morte filiorum.217
Lib. VI. Metam. Fab. IV.
Vidua Pompeii Cornelia turpe putat non posse mori solo dolore post amissum coniugem;218
Caput ferali obducit amictu,
Decreuitque pati tenebras, puppisque cauernis
Delituit, saeuumque arcte complexa dolorem
Perfruitur lacrimis, et amat pro coniuge luctum.
Illam non fluctus, stridensque rudentibus Eurus
Mouit, et exurgens ad summa pericula clamor,
Votaque sollicitis faciens contraria nautis
Composita in mortem iacuit, fauitque procellis.

Lucanus L. IX. Phars.
Hecuba, et Hypsipyle nec verba, nec lacrimas habent; obmutuere dolore.219
Obmutuit illa dolore,
Et pariter vocem, lacrimasque introrsus obortas
Deuorat ipse Dolore, duroque simillima saxo
Torpet, et aduersae figit modo lumina terrae. L. XIII. Metam.
Haec vero ubi mortem Archemorii audiit,
Huc magno cursum rapit effera luctu.
Agnoscitque nefas, terraeque illisa nocenti
Fulminis in morem, non verba in funere primo,
Non lacrimas habet; ingeminat misera oscula tantum.

Statius Lib. V. Thebaidos.
Miserae, ut diuturnis animi cruciatibus finem faciant, mortem ambitiose quaerunt hic Phyllis, ubi Briseis, Deianire, et Canace:220
Vid. Epist. Heroidum Ouid.
accendit animos, et stimulat dolor. Didonis non libenter recordor, ne ipse in dolores soluar; vitam illa sibi abrumpit. Nempe vehemens Dolor in consilium peruersum trahit hominem, habetque non nihil commune cum insania. Minus insipienter Artemisia Mausoli Cariae Regis uxor, quae nobile illud sepulcrum fecit Halicarnassi; quamdiu vixit, erat in luctu, eodemque etiam confecta contabuit.
Noster saepe dolor pariter cum tempore crescit,
Non secus, ac Nili bellua vasta solet.221
Crocodilus, qui quamdiu viuit, tamdiu crescere dicitur. Ideo apud Aegyptios erat Doloris Hieroglyphicum.

Quod tum verum est, quum opinio mali praesentis non solum viget, sed etiam crescit; quamdiu enim in illo opinato malo vis eadem inest, tamdiu eundem esse dolorem oportet. Vetustate exarescet, si opinio viriditatem suam amittat.

IV. Quibus modis lenienda Tristitia?
Iam vero quid dicam de modo, quo leniri queat Dolor, aut tolli, aut sedari, aut supprimi, ne longius manet, aut ad aliam perturbationem traducatur? Primum, et maximum illius remedium est, si Malum, unde Dolor ortus sit, minuatur; aut, quod melius accidet, funditus destruatur. Is quidem aliis etiam adiumentis, si apte ad rem proferantur, frangi, debilitarique potest. Singulare leuamentum est illud, quod neminem inuenias maeroris, ac tristitiae exortem, etsi alius magis, minusque alius doleat. Nam quemadmodum fieri non potest, ut qui nauigant, absque cura sint; ita et qui vitam hanc fragilem viuunt, absque solicitudinis angore esse non possunt. Vide etiam, quam sit varia vitae, commutabilisque fortuna.222
Cic. in Orat. pro Milone.
Obtundit enim, eleuatque aegritudinem haec in omni vita cogitatio: nihil esse, quod accidere non possit; hanc esse naturam rerum, vitae legem, et imbecillitatem generis humani. Medicina, quam adfert longinquitas, et dies, magna quidem est, sed tarda; quantum enim temporis debet abire, dum dolori callum vetustatis obducat? – Lacrimae hoc emolumenti praestant, quod Dolorem relaxent, ac mitigent. Ideo ferus est, qui lacrimas, gemitusque prohibere nititur.223
Vid. Ouid. Lib. V. Trist. Eleg. I.
Ante leaenas, tygresque suis catulis spoliaueris, quam fletum constringas hominis saeuiori dolore percussi. Dolor lacrymis potissimum satiatur, et hac plorandi libertate domatur.224
Vid. Statium L. II. Silu. Car. I.
Est quaedam flere voluptas; expletur lacrimis, egeriturque dolor. Potest aliquando quidpiam solatii accedere tam ex sociis dolorum,225
Dulce maerenti populus dolentum,
Dulce lamentis resonare gentes;
Lenius luctus, lacrimaeque mordent,
Turba quas fletu simili frequentat.
Semper, ah semper dolor ipse magnus
Gaudet in multos sua fata mitti,
Seque non solum patuisse poenae.
Ferre, quam sortem patiuntur omnes, nemo recusat.

Seneca in Troade Act. IV. Similiter Iuuen. Sat. XIII.
quam ex studiis Litterarum, usuque Artium;226
Hoc se fuisse expertum testatur Ouid. L. IV. Trist. Eleg. I.
sed forte plurimum consolationis habet Animus innocentiae suae conscius. Magna enim est vis conscientiae in utramque partem; sicut illi, qui aliquid insigniter impie, scelerateque commiserunt, non tam hoc sentiunt, quod supplicio luant, vel metuant; quam quod suo scelere, conscientiaque rei sint, dolent; ita illi, qui animum suum aequi tenacem recognoscunt, non tam de securitate malorum tristantur, quam de recto vitae instituto gaudent. Nihil autem dolere, quiduis accidat, non sine magna mercede contingit immanitatis in animo, stuporis in corpore. – Quamquam quis esse potest, cui acta aetas honeste, ac splendide tantam adferat consolationem, ut vel aegritudine non tangatur, vel perleuiter pugnantur animi dolore? Qui multa sunt saepe perpessi, facilius ferunt, quid quid accidit, obduruisseque se contra fortunam arbitrantur.227
Ita ille apud Euripidem:
Si mihi nunc tristis primum illuxisset dies,
Nec tam aerumnoso nauigassem salo.
Esset dolendi caussa; ut iniecto equulei
Freno repente tactu exagitantur nouo.
Sed iam subactus miseriis obtorpui.

Ut in morbis medici, sic nos in aegritudine cordis lenienda, quam quisque curationem recipere possit, videamus.

V. Quas sunt potiores Doloris, seu Tristitiae Stirpes?
Doloris stirpes et multae sunt, et amarae; nam et angi, et lugere, et maerere, et aerumna adfici, et lamentari, et solicitari, et esse in molestia, et adflictari illius aegritudinis est; eaque verba non sunt eiusdem significationis, sed quemadmodum nomine, ita rebus differunt. – Si enim disctincte, proprieque loqui velimus, premimur in angore, flemus in maerore, laboramus in aerumna, lamentamur cum eiulatu, luctum ex acerbo illius interitu trahimus, quem amauimus; dolor, qui solicitat, nouas continuo cogitationes ingerit; qui corpus vexat, nonne adfligit? qui permanet, utique molestat. En totidem fibras stirpium, animique morbos.228
Ex LL. Tusc. Quaest.
Sed haec superius exposui; agendum est de potioribus Doloris partibus, quae sunt: Misericordia, Inuidentia, Aemulatio, et Iracundia.

Sectio Prima. De Misericordia.

I. Quomodo excitatur?
Misericordia concitatur malo alterius iniuria laborantis; nemo enim, nisi cereas animas habeat, patricidiae, aut proditoris supplicio commouetur.229
Ex L. IV. Quaest. Tus. et: Flagitiorum deformitas aufert misericordiam, ait Tacitus. Eorum misereri oportet, qui propter fortunam, non propter crimen in miseriis sunt.
Magna hoc in adfectu vita esse solet, quando ars, et industria artificis cum grauitate malorum conspirat, agitque. Delicata enim est haec permotio, et sicuti violentia, imperioque reprimi nequit, ita non omnigena malorum quantumuis grauium propositione suscitatur. Scudeat igitur quisque mala illa, quae adfligendi, perimendique vim habent, (ἀναιρέτικα adpellat Aristoteles) viuaciter obiicere; qualia sunt morbi, vexationes corporum, et quaecunque in fortunas, in corpus, et animum possunt cadere. Augentur ista ab adiunctis personarum, locorum, temporum, finis, et modi. Videlicet, si ille, qui miser est, sit innocens, si nobilis, si sapientia, si virtute, si aliis vitae ornamentis inclitus, si patiatur ab hominibus indignissimis, vel beneficio obstrictis. Quid si eo tempore, et loco patiatur, quae calamitatem magis intendunt; ut si habeat miseriae suae spectatores, quos minime vellet; in loco quo minime decet; eo tempore, quo minime putabat?
Nolo haec minutatim continuare; facile enim videtur, quid miseriam maxime augeat. Diuus Ambrosius Saluatoris nostri praenuncium Ioannem saltatricis optione iugulatum pluribus coloribus exprimit. Praemium saltatricis mors est Prophetae. Quid prius horrescam, nescio. Quis non, cum e conuiuio ad carcerem cursari videret, putaret prophetam iussum esse dimitti? Quis, inquam, cum audisset natalem esse Herodis, et solenne conuiuium, puellae optionem eligendi, quod vellet, datam, missam ad Ioannem absolutionem non arbitraretur? quid crudelitati cum deliciis? quid cum funeribus voluptati? rapitur ad poenam propheta conuiuali tempore, conuiuali praecepto, quo non cuperet vel absolui. Perimitur gladio, caput eius adfertur in disco. Hoc crudelitati ferculum debebatur, quo insatiata epulis feritas vesceretur. Intuere Rex acerbissime tuo spectacula digna conuiuio! Porrige dexteram, nequid saeuitiae tuae desit, ut inter digitos tuos riui defluant cruoris! Et quoniam non exaturi epulis fames, non restingui poculis potuit inauditae saeuitiae sitis, bibe sanguinem scaturientibus adhuc venis secti capitis profluentem. Cerne oculos in ipsa morte sceleris tui testes, auersantes conspectum deliciarum. Clauduntur lumina, non tam mortis necessitate, quam horrore luxuriae; os aureum illud exangue, cuius sententiam ferre non poteras, conticescit, et adhuc timetur; lingua tamen, quae solet etiam post mortem officium seruare viuentis, palpitante licet motu damnabat incestum.230
Lib. III. De Virgin.
II. Si mala miseri sunt remota, succurrendum Phantasiae per Characteres, per Icones.
Facilis, et expedita est ad Commiserationem via, cum malum alterius sine culpa patientis vel per se atrox, funestumque est, vel cum ipse, qui miser est, versatur ante oculos. Dum autem materia doloris alieni remota est a conspectu nostro, succurrendum est Phantasiae, sicut ante docui, per Iconismum, uti malum illud omne, quod alterum angit, adprehendat, animoque proponat. Multum eam in rem confert, miseros sermocinantes inducere. Quid si audiam Iacob Patriarcham accepta Iosephi morte, creditaque lamentantem?231
Vid. Philo. Lib. de Ioseph.
Quid si Sedecias Rex Iuda apud Nabuchodonosorem damnatus filios suos postremum adloquatur?232
Causs. Lib. VIII.
Quoties Ciceronem cum Milone calamitoso colloquentem accipio, necesse est me tota mente, animoque percelli.233
Orat. pro Milone.
Ad vehementiorem cordis Adfectionem solemus fortunam aduersam, quae urget, cum ea, quae floruit, contendere; est enim maximum infortunii genus e florenti statu in acerbitatem decidisse, et istam vitae commutationem in oculis ferre. Nocte, qua Graeci inuasere Troiam, visus est adesse Hector Aeneae dormienti, maestus, et in fletum effusus, squallente barba, crinibus sanguine concretis, pedes, totumque corpus vulneribus confossus; et ut erat circa muros raptatus, ater cruento puluere:
Hei mihi qualis erat! quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuuias indutus Achillei,
Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!234
Aeneid. II.

Non iam adferam Niobem, quae matrum felicissima videri potuisset, nisi quot filios, tot cadauera uno tempore spectaret.
Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
Quae modo Latois populum submouerat aris,
Et mediam tulerat gressus resupina per urbem
Inuidiosa suis! at nunc miseranda vel hosti
Corporibus gelidis incumbit, et ordine nullo
Oscula dispensat natos suprema per omnes.235
Metamorph. Lib. VI.

Video Ierosolymam, ciuitatem olim maximam, et florentissimam, sed quantum a se diuersam, cum iam Romanus exercitus a furore suo conquieuit! Ubi illa maxima Hierusalem? ubi decora Sion? ubi templum admirabile? ubi sanctitatis illud sacrarium, quod semel in anno Pontifex rem diuinam facturus ingrediebatur? Pro dolor! nunc id ipsum in cineres conuersum sceleratis vestigiis hostes polluerunt --. Sic nos Hegesippus incipit mouere ad commiserationem.236
Videri potest in Biblioth. PP.

III. Tum maxime commouetur Misericordia, cum calamitas aliena spectaculo proponitur.
Sed quid ego talia persequor? Calamitas aliena, quamuis absit, tum est efficacissima ad contristandum animum, cum eam per quamdam imaginem in praesentia collocamus. Quid est, quod Brutus ferocissimum quemque iuuenum, ceteramque iuuentutem ad arma contra Tarquinium bene armatum capienda, ad expugnandum regnum, ad abrogandum Regi imperium perpulerit, incenderitque? Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, reique nouae miraculo, atque indignitate homines concient, pro se quisque scelus regium, ac vim queruntur.237
Liuius Lib. I. Cap. LIX.
Non ero longior in hoc argumento, quoniam hac super re prolixius antea iam est traditum; unum e Sophocle spectaculum, Electram proferam, quo nescio quid esse possit vehementius. Regiae huic Virgini offertur urna, sancteque persuasum est, in ea fratris sui, quem unice carum habebat, Orestis cineres contineri. Accipit illa, manibusque tenet, identidem osculatur, et lacrimis irrigare non cessat. O monumentum, inquit, hominis omnium mihi carissimi! o dulces fraternae animae reliquiae! qualem te, mi Orestes, accipio! quantum ab illo mutatum, quem paternis ab aedibus florentem dimiseram. Nunc te infelix istis porro manibus cinerem, fabulam, et nihil! ---. Funestissimum est spectaculum, querelae, gemitusque sororis longe acerbissimi; quibus cum intersum, necesse est cor meum solui, et lacrimas ex oculis cadere.238
Sophoclem ipsum adi. Longa est malorum series.

IV. Quae potissimum curanda Artifici?
Homo est animal natura misericors, ait Antoninus Imperator.239
Apud Herodianum. Et Iuuenalis Sat. XV. Mollissima corda Humano generi dare se natura fatetur.
Cum enim nos Auctor noster ad omnem fortunae, miseriae contumeliam proiecit, et partim bonorum inopia, partim ingruentium malorum procella, casibusque quotidianis vexari sustinet, pectus nostrum alienis quoque calamitatibus esse penetrabile, immo patere, mollescereque docuit. Proinde si idoneus est artifex, id est, si circumspectet, quam personam, et apud quos agat? quorsum sit auasura res? si videat, quo pacto accedendum sit ad proponendam alienam calamitatem, aut quo tandem modo optimo ab eadem recedendum? quamdiu in illa commorandum, ne satietatem, fastidiumque generemus? si illud omnino euitet, nequid frigide, et insulse, sed opus uniuersum ex vero factum esse videatur, frangetur miseratione etiam, qui nolet. Si malum per se funestum est, res adscitias, et figuras non admittit; his enim non exaggeratur, sed corrumpitur, sitque ornatu peregrino leuius. Si pictores dolorem Philoctetis, aut Athamantis furorem, ut erat, depingant, sat est.

Sectio Secunda. De Inuidia.

I. Domus, et Persona Inuidiae.
De Inuidia cum primum cogitare cepi, videbar mihi deduci in domum, quam remotis in vallibus antri cuiusdam posuit Ouidius architectus ingeniosus, tristem, caliginosam, squalentem, et frigidam, soli, ventoque imperuiam, inferis contiguam, et perpetuo horrore septam. Ego ante fores constiti; sed quod erat immane, vidi intus Inuidiam edentem carnes viperas.
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto;
Nusquam recta acies, liuent rubigine dentes,
Pectora felle virent, lingua est suffusa veneno,
Risus abest, nisi quem visi mouere dolores;
Nec fruitur somno, vigilantibus excita curis,
Sed videt ingratos, intabescitque videndo
Succesus hominum, carpitque, et carpitur una,
Suppliciumque suum est.240
Libro II. Metam. – Confer Virgilium in appendice. Liuor tabificum malis -.


II. Qui illius Characteres?
Est scilicet Inuidia, dicerem melius Inuidentia,241
Quoniam Inuidia non in eo, qui inuidet, solum dicitur, sed etiam in eo, cui inuidetur. Cic. L. IV. Tusc. Quae.
aegritudo, dolorque teterimus, et acerrimus, qui de secundis aliorum rebus, tametsi nullum adferant detrimentum, nascitur; prodigio simile, quod hic bona vertantur in mala, et unde boni gaudium, inuidiosi tormentum capiant; quo quid etiam magis iniquum, et praeposterum? Inde videmus Inuidum se magnifice efferentem, alios autem omni, qua potest, virium contentione deprimentem; nihil apud eum nobile, nihil clarum;242
Vide, ut Aiax extenuet Ulyssem, seipsum magnificet L. XIII. Met.
timet anxie, nequis sibi praeferatur, splendorique suo, quem se habere putat, obstruatur. Quem in sua potestate tenet Inuidia, sapere non finit, manet inimicus virtutis, et felicitatis alienae; quod tanto magis est detestandum, quod virtus etiam in hoste posita delectet.
Quisnam implacata consanguinitate ligauit
Fortunam, Inuidiamque Deus? quis iussit iniquas
Aeternum bellare deas? nullamne notabit
Illa domum, toruo quam non haec lumine figat
Protinus, et saeua perturbet gaudia dextra?243
Statius.

Hoc est, quod Pompeium, et Caesarem bellis ciuilibus inter se collisit. Erat uterque inclitus, et post omnem hominum memoriam inter summos magnus; sed hoc sibi hic, et ille minor videbatur, quod in dies magis, magisque inclarescerent: stimulos dedit aemula virtus. Pompeium usus, seriesque laborum, Caesarem vigor animi acerrimus; illum veteres triumphi, hunc animus super humanam naturam, et fidem euectus; illum scientia rei militaris, et felicitas, hunc magnitudo cogitationum, ambitio, et gloria erigebat; utrumque Inuidia dies, noctesque stimulabat;
Nec quemquem iam ferre potest Caesarue priorem,
Pompeiousue parem244
Lucanus Lib. I. Pharsal.


III. Frequens hic hominum sensus est
Commune valde est hoc vitium, et peruagatum; semper enim virtuti, felicitatique comes est Inuidia. Nulla tam magna felicitas est, quae malignitatis dentes vitare possit; diuites sunt alienis iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. – Sola miseria caret Inuidia.245
Valeri. Max. Lib. IV.
Hic si me referam ad mores, consuetudinemque hominum, illos potissimum video hac aegritudine laborare, qui pares sunt, et similem, aut affinem vitae conditionem agunt. Vicinum ad opes contendentem vicinus aemulatur, figulus figulo succenset, et fabro faber, et mendicus mendico inuidet, cantorque cantori.246
Hesiod. Ἐργα, καὶ ἡμέραι.
An non inter Gentes, inter Cognatos, inter Poetas, Philosophos, Iuris peritos, inter Belliduces, Senatores, Diuites, inter potentes solet esse maius incendium, quam inter dispares? Aetas, natio, scientia, dignitas, fortunae, laudes, gloria, et similia sunt totidem faces Inuidentiae. De Gentibus Romanos, et Chartaginenses adpello; siquis oculos circumferre volet per regiones, per scientias, per artificia, non poterit non idem sentire: similis inuidet simili, et insitum est mortalibus natura, recentem aliorum utilitatem aegris oculis introspicere, modumque fortunae a nullis magis exigere, quam quo sin aequo viderunt.247
Tacitus Hist. Lib. II.

Autoribus suis maxime perniciosus
Quia vero Bona aliena semper maiora adparent, quam sint,248
Fertilior seges est alieno semper in agro,
Vicinumque pecus grandius uber habet.

Ait Ouid. L. I. de Arte. – Vid. Plin. Hist. Natur. Lib. XVIII. Cap. VI. de Rustico veneficii accusato.
crescit Inuidentia, adfectio quidem pestilens, sed hoc ex capite iusta, quo sin autorem, parentemque suam crudeliter saeuiat:
Inuidia Siculi non inuenere Tyranni
Maius tormentum.249
Horat. Lib. I. Ep. II.

Ipsa sibi est ingeniosus, perpetuusque cruciatus; ipsa in se saeuit, nec tamen ita se conficit, ut non semper sit rediuiua, et potens ad se identidem excarnificandam. Utinam inuidi oculos haberent in omnibus ciuitatibus, ut de omnium felicitatibus torquerentur! optauit Seneca. Ex imo alta, ex edito spectat clarissima, et tamquam vipera venena sua in corde coquit; tum clam, caecisque viis, et improbissimis, quibus potest, artibus lacerat famam aliorum; posteaquam tota suis e tenebris cepit erumpere, grassatur in spectatissimum quemque, nec Homeri celebritati, nec maiestati Maronis, nec robori Demosthenis, nec Ciceronis opulentiae, nec Platonis sublimitati, nec Aristotelis scientiae parcunt Aristarchi, Momi, et Zoili, infelicissimi omnium mortalium, quod alii suis tantum calamitatibus doleant; inuidi vero praeter sua mala bonis etiam aliorum contristari pergant, misericordia digni, nisi supplicium sua culpa mererentur. His aduersus Inuidiam nihil prodest vera dicere; unum est doloris, quem ex bonis aliorum capiunt, remedium, si bona illa non amplius putent esse aliena.
Tu inuidiam nisi vel ignauia, vel miseria vix effugies; quam si sic effugeris, in contemtum incides: quod certe difficillimum. Magnam virtutem, et felicitatem Inuidia sequitur, tamquam umbra corpus. Quid praestabilius, carere, vel patere liuori? Flebat ille Graecus, et de forte sua grauiter querebatur, quod nihil unquam tale gessisset, in quod Iuidia consurgeret.
Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
Meque sinus omnes, me manus omnis habet.
Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit;
Hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.250
Martial. Lib. VI.


Sectio Tertia. De Aemulatione

I. Qualis animi Motus Aemulatio?
Melior est illa animi dolor, qui quidem, ut ille prior, ex bona aliorum forte suscipitur, non autem quod illis feliciter euenerit, sed quod ea nos careamus: Aemulatio dicitur, et quia ad imitationem virtutis accendit, bona, ac laudabilis. Alexander Macedo viso Achillis sepuclro collacrimare cepit studio gloriae, et aemulatione virtutis, eumque felicem praedicauit, cui contigisset habere laudum suarum praeconem Homerum.
Quae sunt maxime praeclara, sunt etiam Aemulationi obnoxia, uti doctrina, fortitudo, virtus, honores, gloria. Clara, et facinorosa domo natus es? cogita, qui sis, quo loco, monet Tullius,251
Act. I. in Verrem.
quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis debeas. – Circumstant te summae auctoritates, quae te obliuisci laudis domesticae non sinant; quae te dies, noctesque commoneant, fortissimum tibi patrem, sapientissimum auum, grauissimum socerum fuisse. Quare si Glabrionis patris vim, et acrimoniam ceperis ad restitendum hominibus audacissimis; si aui Scaeuolae prudentiam af prospiciendas insidias, quae tuae, atque horum famae comparantur; si soceri Scauri constantiam, ut nequis te de vera, et certa sententia possit dimouere; intelliget populus Romanus integerrimo, atque honestissimo praetore, delectoque consilio nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis, quam ad rationem salutis. Versantur ante oculos illustria fidei, fortitudinis, sapientiae, temperantiae, aliarumque virtutum exempla, quibus alii de se, de ciuibus, de Patria, de Principibus, de Deo insigniter sunt meriti, et nominis immortalitatem consequuti. Haec imitamini, qui dignitatem, qui gloriam quaeritis. Haec ampla sunt, haec diuina, haec immortalia, haec fama celebrantur, posteritati propagantur.252
Cicero pro Sextio.

II. Quantum in ea momenti?
Cur apud Graecos, et Romanos tam praeclari duces, tam strenui milites, tam multi sapientes? Aemulatio fecit. Themistocles a patre, quid et liberius viueret, et rem familiarem negligeret, exheredatus, posteaquam gentis suae exempla intueri cepit, vitia ineuntis aetatis tantis emendauit virtutibus, ut ei nemo Atheniensium anteferatur, pauci pares putentur. Cui non sunt auditae Demosthenis vigiliae? dolebat, si quando opificum antelucana victus esset industria.253
V. Cic. L. IV. T. Q. n. XIX.
Calcar est Aemulatio ad ardua quaeque, et dificillima; et quem semel penitus urgere cepit, is talis esse nititur, qualis est ille quem aemulatur. Sed non omnis animus sic est comparatus, qui ea sibi ab imitandum proposita putet, quae maiores, aut cognati, aut propingui, aut natio, aut ciuitas cum virtute praestiterunt; qui rebus bene gestis incitetur, ad veram laudem, et gloriam urgeatur, et aliorum triumphis roboretur. Generosus sanguis, et honestum pectus esse debet, qui siue calcar, siue facem Aemulationis sentiat, eaque ad similem fortunam, et gloriam eluctetur; qui se in pari studiorum contentione non inuidum, sed aemulum, non obtrectatorem, sed laudatorem, non inimicum, sed beneuolum praestet.
Ad eandem Eloquentiae gloriam summi duo Viri contenderunt, Hortensius, et Tullius ardore tanto, quanto flagrantior esse non potest; alter alterius exemplo, sed praesertim Cicero Hortensii laude excitabatur; hunc ille et aetate, et facundia priorem adsequi, illum iste longiore, quam aetatis interuallo, post se relinquere nitebatur. Quis inter ea studiorum certamina tam ardentia, tam acria non inuidiam, non obtrectationem, non discordiam metuat, et expectet? Erant coniunctissimi, et tum etiam amici, cum caussis, et sententiis discordarunt, putabantque gloriosus esse in eadem caussa decertare, quam se aduersarios, sed socios, non obtrectatores laudum suarum, sed consortes gloriosi laboris se se praebuerunt. Non modo nunquam fuit aut Hortensii cursus a Tullio impeditus, aut ab Hortensio Ciceronis; sed contra semper alter ab altero adiutus et communicando, et monendo, et fauendo; amicitiam, et familiaritatem inter diuersa Reipublicae, et suprema Consulatus munera consuetudine iucunda, multorum officiorum coniunctione, et omnium consiliorum societate ad extremum vitae tempus sancte coluerunt, foueruntque.

Sectio Quarta. De Ira.

I. Iconismus Irae.
Inter omnes doloris stirpes praecipua est Ira; ceteris enim aliquid quieti, placidique inest; aegritudo ista tota concitata est, vehemens, ignea, et in impetu doloris ulciscendi cupida, dumque alteri noceat, sui negligens: habitum illius intueamur. Flagrant, et micant oculi, multus ore tuto ruber exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labia quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent, ac furriguntur capilli, spiritus coactus, ac stridens articulorum seipsos torquentium sonus, gemitus, mugitusque, et parum explanatis vocibus sermo praeruptus, et complosae saepius manus, et pulsata humus pedibus, et totum concitum corpus, magnasque minas agens, faeda visu, et horrenda facies deprauantium se, atque intumescentium. Nescias, utrum magis detestabile vitium sit, an deforme? cetera licet abscondere, et in abdito alere; Ira se profert, et in faciem exit, quantoque maior est, hoc efferuescit manifestius.254
Seneca.
Qualem intra pectus animum esse putas, cuius extra imago tam faeda est? Nihil ibi rectum, nihil consideratum; mens, animusque morbo, et quadam insania laborat; necesse est enim, ut iracundiam, tanquam acerbum tyrannum, fugiat ratio.

Et Diuersitas.
Sed non tanta semper est Ira; facilem aliquando videmus, quae tam cito definit, quam accenditur; felleam aliqui dicunt, Tullio Excandescentia est; altera et grauitate, et diuturnitate maior in omnem ulciscendi occasionem intenta est, et tum tandem quiescit, cum inimicum poenas dedisse videt. Tertiam dicam Furorem, praecipitem, mente alienatam, omnis consilii expertem, et insanam, quae si tam rabiosa sit, ut nullis poenis expleatur, sed quemadmodum Achilles in Hectoris cadauer, saeuiat; vel ut Dionysius quidam Pannonum Dux teste Niceta trophaeum ex ossibus mortuorum erigat, in sanguine miserorum tripudiet; aut quod Iudaeos fecisse accepimus, carnes occisorum intestinis sanguine stillantibus praecincti epulentur; saeuitia est immanissima, non hominis, sed ferissimarum belluarum scelus.

II. Eadem viuis Imaginibus demonstrantur.
Audio Iarbam potentem in Africa Regem, quod Didoni magis Dux Troianus, quam ipse, placeret, in iras assurgere, et in eum ante aras Iouis, mediaque inter Numina calumniam per summam despicientiam effundere.255
Et nunc ille Paris cum semiuiro comitatu
Maeonia mentum mitra, crinemque madentem
Subnixus rapto potitur. Aen. IV.

Audio miserabilem Priamum, quamquam media in morte tenetur, cum videret filium suum Politem ante ora, pedesque suos in mortem ex vulnere corruere, caede hac furenti Pyrrho poenas imprecantem.256
Dii, siqua est coelo pietas, quae talia curet,
Praesoluant grates dignas, et praemia reddant
Debita, qui nati corem me cernere letum
Fecisti, et patrios faedasti funere vultus. Aen. II.

Audio Phoenissam urbe tota bacchari, beneficia sua obiectare, hospitemque suum clamore, minis, periculis, terroreque atrociter insectari.257
Aen. IV.
Audio Aeneam in supremo Patriae suae excidio contra Helenam, quod una mali origo esset, ultionem, mortemque parare mente furiata. Scilicet haec Spartam incolumis, patriasque Mycenas?258
Aen. II.
Audio Marcum Tullium, hic non meum, grauissima probra, et conuicia in viros consulares Pisonem, et Gabinium ingerere, eosque in Senatu praesentes contumeliis, maledictis, et calumniis onerare, peneque opprimere. Ita concitato fertur animo, ut mihi quidem non iniuria de potestate metis exiuisse videatur. Sic graues etiam viri excussa mente, cui regnum totius animi a natura tributum est, effrenati feruntur libidine ulciscendi, et ut solent pessimi, hoc pascuntur, quod hostes suos in odio, in ignominia, in calamitate esse cernant. – Video Annibalem visa Ducis Sichaei caede summum ab ore torquere, iraque anhelare;259
Silius Italicus Lib. V.
toruo lumine, minari Herculem Acheloo,260
Metamorph.
furere animo contra Cacum, dentibusque frendere;261
Aeneid. VIII.
praecipitem rapi Medeam, motuque feroci quassare caput, et sicut tigridem gnatis orbatam per nemus Gangeticum, huc illuc discurrere;262
Seneca in Medea Choro IV.
Turnum iterum animos adtollere, agique nouis furiis, et visa virgine ardere implacabilius, video scintillas ab ore absistere, et acribus ex oculis ignes emicare;263
Aeneid. XII.
Hecubam armantem se contra perfidum Polymestora, iraque instupentem. Miscuit furorem cum luctu, truculenta est, fremit, oblitaque annorum suorum in reum inuolat, oculos eruit, immergitque manus sanguini.264
Metam. L. XIII.
Quaecunque ira commoti homines faciunt, ea necesse est, caeca sint, et imprudentia, et omnino errata; non enim fieri potest, ut concitatus ira ratione utatur. Quid autem dementius, quam iram in homines collectam in bruta, vel inanima profundere? – Sed tum bellatrix ira habet modum, et finem, cum expleta est ulciscendi cupiditas, et pro dolore voluptatem adtulit: quod immane, et ferum est.

III. Despicientia, et Contemtus Irae fomes maximus.
Iram eadem mala ferant, quae Dolorem; sed nullus in humana vita maior est Irae fomes, quam iniuria per Contemtum, et Despicientiam illata: hoc maxime accenditur animus. Pessima scilicet, et intolerabilis est hominum ambitio, qui contemtu aliorum quaestum facere, magni videri, et esse volunt. Hoc etiam prudentes, ac boni viri difficillime possunt sustinere. Nullum mihi detrimentum inferri puto, sed tamen aegre fero tumidam illam, amaramque Aiacis Telamoni superbiam, quam in famoso suo pro armis Achillis certamine in aemulum suum Ulyssem effundit. Non erat illo corporis robore Ulysses, quo fuit Aiax; erat tamen inter praecipuos inclitus, et spectatus. Vide iam, quo illum supercilio accipiat Telamonis in corona Ducum:
Praemia magna peti, fateor, sed demit honorem
Aemulus Aiaci; non est tenuisse superbum,
Sit licet hoc ingens, quidquid sperauit Ulysses.
Ipse rulit pretium iam nunc certaminis huius,
Quod cum victus erit, mecum certasse feretur.265
Lib. XIII. Met. Diuersa sunt, quae referam. Aeneas occiso Lauso inquit:
Hoc tamen magni dextra cadis.

Unde Tassus: Da victas manus; id tibi satis erit gloriae, quod mecum pugnasse gloriari possis. Subtiliter Orator Gallus in Oratione Funebri Ludouici Borboni: Tanta est Herois nostri gloria, ut neque hostes illius pudere debuerit, ab illo se victos fuisse. In eandam prope sententiam ante illum incidit laudator Constantini, cum ait Maxentium Tiberi haustum, ne tam deforme prodigium vel hanc obitus sui relinqueret famam, quod alicuius viri fortis gladio, telone cecidisset. Paene similiter Nazarius in Panegyrico Constantini.

Sic plane se res habet: nemo nostrum non est adpetens, et studiosus honoris, et existimationis; odimus, et tanquem canem, pestemque fugimus, quidquid nomen nostrum in contemtionem potest deducere; et si quem videamus nostri contemtorem, non commoueamur? Non alio magis argumento instat Canuleius Tribunus plebis, ut odium, iramque populi in Patricios inflammet.266
Patricii neque Consulatum, et honores plebeiis mandare, neque connubia Patrum, plebis admittere obfirmatum habebant. Canuleius vero, Quantopere vos Quirites, inquit, contemnerent Patres, quam indignos ducerent, qui una secum urbe intra eadem maenia viueretis, saepe equidem, et ante videor animaduertisse, nunc autem maxime. Quid tandem est, cur coelum, et terras misceant? cur in me impetus modo pene in Senatu sit factus? Perinde hoc valet, plebeiusne Consul fiat, tamquam feruum, ac libertinum aliquis Consulem futurum dicat? Equid sentitis, in quanto contemtu viuatis? Lucis vobis huius partem, si liceat, adimant. Quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur. Quin etiam, si Diis placet, nefas aiunt esse, Consulem plebeium fieri. - - An esse ulla maior, aut insignior contumelia potest, quam partem ciuitatis velut contaminatam indignam connubio haberi? Quid est aliud, quam exilium intra eadem maenia, quam relegationem pati? – Haec, et alia multa grauissime Liuius L. IV.
Acerbum est a maioribus sperni, quantum erit ab aequalibus paruo, aut nullo loco haberi, et abiici? Repulsi in patriam, sed nondum erant domiti Carthaginenses, quum sibi Romani Annibalem tradi postularunt: Romani Annibalem domitorem, terroremque suum, fortem, et exercitu armatum. Ille, ut debuit, ira exaestuans sic in consilio suorum:
Poscimur o socii, Fabiusque e puppe catenas
Ostentat, dominique vocat nos ira Senatus.
Si taedet coepti, culpandaue mouimus arma,
Ausoniam ponto propere reuocate Carinam;
Nil moror: en victa lacerandum tradite dextra.267
Silius Ital. Lib. II.

Miremurne Iunonem in iram vehementissime exarsisse, quod Troianos Danaum reliquias non possit perdere, debeatque una cum gente tot annos bella gerere?268
In Aeneid.
Maximos ignes accendit despicientia studii, virtutisque illius, qua cupimus excellere, maioresque videri. Fidem mihi conciliabunt exempla iam proposita. Malum dicis Pictorem, qui sua sibi opinione peritissimus est? non feret. Aspernaris crassoque sub aere natum ais Poetam, qui se de Parnasso venisse, totasque Aganippidum undas exhausisse putat? irritabitur, et metuo, ne ignes, siquos habet, euomat. Parui pendis, aut quod peius est, nihili facis Philosophum, qui suo in capite Philosophiam omnem habitare credit? temperantiam, rationemque relinqueret, furor, iraque mentem raptabit. – Turpem esse inquis, cui se plurima parte comit, et ornat, sibique elegans, et venustus, ac velut rosa inter flores, sol inter stellas, sic ille inter elegantes pulcerrimus, et amaenissimus esse videtur? Hic equidem omnium minime sustinebit contemni, stomachabitur, succensebit, ardebit, et nescio quantas irarum faces sparget. Hipponax Poeta cum esset singulari oris deformitate, ideoque a ludibundis pictoribus depictus, et in derisum publicum propositus adeo excanduit, et derisionis auctores, impulsoresque furioso carmine ad suspendium adegerit.

Praesertim si ad calamitatem accedat Contemtus cum ludibrio, et probris.
Fallor, an ira, doloreque iustissime, grauissimeque ardeat ille, qui dum pessimo fortunae ludibrio sua de felicitate in acerbam calamitatem deiectus angitur, tum sibi pro debito commiserationis, et humanitatis officio probra, maioremque miseriam a summis, et mediis ingeri, experirique contigit? Haec immanitas dolet, haec miserrimum Nasonem commouit ad iracundiam.269
Lib. V. Tris. Eleg. VIII.
Nihil aliud est, quod se in Ibim tanto cum felle, tam vehementi tempestate, ignibusque continuatis, et perpetuo cadentibus fulminibus effundat. Horret animus, surgunt capilli, totumque corpus frigore constringitur, cum eam procellam subeo. Nusquam magis adparet, quid possit Dolor contemtu, nouaque iniuria accensus. Quod eo magis subit mirari, quod sciam Ouidium miti, mollique animo fuisse, neque unquam tonare verbis, fulminareque solitum, nisi cum ad summam eius infelicitatem inimici ludibrium accessit. Miseri sunt genus irritabile.

IV. Iram repraesentare magnum opus est.
Magnum opus est in Artibus Iram alterius recte exprimere; multi fortasse Alexandrum in pueritiae rudimentis praeludentem bene depinxerunt, sed pauci fulminantem. Amores, blanditias, et mites quosdam adfectus non pauci eleganter nouerunt reddere; at irae faces, ac tonitrua quam pauca ex natura cernimus expressa! Achillis iram non omnis artifex ita redderet, ut Homerus.270
Vid. Iliad. I.
Non multi Euripides,271
Vid. in Medea.
non multi Senecae.272
V. in Thyeste, et Hercule furente.
- - Facilius est Iram propriam exponere. Vide ignea tela iactet Demosthenes, - Cicero - -. Habet hic adfectus aliquid iucunditatis, tum quando exonerari potest, tum quando cupiditati vindictae satis fieri speratur; ideo Homerus non nihil mellis tribuit iracundiae.

V. Quo pacto Ira restingenda?
Necesse est aliquando nostris in Artibus Iram restinguere, et ad aequitatem reducere; quod quidem difficilius est, quam succendere. Quid tum aget Artifex? primum erit naturam, voluntatemque laedentium exquirere. Puer est? aetati donetur, nescio, ac peccet. Pater est? aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit; aut fortassis ipsum hoc meritum eius est, quo offendimur. Mulier est? errat. Iussus est? necessitati quis, nisi iniquus, succenset? Laesus est? non est iniuria pati, quod prior feceris. Iudex est? plus illius credas sententiae, quam tuae. Rex est? si nocentem punit, cede iustitiae; si inocentem, cede fortunae. Mutum animal est, aut simile muto? imitaris illud, si irasceris; morbus est, aut calamitas? leuius transiliet sustinentem. Deus est? iam perdis operam, cum illi, quam cum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est, qui iniuriam fecit? noli credere. Malus? noli mirari. Dabit poenas alteri, quas debet sibi, et iam sibi dedit, qui peccauit.273
Sen. L. II. de Ira.
Alterum Irae remedium aliquando esse potest ille ipse, cui adlata est iniuria; si sapiens est, si virtuti deditus, facilius continebit animum. Quid si iniuriae detrahatur persona magnitudinis, et grauitatis? quid si detrimenta illius in medium protraxeris, et ut adpareat, cum aliis malis comparaueris? Qualia Poetae inferni monstra finxerunt succincta serpentibus, et ignea, talem nobis iram figuremus.274
Ide Lib. II. de Ira.
Quid si ad iram accedat mora, ut primus eius feruor languescat, et caligo, quae premit mentem, aut residat, aut minus densa sit? Quibusdam profuit Irae faeditatem intueri. Galenum certe adeo terruit adspectus illius, ut decreuerit animo iram nunquam admittere. Plato monebat suos, ut iratos se in speculo contemplentur; nam cum faciem suam furibundam per omnia phrenetico similem viderent, eo dedecore territi in posterum ab Ira sibi facile temperaturos. Tu si cuiuspiam aestum velis compescere, opportune venias.275
Dum furor in cursu est, currenti cede furori,
Difficiles aditus impetus omnis habet.

Ouid. Lib. I. de Remed. Am.
Nam quis leoni, vel tigridi fauientibus occurrat? Non est mei instituti rationem perscribere, qua quisque suos, et alienos irarum motus componere possit, aut debeat. Siquis Plutarchum, et Senecam adire vult, videbit, quos illi scopulos obiiciant animi fluctibus, quibusue saxis frangant iras.

Caput Decimum.
Corollario.
Ad viuacitatem Mouendam, Componendam, et Exhibendam.

I. Bonum, et Malum quale, et quantum est, proponendum.
Quidquid amamus, vel odimus, eapropter adpetimus, aut fugimus, quod Bonum, aut Malum esse cognoscamus; igitur lex haec erit summa: Animum ex diuersa, multiplicique Boni, et Mali repraesentatione, imaginationeque regendum esse, perturbandum, aut placandum. Cum Bonum, vel Malum exhibetur, sanguis, animusque concitatur; illa cum diminuuntur, aut sufferuntur, sedatur cor, et tumentes fluctus residunt: Sicut Bona, et Mala proponuntur, ita oriuntur, et sedantur Adfectus. Est ergo cor alicuius adficiendum? vide, ut Bonum, aut Malum sua in copia, et magnitudine adpareat; ut sit certum, aut valde verosimile; ut praesens, aut certe vicinum: Annibal ad portas. Compescendus esset alterius Animus? non est semper consilii tumultuantibus adfectibus fortiter aduersari; non mitescunt, sed efferantur. Quando illud sit ex re, cauto opus est; tum Bonum, et Malum debet de medio tolli, aut debilitari; vel certe impetus ille vi aduersa excipi, et obiectu scopuli reprimi. Obponatur Audaciae Metus, Tristitiae Gaudium, Desiderio Malum, Odio Amoris argumenta. Quemadmodum Neptunus ventos maria omnia temere miscentes, iram oratio hominis diserti sustinet, et frangit animorum impetum. Quo loco Caesaris, et Perollae recordor. Iulius Caesar Regi Deiotaro palam, et saepe intentat mortem; Perolla vero ferocissimus apud Campanos iuuenis Annibalem post acceptum conuiuium ferro percutere machinatur. Rem perfectam crederet, sic uterque aestuabat. Illum Tullii, hunc Pacuuii patris eloquentia, et adfectus; hunc, et illum inuitum, ac secum magnopere luctantem sic fregit, ut etiam fracti non secus, ac fluctus, qui magna in saxa illiduntur, fremuerint. Quod Artes disertae, hoc etiam mutae possunt in animos.276
De Perolla Liuius Lib. XXII. n. IX. de Deiotaro Cicero.
Pingat Rugendas aliquis, vel potius committat in tabula sua hostiles acies. Pugnatur acerrime. Hic sclopi, et bombardae vomunt, sparguntque ignes; quot ictus, tot sunt fulmina; longe, lateque volant, saeuiuntque mortes innumerae: ibi vibrantur enses, et gladii, mucrones in ora diriguntur; nemo omnium tutus est a periculo. Hi manus, illi caput amittunt; hi de pedibus, illi ex equis deturbantur; alios sternunt glandes plumbeae, alios ballistae discerpunt; alii sub cultro, et in manibus medentium exhalant animam, alii in arena moriuntur. Isti nec viuere possunt, nec mori, luctantur humi semineces. Eorum caedes miserrima, qui pedibus hominum, aut equorum ungulis proteruntur. Similis ubique ruinae strages. Arma, et corpora, prona, et supina passim, et in aceruo iacent; madet terra saedo sanguine, horrent campi cadaueribus strati. Pro bellum matribus detestandum! His, et similibus coloribus picta imago offeratur generoso Iuueni, qui nihil, quam militiam spirat, et ardet, rapiturque cupiditate inextinguibili, ut est totus inter arma. Fallor, an ardor ille non deferuescet? Noui spectaculo tam cruento, et lacrimabili animum inflammatum fuisse restinctum. Scio ab Hogartho voluptatis lenocinia, et detrimenta tam belle, et viuaciter fuisse designata, ut vehementiorem quoque sanguinis, animique aestum temperauerit. Hoc omnium est Artium.

II. Iis adcommandum, quorum corda excitari, aut sedari debent.
Considerandi sunt iis, quorum corda in adfectus excitari debent. Auida sui iuris est quaelibet natura, neque alium sibi dominantem facile patitur. Praeterea dici non potest, quanta sit Animorum diuersitas; nam si unus ego tantas animi mei vicissitudines experiri cogor, ut saepe numero non unus homo mihi esse videar; quam multiplices, aut potius, quam infinitas dicam esse hominum adfectione, motus, perturbationes? Artes nostrae natae sunt ad animos omnium plane hominum permouendos; et certe seruire possunt singulis adfectibus et ciendis, et leniendis; sed ita eas tractare, ut singulis sint consentaneae, hic labor, hoc opus est: idem Auctor eadem arte, et opere numquam occupabit omnium animos. Disciplina illius, et artificium in eo est, ut eorum, quibus laborat, ingenium, moresque diligenter obseruet, ac peruideat, seque ex eorum principiis, natura, aetate, fortuna, et natione regat. Nihil hic eorum repetam, quae superioribus libris sunt proposita. Haec erat Tullii mei sagacitas, et industria: Equidem, ait ipse, cum adgredior ancipitem caussam, et grauem ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cognitione, curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid expectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.277
De Orat. L. II.
Et Oratores, et Artifices alii dimidium facti habent, si eos permouendos habeant, qui aliquam permotionem animorum sua sponte adferunt ad id, quos Ars agit, adcommodatam. Facilius est enim currentem, ut aiunt, incitare, quam commouere languentem.

III. Artifex habeat auctoritatem; ei sit animo, quem in aliis vult facere, vel opere repraesentare
Qui alterius Animum verbis, aut rebus commouere, aut aliquo in artificio adfectum exprimere nititur, habeat Existimationem, et Auctoritatem; hoc enim primum interest ad commotionem pectoris, quis ille sit, qui animum impetit: Thersites, an Agamemnon? Voltairus an Roussouius? Klopstock, an Gerstenbergius? clarus, an obscurus, Pictor, an Statuarius -? Existimationem, multa sunt, quae pariunt: aetatis maturitas, honesti, probique viri opinio, sapientia, et Artis peritia; haec sunt in compendio. Aetati honorem naturae suffragio tribuimus; probitatis existimatio etiam apud illos valet, qui flagitia sequuntur. De peritia Artis nihil est, quod dicam; sine hac enim non adfectum, quem desiderant, sed contemtum, quem nolunt, referent Artifices. Maximum est, ut Auctor ipse prius eo sit animo, et adfectu, quem vel in alio concitare, vel in corporibus vult effingere. Hoc ut facere possimus, et singulorum adfectuum natura, caussis, signisque instructi esse debemus, et indole, atque adsuefactione ad concipiendas illorum rerum imagines apti, verbo ἐυφαντασιώτοι. Sed aliquando difficilius obtinetur, et non nunquam, tametsi phantasiam intendas, et omnia tentes, nihil ages. Hinc, ut opinor, accidit, quod nobis facta aliorum heroica videantur esse impossibilia. Credo Ciceroni, cum ait,278
Ibidem. n. XLV.
numquam apud Iudices aut dolorem, aut miserationem, aut inuidiam, aut odium excitare se dicendo voluisse, quin ipse in commouendis Iudicibus, iis ipsis sensibus, ad quos illos adducere vellet, permoueretur. Neque enim fieri potest, ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut inuideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum, misericordiamque deducatur, nisi omnes ii motus, quos Orator adhibere volet Iudici, in ipso Oratore impressi esse, atque inusti videantur. Hoc de omnibus Bellarum Artium Magistris intellectum esto; saepe hic aliorum personae sunt adsumendae. Sciant igitur amare, et odisse, metuere, et sperare, irasci, et miserescere. Homerum iam timentem, iam saeuientem, et omnia esse video; - inclitus ille Miltonus nunc homo est, nunc diabolus, nunc Angelus, et paullo post Deus. Inflammati debent accedere, qui animorum incendium facere moliuntur. Ut nihil dicam de Musicis, aliisque; saepe audiuimus, et nihil est magis verum: Poetam bonum neminem sine inflammatione animorum existere posse, et sine quodam adflatu quasi furoris. Quid? Shakespearum, Cornelium, aut Racinum putem in scribendo leni animo, ac remisso fuisse? Fieri nullo modo potuit. Quis Roscius, quis Actor in theatro bonus, nisi, quum debet, in aliena persona ardeat? Ita famosus Athenis histrio Polus cum Electram Sophoclis ageret, lugubrem illius habitum induit, et ut se magis commoueret, ossa filii sui nuper extincti de sepulcro adtulit, urnam, ac cineres, veluti Orestis essent, amplexatus cum lugere videretur aliena mala, deflebat sua, et omnia veris, spirantibusque lacrimis sic impleuit, ut ex fabulas verus dolor eruperit, et ipse deposita persona flens sit egressus.279
Gellius L. VII. Cap. V.
Nihil aeque trahit animum, ac similitudo adfectuum, animorumque. Si similes occurrunt animae, haud difficile et ipsae suos adfectus transfundunt, et alienos in sua penetralia recipiunt. Unde tanta vitae, studiorumque necessitudo in Dauide, et Ionatha? in Castore, et Polluce? in Achille, et Patroclo? in Pylade, et Oreste? in Niso, et Euryalo? ut in corporibus aliquando, ita in animis similitudo est, quae cum emicat, placet, et easdem cordis motiones creat. Theagenes, et Chariclia ut primo mutuum in conspectum veniunt, continuo animae, quae se iisdem fere characteribus impressas agnouerunt, totae in vultum variis motibus perfusum prosiluerunt, tamquam mens una foret in duobus, aut aequaliter in duos diuisa.280
Vide Heliod. Aethiop. Lib. III. – Simile etiam est in Clitiphonte, et Leucippe apud Achillem Tatium.
Hac similitudine si careant adsentatores, et sycophantae, totos se ad eorum motus conatur effingere, quibus capiendis insidiantur:
Rides? maiore cacchino
Concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet. Igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris aestuo, sudat.281
Iuuenal. Sat. III.


IV. Idem etiam meminerit, cuius personam, et vicem agat.
Bonitatem, et Malitiam Moralem his in Artibus semper in oculis habere non est necesse; Artifex enim, quem instituimus, duplicem hic personam sustinere potest, nunc suam, nunc alienam. Cum sua in persona meditatur, et agit, Bonitatem a conspectu non dimittat, sed animum suum sic regat, et moderetur, ut adfectio nulla careat lumine rationis, et virtutis. Quando autem deposita persona propria alienam induit, id tantum curat, quod Decorum exigit; nullam seu vitii, seu virtutis rationem habet, sed adfectus, ac characteres bonos, et malos, turbidos animorum, concitatosque motus, et temperatos, auersos a ratione, et menti inseruientes sic exprimit, sicut conueniunt. Decorum etiam in vitiis tenere nulla est vitiositas.

V. Adfectus statui, et naturae rei consentiant.
Quod alias diuerso in argumento non semel testificabar, hic quoque monendum venit, ut Adfectus, quos nostri auctores in aliorum persona faciunt, a natura non abhorreant. Licet Animis esse turbulentis, licet eorum iactationes esse incitatas, et impetu inconsiderato elatas, inimicas mentis, vitaeque tranquillae; at ita artificiosas, et digestas esse non licet, uti Decoro, et Naturae supremo videlicet exemplo aduersentur. Omnis motus animi suum quemdam a natura habet vultum, et sonum, et gestum. Longe conuenientius est Iulium Caesarem paucis, et fracte: Et tu – fili mi Brute! dicentem, quam scita, venustaque voce multa modulantem in theatro mori. Non est hic locus multis verbis, et similitudinibus; mutus est potius adfectus, quam verbosus, gestu magis, et signis, quam sermone agit. Gallorum Tragoedias verbositatis arguit Home; quorsum tantae declamationes, cum summa est perturbatio, et insanitas? Hoc non ingratiis cadit in Senecam. Ad hanc legem certius obtinendam multum prodest curiosius obseruare homines motu animorum concitatos, unde, quid, et quomodo loquantur, agantque, qua sint fronte, quo ore, quo gestu, qua totius corporis conformatione? hoc primum. Alterum etiam tantum conferet, viuidas rerum, et hominum imagines in mente defigere; ut ament, ut oderint, ut laetitia gestiant, vel dolore ardeant, ut desiderent, vel paueant? In his etiam absentia velut coram intuemur.

VI. Epilogus.
Quantae sint vires in perturbationibus, tum in eos, quos occupant, agitantque; tum in alios, qui suis eas oculis, et sensibus excipiunt, in his, quae adhuc protuli, videmus. Nostra, Artiumque, et Artificiorum vita est in Adfectibus. Propterea quod Longinus de una duntaxat Eloquentia fidenter adfirmat, nulla re, quam adfectu generoso sublimiorem fieri orationem; eam enim furore quodam, et diuino spiritu adflat, et velut adflatis similem reddit: id ego de omnibus Humanitatis Artibus repeto, nulla re artificia nostra magis Aesthetica, magis sensibilia, et viuacia esse, quam si Adfectum aliquem sibi conuenienter inditum prae se ostendant. Optandum foret, ut cor, animumque nostrum semper in potestate, mentisque imperio habeamus, non uti re nulla moueatur, hoc enim obtineri neutiquam potest; sed ut re nulla sic adficiamur, ut frenos cupiditati laxemus, eamque, quam praeit, aut monstrat, sequamur. Quis autem nescit, quam ardua sit res sic adfectus excutere, ut non aliquam sui notam in homine reliquant etiam in illo ipso, cui datum est, vel sapientiae thesauros possideat? Quisquis est, qui moderatione, et constantia quietus animo est, sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis, nec frangatur timore, nec sitienter quid expetens ardeat desiderio, nec alacritate futili gestiens deliquescat, is est sapiens, is est beatus: cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum, aut nimis laetabile ad efferendum videri potest.282
Lib. IV. Tuscul. Quaest.
Ubinam vero gentium, et locorum hunc reperimus? De Socrate proditum est memoriae, nec risisse unquam, nec fleuisse; quin uno semper, eodemque vultu visum, adeo, ut mirum videri possit, quod eximiam illam animi temperiem neque nuptialis laetitia variare potuerit, neque tristitia illius diei, quo venenum hausit.
Ipsis in praecordiis gestamus fomitem, et si loqui licet, matrem fecundam cupiditatum, auersationum, perturbationum. Quapropter homini conceditur, ut dum premitur pondere carnis, homo sit, hoc est, ut ad virtutem pleno quidem gradu contendat; sed idem suae imbecillitatis usque memor etiam, atque etiam circumspiciat, ne qua vitiorum blanditie in fraudem inducatur, et a via recta deerret ad inuia. Ipsa quidem virtus neque tam dura est, neque tam aliena, ut non aliquid concedat primis motibus; sed vetat eos transire ad ea, quae honesta non sunt, hancque legem, et curam imponit Menti. Huius est, motum omnem in principio ad Rationem reuocare; si enim grandescat, aut actum aget, aut grauissimam luctam habebit; et nullus in homine motus tam est paruus, qui prauus esse, magnumque malum generare non possit.

LIBER TERTIUS

Caput Primum.
Quid sit Pulcrum, et Pulcritudo ex Libris Prioribus unum in Conspectum ponitur.

I.
Ex disputatione hactenus adornata colligimus, quid sit Pulcrum; et quid de praeiudicatis aliorum sententiis, de quarum memoria suis locis commemoraui, similibusque opinionibus censendum habeamus? Non est, quod contendam, nullas in hac Pulcri generatione, sententiaque mea difficultates occurere; noui enim bene, et iam certa cognitione praeuideo non pauca meis opinionibus, totiusque operis aedificio obponenda; hoc est, quod adfirmo, non esse me ex iis, qui certi quiddam se habere putant, cum in eandem maxime ambiguitatem incidunt, ex qua sibi emersisse videntur: puto autem multa meis ex principiis posse ad rem non inepte responderi. Per multa pericula exploratum mihi est, in omni Pulcritudine, quam per Artes, et Scientias Amaeniores consectamur, adesse debere Varietatem, eiusque Unionem perfectam; et tanto magis sobria est rerum multitudo, et diuersitas, quo melior earum ordo, partiumque omnium unum in finem consensio. Ex tali compositione existit Pulcritudo, quae sua nos forma mouet, pure ut ea sensibus, et phantasiae nostrae grata est, sine respectu utilitatis, et internae constitutionis.

II.
Nam profecto ex cognitione Varietatis recte unitae necessario nascitur in homine delectatio, quae utique potentior est, si Pulcritudo maior est, magisque venusta: talis si sit, saepe prius occupat cor, quam sensus uniantur cum intellectu, et ratione. Hoc nos ipsi non semel experti fuerimus, dum contemplatione rei insigniter pulcrae mens nostra adeo a nobis alienata, immersaque fuit profundae voluptati, ut quasi sine sensu relicti nec longitudinem acti temporis, nec alia, quae prope nos agebantur, obseruare licuerit. Illa delectatio fecit, quod multi praesentes Philosophi tam noui, quam antiqui Pulcritudinem definire voluerint, dicendo, id esse Pulcrum, quod per sui cognitionem placet, et delectat. Hanc in sententiam citare possumus Didacum de Rosis, Pallauicinum, Leibnitzium, Crouzam, Volffium, Fuginellium, et non paucos alios, qui iisdem ex scholis proseminati sunt. At quemadmodum hoc sit intelligendum, iam alias declaraui: Quod Pulcrum est, delectat; sed non omne, quod delectat, est Pulcrum. Istud non solum iis de rebus accipio, quas ad exemplar aliquod eleganter efficimus; verum uniuersim cum Petauio Pulcritudinem rei cuiuslibet sic intelligo, ut sit conuenientia quaedam ipsius cum illa perfecta specie, et exemplari, ad quod natura sua exigi postulat: Quamobrem tota Pulcritudinis ratio cum ad archetypas formas comparari dicitur, ad cognitionem, et notitiam quoque referri simul intelligitur.

III.
Hanc seu Pulcritudinem, seu Formam si cui placet adpellare perfectionem, sed externam, non repugno. Perfectio enim alia est Interna, alia Extrinseca; illam dicimus Bonitatem, hanc Pulcritudinem; quam ego non secus, ac vestem, in qua bona, et mala latere possunt, considerare soleo. Nullum illa pretium internum rebus addit; hoc agit, ut mentem ad adtentionem erigat, et quod illud vestimenti genus continet, cum voluptate sentiat. Quod penitus Bonum, et Pulcrum est, id ex omni parte institutum est, ut maior Pul337critudo sine Bonitate esse non possit. Propterea Pulcritudo quidam quasi Bonitatis flos dici potest, cuius illecebra, et velut esca quadam latens intus Bonitas adlicit intuentes. – Quoniam vero mentis nostrae cognitio saepe ope sensuum habetur, Bonitatem in rerum intelligeremus, neque adpeteremus, nisi ad eam per speciem exteriorem indiciis manifestis proueheremur. Qua in re adparet magna Pulcri utilitas. Inde non pauci censent, tantum inter Bonitatem, et Speciem, seu Pulcritudinem, quantum inter semen, et flosculum interesse; atque ut flores arborum seminibus orti semina ipsi quoque producunt, ita species haec Bonitatis Pulcritudo ut ex Bono pullulat, sic et ad Bonum amantes perducit.283
Ita fere Marsilius Ficinus in Platonem.

Caput Secundum.
Natura est Exemplum Pulcritudinis.

I. Quid Natura?
Nihil est magis commune Natura; illam enim partim possidemus, partim facimus, partim oculis, aliisque sensibus usurpamus: tamen non parum obscuritatis videtur esse in ea cognoscenda. Caussam in hoc unam refero, quod nomen illud in usu quotidiano, in Libris sacris, et profanis, apud Philosophos omnium aetatum, et gentium in diuersa rapiatur; hoc enim modo sit, uti res etiam suapte luculenta obscuretur. Ego tenebras offunderem luci, si more quorundam multus essem in eius imagine euoluenda. Natura nobis est, et haec rerum uniuersitas, et in specie omne id, quod non opera hominum, sed certa supremi Artificis praescriptione, ratisque legibus natum est.

Alia est Communis,
Proinde debemus sic constituere: Mundus iste, quo fruimur Moralis, et politicus, Mundus iste Historicus, qui fuit ante nos, et qui plenus est Bonis, Malisque facinoribus; Mundus hic rerum omnium congregatio, et ordo Natura est in sensu communi.284
Conf. Cicer. L. II. De Nat. Deorum a n. XXXII.

Alia Pulcra.
Sed alia praeterea Natura praesto hic esse debet; ceterae enim Artes, ac Scientiae intra limites Naturae communis continentur, nec adfectant egredi, nec possunt; nostrae autem Musae non habent definitam ullam regionem, cuius terminis septae maneant; taedet eas semper in antiquis versari, ac tam sunt ambitiosae, ut in Natura veteri conquiescere non possint, sed alium sibi Mundum, eumque nouum, moratum, sublimem, et cum gustu delectum, ac Pulcrum expostulent. Mundus hic sine dubio Pulcer est, et perfectior, quam prior, quia nos illum ex delectis plurium rerum dotibus, et ornamentis mente, ac spiritu nostro creatore facimus, ut esse debet; quiue libertati mentis, et cordis magis faueat; et hanc dicimus Naturam Pulcram. Quod Baco Verulamius probo sane iudicio de Historia, et Poesi dicerat, hoc ad meam rem ita transfero, ut de Natura Simplici, et Pulcra intelligatur. Res gestae, et euentus, qui verae Historiae subiiciuntur, non sunt eius amplitudinis, in qua anima humana sibi satisfaciat; praesto est Poesis, quae facta magis heroica confingat. - - - Cum Historia vera obuia rerum satietate, et similitudine animae humanae fastidio sit, reficit eam Poesis inexpectata, et varia, et vicissitudinum plena canens.285
De Augmen. Scient. Lib. II. Cap. XIII.

Comparantur inter se.
Placet hic mihi breuem Naturarum contentionem oculis obiicere. Prima illa est Communis omnibus et Disciplinis, et Hominibus; altera elegantioribus duntaxat Artibus, et Aestheticis conuenit. Illa est Ordinaria, haec Extraordinaria; illa semper eadem, haec pro diuersitate creatorum variat. Illa est Aspectabilis, et cadit in sensus exteriores, haec mente intelligitur, et primum cognitione depingitur. Illa est certa, et vera, haec vero similis. Illa reapse est, haec esse potest. Vides ergo duos apud nos esse Mundos; alterum Verum, alterum Pulcrum, et non eam tantum esse Naturam, quae est, sed etiam illam, quam nos creamus: quidquid est, aut esse potest, hic est Natura.

II. In utraque sunt Pulcra.
Sunt in utraque Natura Pulcritudines; immo vero sic dicendum est, ut in illa altera intelligantur multa esse Pulcra; in altera autem omnia, quaecunque sunt, ad gustum esse delecta, et pulcra censeatur. Nihil dicam hic de Natura Pulcra, cum Mundus ille magis intelligi, quam oratione possit describi: Pulcritudo eius, de qua postea, legitur in Artificiis. De altera me non loqui, sed eam ipsam onstendere, oculos, et sensus aperire oportet. Iam alias non semel ad spectaculum huius Naturae, ad dissimilem illius Varietatem, ad diuturnam rerum temperiem, et consensionem, ad admirandam totius operis Pulcritudinem, et ad ea omnia, quae Naturae instinctu, ductu, et lege vastissimo illius theatro peraguntur, curiosius obseruanda sensus omnes Lectorum meorum prouocaui, incitauique. In iis quoque rebus, quae paruae, aut etiam nullae videri quibusdam possunt, si Naturam operantem spectemus, sincerissimam Harmoniam, et delectationem esse depositam saepe reperimus. Diuus Augustinus pugnam duorum Gallinaceorum cum voluptate spectauit. Erat enim videre intenta proiectius capita, inflatas comas, vehementes ictus, cautissimas euitationes, et in omni motu nihil non decorum. – Postremo legem victoris superbam, cantum, et membra in unum quasi orbem collecta velut infastum dominationis. Signum autem victi elatas a ceruice pinnulas, et in voce, atque motu deforme totum; et eo ipso Naturae legibus nescio, quid concinnum, et pulcrum.286
Lib. de Ordine Cap. V.
Putares duos hos bellatores e disciplina, et schola Anglorum, quibus eiusmodi praelia praeparantur, prodiuisse.

III. Diuersitas Pulcri in Natura.
Diuersitatem Pulcritudinum, quam Natura haec communis exhibet, si me oporteat in ordinem, et unum quasi conspectum redigere, nihil melius me facturum arbitror, quam si sic statuam, ut quisque intelligat, Naturalem Pulcritudinem aliam esse Incorpoream, aliam Corpoream; illa vel ad Mores pertinet, quemadmodum multi virtutum actus; vel est Indifferens, uti sunt cognitiones mentis, et purae scientiae. Quod ita dictum esto, ut hanc Pulcritudinem tum esse Aestheticam, seu talem, qualem descripsi, existimemus, cum sensibiliter proponitur. Corporea Pulcritudo partim ad Visum, partim ad Auditum refertur; iam olim obseruarunt Graeci id Pulcrum esse, quod nos delectat per auditum, et visum;287
Apud Platonem Socrates in Hippia Maiore circa finem.
neque enim dicimus pulcros sapores, aut odores.288
S. Thomas I. 2. Quae: 27. art. I. ad III.
Siquis hic suis cogitationibus libertatem indulgeat, eatque per opera Naturae, innumera Pulcritudinis exempla in omni genere reperiet, in quibus iucunde possit immorari. Mihi satis est duo adtingere: unum de Homine, alterum de Deo.
Pulcritudinis, quae Homini conuenit, duo sunt genera, quorum in altero est Venustas, in altero Dignitas, haec Virorum est, illa Mulierum.289
Cic. L. I. Off.
Talem
Formam optat modico pueris, maiore puellis
Murmure, cum Veneris fanum videt anxia Mater,
Usque ad delicias votorum.290
Iuuenalis Sat. X.

Utraque Pulcri species, quam sit fragilis, et caduca, nemo est nescius.
Anceps forma bonum mortalibus.
Exigui donum breue temporis
Ut velox celeri pede laberis.291
Seneca in Hippolyto. Vide porro.

Hora omnis, quae succedit, est deterior, quam illa, quae defluxit, et nulla non dies rapit de vultu spolium: ut flores, sic forma perit; quid loquar pericula, quae formosos circumstant?
Vetat optari faciem Lucretia, qualem
Ipsa habuit; cuperet Rutilae Virginia292
Virginia forma excellenti, et rara venustate virgo, quam Pater vir exempli recti domi, militiaeque, cum Appii Decemuiri libidini eripere non posset, manu sua interfecit, hoc te uno, quo possum, ait, modo filia in libertatem vindico. Liu. Lib. III.
gibbum
Accipere, atque suam Rutilae dare. Filius autem
Corporis egregii miseros, trepidosque Parentes
Semper habet; rara est adeo concordia formae,
Atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
Tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinas;
Praeterea castum ingenium, vultumque modesto
Sanguine feruentem tribuat natura benigna
Larga manu.293
Iuuen. Loco Citato.

Valet quod ait Euripides; Pulcritudo res infelix. Quod tum maxime obtinet, cum Pulcritudo sine virtute est. Non raro autem corporis elegantia, et dignitas pulcram animam notat. Tanta est in corpore, et animo humano cognatio, ait Ambrosius, ut iis plerumque insint corporis antecellunt: eius species simulacrum est mentis, figura probitatis. Natura ipsa magnis mentibus domicilia corporum digna metitur. Amant enim se mutuo, ornantque Pulcritudo, et Virtus: propterea frustra est Seneca Philosophus. Gratior est pulcro veniens e corpore virtus. 294
Conf. Epist. LXVI.
Virtus interior quaedam est pulcritudo, uti pulcritudo ipsa virtus est exterior. Pulcritudo ingenii excitat admirationem, animi aestimationem, corporis complacentiam, et amorem. Tria haec corporis, ingenii, et animi decora prodigium quoddam perfectionis faciunt, et unam quasi diuinitatem in terra procreant.
Sed omnis haec Pulcritudo, quae per hominem, et naturam hanc uniuersam spargitur, quanta est in contentione illius, quae perfecta, et numeris omnibus absoluta est species, splendor gloriae penes Patrem luminum, et Figura Substantiae eius! pulcra sunt prata, amnes, et siluae, pulcri sunt campi, pulcra est tellus, regio siderea pulcra est, mundus hic totus paruus, et magnus pulcer est; at quam tenuis haec est pulcritudo, si cum Deo conferatur, et unde illa priora suam Pulcritudinem decerpunt? Omnis eorum Pulcritudo ex illo pereni, purissimoque fonte delabitur, tantumque decoris inest rebus singulis, quantum ab eius copia resperguntur: et Pulcritudo summa, et Auctor Pulcritudinis est Deus.

IV. Natura utraque est exemplar Artium
Gemina haec Natura, quam modo paucis coloribus adumbraui, Communis, et Pulcra fundamentum est Scientiarum, et Artium Amaeniorum; hic sunt omnes nostrae delectationes repositae, fundataeque, inde debent peti. Utraque Pulcritudinis est exemplum, ad quod respicimus, et tendimus. Tametsi enim quidquid genuit communis illa parens Natura, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpis suis niteretur, in suo quodque genere perfectum esse voluit,295
V. Tusc. Quaest.
nobis tamen ad finem, et delectationem, ad utilitatem, ad honestam arrogantiam non sufficit, frequentius eam sequimur, quam nos ipsi sic facimus, sicut Zeuxis Heracleotes, quem pictorem fuisse sua aetate longe ceteris praecellentiorem, sed plurimum aliis praestitisse muliebri in corpore pingendo saepe accepimus. Eum igitur magno pretio conductum abhibuerunt Crotoniatae, ut Helenae simulacrum pingeret pro templo Iunonis locupletando, quod ipsi religiosissime colebant. Videamus qua ex natura sumserit exemplar! Praebete mihi quaeso, inquiebat, ex Virginibus formosissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo veritas transferatur. Tunc Crotoniatae publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt, et pictori, quas vellet, eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit, neque enim putauit omnia, quae quaereret ad venustatem, uno in corpore reperire se posse.296
Cic. L. II. de Inuent.
Hoc est ex Natura Pulcra operari. Nec vero ille artifex, cum faceret Iouis formam, aut Mineruae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret; sed ipsius in mente insidebat species pulcritudinis eximia quaedam, quam intuens, in eaque defixus, ad illius similitudinem artem, et manum dirigebat.297
Vide, quomodo idem Cicero indicet Naturam Pulcram in Oratore n. I. et II.
Proinde hoc Artes Amaeniores dicunt, quod Musae in Theogonia apud Hesiodum.
Scimus Mendacia multa dicere veris similia,
Scimus etiam, si voluerimus, vera loqui.


Caput Tertium.
Ad Naturam utramque tendunt Artes nostrae per Imitationem.

I. Imitatio Naturae est principium, et adminiculum nostrarum Artium.
Quid est, quod nos, Artesque nostras ad geminum illud Pulcritudinum exemplar ducit, et adiuuat? quod illud siue principium, siue adminiculum? – Hic iam ad celeberrimum illud Bellarum Artium principium, ad Imitationem, inquam, delabimur.
Antequam plura de Imitatione nostra doceam, visum est paucis admonere, negotium esse tam grande, ut ea carere nullatenus possimus. Quid enim in hac rerum uniuersitate pulcerrima vel efficitur sine Imitatione, vel perficitur? Deus ipse praepotens rerum omnium mundum hunc amplissimum, atque ornatissimum, tot rerum generibus distinctum, tot luminibus illustrem, tanta varietate depictum fabricatus est ad eius imitationem, quae intra suos Diuinae Mentis thesauros archetypum continebat. Caussae naturales, eiusdem Dei singulis in rebus generandis administrae, quas uno Naturae nomine signamus, in iis procreandis ideas imitantur, quas in unoquoque genere maximus, ac sapientissimus Architectus tanquam exemplaria rerum singularum effinxit. Unde multarum Artium inuentio, nisi ex imitatione rerum naturalium? Doctrinarum item omnium adeptio, quae similiores sunt arti, quam scientiae; disciplinaque puerilis uniuersa quid est aliud, nisi quaedam Imitatio?298
Nigronius in Orationibus.
Recte Aristoteles Imitationem pro principio Poeseos statuit; haec et illius, et aliarum Artium politiorum erat initium, et praesidium: per Imitationem nata est Eloquentia, Statuaria, Pictura, Architectura; et quamuis istud Imitationis nomen, et principium inter artifices non perstrepuerit, reapse tamen per Imitationem creuerunt, et adoleuerunt omnes nostrae Artes. Sicut deinde negligentia, defectuue Imitationis sunt collapsae, ita nunc iterum cultura Imitationis vitam, splendoremque accipiunt. Ipsa etiam Natura Pulcra per Imitationem facta videri debet; spiritus enim noster nihil non imitando creat: quaecunque producit, certissima cuiusdam exemplaris indicia, signaque praeseferunt. Nec monstra quidem, quae creantur, fiunt sine Imitatione.
Pulcritudinem Naturae antiqui obseruarunt primum in rebus ad intuendum propositis; inde, posteaquam necessaria ad vitam, et utilia fuere constituta, ut suam, totiusque humanitatis beatitatem augerent, duce feliciori genio progressi sunt ad excitandas, colendasque Artium, et Scientiarum pulcritudines. Poesim, et Eloquentiam hic praetermitto; ista enim cum ipsa hominum societate quaedam quasi incunabula habuerunt. Statuaria, et Pictoria fortunato valde successu produxit exempla multo cum Gustu. Sed tamen prior illa, quia simpliciorem habet Imitationem, quam ista delicatior, terminum aliquem, et perfectionem citius adtigit. Statua Iouis per Phidiam, Iunonis per Polycletum, Graeciae uniuersae miracula, prius erat laborata, quam Lucis, et Umbrae temperamentum regulare, inuentum. Zeuxis, et alii hic etiam excelluere. Quod autem Statuaria ante Pictoriam creuerit, et ascenderit, hoc erat etiam in caussa, quod maior illius usus, aestimatioque fuerit: Gentes enim omnes, quae Deos inanes, et commentitios adorarunt, signa, vultumque Deorum suorum domi, forisque spectare voluerunt.299
Quis tam caecus in contemplandis rebus unquam fuit, ut non videret species istas hominum collatas in Deos aut consilio quodam sapientum, quo facilius animos imperitorum ad Deorum cultum a vitae praebitate conuerterent; aut superstitione, ut essent simulacra, quae venerantes, deos ipsos se adire crederent? Auxerunt autem haec eadem Poetae, Pictores, opifices. Lib. I. de Nat. Deorum. Si credendum est Martiali: Qui fingit sacros auro, vel marmore vultus, Non facit ille Deos; qui colit, ille facit.
Architectura, qua parte est nostra, tarde processit: ille siquidem ordo, et proportio, unde omnis pulcritudo existit, per multa tentamenta, exemplaque quaeri, obtineri, statuique debuit.
Prona ad perfectionem videtur esse Imitatio, tam facili est intuitu. Ut autem periclitantibus adparet, negotium est valde magnum, multisque difficultatibus impeditum, et inter ardua scientiarum, artiumque negotia facile primum. Pauci inter eius labores potuerunt adhuc ad summam in his Artibus gloriam eluctari. Plinius alter cum imagines Cornelii Nepotis, et T. Cassii ex imaginibus exscribendas, pingendasque delegat Seuero, monet, ut pictorem quam diligentissimum adsummat; nam cum est arduum similitudinem effingere ex vero, tum longe difficillima est imitationis imitatio. Rogat etiam, ut artificem, quem elegerit, ne in melius quidem sinat aberrare.

II. Natura proponit exempla Amaena, Tristia, et Indifferentia.
Natura Pulcra quidquid ostendit, Pulcrum est. At prima illa Natura, cuius nos partes sumus, non unius exempli res habet. Alia enim illius opera sunt Amaena, et Deliciosa; alia Tristia, et Horrida; alia nihil horum continent, sed medio loco consistunt, et Indifferentia vocantur. Amaenus est fons Blandusiae, quem non tangit aestus, sed semper praebet frigus amabile;300
Horat. L. III. Od. XIII.
deliciosus lucus,
Qua pinus ingens, albaque populus
Umbram hospitalem consociare amat
Ramis, et obliquo laborat
Lympha fugax trepidare riuo.301
Idem L. II. Od. III.

Quid stellae, gemmae, adamantes, animalia, plantae, flores, voces, et homines, ut Alcibiades omnium aetatis suae multo formosissimus?302
Cornelius Nepos. – Erat Alcibiades praestanti forma, et, ut ait Socrates, κάλλιστος, κὰι μέγιστος, mansitque sua illi pulcritudo per omnem aetatem, auctore Plutarcho. Quare etiam iudicio Apollinis Graecorum omnium formosissimus est habitus. Plin. XXXIV. – Itaque ad eius formam sua opera exigebant Statuarii, qui summam exprimere pulcritudinem volebant.
Talia suapte natura hilaritate quadam, et iucunditate sunt ornata. Inamaena est procella, imbres, et tempestates;303
Vide L. I. Georgicorum.
tristes sunt Alpes, Vesuuius, ac Aetna; horridum naufragium, et terrae motus; quid homines, uti Thersites ille Homericus, strabo oculis, pede claudus, capillis rarus, humeris curuus, atque in pectus contractus, facie cadauerosus, toto corpore monstruosus?304
Vide Iliad. L. II.
Aut quid Ploclus ille deformior, bene capitatus, acute auritus, prolixe, et liberaliter nasutus? in quem cum ludit Poeta Graecus, describit Nasum classicum, et antesignanum, et tam ampla mole porrectum, ut ad eum manus pertinere non possent; additque, hinc esse factum, ut, quando sternuebat Proclus, non imploraret sibi Deorum opem, neqe diceret Σεῦ σῦσον; quod nempe nasus tam longe abfuerit ab aure, ut ad eam sternutamenti sonus nonnisi aliquanto post tempore peruenerit, cum videlicet iam dudum sternuisset, nec amplius ope Iouis opus esset.305
Ὀυ δύναται τῆ χειρὶ προκλὸς τὸν ’ρὠ ἀπομύσσειν,
τῆς ’ρινὸς γαρ ἔχει τὴν χείρα μικροτέραν.
Ὀυ δε λέγει, Σεῦ σῶσον, ἐὰν πταρῆ, ὀυ γαρ ἀκόυει
Τἠς ’ρινος, πολὺ γὰρ τῆς ἀκοῆς ἀπέχει.

Anthol. Lib. II.
Homines natura deformes si malis sint moribus, videri possunt quasi vindictam a natura expetere. - - De iis, quae neque placent, neque displicent, nihil adferam.

III. Omnia apte imitanda.
Quidquid agunt Artifices, si Naturam apte non aemulentur, nihil agunt. Aliarum Artium est Naturam, si qua in re nostrum in usum deficiat, supplere, et adiuuare; nostrum autem imitari, et variis in artefactis exprimere, reddere, et condecorare. Sed quis Naturae artem exprimat? Putat Winkelmannus esse quaedam artificia, quae pulcerrimus Naturae operibus eodem in genere sua venustate praeferri mereantur. Habet hoc locum aliquando iis in operibus, quorum idea de regione Naturae pulcrae est desumta. Quae autem ad exemplum quoddam a Natura nostra, magistra peritissima, praemonstratum sunt efformata suo prototypo inferiora esse nullus ambigo. Caelum stellis pulcre ludentibus distinctum semper est elegantius, quam quod in tabulis scientissimi cuiusdam Apellis cernimus. Helenam si quis velit sculpere, ficta haec illam veram, quam Venus Paridi desponderat, nunquam assequetur. Immo haec Artium est regula, ut rem propositam imitentur. Imitari autem utique consectari est, non antecellere; qui superat, non imitatur. Et melior censetur ille Artifex, qui suum ad exemplar propius accedit; optimus, qui proxime expressit. Idem autem, quod Natura facit, rosam veram, tam pulcram, tam amaenam nullo unquam tempore producemus. Ars quantumuis magna, ut quidam ait, est Vere Falsa, quia ad referendam veri speciem veris ludit coloribus.

IV. Per aptam Imitationem placent Omnia.
Si bene, et ad votum, Gustumque cessit Imitatio, placet. An non picturae hominis effigiem, aut praelium, aut incendium, aut maris tempestatem referentes tantopere delectant? tametsi mortifera vulnera, plagas sanguine manantes, ulcera fluentia tabo, trucidata cadauera, pueros excarnificatos, caedes atrocissimas Regum, senes viuos flammis exustos, illisas scopulis naues, obrutos fluctibus natantes, funestissimosque alios, et miserrimos euentus in tabulis exhibent, quod nec sine lacrimis, ac trepidatione possemus oculis intueri.306
Ita fere P. Nigronius Orat. XV.
Per Imitationem consequimur, uti res non solum Indifferentes, verum etiam inamatae, ingratae, et horridae, et luctuosissimae, dum veris coloribus graphice describuntur, adeo non terreant, ut venustatem etiam, voluptatemque adferant. Non tam adtendimus, quid sit, quod repraesentantur, quam quomodo, quam apte, quam naturaliter sit formatum? Flos, an vipera; currus triumphalis, an Crux; palatium, an rupes; Aetas aurea, an ferrea; Medusa, an Gratiae, Thersites, an Adonis, Venus, an Baucis, Nero, an Titus, quid ad me? Rubens duos in cruce latrones pinxerat, alterum a dextra Saluatoris pacate, placideque morientem, alterum ad sinistram cum fremitu, et maledictis animam eiectantem; utrumque bene ad perplacentiam. Quid ergo? pulcra dicemus illa, quae sunt deformia? Equidem laudatus erat Athenis Vulcanus ille, quem vestito leuiter adparebat claudicatio non deformis. Tullius ait Gorgonis is fuisse pulcerrimum, crinitum anguibus, quod Verres ex valuis templi Syracusani ex auro, atque ebore magnifice perfectis reuulsit, atque abstulit.307
In Verrem Libro IV. n. LVI.
Materiam, laborem, et artem intelligo fuisse pulcritudinem, non vipereum Medusae caput; Ars hic, et Imitatio placet, haec est apta, haec bella; et aduerto, iustae imitationis iucunditatem non tam ab ipsa re, quam ab intellectu proponi; rem affabre adumbratam. Placent bene picta vitia, sed displicent vera: ideo non sumus tales vitiorum imitatores, quales erant Argentarii Ephesini, qui pro lucro, et religione idola Dianae fabricarunt.308
Act. Apost. Cap. XIX.
Vitia nostra sunt figurae duntaxat, et imagines; nihil metuunt a seueritate legum.
V. Quam vero in caussam placent?
Sed nondum satis ad rem dicere videmur; urget enim quaestio: Quid est, quod illa etiam placeant in Artibus nostris, quae displicent in natura? unde illa in imaginibus rerum tristium iucunditas, quae me sic exhilarat, ut etiam lacrimas eliciat? cur illa nos Imitatio, et Ars delectat? Nisi me meus animus fallit, praeter eam delectationem, quam mihi et Imitatio, et Ars adfundit, sentio quamdam voluptatem, quae cum illa priori non est eadem. – Non adferam, quod iam alias ex Lucretio abseruaui, ideo suaue nobis esse et pugnam in campis, et nauem in mari cum ventis, et fluctibus decertantem spectare, quia nos eo periculo liberos videmus; tacebo Horatium, cui pariter ea de caussa probatur Poeta, qui pectus ipsius inaniter angit,
Irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.309
Lib. II. Epist. I.

Scio casus alienos sine ullo dolore intuentibus etiam ipsam misericordiam esse iucundam.310
Cic. L. V. Ep.. XII. ad Lucceium.
Sed, ut supra indicaueram, apud nos non illa duntaxat accidunt cum voluptate, quae nos a periculo immunes denunciant; verum etiam illa, quae pure sunt inamaena, ingrata, nec nobis, nec aliis periculosa. Alia ergo in uniuersum caussa esse debet illius complacentiae. Ego non aliam esse existimo, quam Similitudinem operis cum exemplari: haec, ut melius accedit ad virtutem, ita magis delectat. Rem uberius expendam.
Recta Naturae Imitatio ludit nos; cum enim illa, testante etiam Hesiodo, sit mendacium veritati simile, rem falsam adfert pro vera, eamque nobis persuadendo illudit. Haec est illa Illusio, Artis, et Phantasiae opus deliciosum, quae res absentes coram adsistit, quae ex alienis facit nostras, et plane proprias, et ex falsis veras, et vicissim. Quis uuam Zeuxis, velum Parrhasii, Apellis equum, Myronis ex aere buculam potest ignorare?311
Myronem bucula maxime nobilitauit, celebratis versibus laudata. In Anthologia Graeca reperiuntur XL. epigrammata; apud Ausonium autem Latina XI. Unum, et alterum sic habeto:
Bucula sum coelo genitoris facta Myronis
Aerea; nec factam me puto, sed genitam.
Sic proxima bucula mugit,
Sic vitulus sitiens ubera nostra petit.
Miraris, quod fallo gregem? gregis ipse magister
Inter pascentes me numerare solet.
Et:
Aerea mugitum poterat dare vacca Myronis.
Sed timet artificis deterere ingenium.
Fingere nam similem viuae, quam viuere, plus est.
Nec sunt facta Dei mira, sed artificis.

Pygmalionis infandum facinus una cum statua obruendum est obliuione perpetua.312
De hoc, et altero Clemens Alex. Protrept. ad Gentes. De Venere Cnidia Lucianus, et Plinius.
Rembrandi ancillam ut adloquerentur, vicinae accesserant; imaginem aliam ipse magister ad dandum responsum ex errore monuit.
Artis Phidiacae toreuma clarum
Pisces adspicis, adde aquam, natabunt.
Inserta phyalae Mentoris manu
Docta lacerta viuit, et timetur

Argentum.313
Martialis. – His simile est, quod sequitur. Iuno aliquando Ioui irata dicitur in Euboeam peruenisse; quam cum placare Iupiter conaretur, ad Cithaeronem, qui Plateensibus imperabat, virum consilio, et calliditate sane praestantissimum adiit. Tum Iupiter eius monitu ligneum simulacrum fabricauit, quod vestibus indutum super plaustro collocauit, famamque in omnes dedit, quod esset Plateam Asopi filiam ducturus in coniugium. Id ubi sensit Iuno, continuio adcurrens manus imagini iniecit; sed lacerata veste vidit se iucunde fuisse deceptam: quare facile cum Ioue in gratiam rediit. Inde Festa Daedalea sunt orta.
Huius generis ludificationes in bonis theatris experimur. Si enim Scenici partes suas agant, ut debent; quod illi agunt, hoc nos putamus agere; quae illi patiuntur, patimur. Amore, et odio, cupiditate, et gaudio, et tristitia, spe, et desperatione, aliisque animi perturbationibus sedentes circumferimur. Audis Athaliam Racinii dari spectandam; ades. Nonne, cum vides armari Sacerdotes, et Leuitas; armaris? Ioiadam omnia prouide ordinantem; facis? Nonne cum puer Ioas in solium Patris adtollitur; adclamas? vides Athaliam cum furore adcurrentem; fremis? Quae illi diuisim faciunt, tu solus agis; tu Abner, tu Athalia, tu Ioas, tu Iosabeth, tu tibi et omnia; et non solum vera putas, quae agi cernis, sed quod amplius est, in te ipso experiris, quae illi quondam tulerunt. Quis, nisi rudis populus, in quem Illusio non habet vim, rideat? Merito nos ista Visiones adpellamus, per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo, ut ea cernere oculis, ac praesentes habere videamur. Orestes apud Euripidem cum euigilasset, redit ad furorem, et ait: Mater, rogo te, ne mihi sanguinolentas, et serpentiferas virgines immittas; hae enim, hae adsiliunt ad me. – Heu mihi! – occidet me! – Hic Poeta ipse vidit furias. Quod autem videre sibi visus est, in auditores quoque propemodum videre coegit.314
Apud Longinum alia plura.
Quamquam non unum est theatrum, in quo ludos nos eiusmodi similitudine fieri sentimus. Quodcunque praeclarum nostrarum Artium exemplum legam, spectem, vel audiam, in eum locum, tempus, personam, conditionem, et adfectum transferor, qui ad sensum valide, viuaciterque proponitur. – Placet hic nobis decipi; et quamuis alias fraudem, et ludibrium aegre feramus, hic tamen si artificio deludamur, ita non dolemus, aut irascimur, ut magis etiam gaudeamus, posteaquam errorem nostrum comperimus. Et certe nisi magicam hanc vim habeant artificia, non sunt perfecta. Cum enim perfectio Artium mansuetiorum in eo sit posita, ut Apographum exemplari suo ita consentiat, ut illud quoad omnia exprimat, et sensibiliter repraesentet, siue ut sit simile; fieri nullo modo potest, ut ea nos suauiter non adficiat, hac, ut opinor, de caussa, quod haec sit inter Animam nostram, et Naturam, inter Sensus, et Artem Harmonia ab Autore omnium constituta.
Artificiosa rei cuiuspiam repraesentatio, eaque ad sensum perfecta est mihi principium, et ratio, per quam nostrarum Artium opera placent: in hac interea, dum melior inueniatur, conquiesco. Si cui placet, potest videri discrimen, quod Homius hac in quaestione facit inter Artes mutas, et eloquentes.315
Tom. II. Cap. XXI.
Restat, ut hoc quoque dicam: Non esse aequales Visiones nostras, et Ludificationes. Infimus earum gradus est, cum res proposita sic mentem aduertit, ut ea nihilominus et sibi, et aliis sit praesens. In altero Visionis gradu consistimus, cum nihil praeter rem obiectam, et nos ipsos cognoscimus. Supremum autem gradum ille tenet, qui re praesenti tam vehementer illuditur, ut et rerum aliarum, et sui ipsius obliuiscatur, et quasi extra se rapiatur. Hic ille raptus est ἔκστασις, εκπλήξις, mentis, et sensuum alienatio. Omnes isti, et alii quoque Visionum gradus perficiuntur ministerio nostrarum Artium, sed inaequali virtute, et successu. Musica omnium est fortissima, quia cruda etiam corda, et pene insensibilia saepe ita commouet, ut ipsa sibi mens non constare videatur.

Animadversio in principium Batteuxii.
Hic velim intelligi, quid censeam de doctrina Batteuxii magistri elegantissimi? Imitatio est principium Bellarum Artium hoc sensu, quod per Imitationem Naturae sint ortae, et cultae; quod per eandem augeantur, conseruentur, et perficiantur: hoc mihi sincerum, et exploratum est. Cum autem adserit ipsam Naturae Imitationem esse principium, siue caussam delectationis illius, quam in nobis excitant Artes istae, an audiendus est? Negant non pauci, et queruntur etiam in manibus eius omnia verti in Imitationem. Per unam Naturae Imitationem placent tibi Artes pulcerrimae, et illa te oblectas? Ast nonne placet Natura etiam sine Imitatione? – Illud accidisse dicunt viro doctissimo, quod cuidam in India Philosopho, qui cum diceret, hanc mundi machinam testudini insistere, non vidit, quid responsurus sit quaerentibus: quo in fundamento niteretur testudo? Imitationem Naturae principium esse Delectationis, satis habuit docere, illorum more, qui originem fluuiorum per Genium ex urceo aquas effundentem explicant, nihil soliciti, unde aqua Genio sufficeret? Sed instat quaestio: cur placeat Imitatio Naturae, ut etiam delectet? Et tum respondendum esse aiunt: quia illa Naturae Imitatione sensus, cor, animus hominis suauiter afficitur. Atque ita deducimur ad artificiosam, sensibilem, et perfectam Naturae repraesentationem, fundamusque illam Hominis voluptatem partim in hac expressione, partim in sensibus humanis. Hoc principium docent esse fundamentale, plenum, sufficiens, clarum, et caussam delectationis ultimam. Ego Batteuxii doctrinam non aliter interpretor, quam eo plane modo, quo et isti, et ego antea sum loquutus. Cum enim Bellas Artes ad unum principium Imitationis reuocat, eamque docet esse delectationis caussam, non qualemcunque Naturae Imitationem, sed sensibilem, et perfectam intelligit, quae rem ex Natura tam Pulcra, quam communi ad aemulandum propositam clare, plene, decore, et naturaliter exprimat, ac reddat. Ipsa Autoris opera adpello, et puto litigium ad verba recidere.

VI. Duae principales Imitationis Leges.
Imitatio duabus potissimum legibus absoluitur; prima postulat, ut Natura rei propositae obseruetur; secunda in hoc sita est, ut conuenientiam temporis, loci, rerumque omnium, quae ad praesentiam quodammodo pertinent, ratio habeatur. Utraque ex Artium disciplina hactenus explicata suapte sequitur. Illa enim fundatur cum actum a me sit suis locis, pauciora subiicio.
Quamuis Imitatio Naturam sibi ad exemplum habeat datam, eam tamen non in omnibus operibus aemulatur: vetat ipsa Natura. Sunt enim in hoc exemplari nostro, quae sunt Horrida, Nauseosa, et Turpia, quaeue magis inuolui, quam luce pulcerrimarum Artium in publicum produci desiderant. Facessant hinc Rhyparographi, imitatores horridi, et turpes; nihil placet, quod non decet: amici sumus usque ad aras Honestatis.
Siquid Horroris, et Turpitudinis in prouincia harum Musarum posset concedi, id Artibus illis, quae pro intellectu, pro phantasia, et auribus laborant, foret elargiendum; horum enim opera non consistunt, non habitant in sensibus, sed praetereunt; illae autem, quae ad oculos pascendos natae sunt, manentque indesinenter in conspectu, ab omni omnino horridiori, inhonestoque spectaculo interdictum sibi esse putent. Potest Poeta depingere Aesopum, Thersitem, aut Mulierem, quae sit
Torta comam, labroque tumens, et fusca colore,
Pectore lata, iacens mammis, compressior aluo,
Cruribus exilis, spatiosa prodiga planta;

an bene pictor tales imagines efferet in omnium oculos? alii quidem risum dabunt, sed alii, praesertim mulierculae horrescent, et ... Licet in Poesi Hectorem squallenti barba, et crinibus sanguine concretis exhibere, aut circa muros raptare; licet Philoctetem sanie, taboque fluentem describere, Laocoonti serpentum spiris circumdato clamorem horrendum dare; licet etiam Marsyae viuo pellem detrahere. Narrentur Medea geminam prolem in conspectu viri sui iugulare, Atreus nepotes suos patri proprio epulandos dare; Polyphemus Ulyssis socios ad saxum frangere, membraque trementia mandere. Narrentur etiam matres Ierosolymitanae carnes filiorum manducare, Ugolinus, et alii fame coacti brachia sua dentibus aggredi; narretur, quisquis ille fuit, qui cadauer mortuae matris vorare non abhorruit: haec enim, si prudenter fiant, non erunt in vitio. Verum ista, hisque affinia neque Comicis in theatro, neque Pictoribus in tabula permitto:
Nec pueros coram populo Medea trucidet.
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus.316
Horat.

Non omnia patiuntur Artes, quae sunt in Natura; dico eas tanto acerbius vulnerari, affligique, quanto grauius peccatur contra legem Decori, et Honesti. Poetas hic, praecipue Comicos, et Pictores intelligo; hi enim cum omne id sibi licere existiment, quod est in Natura, licentius egrediuntur ad Horrifica, et Turpia; his gaudent, his exultant. Quid est, quod eos Horrida, et Turpia delectent, nisi, quod simile cor, sensusque gestent? crudus enim animus horrida, obscoenus turpia desiderat, et, quae alii auersantur, hic vocat ad delicias.
Non possum non probare primigenium Graecorum Gustum, qui in Pictoria, et Statuaria non alias, quam gratiosas, et amaenas imagines admittere voluit; nam Furiae deinceps sunt inuentae. Aristoteles etiam vetuit depingi feras, quae sanguinem humanum saeuire solent: quis enim tygridem humano corpore se ferociter satiantem aut pingat, aut spectet cum voluptate, qui non aeque sit immanis? Facilius est spectare Faunos, Satyrosque capripedes, et Centauros, quam vel dracones igniuomos, vel Minotaurum carnibus humanis vescentem, vel Chimaeram, qualem a Poetis accepimus: prima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera. Erat inter opera veterum caput Medusae, erant abnormes Fauni, erant mortuorum cadauera, erant mulieres vetulae abominabiles, erat hydra Lernaea: sed pauca fuerunt ista omnia, ea potissimum aetate laborata, qua hominum Gustus nondum erat ad plenam subtilitatem perductus. Pauci Pausones pauci Pyreici, pauci Demetrii, pauci Dionysii, qui suam artem humilibus in rebus exercere, et humilitatis gloriam quaerere magnum esse censuerunt. Illi autem, qui Apollinem, qui Dianam, qui Gratias, qui Venerem, et similia amaenitatis artificia, et teneri sensus argumenta ediderunt, profecto numerari non possunt. Boni Poetae, ac Pictores, probi, inquam, autores norunt, se Naturae legibus teneri, Horridum, ac Turpe ita tractare, ut neque se ipsos, neque Artes pulcerrimas, neque suos aut spectatores, aut vero auditores horrore percellant, vel turpitudine commaculent. Quid Terentius? quid Plautus? an modestior Moliere? Swift, et Hollberg peccant. Brockesii anus poetica, tametsi Breitingerum habeat laudatorem, mihi semper erit nauseosa; Broweri penniculus est Cynicus, horreo.
Aristoteles tria Imitationis vitia trium pictorum exemplis ostendit: Polygnotus, inquit, res, quas a Natura pingendas adsumsit, magis condecorauit; Pauson deteriores reddidit; Dionysius Naturam seruiliter imitatus est.

Caput Quartum.
Recta Naturae Imitatio producit Pulcritudinem Artificiosam.

I. Inde Pulcritudo Artificiosa.
Quid restat, nisi ut dicam, quo tendimus? Illae Naturae Imitatio per hanc Pulcri Philosophiam, et Artium Bellissimarum disciplinam, leges, ac praecepta producit eam Pulcritudinem, quam iam dicimus Artificiosam. Exempla illius habemus tum in Artificiis Litterariis, uti apud Poetas, et Oratores; tum in Liberalibus, uti in Musica, tabulis et signis; tum in iis, quae magis Mechanica videntur, uti Hortis, et Aedificiis. Quantae in dies Pulcritudines procreantur! – Semper mihi felices sunt habiti, qui multa harum exempla et intueri, et habere possunt: quibus si me conferam, aut desiderio, aut dolore ardeo.
Omnia pulcrarum Artium opera ex Philosophia mea, et Theoria arbitror; iisdem enim principiis, et legibus iudicantur, quibus existunt. Illa, aut similia tum generalia, tum particularia, quae utique singulis praeterea Artibus debent esse propria, si rite curentur, surget opinor Pulcritudo, quae Naturam et ornet, et exprimat. Nihilominus est aliquid nonnunquam in his Artibus, quod regulis Pulcri recedere videatur, Pulcrum tamen sit. Est, inquam, Negligentia Diligens, est Silentium Disertum.

II. Aliquando etiam Negligentia est Pulcra.
Negligentia illa tum maxime est Artificiosa, cum adparet esse incuria; tantoque Pulcritudo maior, quanto neglectior: ut diligentiam remissam sentias, non omissam. Aliquam huius Pulcri imaginem in tenui quorumdam Deorum, et Dearum vestitu videmus; facile est eorum integumentum, tenue, et neglectum. Factum hoc est sapienter a Poetis, Pictoribus, et aliis auctoribus, ut eo pulcriores essent, quo minus magnifice sunt ornati. Tales esse putes formosos etiam homines, qui si minus elegantiarum gestent, magis euadunt gratiosi. - - Scilicet quemadmodum eruditionem, aut pecuniam suo loco negligere sapientia est, ac parsimonia; ita diligentiam, cum sic expedit, deponere, et hanc elegantiam adhibere, artis, et multi Gustus opus existimandum est. Talem negligentiam Terentius mauult aemulari, teste Seneca, quam aliorum obscuram diligentiam. Et certe melius Agamemnon in tabula, dum immolanda esset Iphigenia filia, obuoluit caput; cum enim Timantes maestos pinxisset omnes; praecipue patruum (Menelaum), et tristitiae omnem imaginem consumsisset, patris ipsius vultum velauit, cuius luctum penicillo non poterat imitari, et ostendere.317
Plin. Lib. XXXV. Cap. X. Exemplum est ex Iphigenia Euripidis. Vide Critische Wälder, et Lessingii Laocoontem. – Cicero etiam meminit in Oratore n. XXII.
De simili Apellis negligentia, quam in Antigono expressit eleganti artificio, diximus. Vitium oculi ut occultaret, partem integram ostendit, alteram in umbram conuertit, ut quod deesset corpori, picturae deesse videretur. Pede uno claudus erat Tamerlanes, inuenit Pictor modum simplicissimum, ne defectus adpareret; stantem illum pinxit, sed arcum forti nisu tendentem, ut pedis vitium in laudem actionis transiret.

III. Et Silentium Disertum, Eloquens.
Huc pertinet opportunum illud, cum loquendum esset, Silentium, quod taciturnitate sua maiorem omni oratione eloquentiam spirat. Cuius rei nobilissimum exemplum fecit Aiax Telamonius, qui viso apud mortuos Ulysse mortali aemulo, et victore suo, quamlibet moliter, et amice interpellaretur, tacuit; tum se indignabundus ad alias in Erebo animas auertit. Sed quid ego Homerum memini, quando hac in re praestantiorem ipso exemplari suo imitationem apud Maronem felicissimum intueor? Errabat infelix Dido silua in magna, cum ad inferos descendit Aeneas; agnouit recentem a vulnere reginam, eamque sermone blandissimo, lacrimisque placare conatus est; excusat se Deorum imperio, dolet. Sed
Illa solo fixos oxulos vultum sermone mouetur,
Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes.
Tandem corripuit sese, atque inimica refugit
In nemus umbriferum.318
Aene. VI.

Credo ego silentium istud loqui disertissime; et hanc Aiacis, Didonisque actionem quamuis vocis expertem, ac mutam quacunque dicendi ubertate, omni verborum copia, et orationis amplitudine magis esse pulcram, potentem, et admirandam. Hac in taciturnitate magis intelligo infinitum eorum odium, quam si per tempestatem, et fulmina verborum se se exornasset.
Sed non omnes intelligunt talem Eloquentiam: Cambysem inter eos numero, qui ut Psammenito Aegyptiorum Regi, captiuo suo, aegre faceret, filiam illius seruiliter induit, et aliis cum Virginibus pari calamitate adflictis ad aquam ferendam damnauit. Fleuerunt ad istud spectaculum patres alii, et eiularunt; Psammenitus demisit vultum, et tacuit. Alio longe tempore producitur filius, ut cum aliis decem principibus viris ante ora suorum occidatur. Psammenitus eundem se praestitit. Cum autem quemdam ciuium suorum olim opulentum, et senem videret stipem ostiariam corrogare, effusus in fletum est, caedebatque caput miserrime. Cambyses re intellecta quaerit, quid esset, quod viso paupere lacrimaretur, adfligeret sese, qui calamitate filiae, filiique tacuerit? respondit ille: Domestica mala erant maiora, quam possem deflere. At lamentatio amici digna lacrimis fuit, qui a multis, et fortunatis opibus ad inopiam recidit in extremo limine senectutis.319
Herodotus Lib. III.
Silentium tamquam Numen aliquod erat apud Latinos, et Aegyptios consecratum, nemoque fuit eorum, cui facundia illius esset inaudita.320
Vide Arrianum apud Gyraldum, Macrobium in Saturnalibus, Plutarchum in Numa, Plinium in H. N. Festiue Ouidius garrulum Feminarum ingenium notat, dum de anu Tacitae Silentii Deae sacra faciente sic canit Lib. II. Fastorum:
Ecce anus in mediis residens annosa puellis
Sacra facit Tacitae; vix tamen ipsa tacet.

Obscuri, et ab omni hominum familiaritate remoti erant Luci Romanorum; ii tamen sacrum aliquid, ac venerabile spirare, dicereque sunt crediti: Silentio, quod in nemoribus regnat, diuinos honores deferimus; Lucos, et in iis Silentia ipsa adoramus, ait Plinius.321
H. N. Lib. XII. Cap. I. Et quod de Ennio dicit Quintilianus Lib. X. Cap. I. Ennium sicut sacros vetustate Lucos adoremus, in quibus grandia, et antiqua robora iam non tantam habent speciem, quantam religionem; hoc ego de multis ex Antiquitate magistris, et artificibus usurpo. Parum dicunt, pauca ostendunt; sed multum audire nos, intelligereque volunt: Fere plus loquuntur Silendo.
Pulcerrimum esse arbitror, cuperemque mihi inesse, quod Ouidius scribit de Germanico:
Dumque silens adstat, status est, vultusque diserti,
Spemque decens doctae vocis amictus habet.
Mox ubi pulsa mora est, atque os coeleste solutum,
Hoc superos iures more solere loqui.
Atque haec est, dicas, facundia Principe digna.
Eloquio tantum nobilitatis inest.322
Lib. II. de Ponto Eleg. V.

Geminum hoc Pulcritudinis artificiosae exemplum iis praecipue artificibus obiectare cupio, qui ut laudem operibus suis consciscant, nesciunt ea consummare. Mirabitur Apelles opus Protogenis immensi laboris, ac curae supra modum anxiae; dixitque, omnia sibi cum illo paria esse, aut illi meliora, sed uno se praestare, quod manum ille de tabula nesciret tollere; memorabili praecepto, nocere saepe nimiam diligentiam.323
Ut est in Hist. Nat. Plinii.
– Ut quis Negligentiam Artificiosam, et Silentium Disertum intelligat, sentiatque, necesse est mentem habere plurimarum rerum, praesertim quae ad disciplinam Pulcerrimarum Artium pertinent, cognitione imbutam; hoc primum. Alterum autem Sensus, et Corda non pauciori Aestheticorum operum tractatione ad sentiendum esse aperta, molliaque. Quibus adminiculis cum Cambyses instructus non fuerit, miserrimi Regis eloquentiam non sensit: informes, et crudi sensus re insigniter delicata, et pulcra nequaquam possunt adfici.
Hoc ad caput possunt referri non pauca Bonarum Artium opera, quae tametsi lingua careant, aut paucis admodum verbis loquantur, perorant tamen multo disertissime. Optabam videre Laurentii Boden dissertationem de Silentio Eloquente.324
Prodiit Wittembergae An. MDCCLXII. Exempla aliqua habet Auctor Scriptorum Philosophicorum Tom. II. et Clodius de Sublimitate Homeri §. 20. Addi potest locus Moysis Lauit. X. versu III.

Caput Quintum.
Artificiosa Pulcritudo in singulis Artibus est Singularis, et Dissimilis.

I. Artes Amaeniores habent suam inter se Communionem.
Omnes istae Scientiae, et Artes habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continetur. Eandem enim Naturam, Ordinariam, et Pulcram, tam quam exemplum respiciunt, et materiam tractant; eodem principio, et praesidio, Imitatione videlicet utuntur; eundem in finem, ut delectando prosint, contendunt; omnes id agunt, ut Pulcrum faciant sensibile. – Sic plane se habent, sicut nouem illae Musae, Iouis, et Mnemosynes filiae, quae diuersas artes sub Apollinis praesidio curasse dicuntur: Clio quidem Historiam, Calliope Poesim Heroicam, Thalia Comoediam, Melphomene Tragodeiam, Erato Carmen amatorium, et Hymnos; Terpsichore Choreas, Euterpe Musicam, Polyhymnia Cantum, et Actionem; Uranie Astronomiam. Nostrae quoque Artes eodem utero sunt genitae: Natura iis mater est, Imitatio pater: et singularem matris suae dotem, Pulcritudinem, ita sequuntur, ut eam nunquam dimittant ab oculis, sed fideliter, ut debent, aemulentur, et repraesentare pergant.

II. Sunt tamen inter se etiam magnopere Dissimiles.
Sed quamquam Artes nostrae et cognationis, et necessitudinis, et aliis societatis vinculis tam arcte teneantur, ut mutuo se se expedire, nec si velint, possint; nec tamen in diuersa abeant, aganturque tam simulacris, quam exemplis, magnopere sunt aliae, dissimilesque. Non exponam singularum limites, iura, et discrimina; signa earum, et studia, quibus Pulcritudinem imitantur, particulariter non percensebo: haec enim post Singularem omnium Artium Theoriam, et doctrinam possunt, et debent obseruari; tum videlicet, cum interiorem earum indolem, et disciplinam uberius perspexerimus. Quod hic mearum esse partium arbitror, praecipua earum discrimina, et differentias duobus Capitibus summarie comprehendam; cetera, si cognationes nostras per utramque Naturam circumagere nouerimus, inde intelligemus.

III. Praecipue in Exemplis, quae imitantur; et rebus, quas producunt.
Primum generale discrimen Scientiarum, et Artium est in rebus, ac exemplis, quae ex regione Naturae illius duplicis ad imitandum adsummuntur, et artificiose exhibentur. Obseruandum hic est, quod non omnia Naturae opera sint in potestate Artium omnium; alia quippe cum fluxu temporis peraguntur, alia constant in quiete: volo dicere, alia Naturae opera esse Successiua, quae tempore indigent; alia vero Simultanea, quae una conspici, et sentiri possunt. Priora illa potest exhibere Poesis, Eloquentia, Musica, Pantomina, Saltatoria; harum enim ingenium, et potestas est ordine, perque partes, ac certa quadam rerum continuatione operari. Alia autem Naturae Artificia, quae ego lucis, et breuitatis caussa Simultanea adpellaui, ceteris elegantiarum Artibus sunt concessa. Quidquid Pictoria, Plastica, et Statuaria, vel Architectura exhibet, sine partium successione, et simul exhibet. Artes istae rem unam, et simul: primae illae plures, et succesiue repraesentant. Quaedam ergo Artium agunt successiue, et quaedam simultanee. Poetica, et Oratoria utrumque facit, sed in postremo agendi modo exiguam habet vim. Age nunc, et quae hic per compendium adtuli, mente vagando experiare. Artes singulae suas habent dotes, quibus aliae carent; altera alteram cupit aemulari, sed in omnibus adsequi non potest.

IV. Secundo in Signis, ac Characteribus, quibus imitantur, et opera sua producunt.
Secundum differentiae argumentum, illudque maximum dant Signa, et Notae, quibus Artes nostrae in exprimenda Pulcritudine utuntur. Scientiarum, quales esse dixi Poesim, et Eloquentiam, signa sunt Oratio; quae cum in arbitrio nostro sit, ut his, aut illis verbis, liberis, aut ad numerum reuocatis, hoc, aut illo ordine conficiatur, signa habet Arbitraria. Artium signa aio esse Naturalia, eaque bifariam partior: nam alia ad Visum, alias ad Auditum referuntur. Auditum adficit Cantus, et Musica per soni varietatem; signa visibilia si motum habeant, conueniunt Arti Saltandi, Gymnastice; si vero quietam corporis positionem ostendant, vel ad Pictoriam, vel ad Statuariam pertinent, prout nempe corpus illud vel est planum, vel solidum. Positiones utique aliae fiunt in Corporibus plenis, et solidis; et hoc facit Statuaria: quaeue huic affines sunt artes; aliae in planis, et tabulis; istud est Picturae, et Chalcographiae. Ars Aedilitia, et Hortensis qualibus notis debeat aemulari Pulcritudinem, clarum est. Sed haec alias iam insinuaui; hic autem vel explicanda, vel admonenda erant.

V. Sunt etiam in singulis Artibus Dissimilitudines.
Magnae sunt istae Bonarum Artium Dissimilitudines; at illae non multo minores, quae in singulis reperiuntur: quas cum mente, oculisque obeo, nescio, an eas ab ispis Artibus repetam, vel totam illam differentiae rationem artificibus tribuam. Una fingendi est ars, in qua praestantes fuerunt Myro, Polycletus, Lysippus; qui omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui velis esse dissimilem. Una est ars, ratioque Picturae; dissimillimi tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles; neque eorum quisquam est, cui quidquam in arte sua deesse videatur. Et si hoc in his quasi mutis Artibus est mirandum, et tamen verum; quanto admirabilius in Oratione, atque in lingua? quae cum in iisdem sententiis, verbisque versetur, summas habet dissimilitudines, non sic, ut alii vituperandi sint, sed ut ii, quos constat esse laudandos, in dispari tamen genere laudentur. Atque id primum in Poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum Oratoribus, quam sint inter se se Ennius, Pacuuius, Acciusque dissimiles; quam apud Graecos Aeschylus, Sophocles, Euripides; quamquam omnibus par bene laus in dissimili scribendi genere tribuatur. – Quid interest inter Oratorum studia, atque naturas? suauitatem Isocrates, ut iam iisdem plane verbis aiebam, sublimitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non egregius? tamen quis cuiusquam nisi sui similis? Grauitatem Africanus, leuitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo, et canorum. Quis horum non princeps temporibus illis fuit? et suo tamen quisque in genere summus. Sed quid ego vetera conquiro, cum possim uti recentioribus exemplis, atque viuis? – His ego non sine caussa abstineo. Nam qui per prouincias Liberalium Artium versatus est, eam in Artificibus aut viuis, aut non multo anterioribus dissimilitudinem notare potest, quam Tullius in veteribus distinxit.325
Lib. III. de Oratore. Confer. Quintil. Lib XII. Cap. X.
Ipsa haec Artium Theoria multorum iam characteres noscendos praebuit.

Caput Sextum.
An tamen, et quomodo possunt Artes istae connecti?

I. Quamuis Artes sint Dissimiles, possunt tamen bene conuenire.
Quamuis singulae pulcrarum Artium et limites suos, quibus continentur, et signa propria, quorum ope sensibus nostris adsistant Pulcritudinem, habeant, saepe tamen duae, tresue, immo plures inter se tanquam eiusdem Matris filiae conueniunt, ut ipsam Pulcritudinem collatis studiis venustiorem, magisque sensibilem faciant, et tanto validius omni ex parte corda nostra, animosque impetant. Finitimus est Oratori Poeta, numeris adstrictior paullo, verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi generibus socius, ac paene par.326
Lib. I. de Oratore n. XVI.
Quam pulcre Musica regit chorum cum Saltatoria! quam elegantes saepe in theatris, et palatiis facit decorationes Poesis, et Pictura! Architectura non raro, Statuaria, et Pictoria saepius Poesim aduocat ad ponendum operi publico epigramma, quod naturam habet Eloquentis Silentii.327
Cum artificia sunt talia, quae rem etiam sine voce loquuntur, absit inscriptio. Cum autem loquendum est verbis, fiat hoc ipsum paucis, sed tamen multis; uti factum est Berolini in Domo Militum emeritorum: LAESO. ET. INVICTO. MILITI.
Drama Musicum sine ope, et societate Poeseos esse non potest: in spectaculis cultarum Gentium agmen est Amaeniorum Artium: ibi enim Poetica, et Musica, ibi Pictura, et Gymnastice, saepe etiam Architectonica ostentat venustates suas. Non possunt non intime sentiri tot Artes elegantes, si dextre inter se uniantur. Nam si una earum illecebris suis erigit sensus, animosque hominum, quid tantus artium concentus, et amicitia faciet?

II. Sed magnae Artis est hanc earum Concordiam facere.
Ipsam Artium societatem, et concordiam facere non aeque promptum est; quaedam enim inuitari non expectant, sponte sua nonnunquam conueniunt; sed plurimae aduocari, et cum praesentes sunt, magna industria, et prudentia debent conciliari, ut nulla earum vel loci violentia, vel aliquo sui neglectu offendatur, verum quaeque aliquid de iure suo cedat, et tamen partes suas agat. Pulcrae sunt Artes nostrae; natura Pulcritudinis est nimium esse sensibilem, et delicatum. Saltatoriam cum Musica componere facilioris est negotii, cum saepe haec sit illius regula, aut arbitra. At alias magis dispares, et plures in mutuam concordiam vocare, atque ad unam, eandemque rem agendam adhibere, multum laboris, et Gustus habet, praesertim si Artes sint illae, quarum aliae Pulcritudinem habent consistentem, et permanentem, aliae autem succedentem, et continuo aliam. Videmus a Natura diuersas soni, colorum, figurarum, et motuum Pulcritudines per immensa temporum, et locorum spatia ad harmoniam perfectissimam esse compositas; sed quis eam rerum tam disparium compositionem exacte imitetur? Scio Picturam, Statuariam, et Architecturam cum Musica, et Arte Saltandi insigni artificio a pluribus magistris esse sociatas. Potest in Opera (sic enim Drama Musicum nuncupatur) suauitate Musices consurgere urbs integra, aut elegans aedificium; Amphion etiam sono testudinis commouit saxa, ireque coegit in muros urbis Thebanae; possunt Saltatores repraesentare statuas immobiles, et eiusdem Musicae incantatione animare, ut ipsa subinde simulacra sensus suos laetis etiam tripudiis pandere nouerint. Hoc modo, cuius et ipsi testes esse possumus, diuersarum Artium concordia Spectatoribus plane sensibilis redditur. At has omnes Artium connexiones quis non videt esse improprias? Multas singulares Artes Natura nos docuit; at quemadmodum plures, eaeque magis dispares in unum campum debeant componi, mysterium facere, et uni sibi sonseruare voluisse videtur.

III. Quae huc prima, et Generalis Regula?
Ut tamen ista et pauciorum, quod facilius, et plurium, quod arduum est, Artium consociatio, quam rectissime fieri potest, instituatur, generalis, et prima regula esto: unus Artium omnium sit scopus, et intentio; principem quasi personam agat una, eaque dominetur, ceterae sint adiutrices, et sociae. Nam ubi diuersus est finis, ac intentio, necesse est operam quoque diuidi; neque consensus erit Artium, neque adparebit, quam ob caussam velit artifex plures congregare. Haec regula ut obseruetur, Artes illae, quae societatem praestant, ea lege, ut principalem iuuent, eique suum ornatum commodent, de suo iure, legumque seueritate, quantum satis est, remittant, illa etiam, quae tum dominatur, nonnihil cedat, dum tandem unanimis sit concentus, agaturue caussa communis. Ad theatrum exire debet Poesis; metuo, ne si sola sit, nimium sicca, et ieiuna videatur, praesertim si spectatores sint ii, qui cum Poeticae indolem intime non cognouerint, malum illius praegustum habent. Cum valeant multum verba per se se, et vox propriam vim adiiciat rebus, et gestus, motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam, cum omnia coierint, fieri necesse est.328
Ait Fabius.
Propterea adsummat Poeta in auxilium Artes socias; sit ibi Musica, sit Gymnastice, sit Ars Saltandi: sed nulla harum violenta, nulla otiosa; ita quaeque rem suam agat, ut rem suam agendo Poetae inuentionem, et artem unitis viribus agere videatur.
Singula quaeque locum teneant sortita decenter. Hoc ut fiat, Poeta rem suam cum omnibus harum Artium Magistris conferat, et quid amitti possit, edoceat. Vera est illa Platonis, et iam alias audita vox: omnem doctrinam harum Ingenuarum, et Humanarum Artium uno quodam societatis vinculo contineri; ubi enim perspecta vis est rationis eius, qua caussae rerum, atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium quasi consensus doctrinarum, concentusque reperitur.329
Cic. Lib. III. de Orat.
Ille optime conciliabit Artes, qui peritus earumdem est; Moliere, et Krüger non solum Poetae, sed etiam actores erant: ideo Gellerti opera Theatralia, et Tomsoni, atque Ioungii Tragodiae sunt ad legendum potius, quam ad spectandum idoneae, quia inter scenas versati non fuerunt.
Artes illas maxime operosum est conciliare, quarum elegantia sit per successionem rerum: talis est Poesis, et Musica, tametsi mutuo conspectu excitentur, atque in amoris inter se gemini aemulatione crescant, nec unquam ingrediatur versus decore magis, quam ubi sublatus in instrumenta Musica singulos neruos ac organa vocis perambulat. Proinde si feliciter eueniat Poeticae, Musicaeque compositio, quanto ea difficilioris est operae, tanto magis diuinum aliquid solet existere. Tum enimuero carmen quam acute se se erigit ad adscensum, quam grauiter deuoluitur in lapsum; quam leuiter resilit, quam tremule consistit, quam molliter deflectit, quam varie denique modos ipsos immutat! At ubi ex auribus in corda penetrat, adlabiturque animis, et per quosdam gradus imis se penetralibus insinuat, quos ibi motus ciet, quos molitur adfectus, quomodo permeat intimas medullas, atque peruadit? Tantum valet in omnem partem numerorum, et modorum artificiosa concinnitas, quorum celeritate rapiuntur animi, tarditate torpescunt, grauitate componuntur, leuitate vanescunt, aut laeti, aut hilares, aut quieti pro carminis habitu, formaque dicendi.330
PP. Mogunt. S. I.

Caput Septimum.
Quid tandem Bonus Gustus?

I. Ex Philosophia Pulcri, et Disciplina Bellarum Artium formatur Bonus Gustus.
Ex Philosophia Pulcri, perque Theoriam, et Disciplinam Scientiarum, Artiumque Bellissimarum efformatur Bonus Gustus, quo, quid sit Pulcrum, sentio, et discerno, sicut Intellectu Verum, ac Falsum. Occulta est haec vis, sed certa; videmus illam in operibus. Illa et regit Genium, et recte imitari docet: per Bonum Gustum nutrimur, alimurque; ille viuacitatem, sensumque pulcrum ingenerat, ille ad bene agendum stimulat, et ducit: quotidianis etiam actionibus se immiscet. Paullus Aemilius rei militaris peritissimus post subiugatam Romano Imperio Macedoniam conuenientibus ad se Graeciae Proceribus grande conuiuium instruxit, in quo cum omnia splendidissimo vasorum aureorum, argenteorumque adparatu, admirabili ferculorum exquisitissimorum ordine, ac symmetria, cubitorum ambitu magnifico peragerentur, praesentium plurimi non satis mirari poterant, qua ratione cuncta tam belle, tamque ordinate disposita fuerint, contra, quam ab homine inter arma educato, et militiae dedito expectabatur. Quod cum animaduerteret Aemilius, velut aegre ferens hanc eorum admirationem, an nescitis, inquiebat, quod illud ipsum ingenium, quod aciem instuere, et exercitum ordinare docer, etiam doceat epulas bene ordinare?331
Plutarchus in vita Paulli.
Hoc ipsum de Bono Gustu ita dictum esse volo, ut plane persuasum sit, nobilem eius spiritum non in animo solum, et sensibus residere, sed in gestu, motuque corporis, in sermone, in consuetudine, in signis adfectuum, in plurimis vitae operationibus eleganter spectari.

II. Sed multo tempore, magno labore, et quibus praeterea adiumentis?
Sed magni laboris, multique temporis est pulcerrima haec hominis felicitas. Errant vehementissime, qui Musas nostras leuibus salutationibus capi posse, et pauca Bonarum Artium delibatione Gustum obtineri putant. Summi ingenii, Artis maximae, et totius aetatis hoc opus est. Qui maius operae suae pretium reportare desiderat, in fouendo Gustu suo consenescere debet: ideo ut mature, et diligenter curetur, iterum, iterumque suadeo.
Quaerunt aliqui, an Bonus Gustus pendeat ab educatione, a tempore, moribus, forma regiminis - - -? Nemini cuiqueam veniat in mentem dubitare. Et coelum, et saeculum, et sanguis, et quae non alia? Quibusdam in regionibus, atque etiam urbibus contingere videmus, hebetiora ut sint hominum ingenia propter coeli pleniorem naturam. Acutiora sunt, et ad intelligendum aptiore eorum, in quibus aer sit purus, ac tenuis, quam illorum, qui utantur crasso coelo, atque concreto:332
Lib. II. De Nat. Deor.
sic de Gustu cogitandum est. Eum in finem multa conferunt. Si verum est, quod aiunt, Gallos aptiores esse ad Comoediam, Anglos ad Tragoediam, Hollados ad Pictoriam, Italos ad Saltatoriam, - - - quae maior esse potest caussa? Pictoriae certe ingenium iam olim, ut nunc, regionibus, et locis erat discretum. Nam aliud fuit Asiaticum, aliud Helladicum. Hoc genus diuidebatur etiam in Ponticum, Sicyonium, et Atticum. Sua cuique methodus, manusque fuit. Ubique necesse est intellectum principiis Boni Gustus instruere, cor entheis operibus, praesertim lectione Poetarum aperire, Phantasiam artificiorum contemplatione, et rerum patheticarum imaginibus anplificare, polire sensus, et ad bonitatem, fidelitatemque exercere; theoriam Pulcri, et totam Aestheticam ad Artes reuocare, Hominem uniuersum cogitando, videndo, et audiendo magis sensilem fieri.

III. Bonus Gustus habet multos gradus:
Bonus Gustus non eiusdem ubique perfectionis est; differentias suae Bonitatis habet multas. Ego illas, ne minutatim partiendo rem faciam obscuriorem, in tres duntaxat gradus discernam, et in singulis parumper subsistam.

Prae aliis est Delicatus,
Primum pono Delicatum, qui Pulcrum, et Turpe, eorumque limites ita discernat, ut minores etiam Pulcritudines, et vitia illico persentiscat. Hunc ego similem esse censeo delicato in moribus sensui, qui omnes aequi, bonique terminos animaduertit; hoc tamen discriminis interest, quod iste exiguis maculis, noster autem non semper offendatur. Quot enim Artificia, praesertim maiora, sunt sine omni naeuo? Adhuc citatur ad tribunal Homerus, atque Virgilius; Cicero patrono indiget, qui inanitatis accusatum in optimam Eloquentiae famam asserat. Ennianas phrases obiecit illi aliquis, nimiam in verbis mollitiem alter, numerosque, qui plus iusto ad Musicam accederent. Maximos quosque omnium saeculorum his in artibus magistros contemplemur; nullus adeo infans est, ut apud seuerum iudicem omnino se possit absoluere. Statuam aequali per omnia pulcritudine nec ipse Phidias fecerit. Ita fert humana conditio, ut quidquid a nobis fit, saltem ex parte reprehensioni pareat. Semper in aliquo Ars peccat, si arduum, et grande opus adgreditur. Sed necessariae culpae solatium est, Naturam, quae ut doctior agendi regulas arti praescribit, saepe errantem intueri.333
Petrus Firmianus in Bibliotheca Diuitis.
Multis rebus, quibus extreme, et velut ad unguem pulcris esse licebat, fortuna interdum aliquid, quod in mora sit, obiecit. Pace omnium nostra quaero, quotusquisque hominum formosus est? Athenis cum essem, ait Corta, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur. Deinde nobis etiam vitia saepe iucunda sunt. Naeuus in articulo pueri delectat Alcaeum; at est corporis macula naeuus. Illi tamen hoc lumen videbatur. Q. Catulus dilexit Roscium Comoedum, eique videbatur Deo esse pulcrior.334
In eundem Roscium est illud Catuli Lib. I. De N. D.
Consisteram, exorientem auroram forte salutans,
Cum subito a laeua Roscius exoritur.
Pace mihi liceat, coelestes, dicere vestra,
Mortalis visus pulcrior esse Deo.

At erat peruersissimis oculis. Vellem ad hoc respicerent illi, qui tam solute, et proterue minimas etiam maculas in aliis arguunt, perstringuntque, ut credas eos supra errores esse positos; sibi quidem certo, quo nihil iniquius, esse videntur. Omnes ergo Auctores, quotquot adhunc erant summi in Litteris, et Artibus Humanitatis, eodem, quo Achilles, fato erant geniti, ut suos etiam Thersites habeant, qui generosae, pulcraeque virtuti conuitientur? Stultorum est optimam messem damnare, quod inter segetes, extra agricolae curam, inutiles aliquot plantae eruperint. Genius ille, qui non libenter bonis immoratur, et ad solatium suum errata quaerit, ut corrigat, muscis similis est, quae non sanis partibus, sed putidis adhaerent. Priuilegium quoddam nostra haec breuis mortalitas hominibus dedit aliquando errandi, multa ignorandi, nihil infinite, ut ita dicam, perfectum elaborandi. Ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendor maculis, quas aut incuria fudit,
Aut humana parum cauit natura.335
Dicit Horatius.


Tum Nobilis,
Nobilis Gustus est apud me loco altero. Illum autem hoc nomine adpello, qui et discrimina Pulcritudinum videt, et cum agendum est, maiora, et augustiora Pulcri exempla sectatur. Namque sicuti sanguis generosus, quem a maioribus nostris longa propagatione accepimus, visa gentis nostrae virtute, et gloria animatur, feruetque ad altiora nobilitatis decora eluctari, ita Gustus ille impatiens contineri postquam Artium pulcerrimarum amore, et spiritu incaluit, augustiora semper adfectat, et nunquam requiescit.

Denique Perfectissimus.
Gustum tandem optimum, ac perfectissimum illum esse aio, qui Pulcrum cum Turpi numquam commutat, sed semper inter elegantias versatur; qui ex pluribus ea seligit, ac producit, quae sunt ad rem aptissima; qui Pulcrum, et Turpe, ut sentit, exhibet sine studio partium, neque auget, neque minuit; cui nihil placet, quod non decet; qui cum sensu Honesti arcto, et indissolubili societatis vinculo est connexus. – Pauci sunt hac perfectione, et forte non quis reapse sit, sed qualis esse debeat, Gustum a me describi dicet non nemo. Huius perfectionis Principi, Ciceronis Oratori, Castilioni Aulico; Platonicam esse ideam, et imaginem. - Respondeo, imaginem meam esse illam, quae desumta est ex natura rerum, solidoque corpore. Princeps, Orator, Aulicus, etsi omnibus absoluti numeris, pinguntur coloribus. Auctores harum imaginum etiam in summa operum perfectione nihil alienum a natura designant.
Ceterum siue pauci, siue nemo admodum sit eo, quem postremo adstiti, Gustu instructus, non obstat, quo minus ad eum contendere fatigamus. Non est loco penitus inuio, sed laborem longiorem, imo totam vitam, et industriam etiam ab eo postulat, qui natura hunc in finem idonea praeditus est: nihil aut natura, aut ars tam alte constituit, quo virtus eniti non possit. Et tametsi sublimem, purissimumque illum Gustum non adsequamur, erit tamen in praemio, et honore, quem industria merebitur: mediocritas quoque tam praestantibus in rebus laudi, utilitatique cedet, quia magna sunt ea, quae sunt optimis proxima. Nullus Boni Gustus gradus est contemnendus, sed semper altius enitendum. Teneamus eum cursum, quem possumus: prima enim sequentes honestum est secundis, tertiisque consistere.336
Huc pertinet, quod ait Quintilianus L. XII. Cap. XI. Neque enim siquis Achillis gloriam in bellicis consequi non potest, Aiacis, aut Diomedis laudem aspernabitur; neque qui Homeri, non Tyrtaei. Quin imo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo, qui optimus fuisset, arbitraretur; ii ipsi, qui sunt optimi, non fuissent. Epictetus autem: Non, si Milo esse non possum, ideo omnem abiiciam corporis curam; neque si Socrates, neque si Croesus non fiam, ideo acquirendi studium omne deponam; nec si ad summa perueniendi spes nulla nobis adpareat, ideo omnis cura relinquenda.
Quo loco monendum est, ne Gustum, cum perficere, efferreque laboramus, nimia illius cupiditate incensi, quid sit Bonum, non discernamus, et multo industriae certamine in vitium trahamus. Bonus Gustus tum apud aliquos cepit labascere, cum altiorem dignitatis gradum visum est adtigisse: multa Ars naturam dum ornare voluit, onerauit. Nescias, an minus sit metuendum Gustui ab arte nimia, quam a cruda priorum aetatum ignorantia. Eam magis perniciosam multi non abs re dictitant. Quanta enim in Gustu corrupto sunt praeiudicia, quantae anticipationes errorum, quanta ambitio, quam difficilis ad emendationem superbia! Leuiore cura educitur Gustus e rudi, simplicique Natura, quam, qui altas in malo radices egit, euellatur, vel artis impendio ad sanitatem inducatur.

IV. Bonus Gustus ad Mores quoque conducit.
Video esse multos, quibus plus quam certum est, Gustum, et Mores hominum pari semper passu fuisse, aut eodem in gradu constitisse: historia temporum est illis argumento. Quales erant hominum mores, talem fuisse Gustum inquiunt; ut iam eorum iudicio liceat ex Gustu de Moribus iudicare, et quorum mores cernimus, eorum Gustum ignorare non possimus. Inde Schmitth, et Wieland arguit Bonum Gustum ad religionem, et virtutes conducere.337
Schmitth Empfind. in Bibl. Poet. Gemählden. Wieland Empfindungen Eines Christen.
Et est nonnihil in re. Qui enim in hortis, et aedificiis amat ordinem, et elegantiam, morum quoque legem, et amaenitatem non amabit? qui Musicae non mediocriter est peritus, nec opere errabit, neque sermone; sed, quod decet, quod rectum est, et sanae menti conforme, semper, et ubique saluat.338
Ait Plutarchus.
Sunt picturae, quae sceleratos eodem modo possunt corrigere, quo Philosophorum doctrinae morales.339
Sic Aristoteles.
Reuera enim Bonus Gustus non parua beneficia confert in vitam ciuilem hominum, in mores, in virtutem. Pulcritudo siquidem cum sensus adficit, cor magis informat, et mouet, quam omnes Philosophorum cognitiones. Atque ita vel virtuti parat in corde locum, vel, si cuius animum virtus iam possedit, eam magis amaenam, et gratiosam facit: Sit ergo Gustus sensatio Pulcri, et Boni.

V. Unde Gustuum Varietas?
Hic iam superest, ut quibusdam interrogationibus breuiter respondeam. Quaesitum a me fuit, quid sit, quod Homines Gustum suum saepe mutent in Litteratura politiori, in aedificiis, in hortis, in vestitu, in cultu corporis, in usu, formaque rerum domesticarum? Ennio delector, ait quispiam, quod non discedit a communi more verborum; Pacuuio, inquit alius; omnes apud hunc ornati, elaboratique sunt versus; multa apud alterum negligentius. Fac alium Attio, varia enim sunt iudicia, ut in Graecis. In picturis alios horrida, inculta, abdita, et opaca; contra alios nitida, laeta, collustrata delectant.340
In Oratore n. XI.
Quod unus probat, alter reiiecit; quae ante placebant, displicent, et vicissim; iidem sensus circa rem eandem variant, pugnantque. Unde ista Gustus varietas? Quamquam, ex prioribus colligi possit, dicam. Ut diuersi sunt Gustus, ita delectatio est varia. Idcirco, quod te ipsum delectat, non continuo Pulcrum esse censebitur. Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis, quam haec iam perfecta delectet? illa, credo, nobis sit repetenda, haec scilicet, ut turpis, repudianda? multis rebus gratiam conciliat Nouitas; quae si veterascat, non sunt in amore, quae prius placuere; succedunt alia, quae priores luce sua obruunt, siue quod Noua sint, siue quod Pulcriora. Saepe etiam placent res non propter Pulcritudinem, sed utilitatem; aut placent ea de caussa, quod aliis probentur: est autem frequens haec erroris anticipatio. Praeiudicium aliorum inducit Hominem in caecitatem, quae cum dissipatur, alter utique sensus oritur. Multi ante tenentur adstricti, quam, quid esset optimum, iudicare potuerunt; deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsequuti amico cuidam, aut una alicuius, quem primum audierunt, oratione capti, de rebus incognitis iudicarunt, et ad quemcunque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam, tamquam ad saxum adhaeserunt. Potest hoc conuenienter ad rem praesentem intelligi.341
Lib. IV. Tuscul. Quaest.
Accedit non infrequenter, quod rem ex contentione aliarum iudicemus, dicamusque pulcram, aut esse turpem. Quid Educatio? quid Consuetudo? quid Adfectus, et Perturbatione animi? hae artificiorum virtutes maxime obuelant, si sint eorum, quos non amamus; sin eorum, quos diligimus, has duntaxat detegunt. Sicuti enim oculus, ita intellectus duas habet conspicillorum species; alteram, quae res obiectas amplificat; alteram vero, quae illas mirifice imminuit. His ex caussis repetendum est, quod Gustus in omnibus Pulcri capitibus sit discretus, varietque magnum in modum ratione locorum, temporum, nationum, aetatum, et hominum. Pulcer est Aethiopibus, qui colore est nigro, labiis crassioribus, nasoque depresso; Sinensibus placet color ruffus, oculi exigui, et paullulum aperti; apud Populos Boreales aestimantur oculi caesii, flauique crines, ita, ut, quae illorum sunt pulcritudines, in Europa tamquam deformitates notentur. Italis nasus acutus, et longus pulcer est, Africanis planus, Persis autem curuus. Quae frons, panda, vel angusta? quae cilia, qui oculi nunc sunt venustissimi? quis color, pallidus, an albus, vel mixta rosis lilia, qui crines maxime deceant, non idem est, fuitque Gustus gentium. Quod in una re diuersus sit hominum Gustus, non aliud est, quam quod vel non eadem principia habeant, vel quod alter altero plus videat, gustuque perfectiori sit. Boni Gustus iudicium certum est, quia nititur principiis certis; quae qui tenent eadem mensura, non possunt non esse eodem sensu. Hinc etiam cupio animaduerti: in eadem Arte non posse esse plures Bonos Gustus, qui sibi sint contrarii; posse autem in diuersis hominibus meliores, perfectioresque locum habere.
Diuersitatem Gustus non aliter, quam discrimina Iudiciorum oportet intueri: nullam enim puto esse, aut consistere posse Disciplinam Bonarum Artium, in qua variantes, dissidentesque hominum sententiae non occurrant. Sane, ne in genere, id est, obscurius loqui dicar, non eadem Graecis, et Romanis erant honesta, et turpia. Honestum habere amatores; prodire in scenam, et populo esse spectaculo; sororem germanam habere in matrimonio; - haec, et similia, quae Graecis gentibus non fuerunt turpitudini, apud Romanos partim infamia, partim humilia, atque ab honestate remota ponebantur. Contra, aut ait scriptor humanitate plenissimus Cornelius Nepos, ea plerumque nostris moribus sunt decora, quae apud illos turpia putantur. Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in conuiuium? aut cuius materfamilias non primum locum tenet aedium, atque in celebritate versatur? quod multo aliter sit in Graecia. Nam neque in conuiuium adhibetur, nisi propinguorum; neque sedet, nisi in interiore parte aedium; - quo nemo accedit, nisi propingua cognatione coniunctus. Sic maiorum institutis iudicatum est. – Iam si Politicam veterem, et nouam, si Philosophiam Morum, si Theologiam hodiernam, et priorem, si sacras, profanasque Scientias in conspectum adducamus, tanta Iudiciorum dissidia, varietatesque, quanta Gustuum, reperiemus. Finge homines, quorum Gustus, et Iudicia iisdem principiis, paribusque institutis nitantur: nulla erit discrepantia, sed amica quaedam, mutuaque harmonia consentiet.

Caput Ultimum.
Bonus Gustus facit Hominem Pulcrum, et magis Hominem.

I. Quae tandem utilitas in Bono Gustu Artium Ingenuarum?
Hic iam superuacaneum putabunt sapientes quaerere? Quid utilitatis in rem priuatam, et publicam ex Bono Bellarum Artium Gustu denique proueniat? Illud enim satis esse manifestum censent. Faciant utinam superi, ut nemo sit, qui rem pulcerrimam vilipendio habeat, velitque per contemtum aliorum in humilitate Scientiae suae grandior adparare. Pudet me, adhuc esse aliquos, qui in hac Scientiarum, et Artium luce, quam Nationes nobilissimae ad elegantiam, et miraculum extulerunt, caecutire, et nauseare. Est enim imperitorum ista postulatio: Quid emolumenti praestet Bonus Gustus?
Quamquam non tam mihi molestum est esse huius generis homines; tales enim et semper, et ubique sunt; alii citius, serius alii perueniunt ad intelligentiam: quam, quod ludibria, et contumelias imponant Musis amaenissimis. Nihil mihi pax ita esset amata, ut malim iniuriam deuorare, quam lacessitus per bella ad certam victoriam assurgere, haec una hominum natio mihi esset repugnanda. Non esset arduum ignorantiam, et iniquitatem profligare. Sed neque mihi eum in finem est animus, neque Musae meae armis Scriptorum turpiter rixantium defendi volunt; nullum apud nos bellum intercedet. Ego amicos, qui mihi adesse non putant perditum, colloquar, ut, quemadmodum in consuetudine familiari fieri assolet, bonorum, quae a Gustu accipimus, commemoratione iucundissima recreemur. Alii, si doceri, et sensus suos mihi adcommodare volunt, possunt. Sed ne mihi necesse sit per campos interminos hoc in argumento vagari, statui limites, dixique condensarie: Artes Humaniores Boni Gustus faciunt Hominem Pulcrum, et magis Hominem. Nihil est omnium, quae tractantur his Artibus, quod grauius, magnificentiusque dicatur.

II. Quid Spiritus Pulcer, Mens Pulcra, Homo Pulcer?
Multos esse memini, qui Pulcri Spiritus homines haberi volunt, et dicuntur. An omnes merito? licet quaerere; sentire autem, quod meus mihi Gustus loquitur, debeo, cum eorum monumenta perlustro. Sed absit, ut cuiquam viuorum hoc nomen, quod magis gloriosum esse debet, quam omnia vetustorum Consulum, Dictatorum, Victorumque cognomenta, voce mea detraham. Multum esse contendo, quod hoc nomen postulat. Prima Pulcri Spiritus, et Hominis fundamenta ponit Natura. Non omnes ad omnia nascimur: quod Natura parens ad eam elegantiam, et facultatem destinuauit, certa, ut sic loquar, illius semina implantauit, easque homini mentis, et corporis facultates tribuit, quae ad cognoscendum, et sentiendum, adpetendumque sint liberae, facilesque; ut cum rerum externarum praesentia fuerint admonitae, quasi ad vocem auctoris erigantur.
Sed quaecunque sint illae facultates, et, quantum possunt, liberales, non est satis. Ut Ingenium, et Caput sit Aestheticum, ut Spiritus, et Homo sit Bellus, coli, maiorique vita debet animari. Communem humanitatis regionem excessere Homines eximie Gustuosi, et tamquam puri, sublimesque Spiritus aura caelesti nutriuntur. Quidquid a Natura trahimus, fere rude marmor, aut gemma est; feliciora quoque illius munera elaborare debet Ars Magistra. Nam quid aliud secreuit illos, et altiori in ordine collocauit? Disciplinam hanc omnem, quam complexus sum, et aliam longe perfectiorem, tamquam ducem, comitemque Naturae Ars certe praestitit. Illa Rem Antiquariam, et Historiam, Philologiam, et doctrinam variam; Polymathiam, et cognitionem plurimarum disciplinarum, eruditionem magnam, veluti thesaurum Pulcrae Mentis, et promptuarium illa contulilt. Illa dedit experientiam rerum diuersissimarum, illa mundum, et homines, mores, virtutes, et vitia noscenda praebuit, illa sensus omnes perfecit. Quam multa vident pictores in umbris, et in eminentia, quae alii non vident; quam multa, quae nos fugiunt in cantu, exaudiunt in eo genere exercitati? simul inflauit tibicen, a perito carmen agnoscitur. Aures exercitatae, vel potius animus aurium iudicio in se continet vocum omnium mensionem. Nisi quem Ars longa exercitatione circumdat, uti Homerum, Virgilium, Horatium, Cornelium, Molierum, Boilauium; nisi viuorum, mortuorumque consuetudinem sibi familiarem fecerit, exempla optima semper in oculis tulerit, tam delicatas, tam nobiles, tam sublimes imagines non componet.
Vir bonus, et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomtis illinet atrum
Transuerso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus.342
Horat.


III. Characteres Hominis Pulcri, ac Aesthetici.
Talis Naturae, et Artis beneficio habemus Mentem, et Spiritum Pulcrum, Cor Pulcrum, et Animum; Hominem denique Pulcrum, et Bellum, qui facultates ab Auctore liberalius acceptas sic excoluit per Aestheticam, ut delicate sentiat, velociter cogitet, rem sibi, et aliis viuaciter reddat, fideliter conseruet, adpetitum, et voluntatem ex imperio rationis regat, decore, honesteque agat. Illi, inquam, Bellus, et Homo est, in quo Pulcri, Bonique sensus mutuo sociatus est; qui, si quid agendum adsummat, Pulcre, et Bene perficit.
Pulcrum est gestum, motumque, vocem, ac sermonem, et uniuersam corporis oeconomiam ad leges Decori temperare. Hoc apud Hominem scitum, et elegantem experiare. Nihil seu proloquitur, seu molitur, seu perpetrat, quod cum laude non sit coniunctum, quodque venustate non sit conditum. Nihil elegantius, nihil humanius. Quidquid agit, Pulcrum est, et Bonum; dicas eum de mundo politiori, meliorique esse, immo de coelo descendisse. Cogitationes illius, ac designationes id unum spectant, quod Decet, et Honestum est; inde actiones omnes et pulcrae, et moratae. Cor eius, animumque, nobilitatem, magnitudinem, totumque Hominem eleganter amaenum in omnibus operibus intueris, et amas: hunc ais ad commune Bonum esse magis idoneum. Et mirum est, unum aliquem, qui tam diuinus sit, toti Nationi honori esse, aestimationi, et gloriae? Homerum Colophonii Ciuem esse dicunt suum, Chii suum vendicant, Salamini repetunt, Smyrnaci vero suum esse confirmant: itaque etiam delubrum eius in oppido dedicauerunt. Permulti alii praeterea pugnant inter se, atque contendunt. Quid putem? minusne gloriosum est Romanis M. Tullium procreasse, quam imperium gentium occupasse? Illud ingenium, quod dolum populus Romanus par suo imperio habuit; qui effecit, ne quorum arma vicerat, eorum ingenio vinceretur. Zeuxis, et Apelles semper celebrabitur; Polycleti, et Phidiae fama nunquem morietur. Tales enim Pulcri Spiritus non de sua tantum gente, et aetate, sed de omni humano genere, de tota posteritate immortaliter merentur.

IV.Conclusio
Iste tandem est terminus, ad quem omni studio, et contentione anhelant Artes Amaeniores, ut Hominem talem efforment, qualem hic adumbraui; iste est finis, quem petimus. Bonus Gustus debet nos a Turpitudine rerum, et actionum auertere, et per varias Pulcritudinis gratias, voluptatesque ad Bonum incitare, deducereque; ille nos docet recte agere: haec summa illius virtus est. Cuius auxilio si quis scopum sibi propositum adtingat, Beatus est. Ad aemulationem nostram sit dictum: Nobilissimas Europae Gentes Sensum Humanum, et Amaenum a Bono potissimum Gustu accepisse, hasque esse Artes, in quibus hac aetate plurimum operae collocare pulcrum, et dignum esse putatur.
Dicam ergo libere, Artes istas iure optimo Humaniores dici, quibus Homo ad Pulcritudinem, et Humanitatem informari potest. Vim eam habent, et potestatem, ut quamuis naturam, quoduis ingenium, quod se in hanc partem studiorum placidissimam, ac pulcerrimam tradidit, mollescere, ac mansuescere cogant: hic Politiorem Humanitatem reperimus; sine his nec ornata est Respublica, nec liberalis vita; audent aliqui dicere: Hominem vix esse Hominem.