Eminentissimo
S.R.E.
Cardinali Presbytero
et
S.R.I.
Principi
Iosepho
a
Batthyan
perpetuo in Németh Ui-vár,
Ecclesiae Metropolitanae
Strigoniensis
Archiepiscopo,
Sacrae Sedis Apostolicae
Legato Nato,
Inclyti Regni Hungariae
Primati,
Summo, et Secretario
Cancellario,
Insignis Ordinis
S. Stephani
Regis Apostolici
Magnae Crucis Equiti,
Inclytorum Comitatuum
Castri-ferrei quidem Perpetuo,
Strigoniensis vero Supremo
ac
Perpetuo Comiti,
utriusque Sacratissimae Caesareae,
et
Regio-apostolicae Maiestatis Actuali Intimo Status, et ad Excelsum Consilium Regium
Locumtenentiale Hungaricum
Consiliario,
nec non
ad Excelsam Tabulam Septem-viralem
Co-Iudici
Georgius Szerdahely Felicitatem!
Hoc demum est vere splendidum, summeque gloriosum, quo diu TE, Genereque TUO conspicimus PRINCEPS EMINENTISSIME! Una est Gens TUA, quae supremas in sacra, profanaque Re Publica dignitates aeuo nostro obtinuit, et, quo maius meritorum Vestrorum testimonium esse non potest, iudicio, beneficentiaque AUGUSTAE DOMINAE obtinuit; obtentura sine dubio etiam augustiores, si iam, quod dare posset, AUGUSTISSIMA haberet. Viuerent utinam duo illa Patriae nostrae decora, Pater, Patruusque TUUS, qui TE, cum viuerent, non tam pro Purpura praepararunt, quam TUO iam merito Purpuratum viderunt: Eras Cardinalis, antequam esses, virtutibus TUIS, suffragiis, votisque bonorum omnium. Imo vero vivunt in animis, oculisque nostris, suntque suis in operibus, et benefactis toto Hungariae Regno immortales: videre mihi videor uno eodemque tempore Patrem Regni Hungariae Palatinum, Filium, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, Patruum Sacri ROmani Imperii Principem.
In suprema DIgnitatis TUAE accessione non omnis mea gratulatio ad TE unum pertinet CARDINALIS EMINENTISSIME! Gratulor nobilissimo TUO Generi, cui TU praeter alia omnia, quae toga, sagoque tamquam propria gerit, ornamenta sacram Purpuram addidisti; gratulor Patriae nostrae, sacrae, ciuilique Hungariae, quam in hoc orbis theatro noua luce, splendoreque exornasti; gratulor AUGUSTAE DOMINAE, Regine APostolicae, cuius Imperium, Regna, et Coronas per TE Roma honore maximo, sacro Principatu, decorauit; gratulor universae Ecclesiae, quae talem, ac tantum in TE nacta est Cardinalem; gratulor TIBI ipsi, qui debita sapientiae TUAE, religionique praemia reportasti; qui rarissimo ad posteros exemplo summos honores cum summa comitate, facilitateque coniunxisti; gratulor mihi, bonisque omnibus, quibus uberrimi gaudii, inusitatae laetitiae, et sempiternae gloriae nouum iterum argumentum hoc TUO splendore factus est!
In hoc meo, communique omnium plausit, et gratulatione offero TIBI munus EMINENTISIME PRINCEPS, Dignitati quidem TUAE nullo modo comparandum, sed Amaenitati profecto, Gratiisque TUIS conuenientissimum; et, qua possum, deuotione oro, ut meam Boni Gustus Disciplinam TUO sub Nomine, Purpuraque in vitam, et lucem exire patiaris! Erit istud in orbe erudito TUAE in me, Musasque Amaeniores Benignitatis exemplum; mei vero, quo in TE propter TE IPSUM feror, cultus, et venerationis perpetuum monumentum. Liceat mihi palam profiteri, CARDINALIS EMINENETISSIME! ardere me iam dudum cupiditate incredibili colendi TUI, siue quod aetatis nostrae sis amor, et deliciae; siue quod mihi peculiaris in TE, Genusque TUUM gratitudo faces admouerit; siue quod ipsa me natura ad TUI cultum, inflammauerit; fuisseque mihi hactenus perdifficile istum animi ardorem inter angustias pectoris mei continere. Siue tandem CARDINALIS EMINENTISSIME, qui nihil negare soles, sine hunc ignem erumpere, et pietatis in TE meae, amorisque vectigal hoc in Libro exoratus accipe! Totum hoc, qualecunque est opus, TIBI debetur; TUIS honoribus, antequam auspicarer, fuit destinatum; TUI gratia, memoriaque creuit; factumque est non absque singulari Dei Numine, ut eodem plane tempore absolueretur, qui TE Purpuratis Ecclesiae Principibus adlectum esse intelleximus. Adderem vota, nisi votorum nostrorum metam adtigisses. Dies autem si TIBI Deus Optimus vel ad numerum, magnitudinemque virtutum TUARUM, vel ad desideria nostra augeat, nullum erit tempus, quo noster esse desinas. Ego in maxima felcicitate mea positurus sum, si me, quod unum opto, TUA in clientela porro etiam sustinere digneris. Budae die Iulii vigesima prima, Anno M.DCC.LXXVIII.
Erit haec aetatis nostrae maxima semper gloria, quod ex omni Scientiarum, Artiumque Liberalium republica Amaeniores praecipua quadam cura, studioque complectatur. Nam ab illo inde tempore, quo Graecia, Romaque sua a flore defecerat, nullum erat saeculum, quo tanta Humanitatis studia exarsissent. Quis est omnium, qui cum Musis habeat aliquod commercium, et nostram hanc felicitatem non agnoscat? Illud iam consequuti sumus, ut obtrectare Humanioribus Artibus maximum imperitiae, cruditatisque argumentum in orbe erudito habeatur. Homines beatissimae mentis, et spiritus praeclarum sibi quiddam videntur adepti, si se totos in suo, aliorumque Gustu expoliendo detineant, et ad aliquam Bellarum Artium Disciplinam regulis, exemplisque opitulentur. Videmus excellentissima opera, et aurea illa Antiquitate digna artificia. Profecto si ea, qua ceperunt, industria, et alacritate progrediantur Gentium doctissimarum, ac plane sapientium certamina, videre mihi iam videor Artes nostras ambitione humanissima maturitatem suam, et veterem illam elegantiam aut adtigisse, aut superasse.
Ego quum in his Artibus non earundem suauitate inuitatus, sed amoris quadam necessitate commorarer, sensi magnopere interesse ad utilitatem Gentilium meorum Doctrinam Boni Gustus Latinis etiam litteris contineri. At cum viderem pulcerrima eius principia, et fundamenta perspicue quidem, et copiose, sed sparsim, ac dissolute tradi, cepi de modo quaerere, quo illa in ordinem venire, et corpus aliquod certa lege formare possent, ut sit quaedam continuatio, seriesque rerum, et omnes inter se aptae, colligataeque videantur? Venit in mentem: Scientiarum, Artiumque Pulcerrimarum doctrinam ex natura, et Philosophia Pulcri deduci oportere. Atque ita faciendum nunc quoque arbitror. Cum enim Pulcrum sit scopus, et exemplum, et materia Bellarum Artium, leges earum non aliunde, quam ex natura Pulcri formari possunt. Igitur totam Gustus doctrinam ex Philosophia Pulcri deriuare tentaui, et in Systema quoddam, quale ipsa Pulcri ratio ostendit, redigere, connectereque. Non discedam a regulis summorum artificium, et magistrorum, sed eas proponam diuersa methodo; et ubi videbitur, artificiosis exemplis, et imaginibus illuminabo. Singulari quadam laude digni sunt omnes, quotquot Disciplinam Pulcerrimarum Artium industria sua locupletare nisi sunt. Quare si quempiam illorum male accipiam, aut studio certandi agam, non modo stultitiam meam, sed etiam mores, et naturam condemnandam permitto. Illos mihi omnes, quoad in unum locum coactis Scriptoribus quod quisque commodissime praecipere videbatur, excerpsi, et ex nostro quoque non nihil in commune contuli: non pauca ex media Philosophia erant repetenda.
Non puto merem perfectam, absolutamque dare. Immo vero angor animi dolore incredibili, quum video multa mihi ad perfectionem superesse. Et audire, et videre, et legere, et multa experiri debuissem; quibus ego me non parum destitutum profiteri cogor. Adgressus sum opus non tam perficiendi spe, quam experiendi voluntate; nec tam corpus efformare, quam lineamenta ducere volui, quae porro augeri, complerique debeant. Uniuersalem Bellarum Artium, et Scientiarum Theoriam in unum, et plenum, certumque Systema deducere magnum opus esse, ac difficile quis non videat? Rigidiora fuerunt Canachi signa, quam ut imitarentur veritatem. Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora, quam Canachi. Nondum Myronis satis ad veritatem adducta, iam tamen quae non dubites pulcra dicere. Pulcriora etiam Polycleti, et iam plane perfecta, ut Ciceroni quidem videbantur. Similis in Pictura ratio est, in qua Zeuxim, et Polygnotum, et Timantem, et eorum, qui non sunt usi plus quam quatuor coloribus, formas, et lineamenta laudamus. At in Aetione, Nicomacho, Protogene, Apelle iam perfecta omnia; et nescio an reliquis in rebus omnibus idem eueniat. Nihil est enim simul et inuentum, et perfectum. Propterea nihil dicam praecipiendi caussa, atque ita potius agam, ut existimator videar loqui, non magister.
Ceterum tametsi dicerem inesse in sermone meo aliquas doctrinarum notas, meque studiosis Bonarum Artium praecepta, et qua si vias, quae ad elegantiam, Bonumque Gustum ferrent, traditurum, quis tandem id iustus rerum arbiter reprehenderet? Non debent esse ignota nostris, quae litteris aliorum continentur. Quoniam aestimatio Boni Gustus eo iam deducta est in Europa meliori, ut viuere nolim, si pulcerrimae istius Humanitatis penitus ignarum me esse recognoscam, eo me minus laboris mei poenitebit, quod facile sentiam aliquorum studia ad legendum, cogitandumque commouenda. In eo certe elaboraui, ut sint opera mea, studio, laboreque meo magis gustuosi, et doctiores ciues mei, existimans, me de illis nunc melius merere non potuisse.
Reliquam instituti mei rationem Libri sequentes eloquentur, aut sanus cuique sensus inspirabit. Quantum aliis toto hoc opere profuturus sim, non possum dicere. Me ipsum hoc operae pretium iam retulisse, fateor, quod varias, et undique circumfusas molestias, fastidia, maximamque illam, quid futurum sit? curam scribendo saepe leuauerim; quae me si rarius stimulasset, maiori, ut oportebat, hilaritate conspersa Boni Gustus Disciplina prodiret in lucem. Budae IV. Calend. Martii, Anno MDCCLCCVIII.
LIBER PRIMUS. DE GUSTU, ET EIUS DISCIPLINA
Caput Primum. Quid Gustus?
I. Quid sit Gustus, explicatur.
Gustus est facultas sentiendi Pulcrum, et Turpe; ac utriusque limites, et gradus vera sensuum ope discernendi. Sitne res pulcra, vel turpis? cur, unde, et quam sit venusta, vel deformis? Gustus sua virtute iudicat. Gustus est sensus Pulcri; negotium in republica Litterarum, et Artium Liberalium longe grauissimum, maximeque necessarium.
Gustum aliquando aliter, et latius usurpatum fuisse intelligo; non tam Pul[4]cri, quam Veri, et Boni tum erat arbiter; propterea iste Veri, Bonique sensus dicebatur Harmonia Ingenii; ab aliis Iudicium Artificiosum adpellabatur; eundem nonnulli bonitatem, et praestantiam Genii, ac Indolis esse voluerunt.
1Lamindus Pritanius, siue Lud. Ant. Muratorius Libro: Sopra il Buon Gusto nelle Scienze, e nell’ Arti. Et Bernardus Trauisanus: Introduzione all’ opera del Pritanio.
Sed reuera, ut adparebit, aliud est Veri, Bonique Iudicium, et alter Sensus Pulcri. Optime Hispani, qui hanc hominis facultatem perspicaci metaphora, facundoque Laconismo dixerunt esse Bonum Gustum. Quamquam simili fere intelligentia loquuntur etiam Graeci, Latinique veteres. M. Tullius posteaquam in commendationem Humanitatis, et Litterarum Amaeniorum illam, quam apud homines parere solent, delectationem, et vitae, morumque utilitatem celebrauerat, addit: Quodsi ipsi haec neque adtingere, neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus.
2Pro Archia Poeta. Eodem modo haud semel loquitur Seneca. Confer e Graecis Platonem in Libris de Republica; Dionysium Longinum Пερὶ ὕψους.
Iam mihi de hoc nomine, tametsi nullam pro eo vetustatis auctoritatem viderem perorantem, nullus erit metus, nulla controuersia, quando aetate hac nostra, cui non minus est ius loquendi, quam fuerit antiquae, Gustum hoc in sensu video ciuitate donandum, esseque Gentibus, quae Scientiarum, et Artium dunt principes, ambitiosum, ac prae ceteris studiis carissimum: hac eadem voce loqui, colereque Disciplinam nobilissimam, et exemplo summorum hominum bonum Gustum adfectare, nobis quoque Pulcrum esse putandum est.
3
Ut siluae foliis pronos mutantur in annos;
Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas.
Et iuuenum ritu florent modo nata, vigentque.
Multa renascentur, quae iam cecidere; cadentque,
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi.
Ait Horatius in Arte Poetica.
II. Gustus aliquis a natura inest omnibus hominibus.
Gustus aliquis omnibus nobis est inditus; unde sit, ut quamprimum res aliqua insigniter pulcra offertur in sensus, praesentiam illius mens nostra cum gaudio cordis persentiscat; horreat autem, siquis dissonum, ac deforme percipiat, tametsi nesciat, cur istud displiceat, alterum recreet? En in theatrum educitur Musica! impelluntur nerui, tibiae, et alia blandissimae huius artis organa scienter animantur; accedunt argutiae vocis humanae, et laete omnia personant. Collisi soni, certantes numeri, et voces modo suspensae, modo suspiriis, et trepidatione variatae, et tota tantum discordia mira concentuum dulcedine blandiuntur. Quotus quisque est, qui teneat artem numerorum, et modorum? tamen nemo unus est praesentium, qui non mollissime capiatur. At si forte fortuna paulum offensum, et peregrinum aliquid est, et male vitiatum grauius accidit, illorum etiam aures vulnerantur, qui numeris, et legibus eatenus non insueuerunt: theatra tota reclamant… Offerantur iam Tabulae doctissima manu picturatae; adsint pigmenta alia, in quibus non Naturam, non Artem possim cognoscere; quis est qui superioribus illis non adhaereat, ab his autem pedem non referat? Aut Statuas, Domosque contemplemur, alias quidem venuste elaboratas, alias autem informes; egrediamur ad Hortos deliciosos, et incultos; atque ita quis in nobis sensus talibus e spectaculis oriatur, exploremus. Quot rerum facies, totidem erunt argumenta latentis Gustus; loquetur enim e recessu cordis, et adprobationem, vel displicentiam inspirabit… Audiamus unum aliquem Oratorum disertiorem; quid? numine quodam intus agente plausum dabunt auditores: Non enim de bono Oratore, aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit, scribit Cicero Libro de Claris Oratoribus.
Omnes tacito quodam sensu sine ulla arte, aut ratione Pulcra, et Deformia diiudicant, idque faciunt in picturis, et in signis, et in aliis operibus, ad quorum intelligentiam a natura minus habent instrumenti. Unde mihi iam non est magnopere mirabile, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum, et rudem, quam non multum differat in sentiendo, quod venustum est, aut vitiosum: cum in omni genere, tum in hoc ipso magna quaedam est vis, incredibilisque Naturae. Haec tam uniuersalis est hominum facultas, quam aut Intellectus, aut Sensus Moralis: sentimus illam loquente conscientia, quicunque sani sumus; aut stupor, aut morbus alter est in illo, qui nullam eius vim experitur. Ego enim sic censeo, natiuum illum Gustum tam non posse abesse ab homine integro, quam vel virtutem Intelligendi, vel Sensum Moralem. Sicuti utraque haec potentia, quamuis obscura, et debilis, tamen etiam inter barbaros est tanta, ut prima, et generalia aequi, bonique principia cognoscant; ita Gustus ille apud crudas quoque animas est tam sensificus, ut id, quod Pulcrum est, non raro sentiant; et licet tenuem rei pulcrae cognitionem habeant, ostendant tamen suam in illa complacentiam. Qui sine omni Gustus sensu sunt, non magis secundum hominis
4Ex. Lib. I. Instit. Orat. Cap. I.
naturam eduntur, quam prodigiosa corpora, et monstris insignia; hi vero pauci admodum. Ista Fabii Quintiliani verba non immerito ad eos refero.
III. Sed dispari mensura.
Sed quam magna est in eo, quem quisque accepimus, Gustu disparitas! Hoc non alio magis argumento, quam exemplis quotidianis docemur. Videmus enim Gustum quibusdam tam sensibilem esse insitum, ut ad praesentiam Pulcri, tanquam puluis nitratus accedente igne, promtissime emicet; apud alios autem sensum Pulcri tam esse tenuem, ut ab hoc coeli dono penitus exclusi esse adpareant. Quid si aliqui etiam sint ex illo hominum genere, quos Sanchoniaton ait esse sine sensu?
5Sanchoniathon ille, siquis fuit, qui dicitur reliquisse libros de Antiquitatibus Phoeniciorum conscriptos circa annum Mundi Bis Millesimum Septingentesimum, et Sexagesimum. Fragmenta sunt sub eius nomine, in quibus referuntur homines fere machinis similes.
vel qui e schola Zenonis sunt generati? Nam ut fabulae suum habent Deucalionem, qui ex lapidibus homines procreauit; ita suus Philosophis Zeno est, qui homines in lapides commutauit. Alii sunt ut quaedam corpora, quae vim quidem accipiunt a Machina Electrica, sed breuissimo post tempore amittunt: tam breuis est illorum sensus, quam tonus esse solet in neruo breui. Paucis: natiui Gustus diuersitas tanta estquoad mensuram, quanta Ingenii, vel Memoriae; immo etiam maior, et forte tam inaequales a natura Gustus trahimus, quam numero sumus dispares.
IV. Prodit se ipsum.
Ceterum tametsi sensus iste non habeat eundem gradum, et perfectionem apud omnes omninio homines, est tamen eiusdem generis, et naturae: Pulcritudinem spectat, hunc in finem datus est. Fieri potest, ut in exordio aetatis humanae tam confusis, obscurisque ideis, et adfectionibus inuoluantur, ut quamuis eum possideamus, habere tamen nos ignoremus, nisi et alii obseruent, et nos ipsi ad nostram Pulcri sensationem curiosius inuestigemus. Prodit se non infrequenter, praesertim apud eum, cui naturalis id genus facultas maiori felicitate obtigit. Tales puto esse pueros melius, venustiusque formatos; in his enim cum dispositio sensuum, et organorum, totaque corporis constitutio melius ordinata sit, meliorem Gustui sedem inesse putandum est. Quod non ita accipiendum est, ut credar induxisse in animum, ex vultu hominis, et decore membrorum semper, certoque posse colligi, quantus Gustus, coelestisque spiritus habitator intrarit. Ut enim bello corpore crassitudo, vecordiaque aliquando tegitur, ita pulcer animus vile habitaculum nonnunquam incolit; et quod de Galba dicitur: Ingenium Galbae male habitat; in plures conuenit. At molle praeterea cor, et facilis sensibilitas signa sunt certissima bene habitantis Gustus. Ut primum isti vel ad cultiorem aliquam urbem ingrediuntur, vel maiori hominum frequentiae intersunt, aut aliam Pulcri videndi, audiendique occasionem nanciscuntur, cohibere non possunt sensum illum; erumpit etiam inuitis, et manifestum de sua praesentia indicium facit. Quidsi horum aliquis teneram, aut vehementem scriptoris cuiuspiam sensationem legat? Commouetur ille animo, ubi durior alterius sensus manet immotus. Periclitemur hanc veritatem; argumentum dabit Homerus omnium elegantiarum pater in eo sermone, quem Glaucus ad Diomedem habuit. Hic ille comparatione sane aptissima conditionem vitae humanae per imaginem foliorum exhibet: Quale foliorum genus, tale et virorum: folia alia quidem ventus humi fundit, alia autem silua germinans producit; veris autem succrescunt tempore: Sic virorum genus hoc quidem nascitur, illud autem desinit.
6
Ὅδη περ φύλλων γενεὴ, τοιήδε και ἀνδρῶν.
φυλλὰ τὰ μὲν τ’ ἄνεμος χαμάδις χέει, ἄλλα δε θ’ ὕλη
Τηλεθόωσα φύει, ἐ͂αρος δ’ ἐπιγίγνετου ὥρη.
Ὡς ἀνδρῶν γενεὴ, ἡ μὲν φύει, ἡ δ’ ἀπολήγει.
Iliad. L. VI.
Profecto si omnia, quae huc pertinent, cogitando demittamus in animum, singulari gratia eflorescent. At non omnes sentient teneram hanc Pulcritudinem; quibus Gustus est datus facilior, mentes suas continuo aduertent, pascentque sensus contemplatione huius picturae.
V. Aliquando supprimitur.
Munus hoc coeleste tardius sentiunt aliqui, aut caecae aliorum opinioni,maloque Gustui subiiciunt; atque ita ignorantia, et praeiuducium regit sensum nobilissimum; qui sit, ut Gustus Turpe pro Pulcro, malum pro bono amplectatur, dicatque hic, et ille hominum sentire se, quod reipsa non sentit. Miror eius modi homines tam esse viles, et incurios, quum videant praestantissimos quosque huius aetatis viros longe magis adpetentes esse Boni Gustus, quam Ingenii, et nescio cuius eruditionis, scientiae, gloriaeque. Facilius illi cedent lumen et acrimoniam mentis suae, quam delicatum Gustus sensum abiudicari sibi, malentque aliarum rerum paullo minus esse gnari, quam ad cognitionem Pulcri minus esse sensibiles, et idonei haberi. Iam enim mortalium plurimi iudicant se sensum Pulcri habere, et discerniculum: ut se quisque amat, ita cupit Pulcri non videri nescius; et, si dicere non prohibeor, similes sumus mulieri, quae cum se venustam existimat, aliis quoque venusta haberi, dicique quasi de iure postulat; gaudet, vel indignatur, sicut aliorum iudicia vel fauere, vel dissentire comperit.
Caput Secundum. Gustus Naturalis debet doceri, et coli.
I. Hoc ipsum ostenditur.
Naturali illa seu sentiendi, seu intelligendi potentia contenti esse non debemus: Naturae dona arte limari, perficique postulant. Gustus ille, quem nobiscum trahimus, tenuis esse solet, rudis, et in multis peior, quam vel cognoscendi, vel reminiscendi facultas. Planta ea est, quam Natura omnium animorum horto inseuit, sed nuspiam crescit sine cura, praesertim ad perfectionem: arte debet educari, et opera conueniente foueri, augerique. Verum est, quod ait Lipsius: Natura semina bonae mentis nobis ingenuit,fomites, et scintillas, quae in aliis magis, minusque elucent, ut est animi temperies. Sed tamen opinionum prauitate in omnibus hoc a natura rectum iam corruptum est; ideoque doctrina adiuuandum, instaurandum, depurandum. Non enim ut sol ipse nubes obiectas dissipat sua vi, et perrumpit, ita hic est; adiutorio opus est, directione, et exemplo.
Inter omnes Artes et Scientias hoc praeprimis habet Poesis, quod sit coeli donum, et naturae beneficium: sic a summis hominibus, eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina, et praeceptis, et arte constare; Poetam Natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi diuino quodam spiritu inflari.
7Cicero pro Archia n. VIII.
Quis tamen sine industria, et labore bonus est, aut fuit unquam Poeta?
Natura fieret laudabile carmen, an arte?
Quaesitum est. Ego nec studium sine diuite vena,
Nec rude quid possit, video, ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res, et coniurat – amice.
8Horat. in Arte Poetica.
Per multas aetates laborarunt Dialectici, ut certis, securisque regulis ducant Intellectum ad recte ratiocinandum; doctioribus quoque temporibus meditati sunt Ethici, ut, quid sit iustum, et iniquum, animaduertant, desiuiantque. Non minori cura, et arte tractandus est Gustus, quam vel Ratio, vel Ius Naturae, ut sciamus, quid sit Pulcrum, aut Deforme; ut Bonum Gustum efformemus, nunquam cessandum, hoc in labore consenescendum est. Non errabo, si dicam, Gustum esse unam ex iis facultatibus, quae homini sunt maxime necessariae. Actiones enim plurimae, et sermones prope omnes, etiam in vita communi, et quotidiana per Gustum regi debent. Unde modestia, grauitasque vestium, aut mensarum ordo, et frugalis laetitia? unde familiaris consuetudinis amaenitas? taceo alias vitae actiones: ab illo est sensus, ab illo verba exeunt, ab illo nobis est habitus, vultus, incessus. Qui bene corrupto est Gustu, qui differt a vesano? In minimis quoque rebus ostendit se Gustus, et quod magnum est, semper se in mores inmiscet.
Quare quibusdam temporibus prouenerit corrupti generis oratio? quaesitum fuit e Seneca. Respondit e prouerbio Graecorum: Talis hominibus fuit oratio, qualis vita; et rem Maecenatis exemplo confimauit. Fuit enim Maecenas non minus mollis, quam Litteratus, et Bonarum Artium Patronus. Ingenium in eo grande, et virile, daturusque erat magnum exemplum Eloquentiae Romanae, nisi illud ipse felicitate sua, et deliciis eneruasset. Quomodo vixerit, quomodo ambulauerit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, describunt, qui norunt. Semper Discinctus, semper solutus; in cultu, in comitatu, in domo, in tribunali, - mulieri potius, quam viro similis. Sic ergo Philosophus ille vitiorum insectator egregius orationem, et Gustum e vita hominis, ego vitam, et mores e Gustu metior. Quemadmodum autem unius cuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores. Si disciplina ciuitatis laborauit, et se in delicias dedit, argumentum est luxuriae publicae, orationis lascivia. Non potest esse alius ingenio, alius animo color. Itaque ubicunque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto desciuisse non erit dubium. Quomodo conuiuiorum luxuria, quomodo vestium aegrae ciuitatis indicia sunt; sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse. Si Gustus sit sanus, ac valens, oratio quoque robusta, fortis, virilis est; si ille procubuit, et cetera multa, quae ad mores pertinent, sequuntur ruinam. Gustus est rex plurimarum actionum: Rege incolumi mens omnibus una est, ait Virgilius de apibus, amisso rupere fidem.
9Lib. IV. Georgic. – Conf. Senecae Epist. CXIV.
II. Doceri debet mature.
Incipiamus autem mature formare Gustum. Cum enim vigeat una cum aetate, agatque cum illa, certissimo semper periculo patet, ne mens falsis ideis, iudicium iniquis opinionibus, cor malo sensu impleatur. Quod si fiat, aut incassum, aut certe diutius erit laborandum, ut Gustus ille et a suis vitiis depuretur, et meliori sensu imbuatur. Praeiudicia illa, et corruptio Gustus tam sunt noxia cordi, animoque, quam deformis membrorum conformatio corpori, cui si quis adsuescat, vel frustra, vel certo improbe laborabit, ut membra in ordinem, decoremque redigat. Accedit, quod Gustus, tametsi nondum sit corruptus, lentius soleat incrementum capere, quam sensus Boni, et Mali; tum quod Ethica per omnem retro aetatem ab omnibus gentibus culta fuerit, et in regulas distributa; tum quod Iuris Naturae principia siue suapte, siue Autoris nostri prouidentia maiori in luce sint constituta. Siquis vero foret, qui nullo Gustus sensu sit donatus, tantum proficiet ex nostra disciplina, quantum surdus in Musica.
Batteux, Musis amaenioribus notissimum nomen, ut vitiis Gustus praeueniat, prima statim aetate vellet eas solum res proponi adolescentibus, quae placidam, et lenem sensationem mouent; seduloque remoueri omne id, quod tristiam, et dolorem facit. Nihil dicam, quod hoc in ista vitae humanae conditione miserrima obtineri fere non possit: in calamitates, et dolores nascimur. Sed esto. Ita quidem credo viuacitatem, et facilitatem Gustui nascituram; sed metuo, ne viuacitas illa in leuitatem, facilitas in Gustum duci possit. Talem ego huc desidero, qui per veram Pulcri cognitionem, et sensum tanto facilius Bono Gustu imbuatur.
III. Per Artem, quae iam dicitur Aesthetica.
Scientia illa, quae veram Pulcri cognitionem procurat, est Doctrina Gustus; quod quidem Theoriam adtinet, Disciplina Philosophica. Philosophia quippe uniuersa, quae circa hominem occupatur, non secus, ac homo ipse, tria habet spectanda:Verum, Bonum,etPulcrum. Quemadmodum enim Homo vel cogitat, vel agit, vel sentit; ita Philosophia vel circa Verum, vel circa Bonum, vel circa Pulcrum versatur. Verum est materia cogitationis, Bonum actionis, Pulcrum autem sensus. Igitur alia est Philosophia Veri, alia Boni, alia denique Pulcri. Philosophia Veri est Dialectica, Physica, et Metaphysica; plures item Scientiae Mathematicae. Philosophia Boni est Ethica, Politica, et quidquid ad mores rite conformandos facit. Philosophia Pulcri, et cognitio, est nostra haec Boni Gustus Doctrina, multis iam Aesthetica siue a sentiendo, siue a gustando dicta propterea, quod rei propositae Pulcritudinem, vel Deformitatem homo quasi per GUstum sentiat: ̒αισθάνομαι sentio, ΄άισθησις sensus.
Vanum est, quod aliquis hac disciplina facultates inferiores excitari, confirmarique metuat. Sensibus tamquam vestimento sumus undique circumdati; non tyrannis, sed imperium in eos imperatur. Ad hoc per Artes mansuetiores manu quasi ducimur. Facultates enim illae apud nos nequaquam confirmantur in malo, sed excitantur; non excitantur, nisi ut dirigantur, ne vel sinistris exercitiis magis corrumpantur, vel pigro vitandi abusus praetextu tollatur usus concessi diuinitus talenti.
10Hunc in sensum Alexand. Gottlieb Baumgarten in Prolegomenis ad sua Aesthetica.
Quia vero ad rectam Philosophiam et Intellectus, et Voluntas adesse debet, Intellectus ut cogitet, Voluntas ut agat: utramque illam hominis potestatem comprehendit Philosophia Bellarum Artium; sed illam intelligendi, cogitandique vím dicitSpiritum; adpetendi vero, et volendi facultatem adpellatCor: illum etiam Rationem, hoc autem Adfectum nominamus, quod Mens soleat ratiocinari, Cor diuersis motibus adfici. Ea Spiritus, et Cordis cognomenta non esse antiquae inuentionis adserunt aliqui de Magistris meis praeclarissimis. Quod ego sic accipio, ut putem usum istorum nominum quibusdam locis, et temporibus esse diminutum, aliis vero penitus sepultum. Nam in optimis quibusque veterum monumentis, Graecis, et Romanis, eandem plane rerum adpellationem reperio. Voiture apud Gallos nobile ingenium primus esse videtur, qui nomina illa non tam ad vitam reuocauit, quam frequenti suo sermone, auctoritateque amplificauit. Exiere libri, qui Spiritum, et Cor latissime disseminarunt; atque ita circuli, vicique omnes Cor et Spiritum clamauerunt. Iam modo nihil est his vocibus frequentius apud homines elegantiarum adfectatores; sacros quoque Oratores video sermones suos in Cor, et Spiritum esse partitos.
Caput Tertium. Doctrina Gustus, siue Aesthetica debet deduci ex Philosophia Pulcri.
I. Doctrina Gustus respicit Pulcrum.
Quamuis Aesthetica sit, aut esse debeat Philosophia sensuum spectata nomenclatura propria; apud nos tamen neque totam cognitionis sensitiuae doctrinam continet, neque omnes naturae, rerumque obiectarum dotes, aut proprietates aspectit, sed unicam rerum perfectionem, et ingenium, Pulcritudinem, inquam, deligit, considerat, eamque certas ad Artes exporrigit, fundamenta dat, et praecepta generalia: unde Artes illae dicuntur Pulcrae, Bellae, Amaenae; ab effectibus autem suis Artes Humaniores, Masuetiores, Politiores; ipsa denique Aesthetica, quae tradit Theoriam earumdem Artium, et quod Pulcrum, amaenumque est, discernere, facereque docet, Disciplina Pulcerrima, elegantissima.
11Qui verba Latina fecerunt, quique iis probe usi sunt, Humanitatem non id esse voluerunt, quod vulgus existimat, quaeque a Graecis φιλανθρωπία dicitur, et significat dexteritatem quamdam, beneuolentiamque erga omnes homines promiscuam: Sed Humanitatem adpellauerunt id propemodum, quod Graeci παιδείαν vocant; nos eruditionem, institutionemque in bonas Artes dicimus, quas qui sinceriter cupiunt, adpetuntque, ii sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura, et disciplina ex uniuersis animantibus uni homini data est, idcircoque Humanitas adpellata est. A. Gellius L. XIII. Cap. XVI.
Porro Scientiarum, et Artium Pulcerrimarum nomine veniunt Poetica, Eloquentia, Musica, Pictura, Statuaria, Architectura, qua parte venustatem sequitur, et Horti cultura. Nolo ego in controuersiam illam ingredi, quam aliqui faciunt, dum quaerunt, an omnes haec Artes in numerum Liberalium, et Aestheticarum iure sint referendae? Ego quod has omnes in earum ordinem ponam, facit, quod singulae potissimum circa Pulcritudinem versentur, atque ad Gustum referantur; et licet aliam quoque materiam, et finem respiciant, tractentque, tamen ad Pulcritudinem praeprimis tendunt, eamque, quum sapiunt, nunquam deserunt. Alia est inter aliquos quaestio: num praeter has Artes sint etiam aliae, quae ad titulum Pulcritudinis, ad Aestheticam, aio, vocari mereantur, ac debeant? quid Graphice, seu Ars Delineandi? quid Glyptica, seu Scalptura? quid Chalcographia, Coelatura, et Plastice? Ubi Ars Saltatoria, Actio theatralis, Pantomima, aliaeque non in amaenae Artes, et his finitimae? – Sed hanc eorum curam esse video, qui, quot nomina Artium, totidem Artes penitus diuersas esse volunt. Has ego Artes ab Aesthetica non excludo, sed merito nostras esse dico; hoc uno sumus dispares, quod ego istas, et similes ad aliquam Artium magis generalium reuocem, unoque nomine plures complectar. Sunt enim quaedam Pulcrarum Artium ita spatiosae, ut plures ad partes sese extendant. Fere quaelibet suas habet filias, quas, quum de singulis est agendum, oportet proponere, illud modo obseruari debet, Poeticam, et Oratoriam dici Litteraturam Politiorem; has ipsas, et Musicam etiam Scientias adpellari more illorum, qui inter Scientias, et Artes hoc discrimen faciunt, quod Scientia consistat in Theoria, siue cognitione praeceptorum; Ars autem in exercitio, et usu regularum. Quodsi verum est, non iniuria dicemus omnes has Artes etiam Scientias: atque hoc videntur intelligere Scriptores Germani, et Galli.
12Die Schönen Künsten, und Wissenschaften. – Beaux Arts, et Belles Lettres. – Ipse autem Cicero Lib. IV. Quaest. Acad. n. VII. ait: Artium aliud eiusmodi genus est, ut tantummodo animo rem cernat; aliud, ut moliatur aliquid, et faciat.
Scientia constat fundamentis, et regulis ad Artes elegantes; Ars autem ex iis legibus Pulcrum opus efficit: inde Aesthetica dicitur Theoria, siue Scientia Bellarum Artium.
II. Quae illarum Natura?
Natura harum omnium, et officium est exprimere, et repraesentare Pulcrum. Non sunt se ipsis contentae, amant videri, et audiri; imo nec esse possunt signe signis externis, in iis viuint, per ea blandiuntur, atque uti diuersae sunt Artes, ita per signa varia Pulcritudinem exhibent; hae quidem per verba libera, aut ligata, illae per sonos, eorumque concordiam; aliae per colores, aut corpora scalpro efformata; vel denique per diuersas membrorum positiones, gestusque. Poesis utique regulam Pulcri sequitur per verba ad numeros dimensa, et versus; Eloquentia liberam, et fluentem orationem amat; Musica per voces non articulatas, siue per tonos, et gratissimam auribus, animisque harmoniam delectat; Pictura Naturae venustatem per colores repraesentat; Statuaria corporum Pulcritudinem in metallis, aliisque artificiis spectandam praebet; Architectura aedificiis, Ars Saltandi gestibus, Hortensis suis ornatibus quaerit placere. Diuersae sunt Artes, non una incedunt via, varia habent subsidia; sed unum omnium exemplum est Pulcritudo. Felices, qui in studiis harum Artium liberalissimis sunt, doctrinisque versatis.
III. Quae diuisio Aestheticae?
Artificialis illa Aesthetica, quae uniuersalem Pulcerrimarum Artium Theoriam ex Natura Pulcri deducit, et tradit, Generalis dicitur; ea vero, quae praeter praecepta generalia particulares etiam regulas singulis Artibus, et Scientiis Amaenioribus ex eodem Pulcritudinis principio praescribit, Particularis est; illa Theoretica, haec autem Practica. Aesthetica uniuersa tam per praecepta generalia, quam per particularia eo tendit, ut doceat Gustum in omnibus, et singulis Humanitatis Artibus, sciamusque Pulcrum et cognoscere, et producere. Quod in aliis scientiis est sanum, rectumque Iudicium, hoc in nostris Gustus Artificialis; et sicut Ratio est arbitra Veri, et Falsi, ita Gustus est iudex genuinus Pulcri, et Turpis: iste est lapis Lydius Pulcri, hinc est crisis Aesthetica; iste regit Genium, ne hic sit ut Icarus, et Phaeton. Hunc qui habet, est nasus illi, aiunt Latini ducta similitudine ab olfactu, sicuti nos a palato; tamque repente sentit Pulcrum, quam oculi aperti lucem.
IV. Tollitur Dubium.
Sed audio non paucos in ipso Aesthetices limine opponere Doctrinae Gustus, quod sapientissimus Institutionum Oratoriarum magister Quintilianus adserit: Gustum arte non tradi; et quod communi verbo circumfertur: De Gustibus non est disputandum. Quibus ego dicendum habeo, non illius Gustus artem apud nos tradi, de suo siue Fabius, siue quotidiana illa sententia loquitur. Oris enim, et palati gustus est, de quo utrobique sermo instituitur; potum, et cibum ille sapit. Quintilianus quidem sic habet:
Nec magis arte traditur Iudicium,
quam gustus, et odor. Eadem ergo intelligentia loquitur de odore, qua de gustu. Cum autem ait Iudicium arte non tradi, de Iudicio naturali, quod quisque habet, accipiendus est; hoc
referatur oportet ad sensus, qui non docentur; quod nos quoque de Gustu natiuo dicimus. Vel certe significat, in consilio, et Iudicio non esse uniuersales praeceptiones; cum subinde pro ratione rerum adiunctarum varient; inquit enim:
Sed ne haec quidem praecepta in universum spectanda sunt; nam ex re sumitur consilium,
cui locus ante actionem est frequenter.
13Lib. VI. Cap. V.
Ceterum quod ille de consilio, hoc ego de Gustu usurpare satis habeo: nihil esse non modo in orando, sed in omni vita prius Bono Gustu, frustraque sine eo tradi ceteras artes. Vetus illa paroemia inde habet originem, quod ori, et palato certae, communesque leges ordinari, statuique non possint, quibus unus, idemque hominum omnium gustus ex eodem cibo, et potu obtineatur. Quod corruptum in cibis gustum adtinet, nouimus hunc saepe ope medica reparari. Si uero Fabius, vel diuerbium illud accipiatur pro Gustu nostro, falsum esse probat tota eius disciplina, et experientia. Non omnes eadem mirantur, amantque; hoc certum est. Saepe in caussa est Gustus diuersitas. Apelles pinxit Venerem, ut decuit venustissimam; erat tamen aliquis, cui illa displicuit. Pictor autem, accipe, dicebat, meos oculos, et videbis esse Deam.
Caput Quartum. Quis Istius Disciplinae ortus, progressus, et lapsus?
I. Doctrina Gustus an antiqua Disciplina?
Doctrina Gustus non est scientia penitus noua; iam olim erat, plures aetates, et gentes obtinuit; multos, eosque praeclarissimos Artium magistros formauit. Nam quo ex tempore fuerunt Pictores, Statuarii, Aediles, Poetae, et Oratores, fuit etiam aliqua Aesthetica in usu, erat Gustus artificiosus. Homerus, et Anacreon, Aristoteles, et Demosthenes, Cicero, et Longinus, Phidias, et Praxiteles, Parrhasius, et Apelles, aliique veterum non pauca, eaque admiranda Boni Gustus exempla ediderunt. Si in tempora paullum superiora respiciamus, occurit Petrarcha, Muretus, Malherbius, Strada, Baco, Bouhours, Boileau, Pope, Titian, Corregio, Hogarth, et his aut pares, aut superiores non paruo numero. Non habebant illi nomen istud, quod nos a sentiendo arcessimus; non erant praecepta in eum ordinem coacta, quem hic construemus; non eadem Artis forma sunt usi, quam tradimus: antequam vel Poetica, vel Oratoria, vel Artes aliae fuerunt ad leges reuocatae, erat Ilias, erant sermones Oratorum ad persuadendum facti, erant tabulae venustissimae, signa, et simulacra viuis similia, erant aedificia, quae hodiernus etiam Gustus suo suffragio comitetur. Priusquam leges Aestheticae colligerentur in disciplinam, erat quorumdam Gustus tam purus, et delicatus, ut nobis instar lucis, et regulae seruire debeat. Naturae ductu, multaque experientia, et opera eam sibi amaenitatem compararunt. – Sed necessarium est ortum, et progressum, lapsum, et ruinam Gustus pluribus dicere, ut inde quoque, quid in eiusdem doctrina faciendum, aut cauendum sit, doceamur.
II. Ortus, et progressus illius.
Artes nostrae Gustus, et Pacis sunt filiae; instinctu Naturae fuerunt eductae ab hominibus, qui cum praediti fuerint feliciori Genio, quod Pulcrum est in hac rerum uniuersitate, penitius obseruarunt, et ad suum, aliorumque commodum conuerterunt. Sed quemadmodum homines ipsi, sic Artes illae, et cum illis Gustus suis in cunabulis nutriri debuerat.
Apud Graecos.
Omitto Aegyptios, Hebraeos, et Hetruscos, apud quos et litteratura aliqua, et Artificia Humanitatis non pauca fuerunt: Graeci erant meliores Aesthetici; quibus etsi Tullius abneget testimoniorum religionem, et fidem, tribuit tamen Litteras, dat multarum Artium disciplinam, non adimit sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam; denique siquae alia sunt, non repugnat. Creuit Gustus opera, ut ad summam elegantiam adscenderit Statuaria, Rhetorica, et Poesis: nobile ingenium, beata indoles, et mutua aemulatio Gustum eorum ad maturitatem perduxit, et absoluta Pulcritudinis exempla reliquit.
At non omnes Artes pari felicitatis gradu processerunt ad perfectionem. Plastica, et Statuaria, quia simplicior Naturae imitatio est, prius erat adsequuta gloriam, quam Pictoria; quae ubi maturitatem adtigit, ausa est cum ipsa Natura contendere. Si enim testimoniis antiquitatis debet haberi fides, omnem naturae mirabilitatem mirifice exprimebat, tantoque erat in honore, ut seruis interdiceretur, et prima nobilium adolescentum rudimenta forent corpora delineare. Architectura lentius ibat propterea, quod suam illa venustatem mutuari debeat ab ordine, et symmetria partium: hoc autem longioris temporis, industriae, et obseruationis est. Ars Hortensis postrema videri debet, Palatium Alcioni magnum, ac pretiosum est; quippe muri stant utrinque aenei, fores auratae, postes argentei, et ornamenta plurima; tota illius Regia solis instar, et lunae splendebat. Sed Hortus eiusdem profecto parum pulcer; magis utilis, quam magnificus, ac deliciosus.
14Vide L. Odysseae VII. de utroque argumento.
Et Romanos.
Graeciam sequuta est Roma; non erubuit illius esse discipula, cuius erat Domina: Graecia victa suum victorem cepit. Sed neque ad eam aut Imperii, aut Scientiarum, et Artium gloriam adscendisset, nisi Graecorum exemplis, et disciplinis informata Gustum suum, sensus, et mores coluisset. Cepit enim tandem cruditatem maiorum suorum sensim deterere; pro vilibus tectis, quae prius in honore habuit, palatia, pro pomariis hortos, pro religione, et ornatu picturas, et simulacra deorum, patrumque suorum adfectauit. Iam non erat satis Gustui Romanorum, quod aui reliquerant; taedebant ipsos priscae ruditatis: toreumata, Statuae, et Coelaturae, vasa, et pictae effigies insani pretii laborari debuerunt: poterat hoc fieri per luxuriam temporum. Neque continuo his in Artibus constitere. Dum alii fines imperii praeliando pergunt augere, alii in otio, et securitate pacis domesticae didicerunt e scriptis Graecorum sentire Pulcrum, et admirari. Deinde etiam admiratio desiit. Genus enim Romanorum erat insigniter superbum; quae antea demirari consueuerunt, ipsi aut superare, aut aequare nisi sunt. Inde alia gratia, et ignis viuidus, quem Latia eorum Poesis ostentat; inde neruosa illa Eloquentia, illa Pulcritudinum venustas, quae nos etiamnunc delectat, docet, et ad aemulandum impellit. Nobilissimis Artium operibus porticus eorum, atria, fora, vici, et villae, templa, et religiones ornabantur.
III. Lapsus, et quae eius caussae?
At omnis gloria suos habet limites. Aetas haec aurea Scientiarum, et Artium non potuit esse diuturna. Dum Roma in ea fuit magnitudine, quam ipsa merito timere debuerat, immoderata gloriae adpetentia Artem, et nouitatis studium tantopere intendit, ut illi ipsi ceperint vitiare Gustum, qui augere, confirmareque laborauerunt: neque hi tamen sua vitia senserunt. Ista fuit prima mali radix. Abundantia, et opes labem illam hoc maxime adiuuere, quod voluptatem illam sustentauerint, quae sensus in transuersum solet agere, et corrumpere. Quid deinde imperandi ambitio, turbae intestinae, et tyrannis? heu quanta malorum seges, et exercitus?
15Confer Saint Mardi Epistolas, et quas caussas Longinus pro penuria sublimium scriptorum adfert; obpressam videlicet libertatem, luxuriam, auaritiam, - - huc adplica.
Illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus, ille bonus sensus, qui felicissime regebat Artes, lento malo deprauatus, et in exitium est deductus.
Nescio in promtu dicere, quae Artium Mansuetiorum prior, et magis senserit se corrumpi. In Eloquentiam si reflectam oculos, non sine dolore intueri debeo, auctoritate, et exemplo Senecae cito vitiatam. Sunt quidem in eo multae, magnaeque virtutes, ingenium facile, et copiosum, plurimum studium, et multarum rerum cognitio, multae, claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda. Sed in eloquendo corrupta pleraque, atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis. Nam illa nouitatis forma, et studium, quo placere quaerit omni apice; illa sententiarum politura, et ornatus; oratio eius crebrius abrupta, distincta floribus, argutiis, et ingenii luce radians, vitia sunt, sed dulcia. Placebat igitur propter vitia, et ad ea quisque se dirigebat effingenda, quae poterat; solus hic fere in manibus adolescentium fuit, amabant eum etiam, qui non imitabantur. Frustra erat Quintilianus, corruptum, et omnibus vitiis fractum dicendi genus ad seueriora iudicia reuocare non potuit.
16L.X. Cap. I. Qui tamen aemulatione honoris, in quo Senecam viderat, plus iusto agi videtur.
Atque ita superba, et prudens Romanorum gratia defluebat; sic pulcra, et maiestate plena Ciceronis simplicitas adtenuata est. Hic enim dicendi rationem sequitur amplam, diffusam, et copiosam; abruptam Seneca, et fluxam, et hiantem, et sententiis confertam. Alter plus dicere videtur, alter reapse plus dicit; alter expandit se, lateque expatiatur, alter sententias prope plures, quam verba adnumerat: velles Senecam suo ingenio dixisse, alieno iudicio, et Gustu.
17Consuli potest Dominicus Bouhours in Dialogis.
Pari contagione serpebat malum in Artes alias. Hadriano imperante pulcrum erat, contemnere Homerum, eique Antimachum insipidum illum Poetam praeferre, qui Belli Thebani materiem scribendo adgressus, quartum, et vigesimum volumen impleuit, antequam Duces Thebas usque perduceret.
18Sic de illo Plutarchus in Lysandro. – Hic idem est, qui cum auditoribus conuocatis legeret magnum illud volumen suum, et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, Legam, inquit, nihilominus; Plato enim mihi unus instar est omnium millium. – Extabat hoc opus aetate Tullii ipso testante in Bruto. Obscuritas huius hominis pene in prouerbium abiit. Videri potest Vossius in Catullum.
Picturam Plinius sua aetate artem morientem adpellat.
19Hist. Natural. Libro XXXV.
Tandem illae gentes, quae Romanum Imperium depopulatae sunt, Gustui quoque funestam perniciem intulerunt; discerpta Italia hic quoque in ruinam datus est. Aliquae illius reliquiae Constantinopolim, vicinamque in prouinciam confugerunt, sed non multo post tempore dissipatae, exstinctaeque sunt. Quam turbida deinceps, tristiaque tempora fuere! Venimus in barbariem; illae ipsae Artes, quae sunt magis necessariae, quam politiores, sua in vastitate iacuerunt; et quamdiu?
IV. Quanta uniuersim Corruptio Gustus?
Argumento est uniuersa temporum illorum historia, et quae inde habemus monumenta. Architectura versa fuit in crudam, et informem soliditatem; laboriosa fuit Ars, sed a Gustu, regulaque veterum alienata; elegantia longe infra turpitudinem proiecta iacuit. In Arte Hortensi edulia spectabuntur; non Gustus sensus delicatissimi, sed oris, et palati ratio habebatur. Pictura, quae fuit, tantum discessit a Natura, quantum hanc vel olim Parrhasius, vel deinde Titianus aemulatus est. In Musica, et Saltatoria ea fuit ars, numerus, et suauitas, quae dura tantum corda, sensusque sine sensu mouere poterat. Erant Sculptores, et Statuarii, sed qui Naturae, et Arti ignominiam fecerunt, non honorem. Scilicet postquam Gustus Bellarum Artium recruduit, amiserunt artifices stimulum, pretiumque laborum suorum, illa etiam simulacra, quibus vita duntaxat desiderabatur, temere, et sine honore sparsa videre fuit. Possunt haec singula multis, et certis testimoniis exhiberi, spectarique. Non est valde antiquum, quod purpuratus pater a Columna eximiam Caesaris Caligulae statuam pectore tenus efformatam in Hispania dederit. Haud ita multo post compertum fuit, antiquitatem hanc pretiosam ad pondus horologii adpensam esse.
Peculiariter in Eloquentia?
Quis fuerit Gustus in cogitando, scribendo, et dicendo, facilius est videre, quam verbis exprimere. Infinita sunt, quae Gustum sanum pene omnem apud multos contumulatum ostendunt. Fuit haec infelicitas temporum, quod pessima opera, quae cum auctoribus suis in cineres solui debuerant, plures aetates, quam bona, obtinuerint; et, si vicissitudinem temporum obseruemus, perdita Eloquentia diutius, quam sana, et incolumis regnauerit. Oratores legimus, qui de caritate dicturi, a Nilo sumunt exordium; aut Crucis Mysterium enarraturi, a dracone Babylonio auspicantur; aut de ieiunio disputaturi, principium faciunt a duodecim signis Zodiaci; aut de fide verba facturi, de quadratura circuli proloquuntur. Quando similem aberrationem commentus est Demosthenes ille Graius, aut Cicero Latinus? Illis vitiosum habebatur prooemium, quod a re foret alienus; at hi docti ita demum eximie Oratores se putant, si principium nusquam quicquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim admirans illud secum murmuret: quo nunc se proripit ille? Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam absoluunt, qualem nec Horatius unquam adsequi potuit, cum scriberet: Humano capiti - - .
20Plura Erasmus Roterodamus in Encomio Moriae, et alibi.
Alios ego audiui in sacro pulpito sermocinatores, qui tanti ministerii dignitatem naeniis suis pari faeditate adfecerunt. Non possum sine indignatione meminisse.
Errabat hominum phantasia tamquam in somnio sine lege; inde factum, quod tametsi rudis admodum, et crudae humanitatis sit rebus prodigiosis, et portentosis adfici, nati sint gigantes, diuini, atque magi. Historiae Gentium bellicosarum producunt aliquando homines, qui nunc quidem exercitum soli vincunt, non iidem a pumilionibus superantur. Testis est Ioannes Magnus,
21Scripta Chronicon de Suecis, et Gothis Libris XXIV.
Torfaeus,
22Scripsit Historiam Noruegicam, Rerum item Orcadensium; seriem Dynastarum, et Regum Daniae, aliaque multa.
et alii scriptores non unius Scandinauiae. Eodem ex fonte natae sunt Romanenses, fabulae insipidae, quae lectores suos integris saeculis oblectarunt. Quo quicquam erat ineptius, hoc plures admiratores habuit. Illud apud multos erat insulsissimum, quod se mutuo laudauerint, et dilatauerint: hic illius suffragio discedebat Liuius, ille huius Callimachus, ille huic erat Marco Tullio superior, hic illi Platone doctior. Non libenter versor in hoc scribendi genere; sed iuuat etiam Poetices conditionem miserrumam obiter intueri. Latinos, et vicinos prouinciales habemus ante oculos. Unum huc Lusitanorum, ut ipsi putant, Virgilium, Ludouicum Camoens producam, qui in sua Lusiade veram Diuinitatem cum diis gentium non uno in loco sine discrimine commiscet. Maris, et ventorum tempestate periclitatur Gama, et Christum inuocat: ecce autem Venus adest in auxilium. Deorum concilium habet Iupiter, et illud quam diuturnum? non alia de caussa, quam ut Portugallos curae sibi esse ostendat. Sed obsistit Bacchus, qui cum Indos olim deuicerit, metuit, ne gloria sua spolietur, si nunc a Lusitanis victi aliam in potestatem veniant. Loco alio unus e primoribus Indiae excipit Gamam vultu quidem leni, sed animo malo; ad quem magis efferandum Bacchus e coelo deducitur, firmaretque deus saeuitiam hominis, nisi Venus et hunc, et deum mitigaret. Heroes sunt Christiani, Poeta idioma superstitionum loquitur. Caussa totius nauigationis est amplificatio Religionis nostrae; hic tamen Iupiter, Bacchus, et Venus sunt praesides. Alia non persequar, ne nostro etiam Gustui aegre faciam.
In spectaculis, et ludis?
Deprauatus Gustus in ludos quoque publicos, in mores, et Religionem mala sua intulit: memini enim plura mysteria ex libris diuinis accepta ludis publicis seruire debuisse. Illi quidem sunt aboliti, sed successit in forum genus quoddam Comoediarum, in quibus cacodaemon nouo certe artificio personas hominum, praesertim heroum, et alia multa sine sale debebat agere. – Ille autem longe stultior erat Gustus, qui circulatores, scurras, et moriones in spectaculis adhibebat ad laetitiam faciendam. Tenuit tamen diutius inhumana haec consuetudo. – Eadem insania dicam, an morbus alter pygmaeos in honore habuit; quod in Italia, et Gallia praeprimis usitatum erat. Cum essem Romae, ait scriptor quidam Gallus, quatuor et triginta nanos apud Vitellium Cardinalem numeraui, homines breui, atque humili corpore, paullum supra terram extantes.
23Anno MDLXVI:
Idem ille refert, regnantibus in Gallia Francisco I. et Henrico II. fuisse pumilionum multitudinem maximam, ex quibus erat, qui magnus dictus est, omnium minimus; nisi forte fuerit eo minor, quem Mediolani in cauea auiculari circumferri vidi.
24Erat hic Gustus Longini quoque aetate, saeculo nempe tertio. In arcam cogebantur pueri, et ne incrementum acciperent, vinculis corpori circumdatis in nanos educari solebant.
Nihil dicam de festiuitatibus superstitionis. Quanta cum laetitia culta fuerit dies anniuersaria asini, qui Dei Matrem in Aegyptum tulisse dicitur, describit Voltairus in Historia Uniuersali. Satis esto dicere; quae Artes longe splendidiosem Athenis, et Romae gloriam compararunt, quam facinora bellica, lauri immortales, et regiones vindicatae; illae, inquam, Artes, quae bonis moribus, virtutibusque seruire pulcrum, suumque esse duxerunt, quaeue non iuuenes solum, et inexpertos, sed doctos etiam, et prudentes humanitatem docuerunt, corruptae, itaque deprauatae sunt, ut non solum vanitati hominum, verum etiam stultitiae, et sceleribus ornandis ancillari, blandirique debuerint.
Caput Quintum. Renascitur Gustus, et Instauratur.
I. Ope Aesthetices.
Haec, aliaque non tam vulnera, quam funera Gustus dum mihi repraesento, necesse est sensum omnem Intimo quodam dolore concuti. Sed quae nostra, Artiumque, et Scientiarum, immo totius Humanitatis est felicitas, surrexerunt viri praeclarissimi spiritus, et animi, qui Bonum Gustum e ruinis eruere, ac in vitam animare laborarunt. Antiquitas his erat exemplo, sicut antiquitati Natura. Resurgit Gustus, castigatur, augetur, et per artificia plurima in sublime tollitur. Nostra quoque tam Generalis, quam particularis Aestheticae Disciplina eo dirigitur, ut Gustum suscitet, formet, et magis extendat. Hunc in finem euoluet naturam Pulcri, et inde ducet principia, fundamenta statuet, Naturae, et Artis opera ostendet, optima omnis aetatis exempla proponet. Vellem, ut Doctrina haec omnis aequa sit certa, ac Dialectica; ut qui a principiis eius, et regulis defecerit, non minus aberret a Pulcro, quam ille a vero, qui leges Logicae, et Philosophiae non obseruat.
II. Qui eius Cultores?
Doctrina Gustus recentior differt ab antiqua per Nomen, Culturam, Extensionem, Methodum, et Facilitatem; quae si confideremus, non multis ab hinc annis nata videri potest, ideo nemo mirabitur Aestheticam Theoreticam omnium Disciplinarum minime esse cultam. Shaftesbury, Burke, et Home in Anglia; Bateux et Du Bos in Gallia strenue laborarunt in inuenienda, statuendaque nostrarum Artium Theoria. Batteux illas ad unum, et uniuersale principium, nempe ad Imitationem reduxit; Du Bos pro fundamento earum ponit necessitatem illam, quam aliquando habemus oblectandi nos: uterque certas inde regulas tentauit statuere. In Germania sapientissimus Baumgarten Philosophiam Pulcrarum Artium ex principiis Wolffianis de sensu, et sensatione porposuit, eique nomen Aestheticorum primus adtribuit. Quid sit sensitiue perfectum, siue Pulcrum; qui pulcritudinis modi, ac formae? explicare molitur, sed neque omnes, neque uniuersalem nostrarum Artium doctrinam tradit, neque eam ultra Poeticam, et Eloquentiam profert. Mayerus illum praeclare fuit interpretatus. Cum his alii non pauci de hac Disciplina bene mereri studuerunt. Nouissime Sulzerus suam in his Artibus et ingenii vim, et industriam Platonice Philosophando probauit maxima nominis sui gloria. Plurimi partibus duntaxat Aesthetices excolendis suam operam pari cum fructu impenderunt; sed Aestheticam Uniuersalem neque ego, neque illi ad liquidum perduxerunt.
III. Quid discriminis inter illos, et me?
Inter illos, et me quid sit discriminis, videre potest, cui me cum aliis conferre placuerit. Ingratus sim, nis beneficia, quae multorum ex lucubrationibus acceperam, cum laude recognoscam. Ego cum Theoriam Bellarum Artium, ut nota esset nostris, Latinis litteris exhibere, illustrareque nitor, Principia, et fundamenta, quae sunt apud alios Magistros politiores, ex natura Pulcri deduco, eaque in corpus unum, quod ipsa Pulcri indoles, et Philosophia ostendit, redigo, connectoque. Nomen Aesthetices cum iam videam recipi, non repugno; quamuis non omnino placeat. Principia quoque, et leges generales easdem esse oportet, quos apud veteres, et nouos reperimus; ad eadem fundamenta reuoco Artes omnes, et Scientias elegantiores. Distributio, ordo, et methodus apud me sunt noua, aut certe noua esse puto. Haec si cui videntur esse systema nouum, per me licet. Qui faciliorem, et viam magis compendiariam ad Gustum, eamque meliorem ostenderit, me, et alios Pulcri sectatores immortali beneficio donabit. Existimo enim in tanta Scientiarum ubertate, et luca, quantam industria mortalium extulit, nullum iam malus, aut melius ab homine dari posse munus humano generi, quam si quis Doctrinam Gustus ad plenam perfectionem, maturitatemque deduceret. Sed rem difficilem, atque omnium difficillimam! Hoc non coniectura auguror, sed omnino firmiter persuasum gero, esse, foreque alios, qui et studio acriore, quam nos sumus, atque fuimus, et otio, ac facultate discendi maiore, ac maturiore, et labore, atque industria superiore, cum se ad scribendum dediderint, rem perfectiorem extituram.
Caput Sextum. De Origine, et Fine Artium Amaeniorum.
I. Quae Origo, et finis Artium?
Origo Mansuetiorum Artium non aliunde est, quam ex Natura. Fecundam nobis Naturam dedit Deus, sed simul rudem, ne plane otiosum esset genus humanum, sed in ea colenda se se exerceret, variasque artes ad necessitatem, et utilitatem educeret. Si hactenus Natura uni sibi fuisset relicta, quas tandem haberemus Artes, et Scientias? Ne in eadem naturae cruditate, rerumque penuria simus, qualem olim etiam Europa habuit, nunc autem non pauci Americae populi, aliique barbari ferunt, necessitas, et industria fecit. Auctor enim Naturae, cum omni rerum abundantia instruxisset hunc mundum, ipsum genus hominum, propter quod omnia fecerat, multarum Artium egenum, et fere miserum reliquisse videri potest. Parentes nostri quasi nudi proiecti sunt in terrae sinum, et quamuis possideret omnia, omnium tamen egebant, fame, et siti, calore, et frigore, coeli iniuriis, milleque aliis calamitatibus in summa rerum ubertate hoc difficilius vexabantur, quod viderent bestias longe infra hominum conditionem positas, feliciores esse.
25Sic Lucretius, et Plinius Maior cogitant.
Sed nempe his omnibus incommodis sapienter prouidit Deus, dum homini mentem consiliorum capacem, viresque corporis ea propter indidit, ut rerum earum, quas habebat, abundantiam in usum suum prouide sciret conuertere. Ita in miseriis positum genus humanum coactum est quaerere subsidia suas ad necessitates. Quaesiuit, et inuenit Pecuariam, Agriculturam, Vestitiam, aliasque ordine Artes ad vitam fouendam, sustentandamque necessarias; quas ubi quotidiano usu, experientiaque coluit, et auxit, de iis etiam cogitauit, quae vitam fecerent commodiorem, beatioremque. Sic Architectonicam ortam puto. Nempe in specubus, et tabernaculis frondeis primitus habitatum est; postea construi cepta sunt tuguria cespitia, casae arundineae, mapalia straminea, et gurgustia cratitia luto circumlita; demmum fabri ceperunt aedificare. Hunc in modum ordine, et per nouas continuo accessiones creuerunt Artes singulae.
II. Ut delectent.
Quid aliud restabat homini, quam ut in tanta Naturae, et Artium fertilitate de iis etiam circumspiceret, quae voluptatem, et delicias ingenuo homine dignas facerent? Unicus ista gradus restabat ad complendam huius vitae felicitatem, inuenire Artes, quae aures, oculosque nostros elegantia adficerent, sensus delectarent. Hoc fine Artes nostrae partim repertae, partim maiore cura, et amaenitate sunt excultae. Abundantia, et quies peperit Musicen, Poesim, Pictoriam, Statuaruam, Pantomimam, Saltatoriam; fouit, et excoluit Architecturam. – Mens igitur humana prius se occupabat in comparatione rerum, quae fuerunt necessariae, quam in iis procurandis, quae puram oblectationem pariebant; prius erant eductae Artes mechanicae in usum, et maturitatem, quam politiores; illas nutriuit indigentia hominum, hae fuerunt otiosae quietis filiae; illae seruierunt sustentandae vitae, hae autem oblectandae.
Sed omissis Artibus illis, quas indigentia, et necessitas inuenit, de iis duntaxat hic agendum est, quae pulcriores sunt, et ideo a primis inuentoribus constitutae, ut placere quaerant, et delectent. Si quis adeo religiosus esset, quem haec siue delectatio, sive voluptas absterreat, animaduertat velim, non hanc esse illam voluptatem, quam diuinus Plato malorum escam esse dicit, quod ea homines, ut hamo pisces, capiantur; non illam, quae mater est malorum omnium; qua nullam capitaliorem pestem a Natura datam Tullius arbitratur; non enim omnis voluptas est eius modi. Idcirco non illam, ad quam tendimus, delectationem petunt illa fulmina, quae a multis etiam Philosophis grauiter, et iure torquentur. Est aliqua voluptas innocens. Romanus Orator voluptatem ait esse iucundum motum in sensu; quod quia nimis ampliter dictum est, distinctiorem voluptatis notionem dare necessarium est, nequis ulla ratione possit existimare, non bonae voluptatis nos esse magistros.
Voluptas nomen est indifferens; άδιάφοστον Stoicorum pater, quamquam seuerissimus, adpellauit; et omnem iucundum motum, quo hilaratur homo, significat, ut mihi recte videatur dictum in libro de Senectute: omne id, quod gaudemus, voluptas est; ut omne, quo offendimur, dolor. Sed alia voluptas est Animi, alia Corporis: ad utramque hanc hominis partem voluptas refertur. Illa, quae per repraesentationem mentis, vel cogitationem oritur, et per se, ac directe animae deputatur, voluptas est Animi. Altera, quae secundum sensus materiales, corporique penitus immersos, gustum scilicet, tactum, et ceteros excitatur, corporis est delectatio. Et haec, et altera, propter arctam corporis, et animae unionem hanc fere legem sequitur, quod sese communicent. Est tamen inter has animi, et corporis voluptates hoc quoque discriminis, quod animus sine sensu, opeque corporis rerum abstractarum, aut etiam absentium intelligentia, et imagine se possit oblectare; illa vero voluptas, quam res externae per impulsum organorum nostrorum excitant, ita esse non possit in corpore, ut simul animum non demulceat; immo nisi prius vim rei alicuius iucundae mens persentiscat, eamque corpori per illecebrosam quamdam actionem communicet, corpus ipsum tanquam cadauer sine delectatione manere debebit.
Utraque illa tam animi, quam corporis voluptas plane naturalis est, et aliquando ita necessaria, ut sine ea duci non possit humana vita. Quam in cibo, et potu, indumentis, et calore voluptatem sentis, necessaria est: quis hominum adeo sibi mortuus est, ut nullam inde voluptatem, siue gratum aliquem sensum percipiat? Alia, quae et licita, et peccamminosa esse potest pro ratione rei obiectae, non est necessaria. Absit, nobis omnis ea voluptas, quae contra rationem, et legem diuinam est. Illam nos hic delectationem sequimur, quae et in se, et in materia proposita, et sine suo honesta est, nec rationi, nec Deo repugnat. Talem ad voluptatem tendebat genus humanum, postquam Artes eas constituisset, quae ad vitam fuerunt necessariae. Musarum hostes eum duntaxat abusum solent obseruare, qui in Artibus esse potest, ac inde trahunt praeiudicium, quod eas pronunciat periculosas, noxias. Nimium utique inique; Artes enim, et Scientiae tum solum aut inutiles sunt, aut damnosae, cum a veris earum principiis, et legibus recedimus; vel cum eas inuita ipsarum natura ad fines alienos traducimus.
III. Ut delectando prosint.
Ast ego tametsi illam animi voluptatem, ad quam Artes Aestheticae aut natae, aut conformatae sunt, honestam, dignamque ratione hominis esse putem, in hac tamen delectatione tamquam fine ultimo consistendum non iudico, sed pulcerrimarum Artium subsidio eo connitendum, ut, quam illae ostendunt turpitudinem, detestemur, et ad veram Pulcritudinem, eiusque illecebras tanto alacrius properemus; hunc ego terminum statuo Scientiis, Artibusque nostris: vicarii enim tantum ministerii, et subsidii gratia in vitam adcessit voluptas. Proinde in hoc sumus diuersi a Magistris quibusdam, quod ii pro fine proximo, et ultimo harum Artium videantur ponere delectationem; ego fine in hoc proximo non conquiescens, pulcras Artes ad fines ulteriores, et meliores referam. Amaniorum Artium, et Scientiarum est officium delectando docere, mores formare, et ad virtutem excitare. Quod sit, dum illae humano intellectui lucem adfundunt, vim iudicandi acuunt, spiritui nostro ad cogitandum parato viuaces imagines, et nobiles sensus inspirant, memoriam sublimibus, et necessariis cogitationibus nutriunt. Per illas instruuntur corda nostra, per corda mores informantur: corda, et mores regunt, felicitantque vitam communem. Igitur et intellectus, et cordis, et animi cultura inter primas nostrarum Artium utilitates est; quas tanto facilius, et certius praestant, quod delectando ducant, et doceant. Licebit mihi mutatis verbis ad Artes mansuetiores traducere, quod Informator Neronis ait de rebus necessariis: Voluptatem Natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam peteremus, sed ut ea, sine quibus non possumus viuere, gratiore nobis illius adcessio faceret.
26Epist. CXVI.
His in Artibus maxime videbimus gratam quamdam, et illectiuam connexionem Criticae cum doctrina morali, Boni Gustus cum virtute; hinc solis instar elucebit ea veritas: Cultura pulcerrimarum Artium animos corrigi, et instrui.
Illud mihi inter ceteras harum Artium dotes non mediocriter placet, quod mansuetudine sua crudos etiam hominum mores perpoliant; de Aesthetica dictum sit illud:
Emollit mores, nec sinit esse feros.
Artibus ingenuis - - - -
Pectora mollescunt, asperitasque fugit.
27Ouidius
Siluestres homines sacer, interpresque Deorum
Caedibus, et victu faedo deterruit Orpheus,
Dictus abhinc lenire tigres, rabidosque leones.
28Horatius
Qua propter plane conuenienter has Artes sub blanda Musarum imagine proposuerunt Poetae. Ut enim illecebrosae sunt Musae, sensus, et corda subigunt; sic Artes Aestheticae, quod durum est in homine, rude, et ferum, sua pulcritudine leniunt, excolunt, et mansuefaciunt. Hac, ut aiebam, ex caussa dicuntur Disciplinae Humaniores. Ad pleniorem huius rei euidentiam illud meminisse debemus, neglectis olim Artibus amaenioribus ad cruditatem quamdam rediisse non pauca tempora. Colebatur quidem Iurisprudentia, erant in aestimatione Philosophiae placita; Theologia, qualis erat aetatibus illis, sacrae, profanaeque Reipublicae imperabat: dura tamen, et propemodum ferrea fuisse tempora nemo negauerit. Posteaquam vero Artes istae rursus in vitam fuere vocatae, quantum illae creuerunt, tantum asperitatis est detersum; dum tandem eam in mores hominum humanitatem reduxissent, quam modo laeti intuemur.
Haec earum virtus tanto magis omnibus debet placere, quanto magis odiosa est in homine morum asperitas. Nihil amaenius est homine culto, nihil detestabilius crudo; nulla re magis verus est homo, quam animi, morumque cultura; neque ulla re longius discedit ab humanitate, quam cruditate: barbarus, et, si animum rationis capacem demam, pari cum bestiis ordine habendus est, quisquis hac praesertim aetate, qua nationes Europae in elegantissima morum ciuilitae sunt, antiquam animi, morumque feritatem profitetur. Tali cumprimis hominum generi necessaria sunt Studia Humanitatis. Illis vero, qui humano sunt corde, honestoque animo, satis esse debet ad excitandum Boni Gustus amorem, industriamque acuendam, quod Scientia sit Pulcerrima: Pulcritudinis utique adpetens est humanum genus. Viles sunt animae, et ad terram proiectae, quae in Scientiis opes tantum sectantur, et honorum fastigia quaerunt. Aesthetica, fateor, nec te continuo faciet locupletem, nec illico in summo dignitatum culmine collocabit; sed primo sensus, animumque tuum excolet; sanum, delicatumque Gustum, ac iudicium dabit; quomodo sit utendum sensibus, docebit; multarum rerum cognitione, melioribus longe diuitiis, instruet. Sic tuam, totamque Naturam decorabis, creabis res nouas, tibi, aliisque consules; neque semper indotatum te relinquet Aesthetica. Sed illa eius Pulcritudo, illa sensuum cultura, cordis, animique honestas semper debet esse potior, quia dignior est homine, quam opes irritamenta malorum. Profecto si virtutes Bellarum Artium enumerem, parum dixisse videtur Cicero, cum dixit: Haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, aduersis perfugium, ac solatium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
29In Oratione pro Archia.
Caput Septimum. Genius ad has Artes praeprimis est necessarius.
I. Quid Genius?
Veteres multa de Genio fabulati sunt; unam vetustatis inuentionem nostra etiam tempora obseruant, quod et ipsorum Genios, et nostros custodes Spiritus in Pictoria, Statuaria, ceterisque Artibus per imaginem alati pueri, vultuque blando proponamus. Sed non talem Genium quaerimus: bonus ad has Artes Genius in ipso homine est, non quidem ipsius anima, ut quibusdam placuit; neque illa voluptas, ad quam hortatur Persius: indulge genio, carpamus dulcia. Indolem forte dicere possumus. Genium longe ante habuimus, sensimus, et exercuimus, quam adpellare nouimus. Multi antiquorum Genium suum ostenderunt per opera elegantia; sed neque proprium illi nomen, neque veram illius notitiam dare sciuerunt.
Nouiores in hanc Naturae dotem diligentius inquisiuerunt. Huarte, Du Bos, Baumgarten, Haller, Sulzer, Wieland, quam pulcra nomina! et alii Genium, qualem ego ad Artes mitiores ita imprimis necessarium esse video, ut sine eo vanus sit labor omnis, constituunt in virtute intelligendi maiori quodam calore incitata. Alii vel in sola animi eas ad Artes propensione, et quasi impetu; vel in recta membrorum, sensuumque habilitate collocatum putant. Ego quoque libenter adsentior, et illam animi inclinationem, quo occurrentes difficultates superentur, et idoneam membrorum, sensuumque habilitatem ad Artem illam, quam condiscere, et exercere volumus, esse pernecessariam: sed quamuis praeterea ad horum alterutrum etiam promtitudinem celeriter, viuaciterque sentiendi liberaliter addam, Genii dotes omnes, et notionem non dedero. Neque sola animi propensio, neque corporis, et sensuum integritas; neque ingenium se solo sufficit ad constituendam genuinam Indolem: haec omnia simul esse debent, et praeterea maiore quodam calore, et spiritu incitari. Quid enim illa animi certam in Artem propensio, amorque faciet, si desit apta sensuum dispositio? Quis est, quam sola sensuum, et organorum aptitudo praestantem Musicum, vel Actorem in theatro fecit? quis, inquam, in aliqua Pulcerrimarum Artium hoc uno subsidio laudem egregiam consequutus est? Possunt aures esse idoneae ad percipiendam, iudicandamque soni diuersitatem, vox ad declamandum, oculi ad videndum, ingenium ad intelligendum, et cogitandum: at nisi haec omnia ad unum, eundemque finem mutuo conspirent, Genium ad Aesthetica non habebimus. Genius est animi, corporisque habilitas, et spiritus ad pulcre, facileque cogitandum, et agendum incitatus: έυφυίαν Graeci actiuam animi, corporisque bonitatem adpellant. Breuiter hoc dictum est, sed multa debent intelligi.
II. Habeat instrumenta corporis, sensusque bonos.
Cum Aesthetica sit Doctrina in sensibus fundata, non solum nerui, et instrumenta sensuum sana esse debent apud eum, qui Scientiae huius pulcritudine oblectare se, fruique desiderat Artibus; sed ipsos quoque sensus adprime sensibiles, delicatos, et illecebrosos, et fideles esse oportet, ut quaecunque Pulcritudo eis obiicitur, plene, et fideliter in cor, animumque demittant. Ipsa quoque perceptio sensitiua, seu fiat per oculos, seu per aures, longe sit acutior, et clarior, quam apud alios, moueatque delectationem maiorem, et quasi necessariam. Quid dicam de facultatibus mentis?
Vim Imaginandi magnam
Bonus, verusque Genius et vim imaginandi habet, et intelligendi perspicaciam, et inueniendi celeritatem. Ea animi facultas, qua res sensibiles sine earundem in sensoria nostra actione repraesentamus, varieque ipsarum ideas copulamus, augemus, minuimus; et qua res ipsas insensibiles, vel unquam existentes sub sensibilibus, et corporeis imaginibus in mente depingimus, vis Imaginadi dicitur; functio vero facultatis huius, seu repraesentatio ab illo producta, Phantasia est, Imaginatio. Visiones adpellat Fabius, per quas rerum imagines ita repraesentantur animo, ut eas cernere oculis, ac praesentes habere videamur.
30Lib. VI. Cap. II.
Quamquam ipsa quoque facultas imaginans saepe dicitur Imaginatio. Quidquid sit, de nomine laborandum non est: illud persuasum debet esse; hanc esse unam ex praestantioribus animi dotibus; qua si careamus, longe infra bestias abiecti similes erimus machinis, quae praesenti semper impulsore indigent: haec mater est Artium Amaeniorum.
Nemo hominum est sine aliqua Imaginandi potentia; gradibus tantum distamus. Illa imaginandi virtus pro nostris Disciplinis est optima, quae in sentiendo est facilis, in repraesentando viuax, in inueniendo, agendoque copiosa. Facilitas in sentiendo facit, un minimo etiam admonitu mens nostra res absentes quasi coram adsistat; copia in varietate rerum, multitudineque consistit; viuacitas in repraesentando rebus omnibus claritatem impertit. Per has potissimum Phantasiae virtutes crescunt, et exercentur Artes Liberales; nam per facilitatem Imaginationis obtinent imagines, et repraesentationes; per viuacitatem illius aguntur quodam quasi spiritu, et luce illustrantur; per fecunditatem copia rerum ditantur, et augentur.
Et Intelligendi facultatem.
Altera mentis virtus, quam Genius noster habere debet, est vis Intelligendi, qua res quouis modo perceptas inter se conferimus, de iisdem iudicamus, circa ipsas ratiocinamur. Hic intellectus quatenus ad obseruandas rerum similitudines, relationes, et connexiones quamdam promtitudinem habet, vocatur Ingenium;
31Cicero Lib. V. de Finibus nomine Ingenii adpellat omnes animae facultates. Saepe etiam pro Natura cuique ingenita accipitur
quod apud nos ratione promtitudinis, et perspicacitatis valde diuersum est. Sunt enim ingenia felicia, et infelicia, sunt apta, et inepta, velocia, et tarda, acuta, et obtusa, praecocia, et serotina; hi maius, illi mediocre ingenium sunt sortiti; quibusdam Natura se valde parcam exhibuit. Alii ad unam, alteramue disciplinam bono sunt ingenio, ad alias sunt debiles, et tardi; alii ad nullam, alii valent ad plures: incredibilis quaedam in hoc est varietas, nec pauciores ingeniorum pene, quam corporum formae: Ex aequo non omnibus Dii munera dederunt viris, neque indolem, neque prudentiam, neque eloquentiam; ait sagacissimus Ulysses.
32
Ὅυτως ὀυ πάντεσσι θεὸς χαρίεντα δίδωσιν
Ἀνδράσιν, ὄυτε φυὴν, ὄυτ’ ἀρ φρένας, ὄυτ’ ἀγορητὴν.
Odyss. L. VIII.
Prodigio similes sunt, qui praestanti ad omnes bonas Artes, et Scientias nati sunt ingenio. Haec omnia olim Astrologi ad influxum siderum; Athei, et stulti nescio cui Fortunae accepta retulerunt; nos Diuinae Prouidentiae adscribimus. Scilicet ista Naturae dona sic inter nos distribuit sapientissimus Autor, ut nemo sibi sufficiat, sed quibus alii carent, abundent alii; mutuis auxiliis opus habeamus. Qui valido sunt ad scientias ingenio, dissimulare non possunt, minimo quoque periculo adparet, tamquam lux effulget e tenebris, leuiore labore perficiunt rem omnem, quam alii, meliusque digerunt, et ornant; in his se commendat facilitas ingenii, apud alios operosum est studium; violentus labor, et imprimus auertit lectores, et spectatores. Isocrates, quibus obtigit felix ingenium, Deorum filios dicere solebat; quasi mens hominis diuinae sit originis, qua qui praecellit, Deos parentes habere videatur.
III. Usu, et exercitatione foueri, augerique debet.
Haec esse reor, ex quibus apta ad Musas, et Artes Humaniores Indoles, siue Genius plene constitutior: hanc cui vim natura negauit, - sudet multum, frustraque laboret.
33Horatius
Istud est primum, maximeque necessarium ad has Artes subsidium; sine hoc nihil, aut parum obtinebit institutio, et industria quantumlibet magna: non pauci ex parua institutione ope sui Genii magistris suis euasere praestantiores. Quod non eo dictum velim intelligi, quasi doctrina, et industria parum conferat ad Aestheticas Disciplinas: nam si hoc putem, et ratio, et experientia me redarguet. Cum ad naturam eximiam, atque illustrem accesserit ratio quaedam, conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum, ac singulare solet existere.
34Cicero pro Archia.
Et sensus, et Phantasia, et Intellectus, et Ingenium Naturae munera sunt; at sicuti memoria, aliaeque hominis facultates, ita illa coli, exerceri, augeri, perficique debent. Bonitas certo sensuum a bona organorum, corporisque compositione est; quis tamen non videat ipsos industria, usuque meliores fieri? Per exercitium obtinuit Pictor, ut rerum inter se proportionem, colorum diuersitatem exiguam, linearum ductum, et minima etiam signa obseruet, ac peruideat; quae alii, tametsi eadem sint oculorum acrimonia, non ita discernunt. Qui suas aures per sonum, eiusque leges, et harmoniam excoluerunt, nonne acutius audiunt, sentiuntque tonos, quam qui organa sua auditoria in duritie naturali reliquerunt? Nisi sensus suos rite colant, et exerceant Aesthetici, phantasiae suae male consulunt; saepe defectum illius experientur, quum maxime adesse, agereque deberet.
Quam enim facilis, et vaga est illa imaginandi vis, quam Natura tribuit? quanta saepe monstra producit, dum sine ministerio sensuum agit? si nos ad somnia nostra reflectamus, facile redibit memoria, et imago monstrorum, quae sopitis sensibus phantasia nostra creauit. Talia etiam vigilantibus componit, nisi per sensus usu emendatos, et instructos adiuuetur, per intellectum, scientias, et rationem regatur. Viuax, et multo spiritu praeditus est quorundam Intellectus; sed hic quoque, ut promto sit ingenio, exercitatione fouetur, augeturque; negligentia, desidiaque torpebit.
35
Fertilis assiduo si non renouetur aratro,
Nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
Et alia similia hanc in rem.
Ouidius de equo, de cymba L. V. Trist.
Hoc in puerorum educatione luculentum est; quorumdam enim spiritus nimia parentum, institutorumque negligentia, vel seueritate ita suprimuntur, corporis, animique vires sic eneruantur, ut ex hominibus insensibiles, totidem quasi fetus immaturi fiant; alii sua, suorumque opera et ingenium, sensusque excolunt, et spiritui suo maiorem viuacitatem, mobilitatem, et velocitatem praestant. Nunquam nos deficiat moderata cura in colendo Genio. Pulcerrimam, fecundissimamque Naturam contemplemur; plena est institutione nostra. Nunc eam, ut expedit, sine seruitute imitemur, nunc auctorum exempla discutiamus; ut quid cauendum, quidue sit sequendum, doceamur. Nostra ipsorum opera seuero aliorum, nostroque iudicio proponamus: quis nesciat Apellem vitia sua ex aliorum sententia correxisse, et tantum ductum esse? denique quod summum est, Phantasiam nostram rerum plurimarum copia locupletemus. Quod fieri satis non potest, nisi sensibus libertatem, dum licet, tribuamus, eosque usu perfectiores reddamus. Pictor oculos, Musicus aures apertas habeat; Poeta, et Orator, quia laborat pro sensibus omnibus, omnibus etiam sensibus vigilet, nequid ipsius aduertentiam, et mentem fugiat. Quantus in Poetica Homerus, in Eloquentia Demosthenes! nempe illi per regiones, et homines, per mores, et Scientias, per Artes omnes eundo sensus suos perfecerunt, phantasiam ditarunt, auxerunt intellectum, animarunt ingenium; Genium denique suum per industriam ad prodigium usque perduxerunt.
IV. Est ergo Genius Originarius, et Artificiosus
Ex his, quae dicta sunt, adparet, Genium quidem origine naturalem esse, sed arte adiuuari oportere: illum tamen spiritu praeualere. An Genius cuiuspiam Originalis sit, seipsum manifestat; ut sol per ignem, et radios; ut illa, quae coram Aenea vera incessu patuit Dea.
36Aene. I.
Artificialis enim grauis est, et tardior, nec in sublimia procul adsurgit, nec durat; ille autem velox instar Pegasi, oestro, et igne percitus percurrit omnia, suo in Enthusiasmo quaerit, quod nusquam est genitum, reperit tamen;
37Plautus in Pseudulo.
res nouas creat, dum totum spirant praecordia numen;
38Claudianus.
Deus, ecce Deus! – Talis in Poesi Genius est Homerus, in Oratoria M. Tullius, in Musica Pergolesi, et Teleman; in Pictoria quem memorem? Raphael; in Chalcographia Hogarth, aut Merian; in Statuaria Lysippus, aut Buonarota; in Architectura nunc plures, et vere archetypi. Magis artificiosus in Poesi Lucanus, et Statius; in Eloquentia Plinius, et veteres Panegyrici; alios Artifices non tango. Naturales, et praestantes quoque Genii nimio aestu abrepti sua non nunquam habent vitia. Sed nescio an haec ipsa vitia reprehendi debeant. Magnus enim Genius similis est generoso, et ardenti equo, qui cum forte pedem offendit, tum plurimos spargit ignes. Illud verum est, quod de Bacchi festis aiebat Socrates: multi sunt, qui thyrsos gestant, sed pauci, qui oestro sunt perciti.
39Ναρθηκοφόροι μὲν πολλοὶ, Βακχοὶ δε τε πᾶυροι; apud Platonem in Phaedone. Unde illud prouerbium: Multos thyrsigeros, paucos est cernere Bacchos.
V. An aliquis Universalis?
Non omnis, quantum libet bonus Genius, est etiam Uniuersalis; sit ille licet instructus dotibus omnibus, omnibus tamen Aesthetices partibus, usu ipso, et exercitio tractandis, non sufficiet. Posteaquam generales eius leges pernouerit, sentiet quidem, et clarius etiam obseruabit Pulcritudinem singularum, sed in artificio omnium non excellet. Unum est Artium venustarum propositum, sed diuerso modo debent tractari. Fuere non pauci, qui in una earum quasi miracula putrarunt, sed alias adgredi prudenter sunt veriti: Antaeus etiam quamdiu terrae institit, erat robustissimus; ac ubi sublatus a terra est, eliso spiritu interemtus est ab Hercule. Pauci sunt admodum, qui eandem a Poesi, et Eloquentia palmam referant; aeque insignes sint Pictores, et Sculptores; tam virtuosi Architecti, quam Musici.
40Quot enim hactenus Düreros, aut Buonarotas numeramus? Dürer erat Pictor, Sculptor, et Chalcographus. Buonarota melior illo et Pictor, et Statuarius, et Architectus, et Poeta: sed tamen felicior in Statuis, quam in aliis operibus.
Talem nulla adhuc aeras produxit, qui pari felicitate omnes has Artes exercuisset.
41
Omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
Fama nec ex aequo ducitur una iugo.
Gloria Lysippo est animosa effingere signa,
Exactis Calamis se mihi iactat equis.
In tabula Veneris summam sibi ponit Apelles,
Parrhasius parta vindicat arte locum.
Argumenta magis sunt Mentoris addita formae.
At Myos exiguum flectit acanthus iter.
Phidiacus signo se Iupiter ornat eburno,
Praxitelem Parius vindicat arte lapis. –
Naturae sequitur semina quisque suae.
Propert. Lib. III. Eleg. IX.
Sed neque mens est Disciplinae nostrae unum, eundemque hominem in singulis his Artibus perfectum formare. Principia uniuersalia, Artesque ipsas nosse, et Bonum in omnibus Gustum comparare sat est. Licet mihi esse intelligentem, et peritum Artis, tametsi non sim Artifex: hic enim elaborat opus, et ostendit artificium, ego iudico. Poetae, Pictores, et alii pulcri artifice producunt laborem suum; Aesthetici suo Gustu probant; et hi, et illi agunt, ex iisdem Boni Gustus principiis. Ceterum nec Poetae, nec Pictores, nec alii Artifices adsurgunt ad laudem, nisi ipsi sint Aesthetici, et Bono Gustu instructi.
VI. Cuique suus explorandus.
Antequam vero quispiam aliquam amaeniorum Artium amplectatur, exerceat, eique fidelem se fore declarnat, maturo, seueroque examine periclitetur, quibus a natura facultatibus sit instructus, et ad quam Artium faciliori feratur indole, Genioque? Versate diu, quid ferre recuset, quid valeant humeri.
42Horatius monet.
Pulcrum est vasto, parentique esse ingenio, et valere pluribus Artibus; at haec laudis, et gloriae cupiditas circumspectum, et grauem animum non rapiet: periculosum namque est tum homini, tum Artibus inuita, quod aiunt, Minerua rem magnam adgredi. Pericula Ciceronis Poetica, Ouidii, et Horatii Forensia non bene succeserunt: nihil est magnum in his Artibus, quod non diuiniore quodam spiritu, ac Enthusiasmo perficitur.
43
Tu nihil inuita dices, faciesque Minerua.
Cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Dicit Horat. in Arte.
Dixi qualem indolem, et quibus ex partibus absolutum Genium deposcant Disciplinae, Artesque Liberales. At si Gustus, quaeret aliquis, eiusque doctrina Aesthetica tam est delicata, tantumque suis a cultoribus, et amicis desiderat; immo si tantum ex hominibus delectum facit, quotus quisque reperietur satis ad eam instructus, et idoneus? Num igitur magis difficile, rarumque est aptam Mentem, Indolem, et Hominem inuenire ad Artes Humanitatis, quam ad Scientias, et Disciplinas, quae non tam natura sua, quam arroganti quorumdam iudicio sublimes dicuntur? Ego, quod Homini Aesthetico necessarium est, uberius declaraui; quid ad propositam quaestionem sit respondendum? Lector videat: inuidiam bonas inter Artes hoc titulo excitare abstineo. Dicendum mihi est de Pulcro.
LIBER SECUNDUS. DE PULCRO
Caput Primum. Quid Pulcrum?
I. Notio Pulcri est necessaria.
Quoniam Pulcrum est scopus, et propositum Artium Ingenuarum, necessarium imprimis est inuestigare in naturam Pulcri, et quantum licet, veram, ac germanam illius notitiam facere. Qua enim ratione intelliges, quae oratio pulcre composita sit, quae non? aut aliam quamlibet actionem pulcram esse, vel turpem, dum Pulcrum ipsum quid sit, ignoras? et quando ita adfectus sis, viuere te, quam mori praestare putas? His olim verbis Socrates a quopiam Sapientum acceptumse fuisse queritur.
44Apud Platonem in Hippia Maiore.
Alios lego fuisse non paucos, qui existimabant Pulcritudinis ideam nobis esse cognatam. Ego sic statuo, inquiebat Cicero, nihil esse in ullo genere tam pulcrum, quo non pulcrius id sit, unde et illud, ut ex ore aliquo, quasi imago exprimatur, quod neque oculis, neque auribus, neque ullo sensu percipi potest; cogitatione tantum, et mente complectimur. Has rerum formas adpellat ideas ille non intelligendi solum, sed etiam dicendi grauissimus auctor, et magister Plato, easque gigni negat, et ait semper esse, ac ratione, ac intelligentia contineri; cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno, eodemque statu.
45In Oratore.
At enim si imago, et notitia pulcri animo nostro est insita, eadem esse debet, et constanter, et in omnibus. Quis autem nescit, quam diuersus sit de Pulcritudine sensus? Res eadem aliis pulcra, aliis videtur esse deformis; eidem homini mutata aetate, et instrumentis sensuum desinit esse Pulcrum, quod ante placuerat, et vice versa delectat, quod ante displicuit.
II. Pulcrum quid sit, difficillima est quaestio.
Quid reapse sit Pulcrum, quid hoc nomine intelligatur, unde, ex quibus ex dotibus constitui debeat Pulcritudo? implicata est Philosophia. Rerum multarum pulcritudinem sentimus facile; nam ut primum auribus, vel oculis obiiciuntur, vel intelligendi facultate cognoscuntur, commouemur animo, et taciti intra nos auctori adclamamus; nonnunquam etiam in voces erumpimus immemores: pulcre! bene! recte! Repraesentationes illarum voluptatem quamdam illecebrosam emittunt, eaque sensus, et corda permulcent, hominem totum magica quadam vi suauissime detinent; at claram distinctamque Pulcritudinis imaginem, ac notionem facere multi sapientium sine fructu tentauerunt. Saepe nobis videretur id accidere, quod indoctis hominibus, qui cum legunt orationes bonas, aut poemata, probant Oratores, et Poetas, neque intelligunt, qua re commoti probent; quod scire non possunt, ubi sit, nec quid sit, nec quomodo factum sit id, quod eos maxime delectet.
46Ita consentit Rhetor ad Herennium. Lib. IV.
Plato ut Sophistarum, qui se omnia scire putabant, seque sapientes videri magis, quam esse studebant pecuniarum, honorisque gratia, doctrinam esse vanam, fallacemque ostendat, ac per ludibrium traducat, inter Hippiam Sophistam, et Socratem sermonem instituit de Pulcro: quid nempe sit ipsum per se Pulcrum, quo reliqua omnia pulcra fiunt? Nonne, ait, iustitia iusti sunt, quicunque iusti? – an non aliquid haec ipsa iustitia est? – Et sapientia sapientes sunt, quicunque sapiunt? et bono similiter bona sunt? – Sapientiam vero, et Bonum secundum se esse oportet. Nam si ipsa non essent, alia per illa nunquam talia fierent. – Nonne et pulcra omnia ipso Pulcro sunt pulcra? – Est igitur ipsum Pulcrum. – Quid hoc ipsum Pulcrum est? – Post multas ultro, citroque factas disputationes fatetur Socrates, qui Delphico oraculo sapientissimus omnium iudicatus est, se Hippiae, et alterius cuiusdam Sophistae consuetudine tantum profecisse ut prouerbium illud, quod Pulcra difficilia esse dicit, intelligere sibi iam videatur.
47Χαλεπὰ τὰ καλὰ; vetustissimum est inter doctos effatum.
– Plures in hanc usque aetatem sunt Philosophi, qui quum naturam, et originem Pulcritudinis explicare, eamque illustrare volunt, definitionibus, ac descriptionibus suis magis obscurant. Verneius ait ea, quae veteres, et recentiores Philosophi dixere, sibi rem implicatiorem facere, quam nudum vocabulum Pulcrum. Tam diuersus est de Pulcritudine sensus, et opinio hominum, quam vultus, et animus.
Caput Secundum. Explicationem Pulcri quae faciunt impeditam?
I. Diuersa vocis acceptio
Pulcri, ac Pulcritudinis nomen tam in sermone communi, quam apud scriptores adeo distrahitur, ut illud iam Bono, et Vero, iam Forti, et Utili, et nescio quam absurde, aliis etiam nominibus, ac rebus tribuatur; forte propterea, ut iis quoque rebus gratiam hoc Pulcri titulo conciliemus, quibus ipsa Pulcritudo non conuenit. Hoc certum est, quod amaena haec vox alienis rebus seruire debeat. Fateor istud non sine omni pretio aliquando euenire apud Terentium, Virgilium, Gellium, et alios dicendi artifices aureos; sed longe frequentius adeo malum illius usum esse video tam in libris, quam sermone, ut ipsum Pulcritudinis nomen quodam quasi dedecore prostitui doleam. Abstinenda est ea vocis alterius usurpatio, quae nullam, vel paruam cum ea re, cui adtribuitur, similitudinem habet. Audax catachresis est dicere: pulcre sapit cibus; - herba ista pulcre olet; quoniam nemo est, qui nos non rideat, si dicamus non dulce comestionem esse, sed pulcrum; odorem item suauem non suaue esse, sed pulcrum.
48Ait Socrates in Hippia Maiore: ὅτι καταγελῶ ἀν ἡμῶν ὀυδεις ὅστις ὄυ, ἐι φᾶιμεν μὴ ὑδυ εῖναι φαγει̑ν, ἀλλα καλὸν; καὶ ὄξειν ἡου, υὴ ὑδυ, ἀλλα καλὸν.
Melius sacri nostri scriptores; hi enim cum sibi persuasum habuerint, nihil esse Pulcrum, quod non sit etiam Bonum; gemina haec nomina mutuo usurpant, alternantque: Pulcritudinem tamen ultra hos limites fere non transferunt. Unus ex illis Dionysius, Pulcrum idem est cum Bono, inquit; nec ulla res existit, quae non Pulcri sit, ac Boni particeps.
49De Dium. Nom. Cap. IV.
Qua ex doctrina lego apud D. Augustinum: Bona est terra altitudine montium, et temperamento collium, et planitie camporum; bonum praedium amaenum, ac fertile; et bona domus paribus membris disposita, et ampla, et lucida: et bona animalia, animata corpora, et bona facies hominis dimensa pariliter, et luculenter colorata; et bonum coelum cum sole, et luna, et stellis suis; bona loquutio suauiter docens; et bonum carmen canonum numeris, et sententiis graue.
50In Psal, CXXXIV.
II. Pulcritudinis Multiplicitas.
Alteram penitiori Pulcritudinis notitiae difficultatem obiicit diuersitas Pulcri. Circumferendae hic sunt cogitationes nostrae, et sensus, cordaque paulisper percontanda, quibus in rebus pulcritudinem sentiamus. Multa nobis Naturae, Artiumque opera occurrent, quae sunt pulcra; Pulcra est Musica, et Pictura, aliaque, quae vel per oculos, vel per aures delectant; aliqua pulcra videntur omnibus, qui sensibus sunt integris; aliqua eos tantum adficiunt, qui Artem intelligunt. Eamus per plura singulariter: est aliquando Pulcritudo in rebus corporeis, et incorporeis, in moralibus, et indifferentibus. Atque ita cum res pulcrae sint sine numero, aliae quidem Naturae mysterio, aliae subsidiis Artium elaboratae; et haec ipsa earum Pulcritudo fere tam sit distincta quoad naturam, quam quoad rem; rursum cum alia sit Pulcritudo, quae primum sensus adficit, alia, quae vim imaginandi erigit, et alia, quae intellectum praecipue mouet; - adeo multiplex Pulcritudo cum sit, difficile est ad eius cognitionem peruenire.
III. Sensus hominum de Pulcro, et adfectio valde diuersa.
Pulcrae quae sunt, non omnes homines eodem modo adficiunt; unde sensationem eorum apud nos oportet esse plane diuersam. Sitne pulcra haec, aut illa res, vel non sit; et quem Pulcritudinis gradum habeat? non semper conueniunt opiniones nostrae, tametsi forte longe facilius esset ex sensatione iudicare, an hoc, aut illud sit Pulcrum? quam quid Pulcritudo sit? definire. Adferam caussas, e quibus sensus hominum de Pulcritudine diuersus esse solet. Una mihi huius discriminis ratio esse videtur diuersa naturae nostrae comparatio; altera, diuersa experientia, usus, et consuetudo; tertio praeiudicia, vel aetas; et tandem adfectus animi. Nam imprimis neque aedificium corporis humani, neque eius incola animus idem est apud homines; et instrumenta sensuum, et vis imaginandi, et intellectus, et sensus moralis aliquando discrepant. His si diuersum etiam accedat exercitium, alter usus, experientia, et consuetudo, eritne mirum, si non sit idem hominum de Pulcro sensus? Qui in barbara quadam, rigidaque regione natus, et educatus est, inuitus morabitur in urbe culta, morataque: malet suos inter contribules agere, quamapud nos exulare; hic taedium Pulcritudinis, ibi gaudium turpitudinis possideret. Saepe praeiudicia sunt in caussa, quod quibusdam rebus Pulcritudinem tribuamus, aliis abiudicemus. Amabant Gothi sua aedificia, contemsere Romana; quamuis ista fuerint vera lex, et norma pulcre, magnificeque architectandi. Quam vero facile nascantur talia praeiudicia ex educatione, consuetudine, religione, et forma regiminis, in aliis etiam rebus videmus. Aetas ipsa variat, mutatque Gustum: quae in iuuentute amamus, viri contemnimus; aestimamus alia; et vicissim quae pueri reiecimus, grandiores facti pulcra esse iudicamus. – Quid dicam de Adfectionibus illum Newtonum oderunt Oxonienses, quia Cantabrigiae fuit educatus, et fauerunt scriptis omnibus, 106 quae contra illum sparsa fuerunt ab inuidis. Deleuerunt Turcae captarum urbium palatia, et ut magnitudinem hostium maiore contemtu calcarent, aedium quondam superbissimarum ruderibus ergastula sua imposuerunt. Non solum praesentes animi adfectus, sed etiam priorum recordatio magnam habet vim in iudicia nostra, sit ne hoc pulcrum, an deforme? propterea de vera, et multo magis de sublimi Pulcritudine non potest ferre iudicium, qui in commotione, aestuque animi est. Quietus, et ab omni perturbatione liber, vacuusque debet esse animus, ut Pulcritudinem sentiat, ac de illa, sicut est, iudicet.
IV. Diuersa Philosophorum opinio.
Idcirco mirum non est, Philosophos abiisse in opiniones varias, dum Pulcritudinem, quid sit, aut quibus conueniat, explicare nituntur.
Hippiae, Sophistae.
Hippias suam de Pulcro sententiam tam veram, certamque putauit, ut redargui se nunquam posse glorietur. Quae tandem sit illa veritas, auebam quamprimum intelligere, posteaquam adeo praesidentem eius pollicitationem legi; et quanto, dicebam, beneficio me sibi obstringet. Hippias! At ille, Pulcra Virgo ipsum Pulcrum est, ait, per quod etiam alia pulcra fiunt. O caecam, stultamque Philosophiam! Igitur pulcra Virgo ipsum Pulcrum est? nihil praeter pulcram Virginem per se ipsum pulcrum est? Et omnia, quaecunque sunt pulcra, unius pulcrae Virginis pulcritudine sunt pulcra? Et Ars, et Natura pulcri normam inde accipiat? Bestiae quoque, quae pulcrae sunt, per eandem euasere pulcrae? - - Ad absurda, et insana quaeque veniemus.
Non minoribus vitiis laborat idem Sophista, siue dum Pulcrum nihil aliud esse vult, quam Aurum, siue sum mutata sententia pulcerrimum esse dicit, ut sanus aliquis si, diues, et honoratus usque ad summam senectutem: et sicut parentes suos egregio funere decorauit, sic a filiis suis praeclare, atque magnifice sepeliatur. – Ex adfectu animi, et commodorum utilitate metitur Pulcritudinem: omnis eius explicatio tanto est insipientior, quanto gloriosus eam iactauit, et quo certius existimauit difficillimam de Pulcro quaestionem facili negotio ab se plena in luce positum iri. Quam bellum erat, Hippia, confiteri potius, nescire, quod nescires, quam ista effutientem nauseare, atque ipsum sibi displicere. Utor verbis Cottae.
Platonicorum.
Platonici cum viderent Pulcritudinem diuersis rebus esse communem, eam incorporeum quiddam crediderunt. Iuuat uberius exponere rationcinationem, per quam illi hanc in sententiam peruenerunt. Si corpora, dicebant, ex ipsa sui materia forent pulcra, qui fieret, ut unum, atque idem corpus, quod hodie pulcrum est, cras casu quopiam accedente euadat deforme? Aliud itaque est corpus, aliud Pulcritudo. - - Si autem essent Pulcra ex ipsa mole: quid caussae est, quod grandia quaedam corpora sint pulcra, quaedam vero turpia? cur ea, quae parua sunt, saepius aeque sint pulcra, ac grandia? Imo cur aliquando parua sunt pulcra, magna vero turpia? Atque hinc concluserunt, Pulcritudinem, et quantitatem esse omnino diuersa. Quin etiamsi corporis cuiusdam Pucritudo corporea esset in ea corporis crassitudine, intuenti tamen non illa Pulcritudo corporea placeret. Quid igitur? Perceptio illius, et in animo consurgens imago. Placet enim animo personae alicuius species, non prout in exteriori iacet materia, sed prout eius imago per visum ab animo concipitur. Haec autem imago, cum neque visus, neque animus sit corporeus, corpus non est: quomodo enim imaginem illam, si corpus sit, in ea magnitudine, qua personam repraesentat pupilla oculi, et animus corporis expers comprehendet? Mens nostra omnem corporis amplitudinem virtute sibi propria, sed incorporea in imagine suscipit, quae licet exterioris corporis simulacrum sit, de corpore tamen nihil habet. Itaque cum incorporea haec imago placeat; illud autem, quod placet, sit pulcrum, certissima consequutione tenere se putabant, Pulcritudinem esse incorpoream.
Qui hunc in modum philosophantur, profecto in multis peccant. Non unum huius ratiocinii vitium est, quod prima fronte adparet; alia tum magis parebunt, cum meliorem Pulcri notionem nostra e sententia euoluemus. Nunc illud quale est, quod Pulcritudinem non esse corpus inde arguant, quod ex pulcro corpore euadat deforme? Pulcritudo tam rebus corporeis, quam incorporeis conuenit. Pulcritudinem illam, quae certo cuidam corpori inest, non esse corpus, cuique, ut puto, manifestum est: consurgit illa ex corpore, inhaeret corpori; et si corpus, quod hodie pulcrum est, cras casu quopiam accedente fiat turpe, non inde est, quod Pulcritudo non sit corpus; verum quod illa, e quibus nata est Pulcritudo, turbata, confusaque sunt.
Altero argumento quam peruerse adstruitur non rem externam placere, sed imaginem illius in mente nostra enatam. Nisi me sensus meus intimus fallat, sane illa complacentia, quam mihi Pulcrum, et extra me positum caussat, ab eo ipso est, non a mentali eius imagine: vera illius imago, seu res ipsa me delectat, non vana species. Deinde si hoc, quod dicitur, verum sit, vereor, ne nulla sit Pulcritudo externa: et Pulcritudo, et vis eius tota residebit in animo; omnem externam Pulcritudinem tollimus, dum eam a rebus externis abstrahimus, et totam in animum traducimus. Sed ne hic quidem naturalis, et cognata Pulcritudo potest esse e sententia illorum. Postquam enim Pulcritudinem aliquid incorporeum sibi esse persuaserunt, eam non aliud esse dicebant, quam splendorem Vultus Diuini; nempe ideo rem aliquam esse pulcram, quia in illa elucet Diuina potentia, et maiestas. – At si ita liceat concludere, certe omnia, quaecunque in mundo sunt, pulcra esse debent; et illa tantum pulcra sunt, quae in hac rerum natura sunt; neque aliis erunt pulcra, quam qui clariorem Dei cognitionem habent, et ratiocinari sciunt. Quamquam si haec sententia obtinet, nihil erit pulcrum oculis, nihil sensibus ceteris; quia splendor Diuini vultus insensibilis est: immo nihil omnino erit vere pulcrum praeter Deum.
Ciceronis, et plurium.
Multi tam veterum, quam recentium cum de Pulcro disputant, non quid Pulcritudo sit, uniuersim quaerunt, sed de solo vultus, corporisque humani decore loquuntur. Ut unum de multis adferam, certe Tullius mens non aliquid intelligit, dum sit, Pulcritudinem esse quamdam aptam figuram membrorum cum coloris quadam suauitate.
51Tuscul. Quaest. Lib. IV.
Haec Pulcritudo apta compositione membrorum mouet oculos, et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes quodam lepore consentiant.
52Idem Lib. I. de Off.
Quanta sit vis istius Pulcritudinis alias memorabo. Celari non potest, etiam si sub terram occultaueris, prodet lucem suam; ignis tangentes solum urit, pulcri vero etiam procul distantes inflammant:
53Xenophon.
usus enim veluti caussa est capiendi amoris. Acutius telo vulnerat, et per oculos in animum influit; ideo formosos etiam barbaricae manus verentur, et ad amabilem adspectum immanis oculus mansueuit. Multa in hoc terrarum orbe sunt amabilia; quidquid boni est, amamus. Quam ardentes sui amores excitaret sapientia, si videretur!
54Cic. Lib. II. de Fin. ex Phaedro Platonis.
At vero Pulcritudo sola hanc sortem nacta est, ut maxime omnium et perspicua sit, et amabilis.
55Νὔν δὲ κάλλος μόνον ταύτην ἔσχε μοῖραν, ὥστʹ ἐκφανέστατον ΄ε̃ιναι, κὰι ἐρασμιώτατον. Plato in Phaedro.
Ea de caussa multae artes hac etiam aetate adhibentur ad conseruandam, augendamque Pulcritudinem, quae tametsi non omnes sint malae, multos tamen abusus patiuntur, et non raro euenit, ut alium in finem dirigamus.
Homii.
Alii Pulcritudinem latius quidem extendunt, sed tamen non omnes eos limites concedunt, quos illa suo iure habet; iis tantum rebus illam adfigunt, quae oculis spectari possunt. Inter eos illustri Riedelio videtur esse Henricus Home semper cum laude commemorandus: Nomen hoc, inquit ille, Pulcritudo secundum suam originariam significationem propria est duntaxat obiectis visus. Sensuum aliorum obiecta, uti toni Musicorum instrumentorum, lenes, et planae superficies certorum corporum possunt esse gratae; sed gratia, quam Pulcritudinem dicimus, conuenit solum rebus visibilibus.
56Elements en Criticism.
Ego autem plane non video, unde constet, et quibus argumentis ostendi possit, nomen Pulcritudinis ex origine sua iis solum rebus tribui, quae oculis cerni possunt. – Visus prae aliis sensibus excellentiam cum Aristotele
57Lib. II. De Anima Cap. VII.
inde facile agnosco, quod, cum colores, et lumen comprehendat, etiam ad corpora coelestia, et quasi immortalia se diffundat; quodque organum ipsum nobilissimum sit, maximeque conspicuum; quod in aliis sensibus voluptates habitent; quae autem ex adspectu percipiuntur, non versentur in oculorum ulla iucunditate; quae gustamus, olfacimus, audimus, in illa ipsa, ubi sentimus, partes sunt; in oculis tale nihil sit: animus accipit, quae videmus. Denique quia in sentiendo a materia liberior usus est, et magus expeditus,
58Reapse enim modus videndi liberior est a materia, quam gustus palati, tactus, aut olfactus. Cum ad hos sensus aliquid pertinet, et vel marmor adtingo, vel ficum degusto, aut rosam odoror, ipsa sensuum organa sentio esse impulsa. Nihil simile est in visu. Nam dum oculis turrim, aut aedem accipio, tangi illos non sentio. Ideo siquid tactu, gustu, et odoratu percipit anima, ad eosdem sensus consueuit referre; quod autem habet per visum, et auditum, conseruat domi suae, siue gratum illud sit, siue inamaenum.
ac certus, summa ante alios sensus praerogatiuam obtinet, tantumque antecellit testimonio Thaletis, quantum veritas mendacium.
59Hic aliquando rogatus, quantum veritas abesset a mendacio? quantum ab auribus, respondit; significans ea fidem mereri, quae oculis patent.
Sed tamen hanc vim neque nomen Pulcritudinis habet, ut rebus tantum visibilibus tribui exigat, neque res ad videndum natae tam sunt consortio, et solae hoc nomine velint gloriari.
At quantumuis concedam titulum Pulcritudinis rebus solum visibilibus sua ex origine esse proprium; cum tamen videamus, non tantum illa, quae oculis cerni possunt, hac esse virtute, ut complacentiam moueant, et delectent; verum etiam alia proponi, quae parem cum rebus visibilibus voluptatem creant in animis, et Pulcritudinem sicut ad visum, ita quoque ad auditum, et mentem pertinere, discedendum a communi usu neutiquam est, qui nomini Pulcritudinis ad illa etiam ius concessit, quae placent, et dicto modo delectant. Multa sunt in sermone gentium nomina, quae si spectentur in origine, angustam habent significationem; sed posteaquam vel ipsa consuetudine, vel aliis de caussis ad alios etiam senus sunt extensa, recte adhiberi, neque constringenda esse quis neget? Lentius est, quod ait Augustinus: in formis visibilibus usitatius dicitur Pulcritudo, quam in iis, quae ad aures pertinent.
60Lib. IV. De Mus. Cap. XIII.
Quia scilicet magis frequens, et necessarius est usus oculorum, quam aurium.
Et aliorum.
Post hos illi veniunt commemorandi, qui Pulcritudinem rebus uniuersim corporeis, seu illae visu, siue auditu debeant percipi, tribuunt. Horum aliqui nullam praeter corpoream Pulcritudinem agnoscunt. Contra hos satis erit suo loco animaduertere, esse etiam Pulcritudinem, quae sit sine corpore, et absque omni sensuum externorum ope pure intelligatur. Aliqui autem ita de Pulcritudine corporea loquuntur, ut tamen aliam non excludant. Errant in hoc, quod suo loquendi more sufficientem Pulcri notitiam non dent. Pulcrum corporeum id esse ait Praesul Hipponensis, quod habet laudibiles mensuras, et numeros, et ordines in suo cuiusque ordine.
61De Gen. contra Manich. Lib. II. Cap. XXI.
Alii dispositionem partium cum proportione unius ad aliam, et ad suum totum sat esse contendunt. S. Thomas ad Pulcritudinem tria requirit: primo quidem integritatem, seu perfectionem; quae enim diminuta sunt, hoc ipso turpia sunt; deinde proportionem debitam, siue consonantiam; et iterum claritatem. Unde quae habent colorem nitidum, illi pulcra esse dicuntur.
62P.I. Q. XXXIX. art. VIII. in O.
Büffierius autem, illa, inquit, est Pulcritudo, quae eam habet in toto dispositionem partium, quae communior est inter alias dispositiones, quae reperiuntur in toto eiusdem speciei.
63Traite des prem. verit.
Omnes isti suos habent sectatores.
Alia in classe ponendi sunt illi, qui ad efformandam Pulcritudinem nihil praeter varietatem, et uniformitatem postulant: iudicant totum Pulcritudinis aedificium his duobus confici. Antonius Genuensis sic habet: Pulcritudo est apta adtributorum, aut partium entis congruentia.
64Elem. Metaph.
Eodem sensu accipienda sunt verba Diderotii, et Giuliani; ille siquidem Pulcrum adpellat id, quod in se continet ea, quae in mente excitare possunt ideas relationum.
65Encyclop. Art. Beau.
Hic autem, pulcrum non est, ait, nisi proportio, iusta relatio, et regularis conuenientia idearum inter se, et quae adhaerent obiectio.
66Ibidem in Notis.
Uterque Pulcrum constituit ex relatione, et congruentia varietatis. Ceterum si Diderotii verba sumantur, iis hominem etiam deformem; Pulcrum faciemus. Giuliani descriptio quamuis redundet verbis, obscurior tamen est, quam ipsum Pulcrum. Si vero idearum nomen accipiatur, ut in sensu communi, pro cognitione; et rebus sensu carentibus, quae pulcrae sunt, tribuatur, regularis conuenientia idearum non erit conueniens. - - Non persequar alias aliorum opiniones, tum quia plurimae ad haec capita reuocantur, tum ne pluribus erroribus impliciti difficiliorem exitum habeamus.
Caput Tertium. Pulcritudo quid sit, per suam vim, et efficacitatem quaerendo inuestigari debet.
I. Quaerenda est Pulcritudo per sua vestigia.
Posteaquam varios Philosophorum conatus in euoluendo Pulcro sane laboriose consumtus explorassem, vidissemque hinc, et inde anfractus, ambages, difficultates inplicatissimas, cepi apud me cogitando quaerere, qua tandem via potius debeam ad abdita, mysteriaque Pulcritudinis contendere, eamque, si licet, in medium producere. Venit mihi in mentem eorum, qui in Natura rerum inuenienda quaerunt multa, timantur, philosophantur, dum denique per certas quasdam effectiones, per opera, ac per totidem quasi vestigia ad rem ipsam perueniant. Sic Physici faciunt; vident quidam in coelo, vel terra euenire, inquirunt in originem, in vim, in caussam, in rem ipsam, eiusque ingenium, ac dotes. Simili propre modo inuestigabo, quid sit Pulcrum? Videbo primum, quae sit Pulcritudinis efficacia, quae virtus? tum porro feram gressum. Seponamus igitur alia omnia, quae nos hoc in itinere remorari, aut in diuersa declinare possent, et sensibus, animisque nostris ad indifferentiam positis perquiramus Pulcritudinem; vis illius, et efficacitas forte viam ostendet, facemque praeferet.
II. Nimiam illi vim tribuit Mendelssohn.
Philosophus Berolinensis, quo nomine inclitum aeui nostri Hebraeum Mendelssohnium adpellari audio, fines, et virtutem longe amplissimam dedit Pulcritudini; haec enim apud illum est pontentissima domina omnium nostrarum sensationum, fundamentum omnium instinctuum naturalium; haec est animosus ille spiritus, qui speculatricem veritatis cognitionem conuertit in sensum, et ad agendum inflammat.
67Sic ille Libro: Philosophische Schriften. Parte II.
Multa hic in aduersum possunt occurrere, si quis examinet, ac penitus recognoscat, an tantam vim habeat Pulcritudo, ut sensationibus nostris omnibus dominetur? an illa sit fundamentum, et principium omnium instinctuum, qui naturaliter oriuntur? Nolo ego in iudicium vocare Virum hunc, cui et Pulcritudo, et Artes Elegantiores non parum debent; pauca illis pace quispiam dixerit: Pulcritudinem quidem dominari sensibus, sed neque semper, neque omnibus aut hominibus, aut sensibus. In sensationem illam, quae in tactione, gustatu, et odoratu est, nihil iuris habet Pulcritudo. Quae si cui adeo potenter dominetur, ut eum quasi sub iugo teneat, haec non tam Pulcritudinis est potentia, quam hominis illius infirmitas, et inueterata, aeque saepe mala animi adfectio. – Quis autem inducat in animum, eandem Pulcritudinem esse fundamentum omnium naturalium instinctuum? Instigat, et urget nos fames as edendum, sitis ad bibendum: adpetitus utriusque plane naturalis est, sentio. Sed ut famis, et sitis siue fundamentum, siue principium esse dicam Pulcritudinem, imperare mihi non possum. Hoc non inuitus dedero, Pulcritudinem esse fundamentum unum, et caussam complacentiae, et delectationis, quam in me experior; sed non omnis: nam illa placentia aliis quoque ex capitibus oritur. – Non ibo per singulas huius sententiae partes. An Pulcritudo omnes hominum adpetitiones animet? an nudam cuiuspiam veritatis cognitionem semper conuertat in sensus, et ad agendum inflammet? alii quoque, videant. Unica est Pulcri virtus, neque tam multa, neque tam ampla.
Caput Quartum. Quod Pulcrum est, placet, et delectat.
I. Vis Pulcri haec est, ut placeat.
Quod Pulcrum est, placet, ac delectat, si sensus hominis sint integri, valentesque, et res ipsa quodam modo cognoscatur; vel nisi actio Pulcri in sensus facta consummatur contraria, maioreque virtute. Non est hic solum sermo de pulcritudine vultus humanis, quem per excellentiam, et proprie pulcritudinem esse multi arbitrati sunt, fortasse propterea, quod inter eam, et hominem maxima sit harmonia; sensus, et corda mortalium vehementiori quodam, sed tamen grato, amaenoque impetu oppugnet. Pulcrum in genere examinamus, cuius ea vis est una, ut placeat. Quid enim est, quod ut Pulcrum habetur, et non delectet? Non puto esse posse aliquem, qui nullam in hoc rerum uniuerso rem inueniri dicat, quae apud omnes homines sensum tam similem imprimat, ut ab omnibus pulcra esse cognoscatur.
Complectemur hic illas, quas coelum, et terra pulcritudines ostendit, siue productae sint per naturam, siue per artem procreatae. Quis adeo sine sensu est, quem decor earum non oblectet? Pulcer est sol, cum primum suos radios explicat; pulcra est coelum regio, cum noctu suas faces accendunt sidera; arcus ille coelestis, quem irim dicimus, speciem habet adspectu iucundissimam, cogitatu mirabilem. Quanta in siluis late comantibus, aut reductis, pictisque vallibus est amaenitas! quanta vere nouo teneritudo, et blanditiae! quae venustas Helenae, terrestris illius deae; quanta huius, aut alterius Adonidis gratia! Nonne pulcra est omnibus, qui sani 130 sunt, Eloquentia Tullii, et amaena lyra Horatii? nonne venustus Poussini penicillus,
68Noto iam nomine Gallicus Raphael dictus, prioris saeculi pictor nobilissimus. Multa illius spectantur Romae, plura in Galliis. Praesentes Chalcographi picturas eius conantur exprimere. In tabulis suis viuere dicitur, et loqui.
illecebrosus Hesperidum hortus,
69In quo miras delicias, et poma aurea producunt Poetae.
aut ille voluptatis locus Paridisus, quam Caussinus, et Pontanus condiderunt; prodigiosa Medicaee Venus?
70Graeci, et antiqui operis Statua Florentiae in palatio Medicaeo; refert Virginem maxima elegantia. Adparet in ea flos aetatis; vultus, et oculi spirant Gratias, corpus est plenum, ut si tangas, credas saxum tamquam carnem mollescere: labor dignus Praxitele.
Multa alia Musices, Architecturae, ceterarumque artium opera nonne pulcra sunt? Inueniuntur non pauca, quae communi hominum sensu pulcra sunt, et inde etiam pulcra esse dicuntur, quia sensu communi pulcra esse iudicantur. Nam si id, quod communi iudicio Verum, aut Falsum habetur; et si id, quod ut Bonum omnes adpetunt, vel ut Malum auersantur, Bonum, aut Malum esse oportet; id, quod Pulcrum, aut Turpe uniuersim habetur, pro Pulcro, vel Turpi non sit habendum? Communis hominum sensus tam in Pulcro, et Turpi, quam in Vero, et Falso, Bono, et Malo certissimum debet esse criterium, nisi hanc Naturae vocem, et legem reiiciamus, erroremque uniuersalem dicamus esse in humano genere, eiusque caussam in auctorem Deum conferamus. Hoc tamen vero simile putauerim, omnem eam rem, quae ab omnibus pulcra habetur, talem esse, quae varias habet Pulcritudines, et harum una mouet istos, altera illos, alia alios; sunt aliqui, qui omnes eius Pulcritudines sentiant.
Iam si haec, et alia Naturae, Artiumque exempla, quae communi Gustu certum est esse Pulcra, reuocemus ad examen, eodem argumento certum erit, omnia, quae pulcra sunt, placere, et delectare: sicut ignis calorem, ita Pulcritudo mouet complacentiam. Unde si quid omnibus, et semper placeat, pro certissimo Pulcri criterio tenendum esse mihi persuadeo. Vera est illa Longini regula: omnino pulcram, et veram sublimitatem puta, quae et semper, et omnibus placent. Nam cum hominibus diuersorum institutorum, vitae generum, studiorum, aetatum, ac linguarum, unum, et idem de eadem re videtur, tum in illo diuersorum conspirante adsensu certissime nobis constare potest, rem admiratione dignam esse.
71Ὅλως δὲ καλὰ νόμιξε ὕψη, κὰι ἀλήθινα, τὰ διάπαντος ἀρέσκοντα, κὰι πα̃σιν etc. Legere potes apud ipsum Cap. VII
nNec legem nimiam seueram, nec limites iusto angustiores virtuti Pulcritudinis statuimus: idem penitus regulae huius sensus est, quem illae habent, quae de Vero, et Falso, de Bono, et Malo in omni Philosophia obtinent. – Non est meum dicere, illud tantum esse Pulcrum, quod omnibus omnino, nemine demto, placet. Si enim Veri quoque, et Boni criteria tam seuere coarctem, quam tandem Veritatem, et Bonitatem, et Pulcritudinem reperiemus? Veritates forte aliquas, et unam, alteramue Bonitatem tenebimus, Pulcritudinem certo nullam. Sunt aliqui corrupto Gustu, vitiatis sensibus, insano intellectu, monstrosa phantasia: horum, et similium sensa non desidero. Homines integro sensu, gustuque praeditos intelligere debemus; his quod semper, et communius placet, id adfirmo Pulcrum esse debere. Quaecunque autem sunt eiusmodi, ea, quam dixi, delectandi virtute pollent.
II. Cur, quod Pulcrum est, placet?
Si iam quaeramus, cur, quod Pulcrum est, placeat? saepe non aliud responsum audiemus: placet, quia Pulcrum est. Agnoscenda hic est summa erga nos Diuinae Maiestatis bonitas, quae spiritum nostrum ita voluit esse adtemperatum veritati, ut omnis extra nos posita Pulcritudo tremulam quamdam, et consonam harmoniam efficiat in nostris sensibus, eamque per uniuersum corpus iucundissime differat. Videtur mihi inter Pulcrum, et sensus, cordaque nostra consensus esse quispiam naturalis, et maior concentus, quam intra duas chordas iuxta se positas, ac tensas esse consueuit, quarum altera si impellatur, altera quoque mouetur, et concinit. Hoc in nobis ipsis fieri plus satis experimur. Dum enim Pulcra sensibus nostris offeruntur, cor, animamque ipsam moueri necesse est. Propterea placuit quibusdam dicere principium Artium Amaeniorum esse in sensu animae, in motionibus, inquam, illius, et adfectibus, omnesque has artes pro istis laborare. Quod idem est dicere: Pulcritudinem ad cor deferri, et ex mutua utriusque consensione delectationem enasci. – Si cui responsio haec nostra displiceat, vereor, ne extra limites ingenii humani egressus quaerat inscrutabilia, et in sectam Philosophorum ultimarum caussarum per contemtum veniat. Possunt alii spiritus ita formari, ut eam a Pulcro complacentiam non sentiant, qua nos homines ubertim perfundimur. Et certe hoc in omnibus, quae ad notitiam nostram peruenerunt, bestiis obseruamus. Unde mihi subiit addere: sensum illum, seu Gustum, quem in Pulcritudine habemus, Autori nostro fuisse arbitrarium, et liberum. Quid enim est, per quod sic statuere non licuit, ut ea, quae nunc a Pulcro manat, voluptas a rebus plane Indifferentibus, vel Aduersis redundet?
Et quomodo Pulcrum agit in sensus?
Hic iam illud maximo cum gaudio intelligerem: Quomodo Pulcrum agat in sensus; et horum impulsio moueat animum ad complacentiam? vicissim quomodo mens, et animus suam de Pulcritudine incorporea conceptam delectationem diffundat in alios etiam sensus? Quo pacto haec, et alia huiusmodi peragantur, arcanum est Naturae: ad haec adyta nulla hactenus Philosophia penetrasse, et veritatem certo se comperisse potest admirare. Neque systema caussarum occasionalium Cartesii, et Malebranchii; neque Harmonia praestabilita Leibnitzii, et Wolffii; neque influxus Physicus hunc modum expliceat: dicimus aliquid, ne nihil dixisse videamur. Malo ego rem hanc inter mysteria refere, quam, quod nescio, temere adferere. Neque enim erubescendum est homini confiteri se nescire, quod nescit; ne dum se scire mentitur, numquam se scire mereatur.
72August. Liv. X. de Trinit.
Socrates eam ob rem arbitrabatur se ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una omnis sapientia, non arbitrari se se scire, quod nesciat. Ad hoc adductus sum, ut credam, non aliunde esse, quod Pulcrum placeat; quam quod hanc inter pulcrum, et sensus nostros consensionem, legemque Conditor sanciuerit.
III. Ista delectatio facit, quod Pulcra aestimentur, amentur, et curentur.
Ista Pulcritudinis virtus, quae blandam sensibus, et animis delectationem inspirat, est caussa, quod tantopere aestimetur, curetur, et ametur.
73
Τὸ καλὸν φιλὸν ἔστι; τὸ δ’ ὀυ καλὀν ὀυ φιλὸν ἔστι.
τουτ’ ἐπος ἀθανατω̃ν ἠλθε διὰ στοματω̃ν.
Nam illa vultus gratia quantis studiis colitur! idolum est; adoratur. Quae modo fiant hunc in finem, cogitanda relinquo; loquantur Poetae de suo 136 mundo; quae seusint vera, seu falsa, aeque certum veritatis testimonium est. Nam quaecunque apud eos ficta sunt licentia favularum, ad verosimilitudinem, ad communem omnium opinionem, et sensum ficta sunt. Ne ipsi quidem fictores fabulas adsciuissent, si rem omnino repudiassent. In Graecia verere illi omnium beatissimi visi sunt, et maximo apud Deos, hominesque honore adfecti, qui hoc Pulcritudinis donum adepti erant: memini formosos tantum fuisse quondam ad sacra adhibitos. Propterea in Elide Pulcritudinis etiam fuit iudicium. Quem Iudices pulcerrimum pronunciarunt, illi vasa Dei ferenda tradebantur; proximus ab eo bouem victimam agebat; tertius liba, et fruges falsas hostiae imponebat.
74Athenaeus Lib. XIII. Δειπνοσοφιστω̃ν. Eo referenda sunt, quae habet Cicero L.I. de Nat. Deor.
Quis unquam apud omnem eam aetatem Deorum consuetudine fruitus est, qui Pulcritudine caruit? Ganymedes Diis nectar miscuit, Pelops coelesti mensae adcubuit: formosus hic, et ille fuit. Plures inuenimus ob praestantiam formae immortalitatem adeptos, quam propter virtutes ceteras uniuersas. Et certe Pulcros non tantum ad coelos adsumsere, sed ipsi Dii ad eos descendisse sunt crediti. Quantam in Iliade reuerentiam, et honorem Iupiter exhibet Pulcritudini; quam auertus est aliquando in concione, quam truculentus, et ferox! terram omnem una cum hominibus, et mare in sublime sublaturum se minitatur; et quam primum sua se specie offert, blanditurque aliqua Pulcritudo, ita mitis, blandusque redditur, ut animum, et maiestatem suam deposuisse dici debeat. Quanta inter Deos erat contentio pro Pulcritudine? conceditur Iunoni potentia, et imperium, Mineruae fortitudo bellica, Dianae venatio, amores Veneri: Pulcritudinem omnes ambiunt, de hac nemo vult concedere. Quid erat, quod uniuersa Graecia contra Troiam se armauerit? existimabant non posse se pulcriorem belli caussam inuenire, quam si pro Pulcritudine morerentur. Sed quid adtinet de his, et Troianis dicere, quando ipsi Dii grauiore bello in Phrygia sunt congressi, quam cum in Gigantes ducerent. Nam in illo cum Gigantibus gesto certamine mutuis auxiliis dimicarunt; hic autem contra se ipsos arma tulerunt, ut ipsi etiam confirmarent, quod iam homines in animo tenuerunt: in tota rerum natura nihil esse augustius Pulcritudine, nihil pretiosius, nihil diuinius; et virtutem quoque idcirco potissimum celebrari, quod omnium studiorum, et actionum pulcerrima sit.
75Ita Lucianus.
Quis non admiretur splendorem, pulcritudinemque virtutis?
76Cic. Lib. I. de Off.
Nae ego sim fatuus, si, ut antiqui illi, et multi aetatis nostrae homines, de forma corporis humani sentiam, et talem illius usum, amoremque proponam: desipiam certo, si hoc iudicem, et intendam. Artes illas tracto, quarum materies Pulcritudo est; hoc sine ea quoque tangenda fuit, quam in vultibus humanis legimus, ut sententiae meae, quam hoc capite persequor, veritas ea quoque de parte constet. Aestheticus sum; non id ago, ut vel ego, vel alii sensu Pulcri abutantur; verum ut ad sanum illius Gustum alios quoque Artium pulcerrimarum adminiculo perducam, laboro. Pulcritudinem omnes adpetunt; sed quoniam in hac Pulcri cupiditate varie ab hominibus peccatur, rerum umbras, non veritatem sectantibus, et saepe pro vera Pulcritudine faedissima quaedam simulacra colentibus, operae pretium me facere putare debeo, si meliorem Pulcri cognitionem dedero, et hac ratione tam hominibus quibusdam, quam ipsi Pulcritudini ministrauero. Scio quospiam esse, quos ipsum nomen Pulcritudinis percellit, et eapropter religiosi sibi esse videntur: alios autem ita sensibiles esse, ut audita Pulcri commemoratione continuo in delectationem incitentur. Ego nec ita supersitiosus sum, ut nomen, aut conspectum Pulcri pertimescam; nec ita sensuum oblectationi deditus, aut audita Pulcritudinis voce viuas rerum venustarum imagines mihi repraesentem, earumque illecebris distinear. Quid Pulcritudo sit, more Platonis per vestigia inquiro. Pulcerrimam hanc Philosophiae partem nemo sanus putabit Sacerdote indignam. Ad eam ego tum ex munere, rum sponte mea contendo, ad eam Artes Amaeniores refero, inde illius nomen, et leges, et ornamenta accipio, circa illam conuersor, illius adspectu, gratiaque oblector: num aliqua mihi macula ex Pulcritudine adhaerescet? praesertim cum illa sensuum, animique delectatione, quam Pulcritudo solet erigere, non contentus ad finem alium properem, ut nempe Malum, quod Turpe est, auersemur; Bonum, quod Pulcritudo commendat, amemus, et amplectamur. Sceleratae utique imagines, actionesque sua vi horrorem incutiunt; virtutes autem non solum amamus, sed etiam incendimur illarum exemplo, et non secus sumus inquieti, quam cum famem urgentem exsatiare desideramus. Aestheticus Pulcri amator, et cultor medio loco est inter Spiritum, et Hominem plene materialem, siue sensibus undequaque deditum; ad illum accedit per delectationem, quae est in phantasmate, et cognitione; cum isto hoc habet commune, quod vim Pulcri per sensus etiam percipiat.
Profecto si deposita praeiudiciorum nebula Pulcritudinem rectis, purisque oculis sua in luce intueamur, innocentiam eius in illa sensuum, et cordis voluptate comprehendere debebimus. Aut illam propterea ad tribunal iudiciarium vocabimus, reamque dicemus, quod multi ea conspecta cupiditatibus suis frena laxauerint? at ita nihil erit inter homines a Deo autore tributum, quod non hoc iudicio condemnetur. Innoxia illa complacentia, quam in sinu Pulcritudinis reperimus, facit, quod eorum prope omnium, quae inter homines geruntur, quasi quoddam commune exemplum proposita sit. Nam, ut bene Charidemus apud Lucianum, neque Duces negligunt exercitus suos ad Pulcritudinem instruere, neque Oratores ad eandem sermones suos componere, neque etiam Pictores imagines, ac tabulas suas secundum illam depingere. Et quid adtinet ista referre, quorum finis Pulcritudo est? Quin illa quoque, quibus necessario utimur, haud quaquam praetermittimus, quin omnia, quam maxime fieri potest, summo cum studio pulcerrime adparemus. Nam Menelaus quidem non tantum curauit usum, et necessitatem aedium, quantum ut pulcritudine earum ingredientes quasi adtonitos redderet. Et ob hoc sumtuosissimas, et pulcerrimas aedes aedificauit. Neque etiam sententia falsus est; nam Ulyssis filius quum ad percunctandum de patre eo loci venisset, ita admiratus fertur aerisque splendorem, et domum sonantem auroque, electroque, et argento, atque ebore, ut ad Pisistrarum Nestoridem hunc in modum dicerit: Iouis nimirum talis est Olympii intus aula. – Instar enim solis erat, atque lunae domum per excelsam Menelai.
77
Ζηνὸς που τοίηδε γ’ Ὀλυμπίου ἔνδοθεν ἀυλη.
Ὥστε γὰρ ἠελίου ἄγλη πέλεν ἠε σελήνης
Δῶμα καθ’ ὑψέρεφες μενελάου κυδαλίμοιο.
Odyss. L.IV.
Et ipse adolescentis pater non aliam ob caussam minio infectas naues ducit, cum una cum Graecis ad Troiam proficisceretur, quam ut adspicientes obstupefaceret.
78Τω̃ δ’ ἅμα νη̃ες ἕποντο δυώδεκα μιλτοπάρηοι, Iliad. Lib.II.
Si quis Artes omnes velit considerare, reperiet fere singulas ad Pulcritudinem contendere, eamque consequi pro summo ducere, et hoc ea de ratione, quod Pulcritudo placeat, et delectet. Maneat igitur: Quod Pulcrum est, placet.
Caput Quintum. Sed non omne, quod placet, est Pulcrum. Quae differentia illius complcentiae?
I. Non omne, quod placet, est Pulcrum.
Sed nolim aliquis in eam sententiam delabatur, ut omne, quod placet, Pulcrum esse existimet. Multi utique odores placent, dum nares adficiunt; bene sapiunt cibi, oblectantque gustum: gratus, et illecebrosus est quorumdam corporum tactus. Quis autem inducat in animum, omne illud corpus pulcrum esse, cuius tactio titillat sensum? aut decorum, venustumque, quidquid spargit odorem suauem? quis amabo omnes eos cibos, qui palatum recreant, irritantque adpetitum, pulcros esse dicat? saepe etiam visus, et auditus versatur circa ea, quae pulcra omnino non sunt, sed tamen placent: Et Amori, O Polypheme, non pulcra, pulcra videntur;
79Ἔρωτι πολλάκις ὠ πολύφαμε τὰ μ’, καλὰ, καλά πέφανται, ait Daphnis apud Theocritum Idyllio VI.
caecus enim non solus Plutus, verum etiam curarum auctor cupido est.
80Τυφλὸς ὀυκ ἀυτος ὁ Πλου̃τος, ἀλλα κ’ ὡφρόντιστος ἔρως; dicitur apud eundem Idyllio X.
II. Pulcritudo sine ratione utilitatis placet, delectatque.
Quid igitur dicemus? si complacentiam non tantum Pulcritudo mouet, sed res etiam aliae inspirant in sensus nostros, qua ratione illam, quae venit a Pulcro, discernemus ab ea delectatione, cuius aliud est principium, fundamentum, caussa? Ego sic arbitror: complacentiam omnem vel esse a Pulcro, vel a Bono, vel simul ab utroque; quam enim saepissime, immo quorumdam ex sententia semper in eandem rem et Pulcritudo, et Bonitas conuenit. Sed alter est terminus Boni, et alter Pulcri. Pulcrum est, ut delectet; Bonum, ut prosit: et Pulcrum placet, et Bonum: sed illud placet propter pulcritudinem, hoc propter necessitatem, vel utilitatem: placet inquam Pulcrum, quia Pulcrum est, Bonum, quia Bonum; placet Pulcrum, quia delectat, Bonum, quia prodest. Pulcrum quod est, placet propter formam, Bonum propter materiam, finem, et commodum. Bonum placet, cum possidetur, aut placet ideo, ut possideatur, vel ita placet, ut adpetatur; Pulcrum autem etiam tum placet, cum neque possidetur, neque possideri desideratur. Denique Pulcrum sistit in delectando; Bonum, tametsi delectet, tendit ad explendam necessiatem, vel ad faciendam utilitatem. Hoc modo loquutum fuisse Platonem censent eruditi, cum Amorem dixit esse adpetentiam Pulcri; quod Pulcrum neque intendat amans, neque per se possidere cupiat: Bonum vero ratione sui et amet, et intendat. Proinde ex hac Pulcri, et Boni contentione illud in summa, et tamquam certum Pulcri criterium adsequuti videmur: Pulcrum est, quod tum etiam placet, cum nec possidetur, nec possideri desideratur; id est, ut quidam aiunt, sine respectu commodi proprii placet. Pulcritudo ergo non est ad votum eorum, qui suas illico utilitates, et emolumenta quaerunt.
Confirmatur.
Quod hoc discrimen faciam inter complacentiam Pulcri, et Boni, illud etiam me mouet, quod omnia Pulcritudo, quae nos voluptate adficit, sit in ipsa re, quae sensibus adponitur; et antequam delectet, aliquo saltem modo cognosci debeat. Igitur si quam in nobis delectationem pariat res quaepiam nullatenus cognita, eam non esse a Pulcro, certum erit. Docet autem experientia, quod aliqua nobis placeant, licet nullam eorum cognitionem habeamus. Odor, quem sentio, placet, quamuis nec ipsum odorem, nec odoriferum corpus cognoscam; odor autem, qui certis effluuiis constat, Pulcritudinem utique non recipit. Cibus, quam clausis oculis, aut inter noctis tenebras summis, placet, delectaris sapore illius, etsi nescias, sitne cibus pulcer, vel adspectu nauseabilis. Eodem modo loquendum est de sensu tactus. In hac, et simili complacentia nullam partem habet cognitio, quae ad Pulcri voluptatem necessaria est; ideo licebit sic existimare: Dum res tales placent, quae nondum cognoscuntur, complacentia non est in rebus ipsis, quae sensus adficiunt, sed in grato, et illecebroso sensuum, organorumque nostrorum motu. Saepe ignoramus, quid sit, aut ubi sit, quod nos adficit, sentimus tamen, et amamus illius efficaciam, virtutem. Hoc tanto certius est, quod commune sit etiam bestiis, quae certe rem eiusmodi considerare non valent. Sed cum multa talia vel proxime, 150 vel saltem non eminus concernant nostram aut necessitatem, aut emolumentum, eam rerum classem faciunt, quibus nomen
Bonum datum est. Certum tamen manet, Boni, et Pulcri magnam esse adfinitatem, ac fortem amicitiae nodum. Unde Diuinus codex speciosos corpore Ioseph, Saul, Dauid, Absolon, et multos alios solet Bonos dicere. Graeci vero Pulcrum, et Bonum uno nomine καλοκαγαθίαν fecerunt. Haec Pulcritudo cum Bonitate sociata illicium est amoris, et fax cupiditatis. Quamquam si Theognidis sententia valet, paucis hominum Virtus, et Pulcritudo obuenit: beatus, qui haec ambo sortitus est.
81
Παῦροις δ’ ἀνθρώπων ἀρετὴ, καὶ κάλλος ὀπηδεῖ;
Ὄλσιος, ὁς τούτων ἀμφοτέρων Ἔλαχε.
Sunt etiam, quae non prius placent, quam clare cognoscantur. Primo occupant intellectum, deide ubi hic certas in iis praerogatiuas cognoscit, placere incipiunt. Ad hunc ordinem poertinent omnia, quaecunque perfecta, aut vera esse deprehenduntur, et nomine Perfecti, vel Absoluti veniunt. Placent nobis machinae, quae ita artificiose sunt compositae, ut finem suum obtinere nitantur; placent argumenta certa, demonstrationes, ratiocinia apertissima; placent propositae, agnitaeque vertitates. Quae forte fuit occasio, quod quibusdam venerit in mentem docere, Pulcritudinem nihil esse aliud, quam perfectionem, non quae disctincte peruidetur, et cognoscitur, sed quae clare, et in confuso sentitur. Verum, ut ante me disertissimus Sulzer adnotauit, hoc uniuersum non obtinet. Est quidem aliqua Pulcritudo, in qua characterem istum obseruamus; sed non omne, quod Pulcrum est, in idem conuenit. Perfectio enim rei cuiuspiam nec clare sentiri, nec disctincte cognosci potest, nisi prius, quid res esse debeat, certo sciatur. Quis autem neget, multa esse pulcra, eaque ut Pulcra placere, licet quid sint, unde sint, et quem in finem sint, ignoremus. Perfectionis placentia longe diuersa est ab ea, quae a Pulcro, vel Bono oritur: nam quid haec aliud est, quam cognitio Perfecti, aut Veri? Est complacentia in intellectu conquiescens, non diffunditur in sensus, nisi res obiecta, quae talis esse congnoscitur, etiam Pulcritudinis dote sit instructa. Propterea ista Intellectus complacentia nomen delectationis, et voluptatis non magnopere meretur. Illa voluptas, quae venit a Pulcro, sensuum est; et quamuis alia Pulcritudo sit pro facultate intelligendi, alia pro phantasia, alia pro animo; haec tamen in istis hominum virtutibus non consistunt, sed vim delectandi sensibus etiam suo modo communicant.
Pulcrum medio loco inter Bonum, et Perfectum stare videtur, ac istud cum utroque habet commune, quod placeat. Ast uti diuersitas huius complacentiae magis pateat, istud duntaxat hunc in finem commemoro. Bonum quod est, placet propter suam materiam, siue propter illam utilitatem, ad quam nobis praestandam est idoneum. Pulcrum placet ob illam, qua praeditum est, formam; demus abesse omnem ab eo utilitatem, tamen oblectat. Perfectum etiam placet, non commendatione seu materiae, seu formae; non propter internam illam constitutionem, quae possit esse instrumentum, aut subsidium ad certum finem obtinendum: placet propter suam perfectionem. Tria haec exemplo Adamantis declarabo. Adamas lapis est pretiosus, splendidus, et durus: titulo pretii consistit in classe Boni; per splendorem, et viuos colorum ignes venit nomine Pulcri; propter duritiem, rigoremque inuincibilem refertur ad Perfectum. Quae sint alia harum classium discrimina, quas virtutes, finesque habeat Bonum, et Perfectum, unde nascantur? et similes quaestiones non est mearum partium resoluere: de Pulcro agimus. Satis esto diuersitatem triplicis complacentiae exposuisse, declarasseque, quemadmodum placeat, et delectet Pulcritudo.
Caput Sextum. Nostra Sententia.
I. Pulcritudo non est in opinione hominum sita.
Unde tamen consurgit illa Pulcritudo, quae nos sublata etiam utilitate delectat? quid est, quod tantam, quantam exposui, virtutem addit Pulcritudini; et quid haec ipsa Pulcritudo est? Antequam huc, quod debeo, reddam, necesse est profiteri, Pulcritudinem non in opinione hominum esse sitam, sed rem, naturamque suam, et locum extra omnem hominum mentem, opinationemque obtinere. Iam alias disserendo admonui, sensum hominum de Pulcro, et adfectionem esse valde diuersam; quod aliis placet, aliis displicere, et saepe phantasia nostra multum praeter veritatem ad res amatas addi. Qua cogitatione eo iam olim plures erant deducti, ut putarent in hoc mundo praeter atomos, et vacuum nihil esse; reliqua omnia opinione hominum constare. De Hippocrate Galenus,
82Lib. I. de Element.
de Democrito, et Epicuro Laertius,
83Δοκεῖ δὲ ἀυτῶ (Δημοκρίτω) τὰδε: ἄρχας ἐῖναι τῶν ὅλων ἀτόμους, κὰι κενὸν; τὰ δ’ ἀλλα πάντα νενόμισθαι, δοξάζεσθαι. – Epicuri autem ad Herodotum epistolam citat.
de aliis alii referunt. Ex nouissimis celebratur in Italia, qui quatuor illa elementa, eorumque virtutem, quae primum Hippocrates, deinde Platon, et Aristoteles docuit, non in se ipsis, sed in nostris sensibus esse validis artgumentis, claraque facundia euicisse dicitur.
84Iospehus de Papa. – Conf. Discursus Academicos Antonii Mariae Saluini Tom. II.
Huius sensus se esse persuadere nobis nituntur, qui nullam extra se pulcritudinem, sed omnia, et Deum, et Naturae, Artiumque opera, et actiones virtutum magnas, ac sublimes, et colores Pictorum, et Sculptorum saxa, et Hortorum delicias sua in opinione, menteque constituunt. Nimium est, hic omnem esse Pulcritudinem.
Si opinio nostra creat omnem Pulcritudinem, eamque suo complexu retinet, quam multa, quae sunt reapse pulcra, erunt informia, monstrosa; et quae sunt turpia, erunt Pulcra! Caeca est opinio nostra, et praestigiis utitur; sic agit cum Pulcro, sicut cum Vero, et Bono: Bonum transformat in Malum; et magica sua virtute Verum in Falsum, Pulcrum in Turpe solet conuertere, arbitratuque suo alternare. Quid? una, eademque res saepe erit et Pulcra, et deformis; horum opinione probabitur, aliorum sensu reiicietur. – Pulcritudo omnis propterea nascitur, ut ad sensus nostros referatur, eosque iucundo quodam motu animet; conueniet illi cum rebus omnibus, quae sunt, aut esse possunt, si nihil aduersi videat adferri in naturam suam. Est radius quidam quasi diuinitatis, sine quo tenebrosa, et informia sunt omnia; unicunque ille est, resplendet, et adparet. Dicam quod est.
II. Pulcritudinem statuimus in Varietate partium, in Unione earundem, et Sensibilitate.
Consideratis rebus, quae communi Gustu pulcrae esse iudicantur, et quae suaui quadam delectatione sensus, animosque perfundunt; reuocatis, suoque pondere libratis multorum sententiis existimo Pulcrum esse, in quo est Varietas partium seu verarum, seu aequiualentium concorditer unita , et Aesthetice, siue bene ad sensum proposita. Tria haec, Varietatem scilicet, eiusque Conformitatem idoneam, et Aesthesim, id est, Sensibilitatem in omni eo, quod sine dubio ab omnibus sano sensu praeditis Pulcrum esse sentitur, non obscure deprehendo; unde licet concludere: haec ad naturam, et constitutionem Pulcri esse necessaria; eodem plane argumentandi modo, quo Philosophi speculatores naturae grauitatem, aut ipsam adtrahendi, aut repellendi vim, uniuersalem proprietatem corporum esse perdsuadent. Si varietas desit, sicca est res, ieiuna, et taediosa; si non coalescat, res erit multiplex, sensus, et mentem distrahet; non erit ordo, non mensura, non iustitia partium, non proportio: multa erunt, quae offendant. Si denique Varietas iam Uniformis non euadat etiam Aesthetica, et sensibus congrua, non adficiet, placere, et delectare non potest. Varietas est in multitudine rerum, diuersitate, et permutatione: harmonia, et Uniformitas respicit unum finem, vultque rerum variarum ordinem, et consensionem; ex perfecta Varietatis unitione consurgit forma, seu Pulcritudo, quae ut sit Aesthetica, debet habere sua signa, colores, et vitam, atque ad sensum, cogitationemque nostram congrue accidere; ut mihi Pulcritudo non aliter, quam Gloria esse videatur. Sicut enim haec e pulcro illo plurimorum decorum numero, vinculoque nascitur, quae sunt in conspectu hominum: in obscuro sit, necesse est, nomen illius, qui etsi nobilis virtutibus omnibus, hominum tamen nulli est cognitus; ita Pulcritudo non uno tantum ductu, sed ex apta lineamentorum omnium consensione existit. Sed haec pluribus, et ordine sunt docenda: primo igitur agam de Varietate, secundo de Unione Varietatis, tertio de rei Sensibilitate, quam ut aliquando Aesthesim dicam, profecto mihi dabitis.
LIBER TERTIUS. DE VARIETATE PRIMO PULCRI ELEMENTO.
Caput Primum. Varietas est primum Pulcri Elementum.
I. Quid Varietas?
Varietas constituitur ex multitudine partium, earumque disparitate; si vel multitudo desit, vel disparitas, Varietas non est: utrumque adesse debet. Quamquam de Disparitate intelligo mihi negotium non incumbere; ubi enim multitudo est, ibi Disparitatem quoque vel adesse, vel facile parari ignorare non possum, cum videam inter res eiusdem generis, et naturae, inter homines, inquam, inter equos, inter formicas, inter quercus, inter rosas, inter folia, inter lapides – tantam esse diuersitatem, ut hic etiam inexhaustam Dei maximi potentiam, sapientiamque singulis singulos characteres, et discrimina diuidentem admirari, praedicareque non desinam.
Varietas est primum Pulcri elementum. Simplicia quae sunt, etiam prout ab intelligentia nostra adprehenduntur, Pulcra certe non sunt; neque ullum esse putauero, qui prima illa principia, quae idem non posse simul esse, et non esse; vel totum maius esse sua parte dicit; atque alia huius generis Pulcra esse inducat in animum, iisque tanquam vera Pulcritudine oblectetur; antiquum est verbum: Uniformitas displicet, Varietas delectat.
II. Uniformitas displicet.
Me quidem neque terrae facies niuibus undique obuoluta, neque campi immensum in aequor absque ullo discrimine effusi recreant; quis est, qui per medium oceanum, ubi nil nisi pontus, et aether, diutius errauit, et ista coeli, et aquarum regione uniformi delectatus est? displicet Oratio, quae semper eundem figurarum ornatum ostentat; taediosum est Poema, quod pari rerum conditione, et versuum pede graditur; Drama sine variis personarum characteribus; Chorea, et Hortus sine diuersitate fatigat oculos; Musica si eadem chorda oberret; Pictoria si nullam rerum, et colorum mixturam praeferat; Domus si eodem ubique sit vultu, cui placeat? ubi omnia, et semper sunt eadem, Pulcritudo esse non potest: immo ipsa haec Uniformitas adtentionem sensim subprimit, et gaudium omne suffocat. Licebit hanc sententiam pluribus in rebus periclitari.
III. Varietas delectat.
Illa vero, quae huius distincta sunt Varietatibus, quantam cordibus, sensibusque nostris omnibus iucunditatem adferunt! Quid quid est vel in sinu Naturae, vel in Artium domiciliis, quod sua nos Pulcritudine mouet, multiplici rerum Varietate constat. Hoc ut cuique manifestum euadat, non alio opus est argumento, quam ut mentem deducamus ad ea, quae Pulcra esse et sentimus, et iudicamus. Igneus ille astrorum chorus, qui discedente sole tremulam suam lucem spargit in coulos, pulcer est; terra hic in campos diffusa, ibi in montes erecta, aut iam in valles reducta, siluis, herbisque vestita, vel saxis aspera, deide agrorum serie culta, et Naturae parentis beneficiis ditata placet; fragrantes horti, prata virentia, palatia splendida, aera spirantia, insignes pictorum tabulae, blandae voces, artis musicae numeri, et alia multa nos oblectant, et vel tacita, vel vocali dulcedine complent. Quanta vero in singulis his vocis, et coloris, numeri, et partium est Varietas, quam multa discrimina! Nihil horum est sine multitudine, et dissimilitudine partium, ordinis, proportionis, finis, et artis. Si ab illis Mathematicorum Theorematis, aut Problematis, quae pulcra esse dicunt, tollamus complexionem plurium veritatum; si vel Ciceronis, vel Catulli sententias mira sermonis varietate disctinctas seuerus aliquis Cato nude, et simpliciter pronunciet; si, quod aliud Pulcrum est, partium suarum, seu illae verae sint, seu veris aequipolleant, discrimine, varietateque spolietur, Pulcritudo omnis euanescent.. Quid ille, cuius gratia et Natura est, et Artes? ille ad diuinitatis memoriam, specimenque Homo compositus? ille Pulcritudinis omnis exemplum, et arbiter; quiue, quanta sit eius virtus, et efficacitas, unice sentit: ille, dico, in quantam venustatis varietatem nascitur? Corporis partes tam sunt multiplices, tam diuersi habitus, animus tam variis simul rebus idoneus, ut nulla pictura pluribus coloribus possit, aut lineis delectare intuentes, quam quas in hominibus factas duxerunt.
IV. Quam ob caussam?
Caussam geminae huius veritatis ex nobis ipsis debemus desumere. Est scilicet in nobis viuax quidam spiritus, cui magnam, et celerem agendi vim, ac insatiabliem quamdam cupiditatem indidit Omnipotens. Non satis est illi sensus, totumque hominis corpus animare; alium agendi campum desiderat, et quaerit. Sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem agere tantum unum; in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam impendat. Videas Citharoedos simul et memoriae, et sono vocis, et pluribus flexibus seruire; cum interim alios neruos dextra percutiunt, alios laeua trahunt, continent, probant. Ne pes quidem otiosus certam eidem temporum seruat; et haec pariter omnia.
85Quintil. Lib. I.
Irrequietus, et magna quadam cupidine accensus cum sit animus, sensus etiam ad alias, et nouas actiones incitat, Varietatis desiderium illis quoque inspirat, semper se occupat, et ipso motu cogitationis celeriter agitato delectatur. Inde natum est, quod quidam Sapientum mentis humanae vitam in operando collocauerint.
Et profecto Animorum est ea vis, aeque natura, ut vigeant vigilantes nullo aduentitio pulsu, sed suo motu incredibili quadam celeritate. Hi cum sustinentur membris, et corpore, et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt; cum autem haec subtracta sunt, desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per se se. Itaque in eo et formae versantur, et actiones: et multa audiri, multa dici videntur. Haec scilicet imbecillo, remissoque animo, multa omnibus modis confusa, et variata versantur, maximeque rerum earum reliquiae mouentur in animis, et agitantur, de quibus vigilantes aut cogitauimus, aut egimus.
86Cic. Lib. II. de Diuinat.
Hoc mihi certum, exploratumque est, quod Naturae admonitu, et inclinatione, spirituque feramur ad varia, eiusque instinctu continuo simus auidissimi diuersitatis. Omnibus plane hominibus, tam paruis, quam adultis indita est ista vis; in ipso fere vitae primordio non obscuris indiciis se manifestat. Sed tamen haec ad agendum naturaliter tributa virtus longe maior est apud eos, qui pleno rationis usu fruuntur, et tum se maxime exerit, cum mens plurium iam rerum cognitione incitata nouit se per diuersa versare, gaudiaque reperire. Quod cum semihomines illi, qui fluuium Amazonum adcilunt, aliique in America barbari ignorent, mirum non est, quod integros aliquando dies considendi eadem in fistula sine magno vocis discrimine resonent. Vidi ego stultum, qui tibiae sono semper uniformi in plures continuo horas se recreauit, et tam sibi iucundus, quam aliis illaetabilis accidit.
Itaque cum non aeque viuidus, et alacer sit omnium hominum spiritus, non omnes aequalem rerum Varietatem adpetimus. Qui mobiliore mentis virtute aguntur, ad maiorem communitatem partium anhelant; tardiores qui sunt, copiosis rerum vicissitudinibus non sufficiunt, et si a Poeta, vel Pictore, aut alio Pulcritudinis magistro trahantur per eiusmodi opera, quae maiore multitudine exuberant, quam sequi possint, lassantur in via, et incipiunt odisse, quod est magis varium. Haec ipsa spirituum differentia est in caussa, quod alia nostrarum Artium exempla maiore, alia minore partium copia, et diuersitate sint instructa; hoc in Poetis, et Musicis, hoc in Oratoribus, et Pictoribus obseruamus. De Ouidio non facile dixerim, an suis in Metamorphosibus Varietate, vel Uniformitate magis fatiget? Fabulae illius omnes sunt eiusdem generis, et omnes eodem exitu terminantur: hoc Uniforme est. Sed quia historiae sunt multae, et ab una raptat ad alteram, hoc forte iusto plus est varium.
V. Ea propter ipsa Varietas est varianda.
Ex tota hac doctrina illud etiam concludimus: ipsam Varietatem variandam esse. Res una quamuis in se sit varia, naturalem auiditatem non satiat; aepropter non tantum res una, eademque, ut oblectet, debet esse varia, sed ipsius etiam Varietatis commutationem adesse oportet, quae sensus incitatos, et spiritum occupet, constans illud agendi desiderium exstinguat, et eam, quam tantopere adfectamus, complacentiam, voluptatemque conseruet, foueat, augeat. Vidistine aliquando Pauonem florente vere, dum sol suos radios laetissime diffundit, in prate quodam versicolore sese superbe expandentem? Ut ille caudam adtollat, explicetque undique circa se ipsum, et pennarum omnium gemmas, oculos, iridesque soli ostentet, quasi a prato ad contentionem, et certamen prouocaretur. Conuertit quippe seipsum, et circumagit, et quamdam veluti pompam exhibet Pulcritudinis suae. – Quaero, an non admirabilior adpareat ad splendorem solis, dum se colores tantopere variant, et in alios, atque alios continuo transeunt, aliamque, ac nouam formosiatis speciem recipiunt? Accidit autem hoc potissimum in circulis, quos in cummis pennis habet; nam qui antea aereus conspicitur; et rursum quod ad solem adperuit caeruleum, si ad umbram transferatur, viride putatur. Adeo ad luminis vicissitudinem pennarum ille irnatus variatur.
Quid si saepius pauonem eodem plane in statu, et immobilem contempleris? aut quid si eandem perpetuo vocum, neruorumque symphoniam excipias? tametsi artificiosa sit, arguta, et blanda, tametsi antea tristes curas de pectore fugauerit, animum deinde erexerit, et grato sonorum discrimine compleuerit; tamen si eaedem semper chordae, eadem modulatio, idem artificium resonet in auribus, taedium, et molestiam dabit pro voluptate. Nempe longior eiusdem rei etiam pulcerrimae, blandissimaeque usus, nisi varietate adiuuetur, diminuet sensum illud gaudium, quo prius eramus recreati; deinde penitus extinguet, frigus inducet in animum, obdurabit cor, ac denique nauseam ingenerabit. Nihil est in humanis rebus tam exactum ad Pulcritudinem, quod displicere non incipiat, nisi Varietatis beneficio in aliam perpetuo venustatem conmutetur.
Haec regula in statuis quoque, atque picturis obtinet: videmus utique variari habitus, vultus, status. Nam recti quidem corporis vel minima gratia est. Neque enim aduersa sit facies, et demissa brachia, et iuncti pedes, et a summus ad ima rigens opus. Flexus ille, et, ut sic dixerim, motus dat actum quemdam effictis. Ideo nec ad unum modum formatae manus, et in vultu mille species. Cursum habent quaedam, et impetum, sedent alia, vel incumbunt; nuda haec, illa velata sunt; quaedam mixta ex utroque. Quid tam distortum, et elaboratum, quam est ille Discobolos Myronis? Si quis tamen, ut parum rectum, improbet opus, nonne ab intellectu artis absuerit, in qua vel praecipue laudabilis est illa ipsa nouitas, ac difficultas?
87Myron in illa statua mire expressit nixum, et conatum hominis discum iacere molientis. Hoc illius opus refert Fabius, cuius ea obseruatio est Lib. II. et Plin. Lib. XXXIV. Cap. VIII. Discobolus in tabula nominatus erat a Taurisco non ignobili pictore factus, in quo et musculi in dorso, et vis brachii, et omnis habitus corporis, totis viribus in altum iacere conantis mirifice adparebat.
Quoniam igitur ad fastigium omnis elegantiae perducendus erat hic Mundus, ita suas opes explicuit Natura, ut hanc artem plane obseruaret. Non adducam te in spectaculum regionis sidereae. Adspice Terram hanc, quam incolis, ab omni parte liberam, et pendentem, nubibus in se suis undique conglobatam, florum, frugum, herbarum, arborum, infinita prope multitudine, atque insatiabili varietate conuestitam. Hinc camporum longissime patentium fusa planities; hinc montium magnis, et niualibus surgentium iugis erecti in sublime vertices, deiectus fluminum, et ex uno fonte in orientem, occidentemque defusi amnes, et summis cacuminibus nemora nutantia, et tantum siluarum cum suis animalibus, auiumue concentu dissono. Varii urbium situs, et seclusae nationes locorum difficultate, quarum aliae se in erectos subtrahunt montes, aliae ripis, lacu, vallibus, palude circumfunduntur; adiuta cultu seges, et arbusta sine cultore fertilia, et riuorum lenis inter prata discursus, et amaeni sinus, et litora in portum recedentia, sparsae tot per vastum insulae, quae interuentu suo maria distinguunt. Quid lapidum, gemmarumque fulgor, et inter rapidorum torrentium arenas aurum interfluens, et in mediis terris, medioque rursus mari nitentes ignium faces, et vinculum terrarum Oceanus continuationem gentium multiplici sinu scindens, et ingenti licentia exaestuans? – Sed satis est: si plura velis, Philosophus Marciae consolator indicabit; ego alio iterum tempore veniam ad hoc theatrum.
Exultauit in hoc suo ludo Natura, neque alia re magis, quam varietate suis operibus Pulcritudinem conciliat; quae profecto tanta est, ut si quis cogitatione consequi voluerit, non aliter faciat, ac si formas omnes, ac lineamenta corporum se posse putet suis tabulis pictor includere, aut penicilli ductu persequi, aut mistura colorum adumbrare. Procedat hic animus ad conditionem vitae humanae, et incipiamus reputare, quantae rerum vicissitudines, quamue volubili orbe circumagatur. – Si computes annos, exiguum tempus; si vices rerum, aeuum putes.
88Quod potest esse documento, nihil desperare, nulli rei fidere. Plin. Lib. IV. Ep. XXIV.
Puto me fidem inuenturum, si adferam, tantas rerum conuersiones, quas non fortuna quaedam inane nomen, sed fragilitas mortalitatis, aut potius natura facit, grauius nos esse laturos, nisi ipsa rerum etiam sisintrarum Varietas solatium quoddam adferret, nouisque viribus mentes, et corda recrearet. – Concludam hoc caput dicendo: Varietatem esse animorum, ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum, mentemque nostram igni videri similem, qui tanto magis viuit, quanto plus alimenti reperit.
Caput Secundum. Fundamentum Varietatis est Copia.
I. Copia est duplex.
Dixi superius Varietatem constitui ex multitudine partium, earumque disparitate. Et sic esse rem, inspicienti patet. Fundamentum igitur Varietatis, ut breuius eloquar, est
Copia, quam aliis quoque nominibus dicere possumus Ubertatem, Abundantiam, Opes, et Diuitias. Sicut autem Copia alia est
Rerum, siue Materialis, alia
Personarum, seu vena, et flumen ingenii; quarum illa prior Philosophis Obiectiua, haec vero Subiectiua dicta fuit idiomate quondam ciuitate donato: ita Varietas omnies vel uno, vel altero, eut etiam utroque hoc fundamento nititur. Sic Plinius laudauit Euphratem Philosophum, et Isaeum Rhetorem. Ille, ait, disputat subtiliter, grauiter, ornate; frequenter Platonicam illam sublimitatem, et latitudinem effingit;
89Lib. I. Epist. X.
in isto summa est facultas, copia, ubertas.
90Lib. II. Epist. III.
Puto ego Sublimitate ingenium, Latitudine ubertatem eloquentiae significari; quae dua tanta erant in Platone, ut inde nomen suum deduxisse sit creditus.
91Vide Laertium in eius vita. Πλατύς latus.
Accipe igitur utriusque Copiae, quam antea proposui, breuem quamdam in illis imaginem.
Sed nolo quempiam in hac contemplatione detinere. Duplicem hanc Copiam exploremus in eo artificio, quod admirandi duo magistru Iob ille de terra Hus, et Vates Mantuanus nobis reliquerunt. Idem est utriusque argumentum: Equus generosus. Profecto nescio, quid nobilius, et magis adpositum possim adferre. Nihil addam, non dissoluam ordinem, ne quam viuacitatem, aut elegantiam corrumpam. Iobum igitur primo audiamus! – Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum? numquid suscitabis eum quasi locustas? Gloria narium eius terror; terram ungula fodit, exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pauorem, nec cedit gladio; super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta, et clypeus. Feruens, et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem. Ubi audierit buccinam, dicit: vah! Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
92Iob Cap. XXXIX.
– Quid potest esse copiosius, et superbius in hac verborum paucitate? - - Nunc qualis apud Virgilium sit equus, videamus.
Continuo pecoris generosi pullus in aruis
Altius ingreditur, et mollia crura reponit;
Primus et ira viam, et fluuios tentare minaces
Ardet, et ignoto semet committere ponti,
Nec vanos horret strepitus. Illi ardua ceruix,
Argutumque caput, breuis aluus, obesaque terga,
Luxuriatque tpris, animosum pectus.
--- Siqua sonum procul arma dedere,
Stare loco nescit, micat auribus, et tremit artus;
Collectumque premens voluit sub naribus ignem.
Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo,
At duplex agitur per lumbos spina, cauatque
Tellurem, et solido grauiter sonat ungula cornu.
93Lib.III. Georgic.
Uter horum artificium copiosior, et plenior? an dispar copia, vena, et pictura? Conferamus eos cogitatione nostra. Omnis apex, verbum omne huius imaginis videtur mihi abundare pulcerrimis opibus. Credo adesse Equos, meque illo, quo ardent, igne commoueri, sentireque generosos spiritus.
II. Utraque ad Artes nostras adesse debet.
Utraque illa, Rerum, et Personarum Copia, indissociabili vinculo apud nos est connexa. Quamcumque amplam materiem habeat sicca, ieiuna, et infecunda Mens, nihil unquam recte, belleque ad rem producet; sicut nec Pulcrum, et fructuosum caput inueniet diuitias, ubi fundus est iners, et ferendis fructibus impar. Quod solum magis secundum Amore, magisque facile, ac pluribus colonis frequentatum? In hoc argumento laborant aetates omnes, sed nondum exhauserunt omnia. Huc si accedat Mens bene fertilis, et ardens animus, finem non reperiet; sterilis autem tametsi corde sit incenso, arebit totus: illum copia faciet inopem. Qui plura opera Aesthetica vidit, et audiuit, multos eiusmodi homines variis in Artibus digito potest demonstrare. – Si qui tamen sint artifices eius felicitatis, qui summi euaserunt opinione hominum, in siccis etiam, et infectis operibus mire sunt varii, placentque magnopere. Memoria dignum est, Irim Aristidis, Tindaridas Nicomachi, Medeam Timomachi, Venerem Apellis in maiori admiratione fuisse, quam perfecta eorum artificia;
94Apelles inchoauerat aliam Venerem Cois, superaturus etiam suam illam priorem. Inuidit mors peracta parte, nec qui succederet operi ad praescripta lineamenta, inuentus est. Plin. Lib. XXXV. Cap. X.
tum quod phantasia nostra, quae sibi relicta pro iure quasi suo auget omnia, atque amplificat, nescio quam gratiam, atque venustatem menti obiiciat, ut ea in his reliquis intueri nobis videamur, quae nec cogitare unquam artifex, nec ulla sua arte efficere potuisset: in iis lineamenta reliqua, ipsaeque cogitationes artificium spectantur; tum quod ablata spe integrum illud opus, absolutumque videndi ipsa artificis iactura plurimum ad rei complementum, et pretium adferat: manus, cum id agerent, extinctae desiderantur.
95His verbis rem meam concludit Plinius Cap. XI. Libri paullo ante laudati.
III. Eum in finem proponuntur quaedam obseruationes.
Ut quis Pulcrum inueniat, vel creet, non solum indole, quali dictum est, debet valere, quod alioquin ad uniuersam de Pulcro doctrinam summe necessarium est; verum etiam opulentam Materiam, et suis aequam viribus suscipere, versareque diu non minus oportet. Quemadmodum in Optica, ita hic in Aesthetica suum quisque habet Horizontem. Sed sicut apud Geographos Horizon adparens non est aequalis, ita apud nos huic quidem latior, illi angustior obtigit: quidquid mentis nostrae campo, et ambitu continetur, hoc in nostro est horizonte, Male Gustui, si quis sphaere sua contineri nescius aut nimium alta, vel longe infra se posita petat. Dum enim infra horizontem suum descendit, vel erit siccum, macilentum, ieiunum, et exile, quod producet; vel delabetur in aliena, vel periculose iocabitur: quod illis contigit, qui Admiranda rerum Admirabilium Encomia nobis tradiderunt. Lucanus muscam, Scaliger anserem, Polycrates mures, Calcagninus pulicem, Heinsius pediculum, Dousa umbram, Maioragius lutum, Erasmus stultitiam, alius pestem, podagraa alius, et alia, Passeratius ipsum Nihil laudauit; quo successu haec omnia, videmus.
Si vero finibus tuis egressus maiora, quam sint vires, adgrediare, quam tibi metuo. Poema de Monadibus condes? certatis ope Daedalea pennis niteris, ponto daturus nomina. Aut enim in vitia superius commemorata incides, aut leuitati expones, quae grauissima putasti, aut obscurus versabere in tenebris, impar deducere in lucem, quod aliqui suapte natura est abditum. Verum erit hac ratione, quod Tullius Graecis tantum Philosophis exprobrauit: Verbum prorsus nullum intelligo.
96Lib. II. de Orat. n. XIV.
Interea tamen neque desidiam, neque timiditatem volo; immo vero intendendae sunt vires, ac studia, pectus totum matura quadam audacia complendum. Saepe quae minus fertilia videntur primo adspectu, inuentionum fecunditate ad elegantias usque possunt excoli.
Horizon Aestheticus magnus est, in omnem late partem diffusus, et patens; talisque esse debet. Quapropter non sine indignatione accepti sunt illi, qui Eloquentiam ad caussas duntaxat ciuiles, et forenses constringere voluerunt. Quis Poetae, Pictori, et aliis similes angustias statuat? Res prope modum omnes, quaecunque sunt, aut esse, vel cogitari possunt, finibus huius Disciplinae possunt comprehendi. Hic materiae quaedam adeo sunt copiosae, et locupletes, ut suas diuitias ultro offerant, et vix in sensus, ac mentem veniant, actutum pleno cornu adpareat beata copia. Sunt aliae magis reconditae, et remotae a sensu; ea de caussa dicuntur Abstractae. At hae quoque sensibiles fieri debent in Aesthetica. Quid enim spiritus ille creator Mentis humanae relinquat in abdito? Quid non transformet, non sub imagine aliqua, et persona repraesentet? Sine voce, sine corpore, sine sensu est Fama, Occasio, Mors, Virtutes, et Vitia, Artes, et Scientiae, atque his similia; ista tamen apud nos Aestheticos videas personata; quasi summus ille Creator Deus haec omnia eum in finem reliquisset in tenebris, et sine vita, ut eadem Aesthetici producerent, et sensilia redderent. Neque ulla unquam formae elegantia tanta fuit, neque concinnus adeo corporis cultus, quem vel cum forma, vel cum eo cultu conferas, quo usque ad venustatem, et delicias Poesim Pictor efformauerat. Lyram sinistra, satis intentum arcum, quem e bellorum terrore ad Musarum voluptates Ars transtulit, et pro plectro esse iussit, dextra sustinebat; auream a zona personam imitandis ex orchestra hominum moribus suspenderat, et quidem orchestram ipsam tapere pretioso instratam insistebat. Eloquentia vero stabat marginato in pulpito; quam facile incoruptam Virginem ex ipsa facie, habituque cognosceres. Nullus capillamenti ornatus, nullus oris fucus, sine calamsitris, et cincinnis, sine medicamentis natiuae formae; prorsus qualem fingit pudor, amat modestia, ea dicentis speciem praeferebat: adeo actuosa videbatur procera dextera, reductoque brachio; pectore proiecto, vultuque prominente tunc maxime perorare magnum aliquid credisses, manabatque ex dicentis ore fictum ex auto flumen. Haec ego apud Bombinum spectaui.
Cum itaque campus Aestheticus uniuersim ita sit spatiosus, ut res multitudine prope infinitas complectatur, mirandum non est, delectum debere fieri ingeniorum, et illum tantum hominem postulari, et admitti ad regionem hanc amaenissimam, qui sit vastae mentis, magnae doctrinae, et ampli spiritus; quique suo impetu possit spatia illa immensa peruolitare. – Sed tamen cum non omnes omnino mentes, etiam quae ad Aesthetica natae, factaeque sunt, eadem virium magnitudine, et igne sint instructae, Horizon Aestheticus Respectiuus est, ut loqui amabamus antea; facultates hominis respicit, et mutuam cum illis amicitiam obseruat.
Caput Tertium. Copia colligitur ex Topicis.
Copiam offerunt Topica.
Dialectici, inuentore, an tantum praeceptore Aristotele, non satis liquet, res in summa quaedam capita reuocarunt, ut a Philosophis cuiusque rei natura, ratio, proprietas, et adfectio facilius possit inuestigari, et cognosci. Idem hic mihi faciendum esse intelligo. Paucas quasdam veluti sedes, ac Locos, Topica dicere possum cum magistro meo Tullio, indicabo, ex quibus Copia in Pulcritudinem peti, et Varietas nasci possit. Topica cum dico, non tam eam inueniendi Artem intelligo, quae intellectui argumenta ministrat, quam eam, quae cognitionem Aestheticam, seu sensilem promouet, eique rerum Copiam, et siluam suggerit. Aliqua eorum plus Copiae habent, quam disparitatis; aliqua vero disparitati potius sunt nata, quam ubertati. Ceterum cum loca omnia sic fere sint comparata, ut ex iisdem non solum res multae, verum etiam dispares possunt accipi, summa capita certo quodam ordine, sed nulla vel diuitiarum eiusmodi, vel diuersitatis ratione habita, aperiam.
Qualia sunt: I. Partitio.
Partitio, aut Diuisio locus est fecundissimus, sed magno cum iudicio tractandus, ne res necessariae dissimulentur, aut quae superfluae sunt, addantur, vel discrepantes confundantur. Ut enim sensibus, animoque gratum est idoneam, et concinnam in partes, et species distributionem sentire; ita nihil potest esse taedius, ac monstrosius, quam si inepta sit, et turbulenta, si fluctuet rei cuiusdam, eiusque partium, ac formarum expositio. Illud in maiore, minoreue mundo Dei Conditoris sapientia solertissime prouidit, in quibus tanta, tam varia, tam prudens singularum partium distributio non modo ad suas cuique functiones eximiam facilitatem, sed decus praeterea, atque elegantiam impertitur.
97Nicol. Caussinus in Eloquentia.
Hoc ex loco venustam illam imaginem composuit Plinius, in qua Populum Romanum ad ingressum triumphantis Traiani effusum oculiis nostris adsistit: Non aetas quemquam, non valetudo, non sexus tardauit, quo minus oculos insolito spectaculo implerent. Te paruuli noscere, ostentare iuuenes, mirari senes, aegri quoque neglecto medentium imperio ad conspectum tui, quasi ad salutem, sanitatemque prorepere. Inde alii se satis vixisse te viso, te recepto; alii nunc magis esse viuendum praedicabant. Feminas etiam tunc fecunditatis suae maxima voluptas subiit, quem cernerent, cui Principi ciues, cui Imperatori milites peperissent. Videres referta tecta, ac laborantia, ac ne eum quidem vacantem locum, qui non nisi suspensum, et instabile vestigium caperet. Obpletas undique vias, angustumque tramitem relictum tibi, alacrem hinc, atque inde populum, ubique par gaudium, paremque clamorem.
98In Panegyrico.
– Saepe me festum istud meditantem incessit cupiditas spectandi in pictura, aut coelatura, quod hic verbis depictum habemus. Et si non erro, hoc ipsum erat opere plastico efformatum Romae in palatio quodam vetusto, cuius ideam in cupro artificiose procusam vidisse me recordor.
Magna est huius loci necessitas, atque ideo frequentia; nihil enim sine partitione, et apta membrorum dispositione conficietur. Quid Litterae nostrae, quid Artes agent, nisi continuo ad illius opera confugiant? Poema nullum, sermo nullus, nullus hortus, nulla effigies, nulla erit aedes, nisi partes addas. Optimus ille erit artifex, qui multis, aut paucis, quemadmodum res postulauerit, suum ad finem gustuose uti nouerit. Talis est ille, quem ingeniosus elegantiae pictor Lucianus praestantem Athenis adolescentem facit. Hic subito usus in admirationem te rapiet, adeo praestanti corpore visendus est, et mascula quadam virtute decorus, et amabilis. Quod si etiam ore soluto loqui inceperit, ducet te reuictum auribus: tantam dicendi venerem, et verborum suauitatem iuuenis in lingua sitam possidet.
99In Scytha, seu Hospite.
Non est hic multa Partitio, sed tamen absoluit artificium, illudque mira quadam elegantia vestit, et in animum meum penetrat. Communis est illa regula, quam pro Eloquentia tradidere Rhetores: In Oratione operienda sunt quaedam; siue quia ostendi non debent, siue exprimi pro dignitate 197 non possunt: de Carthagine tacere satius putat Sallustius, quam parum dicere. Quod cum congruenter obseruatur, nihil deest ad operis integritatem.
II. Encyclopaedia.
In Disciplinis, et Artibus Mansuetoribus non potest magnum operae pretium reportare, qui non plurimarum rerum cognitione, atque intelligentia pectus impleuerit. Idcirco quod de Eloquentia sensit disertissimus Romuli nepotum, neminem esse in Oratorum numero habendum, qui non sit omnibus iis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus;
100Lib. I. de Oratore n. XVI.
hoc de aliis nostris Artibus plene persuasum esse cupio: ceterae enim Scientiae ad alendum institutum nostrum, et firmis veluti adminiculis sustentandum necessariae sunt, neque is a vero aberrauit, qui eas Artium Politiorum, praesertim Poeticae, et Eloquentiae, horreum nominauerat. Quando Poetarum, aliorumque Artificum molimina proponuntur, facile est obseruare, an sint rudes Scientiarum, vel eas didicerint. Ut qui pila ludebant apud Romanos, non utebantur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicabat ipse motus, didicerintne palaestram, an nesciuerint? Apud nos etiam qui aliquid pingunt, aut saltant, etsi tum pingendi, aut saltandi Artem non dicant se didicisse, tamen utrum sciant pingere, vel saltare, an nesciant, non obscurum est. Ego pro certo habeo: Hominem elegantem in his Artibus, et Boni Gustus, nisi qui doctus, et sapiens esset, esse neminem.
Audiamus, quae Disciplinarum praesidia ad unam Architecturam desideret M. Vitruuius artis huius et magister, et scriptor facile princeps. Architectus imprimis qualicunque litterarum cognitione polleat, necesse est, ut aliorum scripta, et inuenta legere possit, ac intelligere; graphidis quoque sit peritus, ut litteris mandare possit ingeniosos animi partus, et operis struendi speciem in charta exprimere; tum Geometriae praeceptis imbutus sit oportet, quae Architecto tam in delineationibus, quam in distributionibus figurarum maxima praestat obsequia; praeterea Opticam calleat, e qua ratio luminis in conclauia inmittendi desumenda; Arithmetica eundem docebit sumtuum necessariorum computum inire; Historia vero, ut rationes reddere possit ornamentorum, partibus aedium, praecipue fulcris, et sculpturis adplicatorum: etiam Philosophia, quae de moribus agit, tinctum esse necesse est, ne arrogans sit, nec auarus, sed magno animo, ad moliendas res magnas expedito, facilis, aequus, benignus. Medicina methodum subministrabit aquarum, et aeris salubritatem explorandi; Iurisprudentia communium parietum, stillicidiorum, cloacarum, fenestrarum, aquae ductuum iura cognoscendi, ne patrifamilias aedibus exstructis lites moueantur; denique Astronomiae expertem esse Architectum non decet, quae climatum, ac diuersam plagarum tum cognitionem, tum naturam docet, in conclauium dispositione neutiquam negligendam.
101Lib. I. Archit. Cap. V.
Si una Bellarum Artium tanta disciplinarum adiumenta postulat, quanta esse putamus, quae ad Poesim, ad Eloquentiam, ad Pictoriam, aliaque mitiora studia adesse debent? nouimus multas esse Scientias, quae non egent aliarum opera, se ipsis sunt contentae, et solae esse possunt; nostrae autem Disciplinae, siue hoc sit arrogantiae, siue naturae, ita sunt sociales, ut sine aliarum comitatu esse non velint, neque, si velint, possint. Quapropter cum ego hic doctrinae orbem, quem Graeci Ε’γκυκλοπαιδείαν vocant, statuo, sine quo nec Varietas colligi, nec Gustus informari, nec Iudicium potest solidari. Talis autem est illa, quae omnem de Deo, de Homine, de Uniuerso Philosophiam, quae Historiam Veterem, et Nouam, Veram, et Fabulsoam, Scriptores Graecanicos, et Romanos, Artium Ingenuarum Doctores, et exempla, et quidquid arctius cum re nostra est connexum, comprehendit.
Est enim has inter Disciplinas necessitudo tam arcta, ut aliquando una sine aliarum societate neque sentiri, neque in publicum cum dignitate prodire valeat. Huc tamen non aequalis omnium, non aeque plena notitia est necessaria. Valde rara sunt secula, quae hominem omnibus his artibus excellenter instructum possint producere. Nonne cernimus, vix singulis aetatibus binos Oratores laudabiles constitisse?
102Cic. in Bruto.
Sed vasta mente, et pulcra eruditione carere non potes: complendum, onerandumque pectus est maximarum rerum, et plurimarum suauitate, copia, varietate; bonarum Artium, ac Virtutum societas, cognatioque pernoscenda, Hippias Eleus cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta pene audiente Graecia, nihil esse ulla in arte rerum omnium, quod ipse nesciret; nec solum hac Artes, quibus liberales doctrinae, atque ingenuae continentur, Geometriam, Musicam, Litterarum cognitionem, et Poetarum, atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur: sed annulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, se sua manu confecisse. Scilicet nimis hic quidem est coniectura facilis, quantum sibi illi ipsi oratores de praeclarissimis artibus expetiuerint, qui ne sordidiores quidem repudiarint.
103Lib. III. de Orat.
Nobis mercatores imitandi, qui multas quidem ciuitates perambulant, et noscunt, sed in una domicilium figunt; ita Plutarchus grauis auctor. Magna ingenia quando plus, quam in uno eminuerunt opere?
Praesertim Antiquitatis.
Encyclopaediam cum ego hic ad Copiam, Varietatemque Rerum inueniendam ostendo, eam maxime commendare nitor, quae in Antiquitate versatur, et nota iam adpellatione Archaeologia audit. Hoc nomine intelligimus aurea potissimum Graecorum, Romanorumque tempora, quibus Artes Liberales, et Amaenae ad maturitatem suam, maximamque gloriam peruenere. Huc certe redit celeberrima illa, et magnis saepe certaminibus agitata quaesitio: An nostra tempora Antiquitati praeferenda? Nam si de Philosophia, de Mathesi, de Geographia, de Astronomia, de Physica, et similibus Artium profanarum disciplinis quaeratur, ultro concedendum est: Aetatem nostram feliciorem esse. Dies in his diem docuit. Cum autem Artes nostrae ad iudicium, sententiamque postulantur, quanta partium studia exardescunt? Percultius saeculum Ludouici quarti, et decimi illis Alexandri M. et Augusti Caesaris beatissimis annis scripto poemate praeferre ausus est. Ecce autem acerrimum Boilauium, Dacierum cum lectissima sua coniuge, Füretierum, et multos alios Archaeologia insigniter instructos, qui castigata auctoris adsentatione palmam a pulcerrimis Artibus Antiquitati adserere laborarunt!
Non sum ex iis, qui caeco Antiquitatis amore aeuum nostrum aspernantur; vel qui nimia saeculi huius existimatione occupati de veteribus humiliter, abiecteque sentiunt. Credo enim Antiquitatem despicatui habere, ignorantiae esse, nimium celebrare, inuidiae.
Hi sunt inuidiae nimirum Regule mores,
Praeferat antiquos semper ut illa nouis.
104Martialis Lib. V. Epigr. X. qui iam alias in Vacerram festiue lusit:
Miraris veteres Vacerra solos,
Nec laudas, nisi mortuos Poetas.
Ignoscas petimus Vacerra: tanti
Non est, ut placeam tibi, perire.
Habet id Antiquitas, ut idcirco maior videatur, quod remotior est a nobis. Tu quidem, ait Socrates in Colloquio mortuorum, si Phocionem, si Aristidem, se me nouisses, homines vidisses iis similes, quos tuum saeculum tulit. Indignamur aetati nostrae, ideo tanta Antiquitatis opinione sumus imbuti; excelso quodam loco statuimus veteres, ut aegre faciamus aequalibus. Qui maioris, quam pro merito, aestimauimus veteres, maiores, quam fuimus, posteris nostris videbimur. Unde id demum conficies, aetatem nostram nihil a priscis illis saeculis degenerasse; et si multum est, quod ait Baco Verulamius: nos reuera antiquos, illos pro mundi iuuentute habendos; istud certe in confesso esse, tantundem boni sensus, ingenii, spiritusque nobis esse relictum, quantum Romanis unquam fuerit, aut Graecis. At cum negare nobis ipsis non omnino sit integrum, Artes quaspiam Liberales pulcerrime apud eos floruisse, in exemplum aduocandi, et ad institutionem nostram accipiendi sunt. Nolo quidpiam certi adseuerare de Pictura, et Musica; hic enim praeter illa pauca, quae de cauernis Herculani, Urbiumque ceterarum ruinis eruuntur, exempla, monumentaque desiderantur: Artes istae longiores temporum iniurias durare nequeunt. Illud est, quod adfirmo: Poesim, Eloquentiam, Statuariam, atque etiam, si nonnihil addam, Architecturam magna in perfectione constitisse. Quod nos adtinet, hanc in reliquiis operum antiquorum utilitatem habemus, quod eruditionis copiam, ingenii, vitaeque cultum, et aetem exquisitam doceant: quibus adeo cognoscendis Sensus, et Gustus elegantia liberalis, et homine erudito dignissima efformetur. Inde Artium omnium Mansuetiorum instauratio nacta fuit initium.
Errant hic magnopere, qui omnia, quae sunt antiqua, putant esse optima. Nam aetas illa Scientiarum, et Artium florentissima breui admodum temporis spatio definitur; et inter bonos, malosque artifices semper est inuenire, qui vitioso sint Gustu. An omnes in Eloquentia Cicerones, qui Romae perorarunt? cum Virgilio, et Horatio fuit utique Bauius, et Maeuius scriptores inficeti. Aristoteles non paucos suae aetatis poetastros carpit; sicuti Longinus, et Lucianus declamatores; multi apud Vitruuium rudes architecti, tristiaque aedificia. Sano sensu, artiumque regula, et erudito Gustu metienda sunt omnia seu vetera sint, seu noua: talem in exemplis auctoritatem habet Antiquitas, qualem in aetatibus Senectus. Miremur antiquos; non tamen, ut quidam, temporum nostrorum ingenia despiciamus: neque enim quasi lassa, et effaeta est natura, ut nihil iam laudibile pariat.
105Plinius Lib. VI. Epist. XXI. videtur notare Epicuraeos, et Stoicos, qui ut initium, ac finem mundi, ita etiam senium statuebant. Mihi quidem, ait Cicero, veteres illi maius quiddam animo complexi multo plus etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest. Lib. III. de Orat. n. V. Si autem verum est, quod de suo tempore scribit Lucretius Lib. II.
Iamque adeo fracta est aetas, efaetaque telus
Vix animalia parua creat;
saeculum nostrum in defectu rerum omnium esse deberet, tantumque differet a primis huius orbis annis, ut aliam penitus terram, alios homines, et ingenio, et forma, et viribus, et natura dissimiles fuisse sit credendum.
III. Adiuncta.
Adiuncta longe, lateque patent, tantamque rerum materiam offerunt, ut unus hic Locus Varietatis seminarium merito possit adpellari. Quam enim multa sunt, quae cum re ita sunt coniuncta, ut eam probabiliter, vel necessario aut praecedant, aut comitentur, aut vero consequatur. Omnia peruulgato versu quaeruntur: Quis? quid, ubi --? Propterea Calippus totam fere Inuentionum disciplinam hoc ad caput deduxit. Et dubium non est, quod Adiuncta plures alios Locos, uti Caussas, et Effecta, Definitionem, Contraria, et alias his adfines sedes peruagentur. Fatetur Balzacus, et, ut mihi adparet, non sine aliqua gloriae ambitione, eo se modo scripsisse, quo templa, et palatia solent aedificari; gloriatur res aliquando procul arcessi: quemadmodum nempe duo milliarium millia emetiri oportet, quo Americani thesauri in Hispaniam adferantur. Unum ego metuo, et si fiat, reprehendo, quod alicui procul abeant a sua materia, ac prope de finibus Naturae egrediantur, ut pro re sua, tamquam iaceant semper, seque optima subducant, cogitationes, et necessaria quaerant, et inueniant. Hi sunt, qui vel nimis commune putant, quod prope est, et res ipsa adfert; aut non vident, quod Adiuncta ostendunt: plerumque autem optima rebus cohaerent, et cernuntur suo lumine.
Sed tamen dissimulare non debeo, fieri aliquando fortunato, ut ingeniosi, qui fere nimia, et extra limites posita quaerunt, magnum aliquid, et illustre inueniant. Seneca, Balzacus, et praeter hos scriptores multi alii artifices hoc loco censeri possunt. Id ipsum nouior quispiam Lucianus in Dialogis mortuorum docet. Nulla non Scientia suis monstris horret, quae dum frustra consectamur, hoc emolumentu obtinemus, quod in ipsa eorum inquisitione alia solidiora reperiantur. Habet Chemia Lapidem suum Philosophicum, Mechanica Mobile perpetuum, Geometria Quadraturam Circuli, Astronomia magnitudinem distantiarum, -- Haec forte nunquam inuenientur; utile tamen est quaerere. Philosophia Morum non caret suis chimeris, ut est Animus ab omni lucro abiunctus, at Amicitia perfecta. Nullum unquam hominem ad eam perfectionem puto peruenturum; nihilominus laudabile est conatum adhibere, quo ad illa perueniatur: talia quaerendo multae aliae virtutes obtinebuntur. In rebus omnibus, necesse est, eam sibi perfectionem homines designent, quae viribus eorum est superior. Quis se daret in viam, si non speraret se ulterius, quam ubi iam constitit, progressurum? Praefigere quisque animo sibi debet terminum, quo animetur.
Aliam inueniendi Disciplinam, eamque, si viueret, his etiam Artibus profuturam magno hiatu diceret Raymundus Lullus; de quo si Bruckeri Historiam Philosophiae Criticam legas, aut ipse Artem illius ad seueritatem reuoces, vix tibi temperare poteris, quin illud Martialis repetas:
Turpe est difficiles habere nugas,
Et stultus labor est ineptiarum.
IV. Discrimen inter Topica.
Topica nostra alia magis locupletare, quam alia; quaedam esse Universalia, Copiam, et abundantiam conferre in omnem rem; alia Peculiaria, quae certis tantum capitibus seruiant; quaedam magis esse Oratorum, vel Poetarum: quaedam vero fauere potius Pictoribus, vel ceteris Artificibus certum est, ac luculentum. Ut igitur earum rerum, quae sunt absconditae, demonstrato, et notato Loco, facilis inuentio est; sic cum peruestigare argumentum aliquod volumus, Locos nosse debemus.
106Cic. in Topicis.
Si non sunt omnes patefacti, at certe commonstrati. Fecundi sunt fontes omnes. Si non resupini, spectantesque tectum, et cogitationem murmure agitantes exspectauerimus, quid obueniat, sed quid res poscat? quid personam deceat? quod sit tempus? intuiti humano quodam modo accesserimus, et initia, et quae sequuntur, natura ipsa praestabit, tantaque copia abundabit materia, labori faber ut desit, non fabro labor.
107Quintil. Lib. X. et Phaedrus.
Sed ut segetes fecundae, et uberes non solum fruges, verum etiam herbas effundunt inimicissimas frugibus; sic interdum ex illis locis aut leuia quaedam, aut aliena, aut non utilia gignuntur; magnus igitur delectus Gustu artificis adhibebitur. Graecus ille artifex et ingenio suo, et rerum nouitate celebris, nuspiam parcior est rerum, quam in describenda Helenae forma. Dici propemodum potest: corporis habitum, cultumque mulieris diuinae leuiter duntaxat adtingi, non depingi. Persuasit tamen aetatibus omnibus tanta illam pulcritudine, quanta nulla unquam excelluit, fuisse, dignamque, pro qua Gentes nobilissimae seque, suaque omnia lubentes deuouerent. Hunc si sequutus esset Tassus, multo blandiorem Armidae imaginem cordibus nostris impressisset. Tanta in illam pigmenta, veneresque colligit, ut merito quaeras, quomodo in uno homine consistant? et dicas, hic Topica omnia exhausta esse.
Caput Quartum. Vitia Varietati Obposita.
I. Luxus.
Duo sunt vitia Varietati obposita,
Luxus, et
Paupertas. Rara est Abundantia sine vitio; plus satis experimur in his Artibus, quod Poeta de ramo aureo fabulatus erat: uno auulso non deficit alter aureus, et simili frondescit virga metallo.
108Aeneid. VI.
Luxus ille, qui mores corrumpit, etiam studia elegantissima carpit, et non parua in artificiis vitia creat. Si quae pulcrarum Artium producenda sit, tum vero artifices aliqui omnes coeli, terraeque regiones peruolitant, exhauriunt maria, ut uno in opere sunt omnes ornatus. Quidquid lapidum, gemmarum, unionum, florum, et nectaris; volo dicere, quidquid copiae fecunditate inuentionum suarum possunt educere, id omne cumulatim adgerunt, sex annulos in unum digitum inserunt, mundum muliebrem suo de Gustu adornant, persicos adparatus faciunt, luxuriant, atque ita diuitias Pulcritudinis prodigunt, quales olim Asia multos vidit. Quorsum haec ambitiosa ornamenta, fastidiosa copia, et stultus labor ineptiarum? Nihil est inamabilius, quam diligens stultitia. Non omnes colores bonus pictor ingerit, sed parca, quod satis est, manu; neque Gothorum e Gustu laborat nostra Architectonice; neque Poetae, qui sunt, ac veri Oratores omnia sua dicta, factaue quasi sesamo, et papauere spargunt. Pudica est Pulcritudo nostra, non Luxum, sed concinnitatem optat; ornari, non onerari quaerit: eam maxime opulentiam auersatur, quae est in minutiis. Plaudit sibi Pamphilus apud Terentium: Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior? si mens fecunda, et acris deferatur in campum fertilem, ingenti rerum copia rem suam potest locupletare; at opus non hoc ipso confestim erit perfectum, et pulcrum. Theopompus adparatum itineris Regis Persiae in Aegyptum conatus est splendide describere, sed rerum exiguarum ubertate totam narrationem perdidit. Quae urbs, aut gens Asiae non legatos ad Regem misit? Nullae erant fruges terrae, nulla arte facta opera, pulcra, et pretiosa, quae ei dono non mitterentur. Nonne multae, et pretiosae vestes, stragulae, aliaeque tenuiores, purpureae, pictae, candidae, multa item auro picta tentoria omnibus necessiatibus instructa, multi lecti sumtuosi cum vestibus stragulis? Praeterea argentum cauatum, et aurum factum, pocula, crateres partim gemmis disctincti, partim diligenter, et multo cum sumtu elaborati. Ad haec innumera armorum Graecorum, et barbarorum millia, innumerabilia iumenta, et pecora ad epularum usus, tam multi condimentorum medimni, utres, sacci, papyrus ad usum librorum, aliaeque necessitates, tanta denique salsamentorum varii generis adcumulatat multitudo, ut procul venientibus moles, et colles – viderentur... Ita ille a dignioribus ad humiliora delabitur, cum ad maiora potius progredi debuisset; et cum totius adparatus splendidae descriptioni utres, condimenta, saccosque admiscuerit, culinae quamdam imaginem adumbrauit. Quis bonus venustate plenum se esse dicat, quod abundet? Si quis omni illo adparatu in medio posito, medius inter aureos, gemmisque distinctos crateres, inter argentum, aureaque tentoria, et pocula saccis poneret, et utres, res adspectu indecora esset: ita huiusmodi vocabula sunt totidem dedecora Orationis, et tota rerum copia vitiosa, corruptaque.
Quamquam Poeta est Homerus, praetercurrit tamen Tantalum, et Ixionem, et Tityum, et reliquos. At si Parthenis, aut Euphorion, aut similes aedem tractarent, quam multis versibus aquam ad usque labia Tantali adduxissent? deinde quam multis Ixionem volutassent? Luxuriantibus dictum sit illud, quod pictor peritissimus discipulo Helenam inauranti aiebat: Cum non posses pulcram, diuitem fecisti; aut quod Pylades saltatori Hylae: Tu Agamemnonem longum, ego magnum exhibui.
Temperandus Parsimonia.
Ne in vitium abeat Copia, temperari debet Parsimonia, et Rotunda Breuitate. Parsimonia frugalis, et sobria virtus est, hoc unum maxime postulat, ut tantum ubertatis, et thesauri tribuatur operi, quantum Pulcritudo illius admittit. Nempe res omni ita debet apud nos esse composita, ut et Totum, et Partes, et Forma illius leui labore possit cognosci. Cum enim mens humana limitibus suis sit circumscripta, et viribus adtemperata, non sustinebit, labascet sub onere imaginum, et perceptionum, si multum, et una imponatur; non habebit satis virium ad singula obseruanda, et ferenda.
Et Rotunda Breuitate.
Propterea altera Copiae regula sit Breuitas illa Rotunda, qua Graii olim loquebatur, et verborum effusionem, nimiaque rerum magnitudinem castigabant: virtus in elegantiori Litteratura, Artibusque eiusdem nominis tam necessaria, quam maxime, ut, otiosa quae sunt, absecentur. Copia siquidem superuacanea non minorem apud nos deformitatem parit, quam gibbus in corpore, aut vestis undique redundans. Adde, quod ubertate illa dissipetur mens, aut deducatur in labyrinthum, vel rerum multitudine obruatur. Quoduis horum dixero, tantum erit malum, ut recte dictum esse putaueris: inde neque Pulcritudinem totam sua in persona videri, neque vim, et fortitudinem eius sentiri; immo vero fieri debere, ut odiosa illa redundantia non mediocri nos horrore compleat. Breuitas, etsi paucis comprehensa, multarum rerum expeditionem habet. Parsimonia circa multitudinem, Breuitas circa magnitudinum se occupat: utraque hoc agit, ne, dum Varietatem, Copiamque consectamur, in finitimum, et propinguum vitium veniamus.
II. Paupertas.
Alterum hic malum est Paupertas, siccum, ieiunum, et macrum vitii genus, eorum seu culpa, seu delectus, quibus Natura parciorem se exhibuit; vel indole quidem destituti non sunt, sed euagari non audent, libertatem ingenio non admittunt, timore quodam constricti. Hi quamuis in rem copiosam, et fecundam deferantur, manebunt sicci, et ieiunabunt. Quid si argumentum natura sua sit sterile? Res omnis vel in se est varia, vel suam varietatem ab artifice accipit. Si quid in se sit varium, oculis opus est, ut videamus; cum autem materies parua, et pauper est, per phantasiam, et ingenium hominis euadet maior, et locupletior. Genius ille, quem descripsi, mobilitate sua percurret omnia, scrutabitur caussas, et effecta similia, et partes, quidquid antecedit, et sequitur, fecundat, vel aduersatur; naturam, et abdita rerum ipsarum rimabitur, ideas, quae ad arbitrium semper adesse debent, colliget innumerabiles, absentia quaeque, et quod est, aut esse potest, ministerio facultatis imaginariae viua quasi in effigie adsistet, vimque, roburque dabit, neque desinet, dum ex sterilitate argumenti Copiam, ex paupertate diuitias, ex simplicitate Varietatem procreet, ac, quo cepit calore, industriaque, rem omnem sensibus nostris proponat.
Quid simplicius, quid magis unum Achillis ira? una illi Briseis rapitur captiua mulier, unus eum Agamemnon offendit, unus indignatur, et furit. Qui siccis oculis hunc Achillis aestum intuetur, siccam, et ieiunam dicendi materiam putabit. At si vastum, et acre Homeri ingenium accedat, nihil erit fecundius ira illa, nihil maius. Ille enim Graecos, et Troianos, Deos, et homines, coelum, et terram, mare etiam totum commouet, caussam facit communem, et argumentum diuinissimae Iliados. Hodie per Apollinem pestem mittit in exercitum Graecorum, cras patri Chryseidem restituit; nunc captiuam eripit Achilli, nunc matrem eius Thetidem e fundo maris deducit ad Iouem, ut vindictam exoret; nunc Deorum, aut hominum, quid facto sit opus, concilium cogit: hic praelia conferit, ibi Menelaum conmittit cum Paride, Aiacem cum Hectore, Diomedem cum Venere, et Marte; Deos ipsos inter se pugnantes facit. Nunc cladem accipit, nunc refert victoriam; iam in castris est, iam in urbe; nec mare, nec coelum est illi inuium. Iam est annosa Hecuba, iam Helena, nunc Ulysses, nunc Minerua; hic perorat cum Nestore, hic fulminat cum Ioue, moritur cum Patroclo, furit cum Achille, raptatur cum Hectore, luget cum Priamo: ubique varius, ubique pulcer, et cum Heroe suo magnus, immortalis.
Qua ratione illi occurrendum?
Ne in aliquam rerum Paupertatem veniamus, saepe iuuabit rem eandem pluribus sensibus explorare. Multas utique corporis, et animi facultates accepimus a Natura, quae non tam ratione sui, quam muneris, et officiorum varietate discriminantur: omnes enim illae suos habent campos, et fines. Nihilominus altera saepe adiuuat alteram, eandemque rem pluribus sensibus percipimus: quod cum sit, plus in illa cognoscimus, quam si una duntaxat virtute innotuisset. Artificiosam Naturae Picturam visu concordiam auditus nobis communicat; phantasia res praeteritas, vel etiam imaginarias tamquam veras, et praesentes exhibet: sic de aliis mentis viribus cogitandum est. Quaelibet facultas tanto maiorem rei cuiusque varietatem deprehendit, quanto ipsa maior est, ac perfectior, quantoque nos illa melius utimur. Acribus oculis plura patent, quam debilibus; auditus acutior paruam etiam vocem persentit, velox ingenium longius excurrit, perspicax intellectus multa, et subito peruidet: igitur hoc erit opulentior una quaeque materia, quo fuerit melioribus, et pluribus sensibus explorata.
Quaelibet facultas forte aliquid inueniet, aliam, et aliam lucem adfundet, remque pluribus ex partibus ostendet. Si una solum facultate examinasti rem, unam tantum illius partem conspexisti, ideo si paupertatem, etiam fertili in fundo, patiare, culpa tua est. Non aliam ob caussam pluribus nos sensibus instruxit Natura, quam ut facultates omnes in omnes eius thesauros conuertamus, et tam magnam, tamque variam opulentiam, qua ditata sunt eius opera, quaerendo inuestigemus. Topica omnia eum in finem indicaui, ut ad Varietatem sint nobis subsidio. Verum tamen ars nulla potest vicem Genii fungi. Qui spiritus est opulenti, quamprimum rem aliquam intuetur, eam quasi illico omni ex parte luce sua illustrat, omnes thesauri panduntur oculis. Atque haec est fecunditas Mentis, et Hominis Aesthetici, ut ea et viuida, robustaque sit, et longe, lateque pateat. In omnibus rebus videndum est, quatenus. Etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium, quam parum.
LIBER QUARTUS. DE UNIONE, ET CONCORDIA VARIETATIS
Caput Primum. Varietas rite unienda est.
I. Unio Varietatis necessaria est.
Varietas rerum ingrata, molestaque accidet, nisi mutuam in concordiam, et Unionem conueniat. Sicut enim uniformitas, et longa simplicitas parit taedium, ita Varietas disparata, dum sensus, et mentem, eiusque ideas in partes, et velociter raptat, fatigere, ac ipsa sui difformitate turpetudinem, abominationemque consueuit inducere.
Humano capiti ceruicem pictor equinam
Iungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
qualis imago consurget? sunt hic partes diuersae, sunt etiam unitae: sed unione violenta, et mala. Propterea spectatum admissi risum teneatis amici!
109Horat.
Videas multos, qui Rhodii illius colossi caput nani alicuius corpori imponant; et rursum alios, qui corpora sine capitibus introducant. Alii non pauci veteribus Tragoedis persimiles esse mihi videntur, qui altero quidem pede calceamento alto, et grandi incedunt, alterum autem sandalio subligatum gerunt; aut sicuti vidisti puerum Cupidinem ludere personam Herculis amplam, et magnam, aut etiam Titani alicuius induere. Omnia corporis membra consentire debent, ut non aurea quidem sit galea, thorax omnino ridiculus, ex pannis alicunde vetustis, aut corrosis e pellibus consutus; deinde et clypeus salignus, et tibiae marinis conchis munitae...
110Talia simulacra carpit Lucianus in Opere: Quomodo scribenda sit Historia.
Placere non potest Varietas, quae apte non cohaeret; deformis, et monstrosa est, ut iure possimus dicere, Pulcritudinis formam esse Unitatem, siue multitudinis conuenientiam. Una, inquit Augustinus, salua conuenientia pulcra sunt omnia; ipsa vero conuenientia aequalitatem, unitatemque adpetit.
111De Verit. Rel. Cap. XXX.
Hunc in modum noui etiam doctores Diderot, et Carolus Giuliani differunt.
112Encyclop. Art. Beau.
II. Eaque perfecta.
Malo nos nobis ipsis credere. Tibia dum insonuit, non solum adfectus quosdam excitat, sed audientes velut de statu deiectos furore replet, impressoque eorum animis numeri incessu, ire ipsos ad numerum, et cantum gressu imitari cogit. Alii quoque toni, quotquot ubiuis sunt, ipsiusque adeo citharae, etsi melodia agnosci non potest, varietate tamen sonorum, mutua fidium pulsatione, concentuque multiformi saepe mire oblectant. Eadem est Orationis potentia; compositio enim, siue concentus verborum, quibus ipsa mens, non tantum aures tanguntur, cum varias nominum, sententiarum, et rerum ideas excitat, adstantium animos ea sonorum diuersitate, et mistione potentissime adficit, eamque in cordis perturbationem rapit, qua Orator agitur; ut illa rerum variarum concordia animos nostros plane in potestate habere videatur. Habeat ergo Varietas Unionem, et nexum non qualemcunque, sed bene consentientem, aut natura, aut arte perfectam.
III. Absolutum illius exemplum ostendit Natura rerum.
Non errarunt, qui Naturam ipsam rerum stare ordine putauerunt. Absolutum equidem, et elegans ordinatae Unionis exemplum ostendit tota haec rerum Uniuersitas. Tanta hic est ubertas, ut intelligentia hominum comprehendi non possit: sicut eam Mens Diuina concepit, et potentia produxit, ita mens eadem esse debet, quae omnia sigillatim obseruet, ac in summa teneat. Quid terrae, maria, et coelum? totam licet animis tamquam oculis lustrare terram, mariaque omnia. Cogita fontium perennitates, amnes perlucidos, riparum vestitus, montium altitudines, immensitates camporum; adde etiam reconditas auri, argentique venas, infinitamque vim marmoris. Vide bestiarum genera et cicurum, et ferarum; qui volucrum lapsus, atque cantus; qui pecudum pastus, quae vita siluestrium? Quid de hominum genere dicam? quanta sunt aquarum maria? quae multitudo, et varietas insularum, orarum, et littorum? quot genrea, quamue disparia partim submersarum, partim fluitantium, et innantium belluarum, partim ad saxa natiuis testis inhaerentium? Quid aer tum fusus, tum concretus; nubes, pluuiae, venti, et annuae frigoris, calorisque varietates? Nonne innumerabiles flammae siderum magnitudinibus immensis, quorum princeps sol est omnia clarissima luce collustrans? –Innumera sunt in hoc mundo, sed quam admirabili, quam pulcro artificio, quam laeta serie, mutuaque lege deuincta omnia! quam certi motus, quanti astrorum Ordines, quamue omnia inter se connexa! Coelum, tellus, ignis, aer, et aqua, et in his tam multa, tam diuersa, et varia, immo contraria, et pugnantia in unum finem, in corpus unum, in hunc aio, Mundum conueniunt, cohaerentque, ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. Quapropter bene quidam Philosophi, et Poetae discordi concordia Mundum constare dixerunt.
Quippe ubi temperiem sumsere humorque, calorque,
Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus.
Cumque sit ignis aquae pugnax, vapor humidus omnes
Res creat, et discors concordia fetibus apta est.
113Ouid. In Metam.
Haec rerum copulatio, et quasi consentiens ad Mundi incolumitatem, pulcritudinemque coagmentatio Naturae quem non mouet, hunc horum nihil unquam reputauisse certo scio.
114Plura Cic. L. II. de Nat. Deor. et I. III. de Orat. Nullum est genus rerum, quod aut auulsum a ceteris per se ipsum constare, aut, quo cetera, si careant, vim suam, atque aeternitatem conseruare possint.
Unum est, quid hac in doctrina monere debeo: cauendum esse, ne artificium, quo Varietas conciliatur, neue Unio nimiopere eluceat, obserueturque. Perfectionem mutua rerum coniunctione contineri certum est; at si tam artificiosum consurgat opus, ut in eo clarior, fortiorque sit idea Unionis, quam Varietatis, vim, sensumque Pulcritudinis exstingui oportebit. Obscuretur igitur artificium: sentiri debet, non ostentari. Quo id modo fiat, non unus is est. Qui quoniam non semper adhibentur, euenit, ut duras, et operosas orationes, frigidaque poemata audiamus, artificiosa, et mille modis implexa dramata, violenta simulacra, mortuas picturas cum taedio cideamus, et in hoc solatium habituros nos speremus, si quamprimum eorum obliuiscamur.
Caput Secundum. Rectam Varietatis Unionem facit Harmonia.
Quid Harmonia?
Consideranti mihi, et saepius intra me quaerenti, quid tandem mutuam illam, et amaenam rerum tam diuersarum Unionem efficiat; unde consurgat singularis illa perfectio, quam ad compositionem Pulcritudinis postulauimus? venit in mentem, et oculos, hoc virtutis, et Artis Harmonicae opus esse. Harmonia ab ἁρμόζω ordinem, et congruentiam dicit, primum Musicae propria, quod Graeci artifices intentionem, concentumque neruorum suorum ad modos integros constanter, et sine ulla offensione composuerint. Deinde Pictores, tum etiam Architecti, ac demum Poetae ceperunt uti hoc nomine ad exprimendam dissimilium concordiam, partiumque unionem committendam. Iam mihi Harmonia vox est generalis in Theoria Bellarum Artium, quae idoneam illam partium tam simultanearum, quam succedanearum seriem, et congruentiam praestat.
Harmoniam, si cui placet, aliis etiam nomenclationibus insignire, non abnuo; hac tamen lege, ut nomine Ordinis, Concordiae, Congruentiae, Concentus, Conuenientiae, et si quae sunt huiusmodi, illa, quam descripsi, commissura, et adsensio intelligatur. Illud probare nequaquam potero, si Proportio, et Symmetria passim pro eadem re confundatur; horum enim diuersa est apud veteres magistros usurpatio, et in nostris Artibus esse debet. Proportio nobis est, quod Graecis ἀναλογία, et rerum inter se comparationem declarat quoad multitudinem auctore Tullio, qui hanc primam vocem nouare ausus est.
115In Fragmentis de Uniuerso n. IV. Quintilianus autem Lib. I. Cap. VI. dicit esse Analogiam, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum Proportionem vocauerunt.
Non habet Latinum nomen Symmetria, ait Plinius;
116Hist. Nat. Lib. XXXIV. Cap. VIII.
sed a Vitruuio sic describitur: Symmetria est ex ipsius operis membris conueniens consensus, ex partibusque separatis, ad uniuersae figurae speciem ratae partis responsus; ut in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito, ceterisque partibus Symmetros est, sic est operum perfectionibus. Symmetria proprie partium illarum, quae ad idem opus necessario pertinent, similitudinem, et aequalitatem exponit.
Sectio Prima. Harmonia Partem quamlibet apte ad Totum adcommodat.
Primum, quod agit Harmonia, est: Partem quamlibet apte ad Totum adcommodat. Homini melioris sensus parua quoque dissensio taedium fecessit. In hoc illustri Riedelio displicet Boilauius, et Miltonus; ille quod lepidum de Pulpito poema graui, et sensifico Lamoignonii Senatoris Regii panegyrico terminet; hic quod relicto sublimi argumento suam ad caecitatem digrediatur: quae profecto cum Paradiso perdito congruentiam non habet. Lucanus, et alii Poetae, quoniam de Poetis loqui cepimus, Gustum meum non bene adficiunt, dum aliena, et disparata suam in rem liberaliter adoptant. Peccat enimuero, quem adpellaui, dum in Pharsaliam disputationes inserit de rebus reconditis, exquisitis illis quidem, sed ab argumento prorsus alienis. Verum est etiam illud:
Inceptis grauibus plerumque, et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus, et alter
Adsuitur pannus; cum lucus, et ara Dianae,
Aut propernatis aquae per amaenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum, aut pluuius describitur arcus.
117Horat. in Arte.
Haec tamen in Litteratura mansuetori nonnunquam possunt excusari titulo Episodiorum; at si vel in Horto ad delicias destinato constituas partes, quae nec fini, nec toti respondet; vel si aedificio cetera magnifico paruas more veterum fenestras, ianuasque inferas; vel si sculptor solido Herculi tenue brachium adfingat, longe magis violabitur ista Harmoniae portio.
Sectio Secunda. Harmonia Partes omnes inter se rite committit.
Alterum Harmoniae munus est partes omnes inter se rite committere. Et certe partes similes, quaeue eundem in finem, et officium destinatae sunt, tum in situ, tum in magnitudine oportet conuenire. Corpus humanum est opus Diuini Artificis: contemplare, dum potes, admirabilem illius fabricam, et perfectionem, ut eos, dentesque in ore sint constituti, ut linguam ad eius radices haerens stomachus excipiat, ut pulmones, et cor extrinsecus spiritum adducant, ut spiritus per arterias, sanguis per venas in omne corpus diffundatur. Vide, quam aptas commissuras habeant ossa ad stabilitatem, quam adcommodatas ad artus finiendos, et ad motum, et ad omnem corporis actionem. Quid nerui, quibus artus continentur, eorumque implicatio toto corpore pertinens? quid sensus interpretes, et nuntii rerum? – Longum esset artificiosi aedificii compagem, et fabricationem deartuare. Ad rem praesentem illud potissimum videas, quam harmonice supremus ille Opifex constituerit membra omnia? Geminas ille nobis aures, totidem oculos, manus item, et pedes pedibus – - similes sunt situ, magnitudine, viribus, officiis? Non secus agunt boni Architecti, ut aedem hac ex regula perfectam ponant. Hic quidem, et in omnibus Artibus esse dicimus, necesse est partes similes mutuo exaequari; at illae, quae suam venustatem per seriem, et successiuo ordine debent producere, satis habent, si partibus constent prope paribus; in illis enim exigua discrepantia offendit sensus, hic effugit. Recte proinde Plutarchus reprehendit Artifices, qui paruas statuas magnis basibus imponunt.
118
Ὁι φᾶυλοι τεχνίται βάσεις μεγάλας
μικρο̑ις ὑφίσταντες ἀναθήμασιν ἐλέγχουσιν
ἁυτω̑ν κὰι τὰς μικότητας.
Sectio Tertia. Partes omnes, et Totum instruit.
Tertio Harmonia Partes, et Totum instruit ex ratione Naturae, Personarum, ac Morum, ac denique Historiae; quae omnia suo ordine sunt explicanda.
I. Ex Ratione Naturae.
Natura suas habet leges; interest enim ad sapientiam Autoris certas ei regulas praestituisse, ultra quas, citraque esse non possit, sed unum in agendo ordinem, eandemque rationem teneat. Iis adhuc legibus constat Natura. Fingamus leges illas, et vincula dissolui; unus, opinor, erit naturae vultus, redibit antiquum chaos, rudis, indigestaque moles; et eadem erit rerum discordia, quae tum fuit, vel fuisse videri potest, cum
Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
Nec noua crescendo reparabat cornua Phoebe,
Nec circumfuso pendebat in aere tellus
Ponderibus librata suis; nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
119Ouid. Lib. I. Metam.
Eas Naturae leges, quibus ipsa consistit, si quid videmus, non scire non possumus; suo ordine, sua luce, sua uniformitate mentem hominis excitant, ad se inuitant, et trahunt. Igitur cum his in Artibus quidpiam molimur, primo omnium ad communes Naturae leges respicere, deinde propriam rei indolem periclitari, ne in aduersa incurramus, debemus, ut quamuis sint alia, quae forte videantur meliora, tamen nos studia nostra Naturae regula metiamur. Quis soli lumen deneget? aut frigus tribuat? quis hieme rosam producat, aut aestate, urenteque Sirio niues, et glaciem de coleo adferat? quis equo cursum adimat, odoratum cani, intelligantiam homini? aut quis addat talia, quae cum dotibus a Natura acceptis componi nequeunt? Neque enim, quod innatum cuique est, ac proprium, licet negare, aut inmutare, neque uno in corpore frigida cum calidis, humentia cum siccis, mollia cum duris, grauia cum leuibus, sacra cum profanis, quadrata cum rotundis sociare.
Pictoribus quidem, atque Poetis
Quidlibet audiendi semper sit aequa potestas;
possunt, si velint, equis alatos iungere currui, eosque per aquas, et aristas ferre praecipites; possunt Ioui dare catenam, qua terram pariter, et mare in sublime adtollat; nec metulam, nec videlicet dirupta illa ruamus, et conteramur. Possunt multa ad suum, nostrumque mundum comminisci;
Sed non ut placidis coeant immitia, non ut
Serpentes auibus geminentur, tigribus agni.
120Horat.
Eius generis discrepantiam Natura non sustinet.
Videas interea in artefactis non pauca, quae supra Naturam esse nemo dubitauerit. Xanthum Achillis equum non solum loquentem, sed etiam vaticinantam audio: non multum abest, inquit ille hero suo, non multum a te abest iam exitium, non quidem nostra, sed Dei magni culpa. Tametsi enim nos Zephyro simus velociores, te tamen fatum adsequetur.
121Iliad. XIX.
Quid Herois eiusdem,
122Iliad. XVIII.
aut Herculis,
123Apud Hesiodum.
vel Aeneae Clypeus?
124Aenei. VIII. Clypei coelati antiquissimum exemplum est apud Homerum, et Hesiodum: hoc imitatus est Virgilius, Silius, multique alii; unde artifices tentarunt elaborare, quod apud eos legerunt, suntque reperta exempla peruetera. Mys, ait Pausanias, coelauit Clypeum Mineruae ex ebore iuxta descriptionem a Parrhasio factam.
Si de postremo sit loquendum, quidquid a Romulo ad Augustum usque domi, militiaeque gestum est dignum memoria, certo hic vaticinio, arteque mirabili est coelatum. Si vero scutum Achillis obseruem, tanta rerum multitudine figuratum est, ut sentiam mentem meam ea sub copia, moleque labascere, et totum me stupore occupari. Uno in clypeo tam multae, tamque dispares picturae qui esse poterant? Nempe haec, et paria quod cohaereant, fiantque vero similia, Deorum virtuti tribuendum est. Achillis equum Iuno fecit vocalem, et prophetam;
125Iliad. X. X.
Clypeum Herois utriusque Vulcanus humano maior artifex fabricasse dicitur; Aeneae naues Cybeles opera vertuntur in Nimphas:
126Aeneid. IX.
et quidquid praeter Naturae leges producitur, non sine Diuinitate fieri putandum est. Tamen non diffiteor etiam similibus in operibus esse interdum aliqua, quae mihi non omnino possunt probari. De talibus miraculis erit alter dicendi locus; duo sunt, quae non differam, et valent per omnia exempla. Primo, non omnia, quae a celeberrimis auctoribus dicta sunt, vel facta, semper carent vitio. Secundo, si quae apud eos sunt vitia, non bene imitamur. Ciceroni non semper satisfacit Demosthenes, Horatio quandoque bonus dormitat Homerus: summi sunt, homines tamen; optimus quisque nonnunquam peccat. Propterea videndum est, ne cuncta, quae apud summos reperiuntur, lex esse putentur; vitia si sunt, neque apud magnos esse desinunt. Modeste tamen de tantis viris pronunciandum est, ne, quod plerisque accidit, damnemus, quae non intelligimus.
II. Ex Ratione Personarum, ac Morum.
Non minor cura habenda est Personarum, ac Morum; nam nisi congruenter ad genus, et patriam, ad conditionem fortunae, ad animum, et gesta, ad artem, et habitum, atque ad alia huiusmodi formetur opus, adprobationem, et decorem non obtinebit. Peruerse utique tribuerem puero seniles mores; nec bene rusticus tractabit sceptrum, aut nobilis aratrum. Omnia, quae hic obseruanda veniunt, triplici classe distinguit Aristoteles:
127Lib. II. Rhet. Cap. I.
Aetate videlicet,
Fortuna, et
Natione. Primum itaque
In Aetatibus singulis.
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus, et annis.
128Horat. in A. P.
Magna est vis cupiditatis in Iuuentute, magnus aestus, praesertim circa voluptates. At hae ipsae mutabiles sunt, ac fastidiosae, fere non secus, ac fames, ac sitis aegrotantium, quae quam celeriter accenditur, tam facile satietai, taedioque adhaerescit. In hac aetate dominatur iracundia, quod honoris studio elati iuuenes iniuriam ferre nullam queant; quo sit, ut facile, dum laeduntur, excandescat, impetuque sanguinis ebullientis ad ultionem rapiantur. Victoriam, quia blanditur animis, opinione excellentiae mirifice diligunt, pecuniam vero contemnunt, quia egestatem, unde illius pretium ducitur, nondum sunt experti. Creduli, quia nondum decepti; omnia in melius interpretantur, quia mala plerumque ignorant. Spe, atque expectatione rerum magnarum se sustentant, adeoque idoneos se praebent, qui decipiantur, ut illecti magnificentia suae spei in fraudes adducantur. Fortem aliquando gerunt animum, ac virilem, adeoque generosi sunt, et magnanimi, tum quia spe plurimum pollent, tum quia vehementes habent ad iram impetus: quorum alterum adimit timorem, alterum confidentiam auget. Quia vero ceteros innocentia sua metiuntur, alienae calamitatis sensu facile flectuntur ad misericordiam; faceti sunt, proni ad iocos, et sales, in quibus est erudita contumelia; iniurias cum inferunt, non tam aestu malitiae, quam contumeliae studio rapiuntur.
Huic aetati Senectus obponitur; cuius proinde mores ex iis, quae dicta sunt, licet interpretari. Itaque in Senibus refrigescente sanguine cupiditates quidem deferuescunt calore Iuuentutis accensae, sed in emoruis velut cineribus voluptatum mirum quanta lucri adpetitio caleat. Neque vero penitus illi obpressas habent iracundiae flammas, ut non effernat sese facillime; sed ita debilitas, ut imbecilliter ardeant. Vires enim cum vita sensim expirant, cuius quidem idcirco retinentissimi sunt, nec facile quemquam vitae cupidiorem reperias, quam senem. Inclinante iam aetate fiunt suspiciosi, quia increduli, quia periti; timidi item, quia frigidi, et ideo malae spei, quia timidi; pusillanimes vero, quia debiles; queruli, ac risus, sed minus fortes; prouidi, sed illiberales; temperantes, sed remissi; loquaces, quia praeteritarum rerum, quarum memoria visunt, recordatio plurimum habet voluptatis.
Media inter has stata, ac Virilis Aetas intercedit, ac proinde ex utrisque temperata; habet enim moderatas cupiditates, nec inmutatas nimium, nec languentes; quorum vitiorum alterum est Iuuentutis, Senectutis alterum. Non terretur immodico metu, non effertur vehementius aestu praesidentis audaciae; lucri studium honoris cupiditate temperat. Denique si iuuenilis pariter, ac senilis aetatis vitia remoueas, laudes, virtutesque coniungas, consummatam Virorum aetatem conflaueris: fere tamen particeps est tum vitiorum, tum virtutum,
Haec quidem non tam ex mea, quam Aristotelis, Horatii, aliorumque sapientissimorum obseruatione, iudicioque conprobata satis, superque sunt; fieri tamen non semel experimur, ingenia hominum consuetudine, vitae ratione, atque institutis ita mutari, ut inueniantur senes pueri, et pueri senes. Non enim simplex quidpiam, et uniformis naturae homo est, sed ad huius unius animalis constructionem turbam quamdam facultatum miscellaneam, atque omnigenam coagmentauit Deus, et sumus, opinor, monstrum hydra prodigiosius, pluribusque capitibus praeditum.
129Ait Synesius Episcopus in epistola ad Arcadium Imperatorem.
Ego hic quoque diuitias naturae contemplari soleo, quae habitus innumeros, mentiumque variarum impetus una membrorum similitudine obtexit.
In Diuersis Fortunae Conditionibus.
Praeter istos aetatum characteres consideranda venit varia Fortunae conditio; haec quoque diuersam Personarum adfectionem, et mores solet generare. Nobiles honoris esse cupidos in comperto est. Ita enim compositum est hominum ingenium, ut eam, quam habent, dignitatem, et ornamenta quaerant studiosius adcumulare. Eum in finem cum istud etiam putent idoneum, ut alios prae se contemnant, maiorum suorum facta amplificent, alienam nobilitatem deprimant, propriam autem semper in ore habeant, multum erit, si se abstinuerint. Illi optime, qui genus, et proauos, et quae ipsi non fecerunt, sua non esse putant, sed ad virtutes parentum sua facta contendunt addere, non sanguine accepto, sed sudore proprio, gloriaque clarescere: sicut enim miserum est alienae famae incumbere, ita magnopere gloriosum generis nobilitatem virtutibus, meritisque ornare. Diuites saepe contumeliosi sunt, delicati propter mollitiem, et ob felicitatis obstentationem arrogantes: apud hos difficile est agere, nisi torrens fortunae per virtutem reprimatur. Genuinos horum characteres, formas dicam latine, videre licet apud Theophrastum, scriptorem et oratione suauem, et ita moratum, ut prae se probitatem quamdam, et ingenuitatem ferat. Mores Ignobilium Plato, Xenophon, Seneca, summi artifices, aliique depingunt.
Et Nationibus.
Denique ad veram Hominum imaginem effignendam necessum est
Gentium, ac Populorum mores rite cognouisse. Ille namque spiritus, qui singulis fere regionibus solet esse peculiaris, magnam pro varietate morum, et studiorum dissimilitudinem tribuit in animos. Ut enim in plantis, ac metallis, sic in moribus humanis euenit, ut multiplices habitus, patriique soli cupiditates consequantur. Hinc montani dicti fuerunt asperi, campestres molliores, ac desides; maritimi, ac insulani ad praedandum expediti. Hinc Afri habentur acres, insidi, et inquieti; Aethiopes animosi, pertinaces, vitae, mortisque iuxta contemtores; Aegyptii molles, ac ignaui, pauidique; hunc feroces Persae, Medi, Parthi, ac Scythae; apud Africanos uniuerse perfidia, apud Asianos luxus, apus Americanos feritas; et quid apud Europaeos esse putabitur? Quaecunque sint apud Nationes ingenia, versari, ac temperari possunt, euelli, aut extingui penitus, et omnino non possunt. Tametsi enim iidem cibi pro arte condientium mutent saporem, internam tamen alendi, mouendique vim per blandimenta non prorsus amittunt; sic vis illa haeret insuperabilis, quam hominibus pro conditione terrarum, in quibus nasci contigerit, sua quasi fata diuiserunt, licet succedentia saecula mores, animosque non parum mutare soleant. Inde illa ab antiquo vitia, et virtutes, quae totas in historiis gentes aut commendant, aut notant, non pauco recognoscunt semet obseruasse. En ut istic naturalis leuitas populos agat, turbidisque incerta consiliis; illic pingues, grauesque animi tristi superbia, tamquam specie arcanae sapientiae ferociant; illi sitim non tolerent, alii in mutationem, nec prouisa consilia, temporariis ingeniis incumbant; apud ceteros placari non possit ultionis cupiditas: rursum apud alios virtutum aeternitas velut haereditatis iure sit sancita, in quibusdam simplex fides, in aliis acumen animorum, in pluribus fortitudo. Non est meum Populorum mores longa oratione depingere: vera illorum imago petenda est ex historiis, prouerbiis, et ore vulgi; praecipue vero a certa notitia, et experientia: quod nisi cauto, seueroque iudicio fiat, iustam apud rerum peritos offensionem faciemus. Europaeorum mores non pauci minutim describere sunt adgressi; quo successu? si eas, quas vidi, descriptiones, tabulas, et statuas referam ad eas gentes, quas melius nouimus, quasue illae deberent exprimere, fatendum est, non omnia ad amussim consentire cum veritate. Aut ignorantia, aut praeiudicium, aud odium, vel amor induxit in fraudem artifices similium operum. Barclaius multarum Gentium Iconem ostentat: an omnia morum lineamenta suo sint exemplo conformia, facilius est videre, quam mihi dicere. In summa sic habeto: ut in corporibus magnae sunt dissimilitudines; alios enim videmus velocitate ad cursum, alios viribus ad luctandum valere: itemque in formis aliis dignitatem inesse, aliis venustatem; sic in animis existunt etiam maiores.
130Lib. I. off. apud Cic.
Innumerabiles inquam dissimilitudes sunt naturae, morumque in aetatibus, in fortunis, in nationibus.
III. Ex Ratione Historiae.
Tertium, ex quo Partes, et Totum recte sunt constituenda, est Historia, Fama, opinio communis, vetus, aut nouus multorum usus cum iudicio. Ab his discedendum neutiquam est. Quaedam sunt necessario ponenda; et quamquam veritati possit fucus fieri occultatis multis, vel additis, vel demtis, vel etiam coloratis; fere tamen valet praeceptum:
Aut famam sequere, aut sibi conuenientia finge.
Ficta voluptatis caussa sint proxima veris,
Nec quodcunque volet, poscet sibi fabula credi.
131Horat.
Historia suis cum partibus, cum Genealogia, Geographia, Chronologia, similibusque cum Disciplinis sinceram veritatem respicit, et ab ea remouere gradum nefas esse putat. Fama, communis opinio, ususque veterum tam de falsis, quam veris de rebus loquitur: sed tum etiam, cum falsum est, quod adnunciat, speciem veritatis habet: annosa Traditio Mythologiam fecit certam, et indubitatam. Figmenta sunt, quae de Scylla, de Medusa, de Encelado, de Niobe, de Tereo, de Daphne, de Harpyis, de Parcis, de Apolline, de Furiis, de Proserpina, de mille aliis recenset; sed neque nos, neque Pictores, et Sculptores, dum eorum fabulas aemulantur, tamquam veritatis inimicos, et mendaciorum architectos audimus, vel accipimus. Longa aetas multo hominum usu corroborata eas quoque res, quae fieri non potuerant, factas fuisse iam docet.
Erant artifices, qui rem adgredi sunt ausi: Iouem cum fulmine, Bacchum cum cornibus,
132Corna Liberi patris simulacro adiiciuntur, eo, quod homines nimio vino truces fiunt; ait Festus. Deinde melioris Gustus homines eundem Bacchum sine cornibus formarunt.
Amorem cum alis, arcu, et sagittis; Musas decenti cum habitu, blandeque renidentes tentarunt exhibere. Vere, an false? iam nihil ad rem. Haec, et similia posteaquam in consuetudinem, fidemque transiuere, veritatis locum obtinent, et sunt possibilia. Primus artifex, si populi ad sensum tulit, sit aliorum regula, veluti Zeuxis, qui ita circumscripsit omnia, ut eum legum latorem vocent, quia Deorum, atque Heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, tamquam ita necesse sit, sequantur.
133Quintil. Lib. XII.
Hoc modo Deorum imagines factae sunt per omnem Graeciam similes. Nam par Ioui caput est in numis Ionicis, Doricis, Siculisque; Apollo, Mercurius, Bacchus, et Liber Pater, Hercules iuuenis, et vir in numis, et gemmis aeque, ac in statuis sunt probissime conformes. Videmus Iouem semper barbatum, Apollinem semper imberbem, caesios oculos Mineruae, caeruleos esse Neptuni. Superstitio, et inde facile nata credulitas fecit, quod primi auctores regula fierent. Parrhasius Bacchum ea in forma sibi spectabilem factum esse mentitus est, quam depinxerat, et fidem inuenit; sic Phidiae Iupiter, sic Iuno Polycleti, sic Venus Alcamenis, ac postea etiam Praxitelis facti sunt exemplum, et idolum Graeciae. Iam per Gymnasia, dicit Sidonius Apollinaris, pinguntur, Zeusippus ceruice curua, Aratus panda, Zenon fronte contracta, Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante, Socrates coma candente, Aristoteles brachio exerto, Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis, Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter utrumque corrosis. Nonne et nos iam certas Diuorum Indigetum formas habemus? Quis scit, quo vultu fuerit Apostolorum princeps? eandem illi formam tribuunt artifices, ut etiamsi claues in manibus non videas, Petrum tamen esse ex lineamentis intelligas. Hoc de pluribus coelitibus accipiendum est. Imago Doctoris gentium Pauli, quam nobis Artes omnes ubique parem offerunt, sane quam multum ab ea dissentit, cuius ipse lineas suis in litteris duxerat: putemne ab illa, iam modo propria, et nota posse artificem sine piaculo recedere? Si verum est, quod censet Du Bos, Statuarius, qui Paulum Petro minorem, macieque magis extenuatum, ac barba breuiorem effingeret, eam plane reprehensionem iniret, quam Bandinellius meruit, quod pone statuam Adae alteram Euae longe altiorem, quam illa sit viri, collocauerit. Sectemur vel in ipsis nostris erroribus veritatem mortalibus omnibus adeo amatam.
Poetae in hoc sunt ceteris liberaliores:
Exit in immensum secunda licentia vatum,
Obligat historica nec sua verba fide.
134Ouid. Lib. III. Eleg. XII.
Ast si quid isti, vel alii verae, incorruptaeque Historiae, temporum, locorumque rationi aduersum comminiscantur, suo vitio faciunt, ne desiderata Harmonia locum suum obtineat. Plautum castiget, qui volet, quando eius non Sosias tantum, verum etiam Mercurius ipse non semel per Herculem iurat in Amphitruone, qui tum primo futurus erat Herculis pater. Quid dicemus de Virgilio, quod Didonem nondum natam, et prope trecentis post annis nascituram det Aeneae coniugem, ac fortissimae, castissimaeque feminae adfingat amorem vesanum, furentem, ac deprecationis plenum? Qui Maronem culpa hac liberatum volunt, factum id esse dicunt ea de caussa, ut a primis quasi duarum Gentium incunabulis deduceret odia, quae deinde saepius in mutuum bellum, et perniciem exarserunt. Sed merito illum suo Dido apud inferos vocat in iudicium, poenamque deposcit. Facilius condonabimus Poetae Triremes, et Classes aeratas, quas aetate Aeneae non noscunt Antiquarii. Et fortasse propterea triremi nomen chimaerae imposuit, ut intelligeretur ex vitio virtutem se voluisse condere.
135Vide L.V. Aen. de Triremi, VIII. autem classes aeratas in clypeo Aeneae coelatas.
Maior est Nasonis error, quam ut defendi possit, in sermone Pythagorae:
Clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae,
Nec non Cecropiae, nec non Amphionis arces.
Vile solum Sparta est, altae cecidere Mycenae,
Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?
Quid Pandioniae restant, nisi nonem, Athenae?
136Lib. XV. Metamorph.
Ad hoc caput referri possunt bona, malaque artificia sine numero; haec ut caueamus, illa ut aemulemur. Unum de Fortuna, quia frequentatum est, non praeteribo. Fortuna nomen est inane; ei tamen apud omnem retro aetatem videmus personam, ac diuinitatem adtribui, quae caeca quidem sit, et saepe inimica virtuti, sed bona, malaque dispenset pro libidine, omniaque gubernet. Simulacra illius multa videmus scripta, et ficta. Cui, nisi caecae superstitioni debemus originem? Tamen inter nos quoque inueterauit usus iste, ut eidem Fortunae tam in sermone ordinario, quam in Artibus persona tribuatur: nemo sibi ducit religioni. Vellem ego hanc consuetidunem a sacris penitus remoueri, in profanis autem ea ratione castigati, ut non aliam, praeter summam Dei prouidentiam, fortunam usurpemus, eamque talem, quae nec caeca sit, nec instabilis, nec in inimica virtuti. Nihil enim in hac sapientissima mundi gubernatione potest euenire caece, nihil temere, nihil fortuito. Ex improuiso nobis accidunt multa, hoc verum est; sed nihil Deo non conscio, non disponente: quis ergo sapiens istam mortalium caecitatem, et ignorantiam in Deum referat.
137Magnam, inquit Cicero, esse Fortunae vim in utramque partem quis nescit? Nam et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus peruenimus optatos; et cum reflauerint, adfligimur. – Quis, inquit, nescit? Ego vero nescio, respondet Lactantius. Doceat me, si potest, quae sit illa vis, quis flatus iste, et qui reflatus? Turpe est hominem ingeniosum dicere id, quod, si neges, probare non possit. – Si omnipotens est Fortuna, se in omni re dominatur, quid ceteris Diis loci superest? cur non aut ipsa regnare dicitur, si plus potest? aut sola colitur, si omnia? Vel si tantum mala immitit, aliquid caussae proferant, cur, si dea sit, hominibus inuideat, eosque perditos cupiat, cum ab his religiose colatur? - - Conf. L. III. de Falsa Sapientia.
Quae potissimum Pulcri genera ex Harmonia proxime existunt?
Tota ergo Diuersitatis, et Multiplicitatis commissura conficitur ope Artis Harmonicae. In ea recte ordinenda tanto magis enitendum est, quod plures, magnaeqe Artium, et Scientiarum elegantiorum dotes hoc in fundamento subsistant. Actum agimus, Pulcritudinem non efformabimus, nisi hoc capite adiuuemur. In Harmonia fundatur Veritas, non qualiscunque, sed Aesthetica, sine qua esse non possumus; hinc Decorum illud existit, quod omnis aetas, et prudentia maxime respiciat; hinc rebus nostris accedit Simplicitas, et Sinceritas, Amaenitas, et Gratia, atque etiam Dignitas; hinc denique Magnum, et Sublime educimus, statuimusque: haec sunt totidem Pulcritudinis genera. Et quo fuerit melior partium concordia, hoc erit maior Veritas, tanto etiam cetera Pulcri decora perfectius enitescent.
Caput Tertium. Ex unione Harmonica habetur Veritas, Et Verisimilitudo Aesthetica.
I. Quid Veritas?
Veritas quid sit, videor mihi intelligere; sed nisi varium eius sensum secernam, sermone ostendere nescio. Metaphysici nomine veritatis accipiunt rei cuiuspiam naturam, quae consurgit ex concordia atributorum; vel rem ipsam, ut ea perfectam cum exemplari suo, siue Mente Diuina consensionem habet, intelligunt. – Alia est Veritas Moralis dicta, quae conuenientiam sermonis nostri cum re, eiusque sensu significat: huic obponitur Mendacium. Alia est iterum, quae tum habetur, cum ideae nostrae, seu cognitiones rebus, quae offeruntur, sunt conformes. Ista cognitionis nostrae cum re percepta seu conformitas, seu congruentia facit Veritatem mentis, ac rationis, quae in scholis dicitur Logica; quo sensu verum dicimus, quod sic concipitur, aut in animo repraesentatur, ut est, exempli gratia: Deus Summum Bonum. – Ab omnibus his diuersa est Veritas Aesthetica, siue sensuum: nos enim cum sensibus nitamur, rerum sensibilitatem quaerimus, cui dum cognitio nostra congruit, enascitur illa Veritas. Igitur Veritas Aesthetica est conuuenientia cognitionis nostrae cum re, ut ea est sensibilis, vel uti ea sensibiliter repraesentatur. Veritates illae superiores, Metaphysica nempe, et Moralis, non sunt hic nostri negotii; inter Logicam, et Aestheticam Veritatem instituo breuem quamdam contentionem, ut inde Veritatis nostrae natura, et facies tanto clarius elucescat.
II. Discrimen inter Veritatem Logicam, et Aestheticam, seu Mentis, et sensuum.
Prior illa Veritas, quam Mentis esse diximus, respicit rem, ut ea est, vel secundum rationem esse debet, aut potest; haec autem nostra sic eam tractat, ut est sensibilis, vel ut sensibiliter cognosci potest. Angelos esse spiritus altioris ordinis, quam nostra sit anima, veritas est Logica; cum vero coelestes illos Genios, ad exprimendam ipsorum mobilitatem conipio alarum remigio esse instructos, Veritatem habeo Aestheticam. Nonne et ipsam Veritatem Aesthetice repraesentatam videmus in Bellis Artibus? Matrona est conspicua, quae niueis induta vestibus, amaene comis, verecunde blanda, solem vel dextra gerit, vel pectore; sinistra vero librum, et palmam ostentat. Quamquam
Haud arte tantum Pictor queat
Tantum decorem, Veritati quantus est;
Ait Comicus.
138In Anthol. Graec.
Haec Veritas nititur sensibus, altera intellectu; una est cognitio sensuum, altera mentis. Dum igitur in re quapiam nihil occurit sensibus, quod ipsis, aut rei est inconueniens, aduersum, et falsum, siue deinde ratio errorem aliquem, siue nullum deprehendat, erit Veritas Aesthetica. Ad hanc reuocatur etiam visiones opticae, quas Aesthetice veras esse nemo non admittet. Quis etiam dicat non esse verum apud eos, qui Oceanum adcolunt, solem mane ex aquis surgere, die autem adsuperascente mare iterum ingredi, noctemque inducere? Intelligit quisque imaginem hanc aduersam esse rationi, si tamen ex ministerio sensuum iudicanda sit res, nihil erroris, et vitii inesse credemus: et cogitatio, et imago erit Aesthetice vera.
Aduertamus hic iam paulisper animum: primo Veritatem Aestheticam non semper conuenire cum illa, quae reapse est; proinde unam, eandemque rem posse esse veram Aesthetice, quae falsa est per rationem, et versa vice. Utique cum de portu naui progrederis, terraeque, urbesque videntur recedere; adparet sol moueri, licet re vera tellus moueatur. Secundo, rem ipsam pro diuersitate locorum, apud alios veram esse, apud alios pariter Aesthetice falsam. Qui mare nec viderunt, nec sua in mente efformarunt, imago surgentis e mari solis non adparebit vera. Denique Veritatem intelligentiae saepe conuenire cum Aesthetica.
Quanti pretii debeat esse Veritas Aesthetica, sine dubio videbimus, si veniat in mentem sacrorum librorum, quos magistro Diuinissimo Spiritu, Veritate infallibili, conscriptos dubitare non possumus. Multae sunt, et quae numerari non possunt, imagines, per quas Virtutes Diuinae, ac Deus ipse, qui cogitari duntaxat tenuiter potest, ad sensum nostrum, ad elegantiam, ad magnificentiam proponitur. Dauid cum in angustiis, periculisque versatur, inuocat Dominum, et auxilium implorat. Audiit hic de templo suo vocem illius, atque illico
commota est, et contremuit terra, fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est hostibus Regis. Prae indignatione nimia
adscendit fumus de naribus eius, et ignis a facie eius exarsit; carbones succensi sunt ab eo. Inclinauit coelos, et descendit, et caligo sub pedibus eius. Et ascendit super Cherubim, et volauit; volauit super pennus ventorum. Et ut potentiam, maiestatemque suam velaret,
posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua in nubibus aeris. Sed lux Diuinae Maiestatis his umbris concludi non potuit:
prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando, et carbones ignis. Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam, grando, et carbones ignis. Et misit sagittas suas, et dissipauit eos hostes,
fulgura multiplicauit, et conturbauit.
139Psal. XVII.
III. Veritas Aesthetica vel est Certa, vel Imaginaria.
Materia Veritatis Aestheticae vel reapse, vel solum in mente Artificis est: unde haec nostra Veritas aut Certa est, aut Imaginaria; quemadmodum ex adlatis hactenus exemplis potuit colligi.
Ita nempe constituta res est aliquando, ut ipsam Artes nostrae relinquant intactam; nihil addunt, nihil demunt, nihil mutant, sed ut inueniunt materiam, ita proponunt. Hoc fieri videmus in Poesi Doctrinali, et Pastorali; hoc in Oratoria, praesertim dum caussa dicenda est in Iudicio; hoc in arte pingendi, sculpendique, dum quis viuentium, aut mortuorum ad memoriam posteritatis est personandus; hoc in ceteris etiam studiis saepenumero obseruari non ignoramus; tantoque perfectius est artificium, quanto verius refert verum exemplar: veritas enim certa hic adtenditur. Accedant artifices ad Palatium Academiae nostrae efformandum; describant illud Oratores sua facundia, pingant Poetae vario metrorum ordine, suas Architecti lineas componant, rem eandem agant Pictores: illius opus dicemus verissimum, qui talem exhibebit magnificentiam, et ornatum, qualem sola Augusta Domina dare potuit. Quis optimam Voltairii imaginem dedit, aut daturus est? Multae iam in ea graphides, multi penicilli, multa scalpra, coelaque, multae voces, et lyrae, multae artes laborarunt. Lemoine, Pigalle, Denon, Isabeau, et qui non alii? eius effigie viuere, seque commendare nisi sunt. Felicissimum se quisque putat, qui ad vultum, et ingenium elegantis videlicet hominis, perque venusti quam proxime suo artificio accessit.
Altera Veritas Aesthetica, cuius exemplum est idea mentis humanae, tota ficta est. Scio, non te offendet nomen Veritatis fictae, et Imaginariae; quo enim modo ista sint accipienda, declaraui. Quidquid cogitationum, aut rerum comminiscimur, vel ad Mundum hunc nostrum, vel ad Poeticum referimus, et opus totum ex legibus alterutrius ordinamus. Fabulosus ille Poetarum Mundus, quem aliqui nouorum nominum conditores Heterocosmum adpellant, nihil rei continet, solius phantasiae fabrica, et Utopia. Parnassus, Apollo, Pegasus, Dii, Deaeque omnes bellae sunt chimerae. Constituto tamen certo systemate, quidquid intra terminos eius ita idonee fingitur, ut suam habeat verisimilitudinem, et latentis veritatis nucleum includat, sapientibus pro falso, et mendacio non habetur: non omne, quod fingimus, mendacium est, sed quando id fingimus, quod nihil significat, tunc est mendacium;
140S. August.
cum autem fictio refertur ad aliquam significationem, figura veritatis est, non mendacium: alioquin omnia, quae a sapientibus, et sanctis viris, vel etiam ab ipso Domino figuratae dicta sunt, deputabuntur in vitia. Soleo ego dicere: Pulcritudinem esse veritatis filiam; potest tamen illi addi decor alter, sed ita, ut ornatus ille, quisquis est, diuinae pulcritudinis origini conueniat.
IV. Utraque nobis necessaria.
Utraque ista, quam modo dixi, Veritatis Aestheticae species necessaria est nostris Artibus, et non secus, ac earum fundamentum, alimentumque tractanda. Quidquid enim proponimus, vel Certa, vel Imaginaria Veritate nititur, viuit, et sentitur. Sed tamen communem illam Veritatem, quam sapientes ad intelligendum, et agendum adferunt, suo a consortio non excludit. Illud nobis quoque vindicamus, quod Sophistae cuidam, qui se omnia suis auditoribus persuadere posse gloriabatur, Spartanus alter reddidit: Nequaquam, amice; nulla enim est ars, nec unquam esse potest, quae pro fundamento veritatem non habeat.
141Plutarch. in Apopht.
Officium Politiorum Artium non tam est Veritatem seu Moralem, seu Physicam indagare; hoc enim alia Philosophiae pars agit: quam Veritatem vel aliunde traditam, vel recens conditam Aesthetice, id est, sensibus exponere, figuram, vestem, formamque illi induere, atque ita vim dare, firmius, penitusque animo imprimere. Hoc munus, et usus est Artium profecto utilis. Uter amabo melius de genere humano meretur: Philosophus, qui nudam veritatem cogitat; vel Aestheticus, qui veritatem ornatam, et viuidam, sensibili in specie usui, et emolumento adcommodat? Tametsi simplex est veritatis sermo, et figura, tum tamen efficacius loquitur, agitque in corda valentius, quum arte quadam facta est sensibilis. Quem in finem principalis hic regula est ex Harmonia delata: Ut figura, et forma, quam rebus damus, sit illis vel natura propria; vel si formam ad sensus natam non habet, illa, quam adfingimus, sit omnino congruenter apta. Politicam felicitati societatis humanae natam esse nouimus; illa enim et reges initio creauit, et nutu illius, ubi rite regnatur, reges viuunt. Demus illi personam Virginis, et eam vultus, cultusque maiestatem, quae Regem deceat, induamus; manu tenet sceptrum, cui ciconia, et hippopotamus, pacis, et belli insignia sint insculpta, quod utrumque illius moderamine ad salutem publicam dirigatur. Virginem hanc duas inter urbes mediam constituamus, laetis circum agris pacatam alteram, alteram bellicosam, et denso milite coronatam. Puto haec omnia ad veritatem conuenire, et eam esse characterum germanitatem, ut ab homine non imperito adgnosci debeat Politica.
V. Habet suos gradus, et limites.
Veritatem omnem dicunt Philosophi indiuiduam. De hoc alii disputent: ego Veritati nostrae certam latitudinem tribui. Dabitur hoc mihi forte non grauate; ut enim figurae magis, vel minus congruunt suae materiae, vestis corpori, imago suo exemplo; ita verior, vel falsior erit eorum repraesentatio, et perceptio: integra conformitas probam, sanamque Veritatem facit, atque ut vestimentum corpori aptissime respondens, ita sententia, aut qualiscunque effigies rebus undequaque congruens decora censetur, ut quae ex omni parte intuentibus vera adpareat.
Verisimilitudo est ille Veritatis gradus, qui tametsi euectus non sit ad certitudinem plenam, tamen Falsitatem, quae repugnet, et obseruari possit, non continet: etiam Harmoniae leges sequitur. Sed neque hic aeque fortem ubique Verisimilitudinem expectemus; namque ut in Veritate, sic in Verosimilitudine debent esse discrimina, finesque. An enim omnia aeque Vera, aut Verosimilia? scutum Achillis? clamor Martis tantus, quantum nouem, aut decem millia virorum ciere possunt?
142Iliad. V.
Oratio Scytharum ad Alexandrum M.?
143Apud Curtium.
specus Aeoli, vel Ramus Aureus?
144In Aeneide.
Holbergii arbores ambulantes? Swiftii equi rationales? Klopstockii Abbadona poenitens - -?
VI. Extra quos est vitium Falsitas.
Fines Veritatis huiusce cum excedimus, in Falsitatem labimur, quae tantum offendit, quantum Veritas delectat. Cui arridebit Musica, in qua toni nec loco, nec tempori, nec mutuae societati conueniunt? aut cui non sit odiosa effigies, quae magnitudini, formae, proportioni exemplaris sui aduersatur? si in prosa, vel sermone numerus illigato adlusiones, comparationes, et imagines non demonstrent similitudinem rerum, ad quas sunt relatae, totidem sunt falsitates. Tale est, quod ait Gongora, iuuenem quempiam paucos vitae annos numerare, pulcritudinis multa saecula. Quam deformis, et abominanda deberet esse multorum saeculroum facies, ex eo coniectura potest intelligi, quod nihil perinde, ac tempus, formae elegantiam corrumpat, ac deterat.
Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos,
Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
Vidimus aliquando florentem aetatem optime cum sapientia, prudentiaque conuenire; consilia illius, et molitiones canitie conspergi; Ascanium ante annos animum, curamque virilem gerere: sed pulcritudinem vultus cum senectute praeter morem grandaeua, et saeculari coniunctam non vidimus. Certum est mali sensus indicium, si falsitas videatur bella, mendacium gratum, et plausibile propterea, qui solerter, et ingeniose est excogitatum: videre enim verum, atque ita, uti res est, dicere, vel exhibere semper pulcerrimum debet haberi. Uti verba, vel simulacra alia cogitationum, ita cogitationes rerum sunt imagines. Qui cogitant, et loquuntur, vel in alia quadam arte elaborant, seu corporeae, seu materiae expertis rei quamdam quasi picturam obiiciunt. Si cogitatio, si verba, si pictura, si signa alia externa conueniant rei, eamque vere reddant, non possunt non iucunde adsensus accidere; at cum aliquid discrepantiae sentimus, auertimur cum displicentia, quia decipi metuimus; praesertim posteaquam semel iam decepti errorem cognouimus... Inter alios operum Aestheticorum auctores Poetae Lyrici suas nobis sensationes communicare consueuerunt; quod cum faciunt, in eundem doloris, gaudii, et aliarum perturbationum sensum nos quoque laborant inducere. Qui sunt Enthei, obtinent rem ex sententia. At cum aliquam apud alios difformitatem notamus, non aliud a nobis habent, quam quod falsitate offensi horreamus, et nauseemus. – Est autem omnis Falsitas vel in re ipsa: atque ita totum opus est malum, et inutile; vel in adiunctis: et tunc maculam, vitiumque accipit, quibus totum operis pretium, ac virtus diminuitur.
Nempe non omnium est semper recte sentire, et rem cum Veritate Aesthetica proponere. Hoc iis duntaxat obtigit, quibus intellectus politior, iudicium sanum, sensus bonus, et aliquid ingenii Homerici habetur, cuius haec una laus est, ut quidquid cogitaret, scriberetue, undique sententias verbis, verba sententiis mirum in modum adcommodaret; sic pro illo Bouhours. At vides tu Diomedem cum Marte, hominem cum Deo pugnantem; et ecce, inquis, bellorum Deus prosternitur, quodue summum est, stratus humi septem iugera occupat:
145Iliad. XXI. ἕπτα δ’ ἔπεσχε πέλεθρα πεσών.
imago tibi esse videtur, quae Aesthetice falsa est, si neque ad Deorum eius temporis conditionem, neque ad robur, et subsidium, quo fultus erat Diomedes, neque ad iugera, qualia fuerint, aduertas animum. In Satyris, seu illae scriptae sint, siue per colores pictorum, aut quacunque artium opera propositae, ultra modum adscendimus, non tamen ad monstrositatem, non ad portentum, non ad amentiam. Quem ad titulum referetur abs te Voltairii Micromegas? Fines Verosimilitudinis nostrae egreditur Swiftii Gulliuerus, dum in Liliput, et Brobdignae regiones quas? peregrinatur. Rolandum in Lunam rapit Ariostus, tantus Genius. Idem iste poeta lagens facit ratione praeditas. Insana sunt, et stulta, quae de Muhamedis ad coelos itinere, de Angelis septuaginta millium capitum, de rebus sane quam impossibilibus in Thalmud exhibentur. Artifici est verum cum Fabuloso ita temperare, ut alterum ab altero non discernatur; et suam Veritati indolem, sinceritatemque conseruare. Deus ipse hanc voluit esse re in naturam, ut simplex, et nuda Veritas esset luculentior; quia satis ornata per se est, ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur. Mendacium vero specie placet aliena, quia per se consuptum vanescit, ac diffluit, nisi aliunde ornatu quaesito circumlitum fuerit, et politum.
146Conf. Lactantium L. III. de Falsa Sapientia.
Caput Quartum. Decorum.
I. Quid Decorum?
Decorum Graiis πρεπὸν inclita nostrarum Artium virtus, et Pulcritudo a tribus illis, ut supra disputaui, Harmoniae legibus trahit originem, eoque nomine non solum id, quod ad Honestatem, quemdam quasi ornatum vitae, pertinet, intelligimus; sed omne, quod ita compositum est, uti componi, aptarique debuit ex natura Rei, Loci, et Temporis, siue illud in dictis adpareat, siue factis, adpellamus. Vitruuius in Architectura commodum adspectum nominat.
Qui de Philosophia Morum agunt, id suum esse existimant, ut Honestum a Decoro nunquam separent, et utriusque lege corpus, animumque moderentur. Et bene: nam et quod decet, honestum est; et quod honestum, decet. Horum ad Gustum est Iphigenia Timomachi, et Penelope Zeuxidis. Illa cum iam ante aram cultrum Sacerdotis expectat maesto, sed tamen bello vultu, componit vestes, ut decore caderet, pudibunda virgo. Penelope ita picta est, ut praeter eximiam pulcridinem studium etiam continentiae, et pudicitiae, atque omnes mores, qui in honestissima matrona esse solent, in coloribus referantur, et palam eluceant. Apud nos, ut aiebam, in hoc fere sita est omnis Decori ratio, ut Rebus, Locis, Temporibus, Personis dicta, et facta adcommodentur; quod tum seruamus, cum id, quod quaque persona, et re dignum est, aut sit, aut dicitur, seu Bonum illud sit, seu Malum, hocque Physicum, aut Morale: non quod vitia in nobis, vel aliis nostro suffragio, laudeque prosequamur; sed quod aliquando vitium alienum, si artificiose, bonoque cum fine repraesentetur, Pulcrum, ac Decorum esse possit. Pylades cum Herculem furentem saltaret, visus est nonnullis incessum histrioni conuenientem minus seruare. Deposita igitur persona ridentes increpuit dicens: Μωρὸι, μαινόμενον ὀρχοῦμαι; significans, hoc ipsum, quod videbatur indecorum, maxime Decorum esse. Nempe vitiosis etiam quid conueniat, et quid deceat, videre debemus. Ideo si Atreus in scena dicat: Oderint, dum metuant; aut: Natis sepulcro ipse est parens; plausus excitantur. At si hoc ipsum Aeacus, aut Minos diceret, Indecorum videretur, quod eos iustos fuisse accepimus.
147Cic. Lib. I. Off. Eodem pertinet, quod de Demosthene, et Hortensio accepimus. Traditum est enim, Demosthenem vestitu, ceteroque cultu corporis nitido, venustoque, nimisque adcurato fuisse; hinc etiam turpibus, indignisque in cum verbis non temperatum, cum parum vir, oreque polluto haberetur. Ad eundem modum Hortensius omnibus ferme Oratoribus aetatis suae, praeter M. Tullium, clarior quum multa munditia, et circumspecte, compositeque indutus, et amictus esset, manusque eius inter agendum forent argutae admodum, et gestuosae, male dictis, adpellantionibusque probrosis iactatus est, multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis caussis, atque iudiciis dicta sunt.
II. Per omnes late Artes regnare debet.
Decorum per omnes late Artes Elegantiores, perque omnia earum opera ius suum retinere desiderat; et merito quidquid agunt boni Pictores, Poetae, ceterique venustatis conditores, in illud tamquam regulam respiciunt: huius enim ductu status instituitur, incessus, sessio, adcubitio, vultus, oculi, manuumque motus. Quo titulo praeclare, et multa praecipiuntur, et res est cognitione dignissima: nam huius ignoratione non modo in vita, sed saepissime in Artibus peccatur. Non idem est in Penelope Decorum, quod petulanti Phryne fuit proprium; aliud Charicliae conuenit, aliud Lucretiae. Haec quoties Viri sui ad Ardeam pugnantis meminit, nouo timore corripitur, flet, intenta fila remittit, deponitque vultum in suo gremio:
Hoc ipsum decuit; lacrimae cecidere pudicae,
Et facies animo dignaque, parque fuit.
148Ouid. Fast. Lib. II.
Memini Herculem, pictum illum, Omphale seruientem. Mulier haec longe mollissima leonis pellem induta tenebat clauam, eoque scilicet Herculem praeferebat; ipse autem in crocota, et purpura trahebat lanam, vapulabatque ab Omphale sandalio. Aeque indecore faciunt artifices, qui characteres, et Decorum personarum peruertunt, commutantque. Scio hominem, qui cum Drama de Nemrodo conderet, horologia rotata, et systema mundi Copernicani ea iam aetate Babylonem adtulit;
149Neumann.
alium, qui pro sua in Deum pietate Caini filios orationem Dominicam, qualem hodie habemus, recitantes facit;
150Sasche.
apud scriptorem alium Senatus M. Attilio Regulo mittit epistolam more nostro scriptam, et complicatam. – Ludere quidem integrum est; verum omni in re habenda est ratio Decori. Vidi domum venatoriam, cetera non inelegantem, cui plases arma, signaque militaria praeposuit. Trallibus quum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scenam, in eaque fecisset pro columnis signa, centaurosque sustinentes epistylia, coronasque capitibus leoninis ornatas; praeterea supra eam nihilominus episcenium, in quo tholi, pronae, semifastigia, omnisque tecti variis picturis fuerat ornatus. Itaque quum adspectus eius scenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus, et iam id opus probare fuissent parati, tum Licinius Mathematicus prodit, et ait, Alabandeos satis acutos ad omnes res ciuiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in Gymnasio eorum quae sunt statuae, omnes sunt caussas agentes; in Foro autem discos tenentes, aut currentes, seu pila ludentes. Ita indecens inter locorum proprietates status signorum publicae ciuitati vitium existimationis adiecit. Itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scenam, et ad rationem Veritatis commutatam, postea correctam adprobauit.
151Vitruuius.
Sicut in Pictoria sunt locales colores, ita sunt aliis in Artibus Pulcritudines, quae si loco suo moueantur, pereunt. Phidias Mineruae statuam fecit ingentem, hiante ore, grandibus oculis, aspero, crudoque scalpro: displicuit. At postquam illa in altiori templi propylaeo constitit, proportionem, et pulcritudinem suo a loco obtinuit.
Eadem est Temporis ratio. Propterea Indecorum illud erat, seu Pictorum fuit, seu aliorum: Abrahamum, dum filium sacrificare vellet, sclopo armatum; euersionem Troiae vetustissimam cum machinis bellicis, quas iam tormenta dicimus; captam a Brenno Romam cum Papa, et Cardinalibus; nuptias in Cana Galilaeae cum Patricis Venetiarum; Latronem ad Crucem Saluatoris morientem cum Sacerdote Ordinis Religiosi exhibuisse. Idem agerent, si qui diuersa tempora, et facta, Herculem puto, Omphalem, Xerxem mare caedentem, Antonium, Cleopatram, Ioannem Hunniadem, ereptam e manibus barbarorum Budam, Petrum Apostolorum Principem, aliquem Sinensium Imperatores, domitos a Romanzouio Turcas, Vindicatam Galliciam, et Lodomeriam una in tabula, vel oratione proponeret. Quid putas? an conueniente equestris statua Martini in ara Diuini Sacrificii dedicatur? Saepius illam, et non sine admiratione inspectaui. En! Succinctus ferro est Martinus, et tamquam in hostem procederet, grauis armis equo insidet. Ita stat sonipes, ut eum putes stare super aere;
Feruet enim, fastidit humum, spumantia mandit
Frena ferox, rigidis sunt fera colla iubis.
Et nisi in hoc captiua forent crura ultima saxo,
Ut Notus in cursum praepes abiret equus.
Simulacrum est magnificum, artificium apud nos in paucis rarum. – An bene daemones, terribiles visu formae, quales iis poetae, et pictores adfingere consueuerunt, in aede sacra, ante oculos Sacrificorum, ad eandem cum Iesu Agno immaculato mensam statuuntur? Num satis decore Torquatus Tassus ait gladios duorum pugnantium splendore fulgura, strepitu tonitrua, ictu fulmina fuisse?
III. Indecorum quibusdam in Artibus facilius notatur.
Ut in vita, sic in Artibus nihil est difficilius, quam, quid deceat, videre. Indecorum quod est in Arte Pictoria, Statuaria, Aedifitia, et Hortensi, facilius notatur, quam quae sunt vitia in Poetica, Oratiora, Musica, et Saltatoria; haec enim cum verbis, voce, sono, gestu, et motu celere praetereunt, et dilabuntur; alterum illud est durabile, expositumque; patet constanter humanis sensibus, et in iis quodammodo haeret. Ea propter maiorem in modum circumspecti debent esse Pictores, Statuarii, et Architecti, ne sua, ut loquuntur, Adtributa negligant, et contra Decorum delinquant. Quibus id modis obtineri possit, satis regularum in omnem rem, et lineamentorum dedimus; quae si quis viuis coloribus velit deducere in viuam imaginem, nae ille opus efficiet elegans, et hac parte magnis in arte magistris par; aut certe quid desit alienis artificiis, quaue ratione ad Pulcritudinem prouehi valeant, prudenter iudicabit. Sed tamen illud etiam addere debeo, maximorum virorum Gustum, ac iudicia nonnunquam dissentire in una, eademque re; quod uni videtur Decorum, et sanum, coram altero est vitiosum.
IV. Hoc etiam in Argumento variat Gustus.
Timaeus cum in Historia dixisset, qua nocte natus Alexander est, eadem Dianae Ephesinae templum deflagrauisse; adiunxit: minime id esse mirandum, quod Diana, cum in partu Olympiadis adesse voluisset, abfuisset domo. Hoc Tullio, ut multa alia, concinnum, Decorumque videtur, et laudat.
152Lib. II. de Nat. Deor.
Plutarchus autem solido scriptor iudicio adeo frigidum esse sentit, ut dicat, hoc uno incendium illud potuisse restingui.
153In Vita Alexand.
Longinus delicatissimi alioquin saporis eundem Timaeum, quem Cicero longe eruditissimum, et rerum copia, et sententiarum varietate abundantissimum, et in ipsa compositione verborum non impolitum commendat,
154De Oratore Lib. II.
illum, aio, Timaeum Longinus adserit plenum esse frigore, et scriptorem, qui ut aliena peccata cupide reprehendit, ita ad sua caecus est, ut prae studio nouarum sententiarum saepe in puerilem adfectationem incidat.
155Cap. IV.
Quid putem? Bouhoursius credit Oratorem natura facetum, quod in Timaeo festiuum esset, vidisse, cetera non examinasse; serium autem Plutarchum, et delicatum Longinum, quae in eo falsa erant, unice expendisse. Sunt sua sapientibus mala, ut fatuis bona interualla.
Ego cum Decori naturam adtendo, illud Socratis de singulis Artibus dictum esse reor: cum enim Socrati Lysias orationem, quam in eius defensionem composuerat, recitasset, praeclara, inquit ille, et elegans ordo est, sed non conuenit Socrati. Erat enim forensi instituto apotior, quam Philosopho, ac tali Philosopho. Rursus Lysiae percontanti, cur, si bonam iudicaret orationem, putaret sibi non conuenire? Nonne, reposuit, fieri potest, ut amictus elegans sit, ac pulcer, qui tamen alicui non conuenit? Quo dicto docere voluit, characterem, siue Decorum Socratis non esse obseruatum.
156Maluit vir sapientissimus, quod superesset e vita, sibi perire, quam quod praeteriisset; et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posterorum se iudiciis reseruauit, breui detrimento iam ultimae senectutis aeuum saeculorum omnium consequutus. Quintil. L. XI. C. I.
Nobis hic eo enitandum est, ut postquam praecepta Gustus certa, adsumtaque fuerint, omnes, qui eadem doctrina imbuti fuerint, idem omnino de re eadem sentiant, et iudicent. Fieri hoc posse tum multis aliis, tum imprimis Romanorum exemplo, quoniam huc pertinet, manifestum est. Erat apud eos Q. Roscius artifex eiusmodi, qui Decorum omne in theatro gestu, et motu, voceque, ac singulis actionibus aptissime nouerat exhibere. Quaero, an dissensio Gustuum fuerit apud spectatores? iisdem principiis, eodem Pulcri sensu instituti fuere; atque ideo solus ille dignus videbatur, qui in scena spectetur, erat amor, et deliciae omnium. Quis nostrum, quaerit eius discipulos Cicero, tam animo agresti, ac duro fuit, ut Roscii morte nuper non commouerentur? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem, ac venustatem videbatur omnino mori no debuisse. Nihil ab eo nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiebat; nihil nisi ita, ut decuit, et uti omnes mouerit, atque delectauerit. Itaque hoc fuit consequutus, ut in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur; quasi absolutio, et perfectio Pulcri uno Decoro habeatur.
Caput Quintum. Simplicitas, et Sinceritas.
Quid Natiua Pulcritudo?
Natura suis in operibus, ut palam est, artem, et cultum magnum non ostentat: simplex est, ac sincera. Ideo Naturalem Pulcritudinem nominamus illam, quae et rei propositae naturae, et characteri hominis congruit; et quae nec magnam habet rerum Varietatem, nec studio elaborata adparet, sed sua quasi sponte nata est, ut illud, quod ait pastor Damoetas:
Malo me Galatea petit lasciua puella,
Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
157Apud Virgilium. Eccl. III.
Non hic in verba, vel colores, sed in rem ipsam, quae agitur, intuendum est: ut ludat, ut placere quaerat Galatea. Et videri vult, et ex insidiis agere. – Illud, quod adferam, naturam habet non tam in actione personarum, quam in cogitatione, et verbis artificis. Duo erant fratres adeo sibi per omnia similes, ut eos unum diceres: parentes ipsi internoscere non poterant.
Discreuit mors sola viros, unumque relictum
Agnorunt miseri sublato errore parentes,
Aeternis caussam lacrimis: tenet ille dolorem
Semper, et amissum fratrem lugentibus offert.
158Lucanus.
II. Geminae sunt illius Formae.
Geminae sunt formae huius Pulcritudinis: Simplicitas, et Sinceritas. Habet Simplicitas Varietatem, Sinceritas studium, et artem suam; sed ita sunt temperata, unitaque omnia, ut nec illa suam ubertatem, nec ista laborem artificis ostendat: illa est sine pompa, et ornamentis; haec sine studio placendi, sine violentia, sine labore. Simplicitas est in paucitate rerum, et breuitate; Sinceritas in candore quodam ingenuo. Quamuis enim scopus harum Artium, desiderium, et labor hic sit, ut placeant, et ego quoque hunc in finem curas meas conferam; tamen, si meum placendi studium palam sit, videarque magis per aliena subsidia quaerere, ut placeam, quam curare naturalem ordinem, et mutuam unionem partium, per quam placeam, tantum obtinuero, quantum meretur ille, qui nec cogitationibus suis nouit detergere sudorem, nec operi natiuos colores diuidere.
Ex his licebit iam intueri, Natiuam Pulcritudinem non esse contrariam illi, quae artificiosa est, aut super naturam nostram eminet: ei duntaxat aduersatur, quod est contra simplicem, et candidum Naturae modum. Si multum decoris sine delectu, et prodigaliter adgeras, nobilem illam Simplicitatem destruxisti; si Naturam seruiliter imitere, aut hominem in grauissima animi perturbatione ingeniosum, argutumque facias, candidam Sinceritatem violasti. Magnum est discrimen in gestu, motuque hominis austeri, et leuis; et qui nec nimium grauis, neque ventosus est. – At quoniam valde pronum, et frequens est, ut Naturalis illa Pulcritudo et in Simplicitate sua, et in Sinceritate laedatur, dicendum est de utraque liberalius.
III. Simplicitas.
Pulcritudo, quam hic Naturalem dicimus, tametsi fiat per artem, paruum, paucumque adparatum postulat, auersatur omne superuacuum, exiguo cultu, et nullo fere impedio ad finem etiam sublimem adtingit: haec illa Nobilis Simplicitas est. Quam ego iam saepe dolui tantam elegantiam violari a sacris, profanisque Oratoribus, qui multa granditer, multa magnifice, multa ornate praefari amant, antequam sermonis sui propositum eloquantur. Abunde est splendoris, si adhibeantur verba argumento adcommoda: quasi per gradus quosdam oportet adscendere. En ut quasi lentis progreditur passibus Natura, et quae serenissima futura est, cum altius prouehetur dies, adeo parum sua inter exordia splendoris praefert, ut dubites, an in tenebras demum, an in lucem sit euoluenda. Ne mihi decorationes plus aeque ingeras; res enim, quae vel a suo fine, vel alia de caussa suam habet Pulcritudinem, aut sublimitatem, per ornatum nimium, et Luxum utroque spoliatur: tantum diminuis, quantus addis, et quanto magis ornas, tanto plus deturpas: obscuras, dum illustrare moliris, et hoc tandem obtines, ut et sensus nostri rerum multitudine confundantur, et arte facta vi sua, quam in corda nostra debebant insinuare, careant. Accedit, quod luxuries rerum et desiderium Nouitatis extinguat, et mentis, ac sensuum adtentionem. Nihil simile deprehendas in Libris Sacris: pleni sunt elegantissima Simplicitate; quod hic admonuisse satis est. Apud Germanos hac potissimum virtute blanditur Gessnerus; sed inter profanos forte nihil uspiam simplicius, magisque genuinum illo, quod exhibeo. Hector media ex pugna Urbem ingreditur, atque ut in hostes erat armatus, filium suum Astyanactem, quem in ulnis nutrix gestauerat, manibus porrectis petit. Hic autem patris adspectu pauefactus auertit se retro, et in sinum nutricis condit; clamat, et timet arma stridentia, et cristam a summa galea horribiliter nutantem. Haec omnia mihi videre videor; atque ita me suauiter simplicitas ista delectat, ut nihil supra. Risit autem pater, et galea formidabili posita arripuit infantem puerum, et osculatus est; tum librauit manibus, Diisque omnibus vota faciens matris in gremio deposuit. Risit illa lacrimis effusis; vir autem manibus ipsam demulcens sublata de terra galea reuersus est in praelium.
159Iliad. VI.
IV. Sinceritas.
Sinceritas, et Candor ingenuus apud Mendelssohnium sit, cum certa quaedam res in se, vel effectu magna per simplex quoddam signum fortuito, vel data opera sic enunciatur, ut plus intelligatur. Sensum Viri declarabit gemina, sed multum diuersa Romae effigies, quarum una Propertium, altera Maronem in persona Tityri pictorem habet.
Omnia Romanae cedant miracula terrae;
Natura hic posuit, quidquid ubique fuit;
dicebat ille magnifice. Alter autem quam sincere!
Haec tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
Quanto minus laboris, et artis ostendit
sermo, tanto magis accedit ad veritatem,
estque illustris; par incultis iis locis, quae natura situ suo ita nobilitauit, ut omnis artis industria nihil possit adiungere ad pulcrum eorum horrorem.
Sic est: cogitatio pulcra, et insigniter naturalis, quae quamdam negligentiam, et nobilem Simplicitatem habet, seu sermone, seu alio artificio proponatur, dum modo Aesthetice spectetur, sincera est, ingenua, et candida. Hic mihi primum Anthologia Graecorum venit in mentem. Graeci enim ut natura callidi, ita, si velint, in sermone lepidi hanc quasi praerogatiuam sunt emeriti. Non diffiteor esse in illa, quae merito videri possunt adeo male condita, et insulsa, ut Honoratus de Racan ad amicum, credo Malherbium, scribens totum fere librum Ius aqueum, et Graecam offam adpellauerit. Fallor, an non bene inuentum est illud, quod Iouis statuae fuit adscriptum? Aut coelo demissus Iupiter spectandum se dedit Phidiae, aut ad videndum Iouem coelos conscendit Phidias. – Quid Pallas, et Iuno, cum simulacrum Veneris intuentur? Male egimus, inquiunt, quod Paridis iudicium condemnauerimus. Simplex, et natiuum est. – Cupidinem ad columnam religatum finxerat aliquis; Poeta, Quis manus tibi, quis oculos obstrinxit, puella? interrogat. Ne lacrimare quaeso, qui tot lacrimas gaudet excutere iuuenibus. – Horum auctores epigrammatum cum ingenio pictorum commune quid habent, qui certa quadam naturali sinceritate praecellunt.
160Dominicus Bouhours In Methodo recte cogitandi.
V. Utraque violatur Adfectatione.
Sed nihil pronius, quam candidam hanc, et sinceram Pulcritudinem vitiare per artificium: sit enim frequenter, ut dum arte quidpiam efficere nitimur, arte hoc idem vitiemus. Hoc dum Protogenes euitare laborat, casu, et arte miram quamdam sinceritatem in ea tabula, quae inter omnia illius opera palmam habuisse dicitur, obtinuit. Canem ille pinxerat; sed displicebat ars ipsa, nec minui poterat, et videbatur nimia, ac longius e veritate discedere, spumaque illa pingi, non ex ore nasci, anxio animi cruciatu; cum in pictura verum esse, non verosimile vellet. Absterserat saepius, mutaueratque penicillum, nullo modo sibi adprobans. Postremo iratus arti, quod intelligeretur, spongiam eam impegit inuiso loco tabulae; et illa reposuit ablatos colores, qualiter cura optabat, fecitque in pictura fortuna naturam.
161Hoc exemplo similis et Nealcem successus in spuma equi similiter spongia impacta secutus dicitur, cum pingeret poppyzonta retinentem equum. Plin. in H. N.
Artifices pulcrorum operum nosse debent artem suam, eiusque regula operari; hoc necessarium; sed artem anxie quaerere, eamque adfectare longe pessimum est: Ars enim nimia, adfectatio, cura laboriosa, pigmenta, luxuries ornamentorum, redundantia inutilium corrumpunt artificium, sinceritatem obprimunt, et pulcritudinem totam euertunt: unum quodque genus cum ornatur caste, pudiceque, sit illustrius; cum fucatur, et praelinitur, sit praestigiosum.
162Eum in modum inquit Diomedes Grammaticus, per adfectationem decoris corrupta sit sententia; eum eo ipso dedecoretur, quo illud voluit auctor exornare.
Copiosa huius furfuris opera hinc, et inde visuntur, quorum auctores prodigia se patrare autumabant. In his illud mirandum est, quod cetera vitia vitentur, Adfectatio autem petatur: pessimus ista palati sensus est, indignationem, et ludibrium meretur. Habent enim hoc picturata, luminosaque artificia, ut laeto quodam oculi iactu adliciant; at ubi comminus accedimus, et contemplamur, deterso fuco, apertaque fraude contemtum prouocent: sic adulterini nummi prae genuinis splendicant. Inde iam rite potes existimare, quantopere ab se ipso abeat maturus ille naturalis elegantiae magister, dum Iunonem iratam his verbis loquentem facit:
Num capti potuere capi? num incensa cremauit
Troia viros?
Alio certe sermone fuisset usa, si Maroni licuisset Aeneidem suam ad limem reuocare.
Natiuam in Artibus Pulcritudinem viuo fonti, qui intra hortum aliquem enatus non longe progreditur, quispiam comparauerat. Ego illius imaginem in rosa, quae nondum calicem suum explicuerat, reperio: quanto se minus ostendit, tanto est pulcrior. Aut ingenui coloris adolescentem intuere, qui formam non rubeo, non candido pigmento violauit: talis est Pulcritudo Naturalis, simplex, et inadfectata; habet tamen quamdam purum, qualis etiam in seminis spectatur, ornatum. Innocentia quaedam, facilis sensatio, teneritudo cordis, et pulcra anima est in eo pulcri genere adspectabilis; nihil puerile admittit, nihil molle, mihil muliebre, nihil indigestum, et erudum, sed ingenuum quemdam vigorem poscit: tunc Ars perfecta est, cum Natura esse videtur; Natura enim nihil errat, cum Artem latenter adiunctam habet:
163Ait Longinus Cap. XXII.
tunc, inquam, oblectat. Cum aurem elaborata concinnitas, et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum adparet, aegre ferimus.
Caput Sextum. Amaenitas. Gratia. Dignitas.
I. Amaenitas quid sit, verbis, et exemplis docetur.
Amaenitas est illa Pulcri proprietas, quae nos leni, placidaque delectatione tenet. Talem in Amaenitate Veris suauitatem experior. Ubi tempestas hiberna desaeuiit, mutato repente ingenio coelum incipit omne mitescere: emicant flores, pubescunt prata, frondent arbores, adflant fauonii, ventilantur aurae, saliunt undae, et grato sensibus, animisque murmure blandiuntur; quidquid antea pruinis riguerat, rore iam natat; et campi, qui nuper glacie torpuerant, odores halant: qua niues iacuere, virent iam herbae, fragrant casiae, vernant rosae; qua boreas turbarat, ludunt zephyri, susurrant rami, murmurant riui; dumque aemulo concentu decertant aues, vocalis ubique silua est, et grata oculorum, auriumque palaestra. Visuntur iam aprici colles, et innoxi saltus, iam opaca nemora, et quercum umbracula, et mille amaenitatum theatra: ut regionem totam aliud esse non credas, quam imaginem gaudentis naturae.
164Sic fere Iac. Biderm.
Virtus illius.
At non omne, quod Pulcrum est, hac etiam virtute pollet. Multa enim opera nouimus, quae Pulcritudine non mediocri commendantur, sed Amaenitate sunt destituta: quidquid sua specie viuaciorem in nobis voluptatem mouet, et vel animum in admirationem, vel cor in desiderium, aliosque motus minus tranquillos erigit, Amaenum, blandumque non est. Amaenitas totum quidem animum occupat, sed blande, suauiterque tenet, eamque quam mollisiime inclinat in rem, quae est Amaena. Amaenitas est peculiaris character certae cuiusdam Pulcritudinis, et per eum discriminatur a Pulcro, Sublimi, Magnifico, --.
Ad istam Pulcri speciem accensenda sunt castiora Anacreontis carmina, et paruae aliorum Poeses, quae teneram, sed innocium voluptatem inspirant. Huc ex Pictoria debent referri vernantes flores, et horti, regiones blandae, rusticae, et priuatae vitae gaudia. Quidquid in Arte Musica, et Saltatoria placidum est, ac lene; in Architectonica quietum, et iucundum, non aliam habet virtutem, quam ut nos in teneritudinem resoluat, et molliter teneat. Amaenitas omnis tum est utilissima, cum vires, et spiritus lassitudine sunt adfecti: ut dulci somno, ita reparamur Amaenitate.
Et fundamentum
Si quaeras, unde oriatur Amaenitas? dicam cum Sulzero, et Wielandio, fundamentum illius esse partes eiusmodi, quae se peculiariter non discriminant, sed cum sint pares, pariter, amiceque conueniunt, ut opus quoddam harmonicum, et blandum componant. In pictura dicimus amaenam esse colorum rationem, in qua neque lux est nimia, neque densior umbra; sed viui, gratique colores, et pigmenta mutuam, placidamque rempublicam faciunt. Corregio felix est in Amaenitate, sicut Raphael in expressione: iste Homero, alter Virgilio similis.
Amaenitas, si tranquillus est animus, non potest non occupare hominem. Sed non omnes artifices possunt eam adsequi, et in opus suum deducere: non qui maximi, sed qui lenissimi sunt, optime congruunt Amaenitati efformandae. Leni, placidaque anima fuerit Maro, et Addison in Poesi; Corregio, quem dixi, et Lorraen in Pictura, alii in aliis. In Musica Graunii lenitas in ira quoque se prodit. Genius ad teneritudinem, et Amaenitatem, sensusque cordis peculiaris esse debet.
II. Gratia, et Vis eius.
Supremus Amaenitatis gradus, ac perfectio dicitur Gratia; decor, ac ornamentum illius duntaxat Pulcritudinis, quae Amaenitate sua blandiri solet. Gratia si qua est, hanc habet virtutem, quod corda hominum primum occupet, deinde ad rem gratiosam inclinet, tandem illi cum quadam teneritudine coniungat. Ista cordis adfectio sensu magis stricto Amor est; vis autem, quae hunc erigit, Gratiae propria, et multum diuersa ab aliis Pulcri, et Perfecti dotibus. Non paucae, neque mediocres sunt eiusmodi Pulcritudines, quae cum in sensum veniunt, oblectant quidem, sed illam animi propensionem non obtinent, nullum sui desiderium relinquunt: tota ipsarum virtus haec est, quod sensus, et phantasiam delectent; cor interea, quod desideriorum est domicilium, manet immotum. Huiusce rei testes esse possumus.
Quibus rebus conuenit et cet.?
Gratiam muliebri tantum Pulcritudini concessam video apud primam antiquitatem. Homeri profecto aetate unius Veneris comites erant Gratiae; hae illam amorum matrem lauant in Papho, et ungunt oleo inmortali, ut Deos decet immortales; hae vestes illi desiderabiles, usuque suspiciendas, et ambrosium peplum induunt.
165Ita Odyss. VIII. Ἔνθα δε χάριτες λοῦσαν etc. et Hymno in Venerem.
Platonis aetate tribus in rebus spectabantur Gratia, nempe in Virtute animi, in Figura, et Voce. Gratus enim est nobis mos verus, et optimus animi; gratia corporis speciosi figura, grata vocum concinnitas: cumque tria haec animus pluris, quam alia faciat, consectaneum est, ut auidius adsciscat, ardentius complectatur, vehementius admiretur, atque haec ipsa seu virtutis, seu formae, seu vocum gratia, quae animum per rationem, vel per auditum, aut visum ad se vocat, et rapit, Pulcritudo gratiosa rectissime dicitur. Istae sunt tres illae Gratiae, de quibus Orpheus: ’Λγλαίτε, Θαλία, κ’ Ἐυφροσύνη πολύολϐε.
166Splendor, Viriditas, et Laetitia uberrima.
Splendorem vocat Gratiam illam, et Pulcritudinem animi, quae in veritatis, et virtutis claritate consistit; Viriditatem vero figurae, colorisque suauitatem: haec enim in viriditate iuuentutis summopere floret; Laetitiam denique sincerum illud, et salubre, et perpetuum, quod in Musica sentimus, oblectamentum.
167Marsupinus ex oratione Agathonis, quae habetur in Symposio Platonis.
Deinde maiorem in modum amplificata, et tandem in summum euecta fuit Gratiarum potestas, non suo merito, sed fauore hominum, ad eum fere modum, quo facta Dea est Fornax, et Fortuna.
168Apud Ouid. in Fastis legitur apotheosis Fornacis.
Tum vero Poetae, et Philosophi, Politici, et omnes, qui amaenum, et peculiarem agendi, loquendique modum adfectarunt, nouis hisce Deabus aras in templis, cordibusque suis posuerunt, frequenti sacrificio precati, ut prosperitatem, quam ab ipsis acceperunt Gratiae, suos in patronos, effunderet, fauoremque redderent. An melius Xenocrates, qui tam austerus fuisse scribitur, ut Gratiis sacrificare nullatenus voluerit? Reipsa conuenit Gratia Corporibus, Cogitationibus, et Actionibus. Corporis Gratia in vultu potissimum, in gestu, et motu sedet. Visio mentis, et cogitatio, quae sensationem habet delicatam, gratiosa est. Actiones sunt diuersae. Sappho defectum formae putat se supplere gratia Poeseos, id est, cogitando, et agendo:
Si mihi difficilis formam Natura negauit,
Ingenio formae damna rependo meae.
169Ouid. in Epist. Heroid.
Qua in doctrina hoc etiam obseruandum est: Charites exili, tenuique corporis habitu fingi, quod summa saepe venustas rebus minimis, neglecto oculorum iactu, leni risu, aut gestu colcilietur.
Ad istas, quae in corporibus, et actionibus cernuntur, Gratias respiciunt Artes elegantes, hac pulcerrimi eorum magistri aemulantur. Sermonis Gratiam Atticis concessam dixit Quintilianus. In Pictura primus eam conspiciendam extulit Apelles: praecipua eius in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent, quorum opera cum admiraretur, collaudatis omnibus, deesse iis unam illam venerem dicebat, quam Graeci χαριτὰ vocant; cetera omnia contigisse, sed hac soli sibi neminem parem.
170Plin. Lib. XXXV.
Iudicio Lessingii Pictori magis congruit Pulcritudo, Poetae gratia. Si cui libet, potest videri Sulpitia, quam Tibullus conatur gratiose referre. Non potuit eam Pictor aeque amaenam dare, ea credo de caussa, quod hic semel tantum eam repraesentet, Poeta vero gratiam illi conciliet a motu, et actionum variatione.
171Lib. IV. Eleg. II.
– Haec eadem in uniuersum est ratio, quod tam copiosae sunt Gratiae, Veneresque apud Poetas. Quantae enim venustates, dulcedinesque praesertim in Pastoralibus eorum, in Odis Anacreonticis veteribus, et nouis!
172Multi sunt in Germania: Gleim, Uz, Lessing, Ramler, Weisse, Gessner - -.
solatio hic boni sensus diffluunt. Sed utinam non ostenderent aliqui nudas suas gratias! miratus est sua iam aetate Pausanias, a melioribus artificibus nudas formari Gratias, quibus antiqui vestes dederunt perlucidas, et solutas:
173Lib. IX. Cap. XXX.
nos indignari debemus et Poetarum, et aliorum artificum licentiae; non raro etiam detestari: pudicas aures non leuiter offendunt, et puras mentes legendo, spectandoque corrumpunt.
Gratia cum sit placida Pulcritudo, non alium gestum, et motum, aut variationem admittit, quam quae animum ab omni tumultu vacuum, penitusque tranquillum indicat: non bene conuenit Gratiae cum dolore vehementi, cum ira, aut aliis cum tumultibus; nisi forte artifex recte nouerit hos motus per magnitudinem animi, et silentium temperare: quod Winkelmannus vult ostendere in celeberrimis signis Laocoontis, et Niobes. An recte?
174
Laocoon statua antiqui artificii ex lapide inuenta Romae anno MDVI. et iussu Leonis X. P. M. in horto Vaticani collocata, opus omnibus et Picturae, et Statuariae artificiis praeponendum. Idem ille Laocoon est, de quo Virgilius Aeneid. II. cum duobus filiis spiris, et veneno duorum serpentum implicitus, sed imago diuersa. Multi eam scriptores exhibent, ut Boissard, Balinuille, Comes Caylus, Keysler, Volkman, Lessing, Köremon, et varias super hoc argumento quaestiones ponunt. – Niobe cum liberis moriens, Scopae, aut Praxitelis labor, nam de hoc adhuc haesitatur, eadem est, quam Plinius refert, et fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium; Roma de Villa Medices Florentiam delata Anno MDCCLXX, statua purissimae Simplicitatis, miraeque pulcritudinis, iam olim a Graecis, Latinisque ingeniose, venusteque celebrata. Vide ante alios Anthologiam Graecorum, et Ausonium.
- - Hoc extra controuersiam est, quod et auctor, qui gratiam operi suo vult addere, tam placidam debeat habere mentem, quam Apelles; et ille, qui gratiosus est, pacatus esse: tantum enim Gratiae perit in homine, quantus est animi motus. Tranquillitas magis est propria Gratiae, quam mari: experientia docet, amaenissimos homines esse etiam lenissimos.
Illa Gratia virtutem suam fortius exerit, blanditurque magis, quae pluribus ex partibus est composita. Persona formosa, diserta, et culta, ornataque quantum Gratiae possideat, non est necesse dicere. Ille demum amabili quadam elegantia nitet, dignusque coelesti origine est, qui Gratiam suam in Virtute reponit, et eam in operibus spectandam praebet; hae blanditiae sunt optimae, istae Gratiae diuinum quoddam sunt opus; atque, ut lingua loquar veterum, profecto ab ipso Ioue demissum coelitus, et cuiusmodi apud superos absolutum esse credibile est.
III. Dignitas.
Fit aliquando, ut Pulcritudo cum Dignitate coniungatur. Talem in Iunone, et Minerua si conspiciamus, quo animo nos esse oportet? Pro quam augusta specie est illa Dearum Regina! quanta Deae maiestas, quae venustas oris, et quam magna membrorum omnium dignitas! illae manus quam factae ad sceptrum! ille capitis vertex, quam venerandus ad coronam! status ille omnis quam liberalis, et elegans, quam plena maiestatis Diua! - - Mineruam si velis noscere, intuere Virginem oculis caesiam, et pulcram, sed non muliebriter comtam. Quorsum ille armorum adparatus? quaeris; quod cassis aurea, cristaeque rutilantes? lorica tegit pectus, dextra vibrat lanceam; laeua scutum adtollit serpentibus hirsutum. - - Credo ego harum adspectu non teneritudinem, sed admirationem, venerationemque concitari. Bellae sunt, sed non gratiosae; non Charis, sed Dignitas ornat earum Pulcritudinem: Diuinus est vultus, reuerentiam imperat.
Sunt etiam homines, qui et in actionibus suis, et in agendi modo miram quamdam perfectionem sectantur; placent illi certo, sed longe absunt ab illa nostrorum cordium propensione, quae tenerum quoddam desiderium fouere consueuit. Sunt alii, qui grauitatem, magnitudinemque prae se ferunt; digni aestimatione, et honore: at neque istis insidet illa amaenitas, quae Gratia est; Dignitatem ostendunt. Habet aliquid illecebrosum Gratia, quod magis sentitur, quam explicari possit. Fallor, an ex Dignitate, et Gratia composita est imago Helenae maturioris, quam in Odyssea propositam reperio? Profecto si ea, quae hoc prodigio artifices optimi tradiderunt, memorando colligam, mens mea talem eius iconem elaborauit, qualem ex utraque illa Pulcritudinis forma contemperatam ego ipse agnoscere debeo.
Caput Septimum. Magnum, et Sublime.
Sectio Prima.
I. Magnitudinis, et Sublimitatis adpetentia Homini inpressa.
Aliis Dei operibus hoc potissimum homines praestamus, quod
Mente, et
Spiritu sumus instructi: illa, ut Magna simul complectamur; hoc, ut in Altum adsurgamus. Natura certe cum nos in vitam, et mundum hunc uniuersum tamquam in magnam celebritatem introduxit, et spectatores suos constituit, una etiam inuictum omnis Magnitudinis amorem, et studium mentibus nostris impressit. – Hinc natura duce non exigua fluenta, quamuis perlucida, et utilia miramur; sed Nilum, et Istrum, aut Rhenum, multoque etiam magis Oceanum. Lumen, quod accendimus, quamuis puro splendore ardeat, longe minus nos adficit, quam coelestes illi ignes, quod modo obscurari, modo iterum noua luce inflammari cernimus. Aut quis illam facit accensae lucem purem mirabiliorem crateribus Aetnae, cuius e fundo saxa, et integrae moles eiiciuntur, interdum etiam fluenta flammae, ipsiusque adeo ignis profunduntur?
175Longinus.
Non minus aduertunt sensus nostros, quae sunt erecta, et Sublimia. Excelsas arbores, aedificia, statuas, et turres in eximiam altitudinem eductas magis sentimus, quam humiles. Est in nobis aliquid, quod ad Alta, et Sublimia nos urget: Deus
Os homini Sublime dedit, coelumque tueri
Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
176Ouid. L. I. Metam.
II. Magni, et Sublimis Differentia.
Magnum, et Sublime diuersa sunt nomina. Magnitudo ad conatum, et nisum quemdam nos impellit, phantasiam, mentemque nostram, et sensus distendit, atque amplificat, ut totum id quod Magnus est, una complecti valeamus. Sublimitas vero admirabili sua virtute erigit animum, spiritumque hominis breui admodum temporis cursu eam ad altitudinem rapit, in quam ipsum Sublime adsurgit. Haec indiciis etiam externis, signisque docemur. Magnitudo, quam cernimus, nonne dilatat pectora, adeo, ut interdum Decori, quod in gestu, mutuque est, obliuiscamur? Aliud est, quod Sublimitas efficit: haec enim adtollit hominem, et saepe in extremis pedum articulis constituit. – Magnitudo igitur Latitudinem, potius, et extensionem; Sublimitas autem Altitudinem significat: illa mentem, et sensus explicat, haec spiritum eleuat. Euenit tamen non infrequenter, ut in unam eandemque rem, et Magnitudo, et Sublimitas conueniat: montes Carpathicos, et Alpes adpello. At tum quoque naturam suam, et virtutem obseruant in agendo. Haec omnia distinctius tradere, et illuminare oportet.
II. Quid reipsa Magnum?
Magnum quod est, partes habet vel reipsa, vel aequiualenter multas, sed ea ratione adtemperatas, ut una, eademque perceptione totum, et simul possit comprehendi. Circumspice Regalem hanc Urbem Budam, atque in omnem eius partem oculos, animumque conuerte. Vides amplitudinem illius, operam, splendorem, maiestatem; hic montem praecelsum occupat, ibi multa per iuga diffunditur, illic latum in aequor expatiatur; latus unum claudit, ditatque Danubius, alterum valles, montesque vitibus consiti defendunt, et ornant. – Quam haec sunt ad usum bona, pulcra ad adspectum! Quid plura? omnes urbis partes in unum collige, et habes urbem toto Regno maximam, amplissimamque. Verum siqua res tam longe, lateque pateat, ut nonnisi per partes, et successiue possit cogitari, concipique, conturbat potius mentem, quam satiat, non inflammat spiritum, sed obruit, et extinguit. Hoc in Imaginibus Allegoricis forte potest tolerari, qualis est illa aut Discordiae, aut Famae. Discordia quidem primum parua adtollitur, sed postea in coelo firmat caput, et super terram ingreditur.
177
Iliad. IV. Et qualis in Henriade?
Fama quoque - - - -
Parua metu primo, mox se se adtollit in auras,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Aeneid. IV. Nunquam ad liquidum Fama perducitur: omnia illa tradente maiora sunt vero; nostra quoque gloria, inquit Alexander, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis, quam operis. Apud. Curt. L. IX.
Haec, aio, sustineri quodam modo possunt, quia iam insedit animis haec opinio, per figuram hanc, et prodigiosam magnitudinem non hominis, sed virtutis incrementum, et amplitudinem designari. Quid autem, si tibi vel Miltonis diaboli,
178In Paradiso perdito.
vel Aristotelis bellua decem millia stadiorum complexa offeratur?
179Poetic. Cap. VII.
Quid si Muhamedis Angeli?
180Singuli eorum habent 70000 capitum, in singulis capitibus sunt 70000 linguarum: ab his minima quaque temporis parte septuagesies millies laudatur Deus. Angelus unus est, cuius oculi distant tridui itinere.
unde spectabis, et qua parte incipies, ut totum portentum excipias, ac comprehendas? Quid illa immensitas, quam veteres Hebraeorum Leguleii Deo tribuerunt?
181Tantum esse Deum dicebant, ut inter duos illius oculos intercedant 300800 milliarum diuinorum; milliare autem apud eos continet millionem ulnarum, ulna vero facit quatuor spitamas, spitama aequatur diametro telluris. Planta pedis Diuini habet 30000 millia milliarium. – Similis insania legitur in Alcorano, cum Muhamedis in coelos iter narratur.
Aut interminata temporum Aeternitas, quae licet semper eat, et redeat, tota tamen sibi haeret sine ullo sui aut dispensio, aut incremento? Hic se mens humana perdet. Bene habet Addisson ille Anglus, dum obseruat illud Alexandri M. simulacrum, quod Lysippus in magnitudine viri effinxerat, maiorem praesetulisse maiestatem, quam si totus, ut alter aliquis voluit, mons Athos in statuam eiusdem Regis hac lege fuisset efformatus, ut manu una flumen effundat, altera urbem aliqua sustineat.
182Non tulit audaciam adulatoris Alexander; numquam deinceps usus est illo homine.
III. Magnitudo est duplex.
Magnum omne vel commendatione corporis, vel merito virtutis Magnum est; aut utroque titulo tale esse agnoscitur. Primum illud dicam Magnitudinem Corpoream, alterum liceat nominare Moralem.
Primi ordinis Magnitudinem ostendit pulcerrima montium series, quam quotidie conspicimus; campi deinde aduersa in regione latissime profusi. Magna est nostra haec Regia, in qua Bonae Artes, et Scientiae domicilium cum throno occuparant. Et quantus, ut unum ex hominibus producam in theatrum, qui ingentem quatines Mezentius hastam.
Turbidus ingreditur campo? quam magnus Orion,
Cum pedes incedit medii per maxima Nerei
Stagna, viam scindens humero supereminet undas;
Aut summis referens annosam montibus ornum,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Talis se vastis infert Mezentius armis.
Huic contra Aeneas speculatus in agmine longo,
Obuius ira parat: manet imperterritus ille
Hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat.
183Aeneid. X.
Talia exempla dum refero, non eas solum magnitudines volo dicere, quae corpore contrectabili sunt; quidquid enim per corpus repraesentatur, seu illud verum sit, seu imaginarium, mihi instar rei corporeae habendum est in Aesthetica; immo est Aestas, et Tempus, et alia multa per corpus, et materiam possunt esse magna.
Altera Magnitudo spectatur in virtute, in potentia, in caussis, in actionibus animae, et libertatis. Hoc sensu magna, et omnibus numeris absoluta debuit esse Achillis armatura, in qua elaboranda diuinissimus artifex Vulcanus ad preces Thetidis operam omnem profuit.
184Iliad. XVIII.
Quanta fuerit eiusdem Herois ira, Homerus tantum potuit describere: tota fere Ilias eam loquitur. Alexander M. dum in cursu victoriarum repentina aegritudine deiicitur, vel mori strenue, dicebat medico, quam tarde conualescere mihi melius est: sciant me non tam mortis, quam belli remedium quaerere.
185Curt. Lib. III.
Senior Horatius, ut et apud Cornelium Tragoedum, audito, filium suum tertium post caedem duorum a Curiatiis interfectorum fugisse, ita, ut erat ardens ira, ad Iuliam Romanam matronam: Plorato familiae nostrae probrum. Tum illa: Equid aduersus tres unus ageret? Moreretur; reponit Horatius. Quae vox viua quaedam Romanae generositatis est expressio, ingenio feriendo, animisque commouendis praeualida. At cum longe nobilior sit ea magnitudo, quae 340 in operibus cernitur, meminerimus non tam bellicorum facinorum, quam illius, quod hic idem triumphator Dario Regi coniugem, filiasque inuisas restituerit: Bellum, inquiens, cum captiuis gerere non soleo; armatus sit oportet, quem oderim.
186Idem L. IV. Scythae cum viderent Alexandrum M. paruum esse corpore, obstupuerunt.
Nihilo minus, ac fortasse etiam maius, quod Scipio fecisse traditur. Vide, quanta cum magnanimitate Iuuenis Iuueni Allucio Celtiberorum Principi sponsam eximia forma se seruatam cum magno auri pondere reddat.
187Apud Liuium Lib. XXVI.
Gemina haec Magnitudo, quam hic adposui, si uno in homine sociata conspiciatur, nescio, quod spectaculum possit esse iucundius. Propterea saepe ego me quondam in gramineum Siciliae campum contuli, quem curuis undique collibus cingunt siluae, et magnos membrorum artus in celebri pugile, sed iam sene Entello, magna ossa, lacertosque, ingentem, inquam, vastaque mole, ac pondere hominem, at aeque magnam eius modestiam, generosum animum, et in Erycem pietatem ante oculos meos constituere. Non displicebit, opinor, si ad illud caestuum certamen auidi concurramus.
188Aen. V.
IV. Quid Sublime?
Sublime vel altius adsurgit, quam Magnum, vel certe supremam Magnitudinis regionem obtinet. Tale, quod est, ordinarium agendi, cogitandique modum, communes ideas, et res multum transcendit, altiorem operis perfectionem consummat, ostentatque: unde etiam Altum, Magnificum, Maiestate plenum, et Diuinum saepe dicitur. Obelisci Romani, Colossus Rhodius, Mausolaeum Artemisiae, Pyramides Aegypti, Basilica Vaticana sunt totidem Sublimitatis, et Artis prodigia. – Sed ut isto quoque in argumento ordinate procedamus, Sublimitatem prius in Corporibus, deinde in Animis spectabimus.
Sublimitas est etiam Duplex.
Hic mihi primum Diuum pater, atque hominum Rex Iupiter venit in oculos; video illum cum seuera maiestate in concilio Deorum sedentem, quo dicente silet alta Superum domus, silet aether arduus, ponunt se zephyri, quiescunt aequora. Postea vero quam loqui desiit, annuit, et totum nutu tremescit Olympum.
189Aen. X. Homeri haec est inuentio. Ille enim Iliad. I. postquam Iouem Thetidi respondentem facit, subdidit: Dixit, et nigris superciliis annuit Saturnides; ambrosiae autem comae defluxerunt regis ex capite immortali, ac magnum concussit Olympum. Phidias quoque, ut ait Valerius Maximus Lib. III. Cap. VII. Homeri versibus egregio dicto adlusit. Simulacro enim Iouis Olympii perfecto, quo nullum praestantius, aut admirabilius humanae fabricatae sunt manus, interrogatus ab amico, quonam mentem suam dirigens, vultum Iouis propemodum ex ipso coelo petitum eboris lineamentis esset amplexus? illis se versibus, quasi magistris usum respondit. – Macrobius quoque Saturnalium Lib. III. Cap. XIII. confirmat hoc ipsum. Inde nata sunt illa Horatii: Tu, Auguste, graui curru quaties Olympum. L. I. Od. XII. et: Reges in ipsos imperium est Iouis clari Gigantaeo triumpho, cuncta supercilio mouentis. L. III. Od. I.
At me longe vehementius percellit vera Dei nostri magnificentia: siluit terra in conspectu eius.
190Mach. I.
Illam Numinis maiestatem, et in defendendo Israele potentiam
Mare rubrum
vidit, et quasi perculsum
fugit duas in partes se discrepens;
Iordanis conuersus est retrorsum. Cum autem lex promulgata est,
Montes exultauerunt, ut arietes; et colles sicut agni ouium. Si quaeramus:
Quid est tibi Mare, quod fugisti; et tu Iordanis, quia conuersus es retrorsum? Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ouium? Scilicet
a facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.
191Psal. CXIII.
Quis mensus est pugillo aquas immensi
maris, et coelos palmo ponderauit? quis adpendit tribus digitis molem terrae, et librauit in pondere montes, et colles in statera? Quis adiuuit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi? - - Ecce Gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt; ecce insulae quasi pugnus exiguus! Et Libanus non sufficiet ad succedendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum, si Deo pro dignitate, et sublimitate deberent offerri: tanta est eius maiestas.
Omnes Gentes quasi non sunt, sic sunt coram eo, et quasi nihilum, et inane reputatae sunt.192Isa XL. – Conf. Sap. V. a versu XVIII. ad XXIV. et Iob. XXXVIII. a versu VIII. ad XI. Vel apud Miltonum Lib. VI. Parad. Perd. quantam, quamue sublimem maiestatem praeseferat Filius Dei, dum debelles spiritus debellare parat.
Maiora ego haec esse reor, quam quae vel Maro, vel Homerus de Ioue suo fabulantur.
Sublimitas animi quid sit, in iis adparet, qui quasi supra conditionem humanam euecti in debilitate hominis prope diuinam fortitudinem, constantiamque exhibuerunt. Troiani rem suam strenue gerunt: Hector enim Patroclum caedit, et instar fulminis rapit, sternitque omnia. Iam Graeci clade ingenti adfecti in desperationem venire; ad summam quippe calamitatem accessit tam densa nebula, ut se ipsos tueri nullo modo potuerint; non infligebant, sed accipiebant mortes. Tum vero magnanimus Aiax: O Pater O Iupiter, exclamabat, libera filios Achiuorum e tanta caligine, restitue diem, quam obruisti, da lucem oculis; et quia tibi nos perdere placuit, in luce perde!
193Iliad. XVII.
Non opem, non vitam, sed solem postulat, ut luce palam victi, non tamen inulti moriantur. Alexander M. pecuniam, quam gloriam mallet, si esset Parmenio. Sed ille cum sit, se non mercatorem meminit esse, sed Regem: nihil habet venale. Captiuos, inquit, si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus.
194Curt. Lib. V.
Illud multo sublimius:
Iustum, et tenacem propositi virum
Non ciuium ardor praua iubentium,
Non vultus instantis tyranni
Mente quatit solida, neque Auster
Dux inquieti turbidus Adriae,
Nec fulminantis magna Iouis manus:
Si fractus inlabatur orbis,
Impauidum ferient ruinae.
195Horat. Lib. III. Od. III. Hic sibi quidam vitium videre videntur. Si enim, aiunt, fractus inlabatur orbis, iustus ille, et tenax propositi vir immunis non erit, sed pari cum orbe terrarum ruina inuoluetur; atque ita qui erit impauidus, qui iam nullus est? sed vitium hic non omnes vident; non enim ait Poeta, corruente orbe saluum fore iustum; sed tametsi pereundum sibi esse videat, peribit impauidus non aliter, quam quos nouimus forti, erectoque animo morti occurrisse.
Insignis est iste hominis aequi, et animosi character: tota mundi machina dissoluitur, et ruit in caput hominis: impauidum feriunt ruinae. Tanta quies in tanto rerum exitio animum profecto excelsum demonstrat. Libet hunc hominem conferre cum illo, quem Propheta Regius in conspectu statuit:
196Psal. XLV.
uter altero erit praestantior? Apud Horatium uno impetu frangitur orbis terrarum, et collabitur: Iustus illius est impauidus. – Ecce autem apud Dauidem contremiscit terra motu intestino, et hiat; exhorrescunt montes, et transferuntur in corda marium: sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum; concussae sunt gentes, et inclinata sunt regna: tribulationes inuenerunt nos nimis. Quis hic iustorum est animus? Fiunt haec omnia non uno casu, et tempore, sed per ordinem; ex uno malo nascitur alterum, et ingrauescit, dum ruina terras, et maria occupet. Spectant illi haec omnia; immo vero montium, et regnorum exitio intersunt; non pauent, non metuunt, non horrent, sed tamquam rebus ad gaudium, et solatium propositis laetantur.
Sectio Secunda.
I. Magnum, et Sublime est in potestate Bellarum Artium.
Exprimendae rerum Magnitudini nulla nostrarum Artium non sufficit: quaecunque sit Sublimitas, siue mentis cogitationes, siue animi sensa efferenda, sua habent in potestate. Ut Poesim, et Eloquetiam taceam, quarum ope abdita quaeque in lucem, et intelligentiam educuntur, nullam pene Sublimitatis speciem reperias, quam Raphael scientissimo suo penicillo non aequauit. Si de antiquioribus Statuariis valet iudicium, ut certe valet, quod ex eorum reliquis formauimus, nulla est animi magnitudo, nullus in corde sensus, quem illi arte sua spectabilem reddere nequiuissent. Iouis maiestas, Mineruae spaientia, Veneris blanditiae, Herculis fortitudo, et alia quaeque felici apud eos imitatione sunt expressa: neque Deorum virtus adscendit altius, quam hi sequi potuerint. Locupletissimus Sulzer nostris in Pictoribus, et Statuariis hanc unam duntaxat artem desiderat, ut, quemadmodum res alias sublimes, ita etiam spirantem Diuinitatis imaginem dare nouerint. – Est et sua Architecturae Sublimitas, quam non tam in nostris, quam veterum aedificiis intueri debemus. Antiqua illa Gentium domina Roma nihil magis, quam maiestatem hoc etiam in opere adfectauit. Testes sunt tot operum moles vetustati superstites, regiis semper, et opibus dominorum, et opificum animis, viribusque perfectae; testes immensae templorum structurae latissimis areis impositae, in speciem urbium adsurgentes, ac populi non unius capaces; in quibus simul animos terret immensitas. At quid est necesse tam longe respicere, aut redire? una haec Urbs nostra multis in membris spirat adhuc eam maiestatem, quam sub glorioso Bellarum Artium Principe Matthia Coruino habuerat. Quid Musica? hic enimuero videri potest et adfectuum magnitudo, et quiescentis animae sublimitas. Festum Alexandri apud Haendelium, et Graunii Iphigenia utrumque declarant.
II. Quae primo Magnum, et Sublime cum Honesto componunt.
Artes nostrae dum efformandae rerum Magnitudini, Sublimitatique student, et Magnum, et Sublime Honesto componunt. Nam imprimis sana, veraque Magnitudo nulla esse potest, quae turpitudinis cuiusdam, scelerisque communionem habet. Quid dicam de Poetis mollibus? de licentiosis Scriptoribus? de Pictoribus, et Statuariis, quorum artificia honestati, virtuti, bonis moribus sunt inimica? Pessimus hic quorumdam error est, dum ea quoque opera, quae cum Dignitate, et Decoro pugnant, tamquam belle Magna admirantur. Vereor, ne eiusdem cum Catullo sint sensus, qui ait:
Castum esse decet oium poetam
Ipsum, versiculos nihil necesse est:
Qui tum denique habent salem, et leporem,
Si sunt molliculi, et parum pudici.
197Carm. XVII. Verissimam esse hanc legem ait Plinius Lib. IV. Ep. XIV. dum suos Paterno Hendecasyllabos mittit, excusatque eorum licentiam: Si nonnulla tibi paullo petulantiora videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare, summos illos, et grauissimos viros, qui talia scripserunt, non modo lasciuia rerum, sed de verbis quidem nudis abstinuisse. Quae nos refugimus, non quia seueriores, sed quia timidiores sumus. Aut hic per ironiam loquitur, aut peccat Plinius vir cetera prudens.
Omnia vitia, non refert, in quantum procedant, extendantque se, angusta sunt, misera, depressa.
198Seneca L. I. de Ira. n. XVI.
Sic omnino censendum est: neque cogitationem, neque opus aliquod apud nos esse Magnum, quod in crimine versatur, et probitatis iacturam vel notat, vel facit. Ego quidem non video, quemadmodum scelera, praesertim magis portentosa, valeant in bonis Artibus esse magna, et pulcra, quae suapte natura cum malitia, et turpitudine semper sunt coniuncta: deformatur res detrahendo, spoliandoque Dignitatem.
199Cicero pro Coelio.
Quare hanc legem iure videor constituere, ut exemplum omne Magnitudinis Aestheticae in virtute consistat: videre oportet, quid deceat, quid non? quo virtus, quo ferat error?
200Horat. in Arte.
Et si quando grauiora scelera exhibentur, id eo fine, modoque fiat, ut tanto magis pateat eorum seu turpitudo, seu periculum; hocque maiorem auersationem excitet, horrorem incutiat.
An etiam ad Sublimitatem aderit Dignitas, et Honestas? Multa apud Aestheticos deprehendo, quae quidam sublimissima pronunciant. Et re vera animus, sermoque ille, quem Satan in penitiori regionis, tenebrarum, et infelicitatis suae consideratione habet, cor meum percellit;
201Milton Paradisi Perditi Lib. I.
- ad ingentes spiritus Etheoclis, quibus in oppugnatione urbis Thebanae exardescit, cohorresco;
202Aeschylus in Tragoedia, cui titulus: Septem ad Thebas.
- Quid? Porcius Cato, homo virtuti simillimus, Deorum alumnus, et per omnia ingenio Diis, quam hominibus propior, quod manu sua mori, quam seruire maluerit, non fuit magnum?
203Conclusus a Caesarianis Uticae, qua exeat, non habuit. Ultima nocte Platonis librum legit, posito ad caput gladio. Duo haec in rebus extremis instrumenta perspexerta, alterum ut vellet mori, alterum ut posset. Compositis ergo rebus, utcunque fractae, atque ultimae poterant, id agendum existimauit, ne cui Catonem aut occidere existimauit, aut seruare contingeret; et stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum seruauerat. Nihil, inquit, egisti Fortuna omnibus meis conatibus obstando, non pro mea adhuc, et Patriae libertate pugnaui; nec agebam tanta pertinacia, ut liber, sed ut inter liberos viuerem; nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum. Impressit deinde mortiferum corpori vulnus; quo obligato a medicis, cum minus sanguinis haberet, minus virium, animi idem, iam non tantum Caesari, sed sibi iratus nudas in vulnus manus egit, et generosum illum, contemtoremque omnis potentiae spiritum non emisit, sed eiecit. Seneca Ep. XXIV. et vid. Lib. de Prouid.
Aut Catilina non fuit magna vi et animi, et corporis, qui semper alta cupiebat, et totum Romanorum Imperium mente transgressus maiora meditabatur? Negari non potest, haud esse paruum animum, qui periculis non terretur; non leuem esse fortitudinem, quae difficultate calamitatum non vincitur; esse spiritum, qui et malis occurrat, et in illis sibi strenue constet; esse in illis, quos nominaui, aliquid Sublimitatis fateor. At quam ego hic curo, quamue omnes Bonarum Artium cultores curare debent, Sublimitas Veritatem, Dignitatem, Honestatem, et Virtutem habere debet. Quis autem Satanae animositatem, Etheoclis spiritum ad haec factum esse potet?
204Confer loca citata. Melius apud Tassum Lucifer pro Saracenis perorans, suum aduersus Angelos praelium commemorat: Victi hoc in certamine, non inficior; neque tamen in tanti ausu animis deiecti fuimus. Vicerint feliciores; nos tentatae maximae rei gloria manet.
Fuit in Catilina vastus animus, sed temerarius, sed demens, et improbus: Huic ab adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia ciuilis grata fuere. Post pugnam inter cadauera repertus, paullulum etiam spirans, ferociam animi, quam habuerat viuus, vultu retinuit. – In Catone fueritne maior infirmitas, quod nec gratiam, nec seruitutem Caesaris ferre potuerit; an fortitudo, quod stricto gladio pectus iterum, iterumque percusserit, et moribundas manus in ipso vulnere reliquerit? pronum est dicere. Vera quippe Magnitudo, et Celsitas animi ducem, comitemque debet habere rationem, quae sine virtute non potest esse recta. Lucanus Catonem cum Diis componit; ferendum est. At quod eum unum Diis omnibus praeferat, impium: Victrix caussa Diis placuit, sed victa Catoni. – Superbe Horatius cuncta terrarum per Caesarem subacta dicit praeter atrocem animum Catonis.
205Lib. II. Od. I. – Huc accensendum est Arriae facinus, de quo Pliius L. III. Epist. XVI. et Martialis L. I. Epigr. XIV. Non laudo Lucretiam, quod acceptam iniuriam sanguine suo vindicare voluerit:
Femina tam casti, consumatique pudoris
Debuerat solo victa pudore mori.
III. Secundo, dum Magnum, et Sublime formant, delectum partium habent.
Magnitudo, aut Sublimitas prudentem partium delectum postulat; non omnia, quae Topica ostendunt, erunt depromenda: partes potiores sint in conspectu, minores lateant, ne characterem alterutrius destruant. Animus enim qui Magna quaerit, et spirat Sublimia ad parua, et humilia taediosus est. Hac ex regula videmus in optimis picturis figuram principem luce fortissima, maximaque specie proponi. Illa situm, et omnem positionem corporis dirigit; illa, inquam, lex nobiliores partes collocat ante oculos, minutiores remouet; illa vestimentorum rugas et paucas facit, et alienas; illa aliis etiam ornamentis ditat pictorum tabulas. De Arte Aedilitia, et Hortensi nihil dicam. Nisi legem istam sequamur omnes in omnibus Artium operibus, adparebit idem vitium, quod in Comoedis illis obseruamus, qui cum magnitudinem cuiusdam loquendo, agendoque volunt exhibere, nimia motuum varietate, gestuum copia, et vocis intensione in indecorum abeunt. Saepe Ouidius peccat in hanc legem, siue quod ipse paruam de Lectoribus suis opinionem habuerit: metuit, ne rem obuiam non aeque sentiamus, dum Niobe queritur sibi praeferri Latonam, cui maxima quondam exiguam sedem pariturae terra negauit;
Nec coelo, nec humo, nec aquis Dea vestra recepta est.
Exul erat mundi.
206Lib. VI. Metam.
Sed forte neminem Lucano liberaliorem inter Poetas reperimus. Pugna naualis inter Romanis, et Massilienses commissa quantas habet ambages libro tertio? quam effusus libro quarto? Episodium de Erichto venefica tolerari non potest.
IV. Tertio, Magnum, et Sublime ad Sensus referunt.
Non ultimum est Artium Amaeniorum facinus, quod Magnum, et Sublime ad sensus referant, iisque vel oculos, auresque feriant, vel phantasiam adficiant, vel intellectum prouocent, et amplificent, vel denique cor, animumque nostrum impetant, atque ita totus homo sit in earum potestate. 362
Res, quae pro oculis, et phantasia natae, factaeque sunt, non possunt esse magnae, et sublimes, nisi simul, et tota sua in mole offerantur. Nam quod sensim, et per partes articulariter exponitur, facile arripimus, sensus, et imaginandi vim non intendit: mihi nec orbis terrarum magnus adparet, quum eum per partes, et minutim contemplor. At si mihi vel Hallerus suas Alpes, vel Coelos suos, inferosque Milton, aut Klopstock, vel suas magnitudines pingendi, sculpendique magistri, vel suas Architecti moles coelo minantes ostendant, vel dicat Tullius: O spectaculum illud non modo hominibus, sed undis ipsis, et littoribus luctuosum, cedere e patria seruatorem eius, manere in patria perditores!
207Philip. X. de Bruto.
haec si videam, sentio sensus meos, et totum imaginationis campum maiorem in modum ampliari, meque una in sublime rapi, et immensa rerum magnitudine compleri.
Quod si ad primum rei conspectum tanta multitudinis ubertas se offerat, ut ad eam una comprehendendam intellectus vires suas explicare, augereque debeat, Magnum est, aut Sublime. Hoc potissimum charactere commendantur meliora veterum artificum artificia tam in mutis, quam in disertis artibus; non multa dicunt, sed multum; multum habent, et ostendunt; fines mentis nostrae latius proferunt, et multa rerum copia instruunt. Vide hic orationes Demosthenis, aut illas, quas Liuius suis in locis adposite condidit. Lauicanis bellum indictum; factoque Senatus Consulto, ut duo ex Tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen subito inter Tribunos exortum, se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam, ignobilemque aspernari. Quum parum decorum certamen inter collegas mirabundi Patres conspicerent, Q. Seruilius, Quando nec ordinis huius ulla, inquit, nec Reipublicae est verecundia, Patriae maiestas altercationem istam dirimet. Filius meus extra fortem urbi praeerit. Bellum utinam qui adpetunt, consideratius, concordiusque, quam cupiunt, gerant!
208Apud Liuium Lib. XXVI.
– Si cui notior est Homerus, Aschylus, et Sophocles; ex Anglis Shakespearus, e Gallis Cornelius, et similes, multas huius magnitudinis, et faecunditatis imagines suspexerit. Non minus sublimes possunt videri veritates illae, quas meliores Philosophi de admirabili huius mundi fabrica, de magnitudine Mentis Diuinae, et altiis altioris ordinis argumentis memoriae prodiderunt.
Magnitudo, quae ad impellendum Cor, animumque dirigitur, Bono, et Malo niti debet; alterutrum est illius fundamentum, et vel in se, vel in effectu suo solet spectari. Si Bonum, aut Malum abest, vel incertum, an euenturum est; vel si Bonum quidem, aut Malum accidit, sed tenue, paruum, et caducum, vim non magnam habet, haeret animus. At si certum sit, et ineuitabile, si praesens, et magnum, si contra opinionem euenerit, si pertinaciter constet, ac mutari non possit; si denique sit eiusmodi, quod fortunam, et sortem decernat, felicitatem, vel miseriam absoluat, vere Magnum est, aut Sublime, cor, et animum vehementer, ac funditus commouet. Potestne non dolere Hercules igne venenato correptus? non lamentari Philoctetes plaga insanabili percussus? non desperare Abbadona ad suplicia omne in aeuum duratura praecipitatus? non lugere Ieremias in euersione Ierusalem? non maledicere Iob in tanta calamitate? Immo quis nostrum est, tametsi mala illa neque nostra sint, neque praesentia, quem dolores Herculis morituri,
209Apud Sophoclem in Thrachiniis.
aut lamenta Philoctetis,
210Apud eundem in Philoctete.
vel crudelis amor Sapphus,
211Apud Longinum.
Abbadonae desperatio,
212Klopstock in Messiade.
Threni Ieremiae, maledicta Iobi in admirationem, et stuporem non ponant? Quomodo sedet sola ciuitas plena populo; facta est quasi vidua domina gentium; princeps prouinciarum facta est sub tributo! Plorans plorauit in nocte, et lacrimae eius spreuerunt eam, et facti sunt ei inimici. - - Viae Sion lugent, eo quod non sint, qui veniant ad solennitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. – Facti sunt hostes eius in capite, inimici eius locupletati sunt; - - Paruuli eius ducti sunt in captiuitatem ante faciem tribulantis. – Viderunt eam hostes, et desiderunt sabbatha eius. – Omnes, qui glorificant eam, speuerunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conuersa est retrorsum. - - - Non possum non lugere, cum hominem tam magnifice, tam sublimiter conquerentem audio. Et quis sit adeo ferreus, cuius animum non imis e sedibus euellat Iob? Homo antea felicissimus, et princeps regionis repentino casu in orbitatem, et penuriam datus est. Illusus, et desertus sedet in sterquilinio, ulcerosus testa radit saniem, et ait: Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: conceptus est homo. Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Dominus desuper, et non illustretur lumine. Obscurent eum tenebrae, et umbra mortis, occupet eum caligo, et inuoluatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. – Maledicant ei, qui maledicunt diei. Obtenebrentur stellae caligine eius, expectet lucem, et non videat.
213Iob. Cap. III.
- - - Adeo Aesthetici sunt duo hi sacri viri, ut et calamitatis, et doloris magnitudinem plane videam: eadem sortis acerbitate occupatum me sentio, et vehementia doloris oppressus quasi sine sensu haereo.
Si iam ad haec, et similia argumenta accedant periti artifices, nescio quae Magni, quae Sublimis, et Pulcri exempla producent, eaque ad sensus nostros aptare scient. Quisquis ille est, qui Nioben, et Laocoontem sculpsit, non tam corpora, quam animos eorum spectandos praebuit. Non vociferantur, non eiulant; sed anxia dolore anima sedet in oculis, in ore, in vultu; immo toto e corpore eminet: visu hic solum opus est, non auribus. Ita quae Naso, et Virgilius verborum varietate, ordine, et colore efformare non valuerunt, Statuarii in saxo perfecerunt. Artium nostrarum est, suam rebus Magnitudinem, et Sublimitatem tribuere. Si quis Mortem, veluti somnum placidum, aut vitae huius terminum, ac transitum ad alteram proposuerit, nulla in ea erit Magnitudo. Dicam ego Mortem esse violentam naturae humanae dissolutionem; corporis, animaeque angustias, cruciatus, et atrocia tormenta depingam viuaciter; exhibebo illam tamquam somnum sempiternum, et heu quam tetris visionibus, quam horrendis simulacris, quam funestis laruis, et timoribus quam anxiis terribilem! – Augescit malum, oneratur, et totum hominem occupat.
Inter omnes Magnitudinis, et Sublimitatis formas illa videtur virtutem habere praestantissimam, et si ea mala non sint, longe gratissimam, quae gradatim progrediendo crescit, dum in summum euadat. Cogitemus Urbem hanc nostram; - hinc ad Prouinciam Pilisiensem, cuius ea pars est, extendamus mentem; - libeat postea Regnum Hungariae vastissimum complecti, - tum ad Europam procedere, - ad totum terrarum orbem, - ad regiones Coelestes; - uniuersum mundi huius aedificium reputemus animo - -. Hic mihi ad gradus singulos ampliatur mens, turgescit cor, augetur, et suauissimo cum solatio adtollitur anima, sit magna, et alta per tot imagines, ac celso in loco sistitur.
V. Sic Magnitudo, et Sublimitas accidet homini grata.
Quando igitur: Magnum suam amplitudinem, Sublime veram suam celsitatem adipiscitur, et refertur ad sensus nostros, Mens humana Magnitudine distenditur, Sublimitate vero exaltatur: utraque haec adfectio non potest illi non esse grata. Est tamen hic non paruum discrimen: nam illa complacentia, quae promanat ex Magno, magis est seria, quam hilaris; altera vero, quam Sublime parit, plus habet dulcedinis, et gaudii. Immo sic ista duo inter se differunt, ut ex Magnitudine possit Dolor existere, in Sublimitate nullo modo. Magnitudo enim et Bonum, et Malum recipit; Sublimitas in solo Bono est: ideo Sublimitas semper adtollit spiritum, et recreat; Magnitudo et comprimere potest animum, et dilatare. Nam si Bonum est Magnum, mentem, animumque extendit; Mali autem Magnitudo, sicuti est, vel deiicit animum, vel obruit, vel absorbet. Sed quaecunque illa sit magnitudo siue Boni, siue Mali, dum in aliis est, et per artificia Pulcri exhibetur, habet aliquid iucunditatis, propterea, quod Magnitudinis, Sublimitatisque adpetentia cordibus nostris sit inpressa. Hac de caussa heroum, et victorum res gestas, atque etiam fabulosa facinora, si quid Magni praeseferant, libenter videmus, audimus, legimus. Quid est, quod pessimi quique homines, dum aliquam Magnitudinis, et Sublimitatis speciem suis in factis ostendunt, nos sibi adtrahant, et, si maiora adpareant, opera, ita deuinciant, ut eos per mala, perque scelera sectari, actionibus adesse, quae inique cupiunt, feliciter ut eueniant, velle, precarique, et posteaquam acciderint, gratulari suaue, iucundumque putemus? Quid inquam est, quod eos admiremur, amemus, de periculis eorum simus soliciti, et anxi? Est aliquis Magnitudinis fulgor, qui perstringit oculos; est ignis aliquis, qui corda nostra incendit est viuax quidam spiritus, qui animos nostros longe super angustos aequi, bonique limites adtollit, et tantum in modum occupat, ut, quamuis iniquus sit heros, mentem tamen ad eius malitiam aduertere nesciamus.
Sectio Tertia.
Vitia Magno, et Sublimi obposita.
Duo sunt vitia, quae Magno, et Sublimi aduersantur, alterum per defectum, alterum pe excessum: primum illud dicitur Paruum, humile, profundum, Graecorum βαθος; secundum vero Nimium, Tumor, Phoebus:
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ulta, citraque nequit consistere Rectum.
214Horat. Lib. I. Serm. I.
Sed difficulter consistimus intra metas; saepe
Decipimur specie Recti; progressus grandia, turget;
Serpit humi tutus nimium, timidusque procellae.
215Idem in Arte.
I. Paruum, et humile.
Paruitatem, et Humilitatem dum inter vitia recenseo, nec omnem, nec eam designo, quae ingenua est, natiua, et simplex, quaeue crescere non potest, nisi vitiorum accensione crescat. Placent nobis Magna, et Sublimia, sed non displicent omnia, quae sunt Parua: grandis utique nos haberet infelicitas, qui multis paruitatibus, et rebus plane minutis circumfessi viuimus. Fallitur Aristoteles, si nullam Paruis in rebus Pulcritudinem posse consistere iudicat: Nescio quae paruis gratia rebus inest. Amaenitas, et innocentia Paruo videtur esse germana: argumento sit flos aetatis Adolescentia.
Quod spectatur in Materia.
Illa mihi Paruitas dicitur esse vitiosa, quae suapte natura ita humilis est, plebeia, vilis, et abiecta, ut nec possit adsurgere, nec amaenitatem recipere. Hoc vitium spectatur et in Materia, et in Artificio. De Materia dum loquor, nolo sermonem meum ad Comicos, et Satyricos pertinere, quasi in culpa ponerem, quod rem aliquando humiliorem adprehendat. Hi enim, ut notum est, agunt per Ironiam, et sub inuolucro paruarum rerum magni ponderis, et dignitatis opus exercent. Rabelaisii Pantagruel, Butleri Hudibras, Tristanus, Rabener non sistunt in nugis. Ioci quidam Anacreontis, Catulli Passer, Vidae Bombyx excedunt argumenti Paruitatem. Illud quaero, quo mihi operis materia, quae a Decoro, a Dignitate abhorret? Peccat Horatius, quod lyram suam ad anum vilem, et libidinosam increpet. – Notus est Günther in Germania, Swift in Anglia; Pictores Thyparographos, turpissimam obscenitatem quis bonus non reprehendat? Talia in Gustu peccata potissimum ex praua animi dispositione enascuntur.
Et Artificio.
Artificium apud eos euadit Paruum, qui vitio intellectus, et sensationis laborant. Sunt autem aliqui mentis tam angustae, ut tametsi rem in opus adsummant magnam, magnam tamen non reddant: necesse est apud hos fieri iacturam Magnitudinis. Quid hic aliud, quam cogitationes viles, argutias ineptas, lusus rerum, ac verborum, anxias imagines, difficiles nugas, et abiectum opus expectemus? Nugas iterum agit in re sacra famosus quondam Abraham. O Puer, ut sis vitalis, metuo. – Quam multum interest, quid a quo fiat! Eadem enim facta claritate, vel obscuritate facientium aut tolluntur altissime, aut humillime deprimuntur.
216Plin. Lib. VI. Epist. XXIV.
Pessimi sunt illi, quibus nec morum dignitas, nec Religionis sanctimonia potest salua, integraque consistere. Animus meminisse horret, luctuque refugit: Mala enim, et impia consuetudo est contra Deos disputandi, siue animo id fiat, siue simulate.
217Cic. de Nat. Deor. L. II.
Ex defectione boni sensus, cordeque paruo orinuntur admirationes rerum etiam exiguarum, humiles adulationes, adfectus nec auctori, nec argumento congrui; aliaeque nugae, ac vilipendia. Haec tamen laudant, et venditant Gigantum fraterculi, homines inepte gloriosi; luxuriantem contumeliis, conuitiisque maledicentiam magnitudinis suae documentum esse volunt.
Quomodo do Cauendum?
Occurrendum est gemino huic Paruitatis malo; quod qua ratione fiat, docent sublimiores Aesthetici. Fundamentum Magnitudinis, Sublimitatisque pro usus nostrarum Artium debet esse in Animo; unde bene dixit quisquis ille fuit, qui Sublimitatem dixit esse echo animi. Animus ergo, quantum fieri potest, ad magnitudinem alendus est, et velut grauidus semper sit generoso sensu. Aperiatur cor, intellectus, aliaeque facultates consuescant rebus magnificis: hoc necessarium est. Fundamentum in quibusdam posuit Natura; relique perficiat industria, et experientia. Nullo enim modo, si quis pusillo sit animo, et seruili, omnemque vitam ad sensus grandes non instituat, admirabile quid, et per omnia tempora mansurum gignere potest: Sublimitas in eos cadit, qui amplos imprimis summunt spiritus.
218Longinus.
Egrediamur de sphaera eorum homuncionum, in quibus ignoratio, praeiudicia, pusillanimitas, aliaeque debilitates dominantur: Humilia constringunt animum, rebusque minutis adfingunt. Peramamus altiora: qui optime nati, institutique sunt, nihil abiectum, nihil vile, nihil humile cogitant. Cum iis fouendum est commercium, qui super plebeiam humanitatis conditionem elati Sublimius meditantur, purius sentiunt, et quasi coelestem aerem hauriunt.
II. Et Nimium; quod est Tumor.
Magnum, et Sublime si verum est, raro erit tantum, ut sit immoderatum, et Nimium. Falsa Magnitudo, et Sublimitas est verus scopulus, ad quem auctores saepe naufragium faciunt. Hanc falsitatem dicimus
Tumorem ea propter, quod quemadmodum in corporibus tumidis partes externae quidem vindentur magnae, sed parum habent soliditatis; sic in Artibus adpareant opera quaedam magna, et sublimia, sed nihil, aut exiguum verae, solidaeque Sublimitatis contineant: turgent inaniter. Num autem manus adfecta recta est, cum in tumore est? aut num aliquodpiam membrorum tumidum, ac turgidum non vitiose se habet?
219Cic. Tuscul. Quaest. L. III.
In hoc saxum ii solent potissimum inpingere, qui paruum a Natura Genium, et spiritum hereditarunt: quo quisque ingenio minus valet, hoc se magis adtollere, et dilatare conatur. Hi enim aut veram, et magnam operi suo materiam constituerunt; aut eam, ut mos est felicioribus, sibi ipsis de nihilo procreant. Si argumentum laboris vere magnum est, vitant humum, ne repere videantur, supra seipsos nituntur adscendere, seque designatae sublimitati pares ostendere. At cum sint grauiores, et sequi non possint, dum nubes, et inania captant, in Ridiculum decidunt. Igitur
Hic dum sublimis versus ructatur, et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum, foueamque; licet, succurrite, longum
Clamet io Ciues! non sit, qui tollere curet.
220Hor. in Art.
Si vero rem penitus nouam habeant educendam, mirabiliter architectantur, et adferunt etiam inepta; digna indignis, fanda nefandis temere commiscent, ut tandem videant illam altitudinem, in qua gloriae suae trophaeum collocare destinarunt: quasi Pictoribus ius esset in rebus nouis stultitiam, et contraria sociare. Tumor ergo omnis vel est in imitatione rei verae, et magnae, vel in creatione nouae.
En ut celebris quidam scriptor spectatissimum ad nostram usque aetatem Principis sui ministrum Cardinalem Richelium humanis afectionibus eximat, ac prope Deum consecret, cum ait:
Eum virtutis contentione tantum de animi motibus detraxisse, quantum vitii e culpa primorum parentum adhaeserat; adfectiones omnes suas in virtutem vertisse, rationis legibus, et absoluto imperio subiecisse; aduersis euentibus non magis tangi, quam Angelos, si mortalem vitam degerent; Deo grates agendas, quod hominem eum fecerit, non Angelum, ut exemplar extaret, quousque humana infirmitas conscendere possit; - arcano cum Regni tutore Angelo commercio coniunctum, inde consilia hominum, et arcanas animorum motiones edidicisse; - denique in regenda Francia ad terrestrem quemdam Deum accerssisse -. Intemperata, parumque religiosa magnitudo! Sic ille vir summus ab hoc, et aliis idoli instar ad certamen usque colebatur. Portentosus ille fuit in Hispania curator funeris Caroli V. Caesaris, qui Magno huic et Principi et Heroi sepulcrum aedificauit, quod omnem magnitudinem transcendit; et eam funeris pompam instruxit, quam orbis terrarum non capit.
Pro tumulo ponas orbem, pro tegmine Coelum,
Sidera pro facibus, pro lacrimis maria.
Magnum est pro tumulo habere terrarum orbem, et marmoris loco coelorum ambitu contegi; magnum profecto est ad funus adferre faces sidereas, et pro lacrimis maria constituere. At si rem, ut in se est, contueamur, euanescet illico tanta magnitudo, neque locum illius iunueniemus. Possentne artifices machinam tam immensam, non dicam, e saxis, aut aere effingere, sed coloribus, et lineamentis in conspectu oculorum ponere? Monumentorum usus hic est, ut cadauer operiant, cineres ab iniuria aeris, et ferarum conseruent, ac tandem de memoria sepulti superstites admoneant. Hoc dum cogito, miseret me tanti Imperatoris, quod commune miseris hominibus, bestiisque sepulcrum sit sortitus: tegitur quidem, sed non defenditur; tam grande monumentum neque alios unquam Caroli Quinti admonebit.
Quae caussa huius Fastus?
Fiunt talia prodigia omni aetate vel Adsensationis, vel Ostentationis caussa. Adulatio illa iam olim Martialem; Lucanum veto tumida ambitio quae in vitia non abripuit? Praeclaro uterque ingenio, sed cum sibi relinquuntur, indomito. In Pharsalia cum Diis iurgatur Cato; iisdem insultat Pompeius:
Sum tamen, O Superi, felix, nullique potestas
Hoc auferre Deo.
221Lib. VIII.
In iis excusandi sunt artifices, quorum ipsi non sunt autores, sed duntaxat historici. Quapropter non deprehendo, quod ait:
Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar,
Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti
Trade sinum; Italiam si coelo auctore recusas,
Me pete, sola tibi caussa haec est iusta timoris,
Victorem non nosse tuum; hanc a Caesare pressam
A pelago defendet onus - -.
Nouimus enim celeberrimam illam Caesaris vocem: Quid Metuis? fortunam Caesaris vehis; cum videret nauarchum de nauigatione periculosa solicite anxium, timentemque. Bilbilitanus et impius est,
222Exempli gratia vide Lib. VIII. Epigr. XXXIX. et Lib. IX. Epigr. IV.
et impudens.
223Confer Lib. VIII. Epigr. XXXVI. et alia ad Domitianum Caesarem.
Tolerabilior Lopez de Vega, sed tamen et adulator, et ambitiosus, dum gloriatur gentem suam eam esse, quae si quid magnum perficiendum sumserit, Oceani ima, mortemque ipsam horrore concutit. Iam fere ita comparatum est, ut de patria quisquie sua magnificentius, quam verius statuat. Quid Graecus ille nescio quis? Aethereas arces, O Iupiter, peruigili cura defendito; terrarum, mariumque iam potientibus Romanis coeli denique expugnandis sunt! Ut in minutis, sic in magnis rebus intumescere probrum est. Homines ad adsentadum eruditi totidem subdoli praestigiatores mihi esse videntur, ac minime natura liberi. Grandis, et solida est unius ex Alexandri sociis oratio, qua adsentatores illos, qui diuinos Principi suo honores decerni volebant, redarguit.
224Curtius Lib. VIII.
Et quae Virtus?
Eiusmodi fastus, et artificia tumida cuiuscunque sint operae, qua tandem vi potiuntur? Non commouent, non incitant, non adtollunt suos spectatores, uti vera Magnitudo, et Sublimitas; sed
Frigore quodam inamaeno constringunt. Iure igitur dicimus artificem Frigidum, qui dicendo, vel agendo ultra modum progressus Thrasonem agit, chimaeram molitur. Quidquid vere Magnum est, ad regulam, mensuramque exigi oportet, tantoque magis totam hanc de Magno, et Sublimi doctrinam accipi, quanto maiori cum utilitate coniuncta est: nihil aeque cum agendo humanam exercet, ac Magnitudo. Ad rem nostram est, quod docet Aristoteles: Quidquid inter homines, ceterasque res puclrum est, si compositum sit, non solum ordinem, sed etiam congruam magnitudinem habere debet: Pulcritudo enim consistit in ordine, et magnitudine. Ea de caussa, res omnino nulla, quae quidem valde parua est, atque exilis, pulcra esse potest, quis visum conturbat, et perdit. Similiter neque res nimium magna obtinebit Pulcritudinem, quia breui, et uno quasi intuitu excipi non potest. Cum autem spectator partes ordine percensere debet, rei totius, ac magnitudinis rationem perdit, ut si constituas belluam decem mille stadia magnam.
225Poet. Cap. VII.
Valeat illud etiam hoc in argumento:
Rectius viues Licini, neque altum
Semper urgendo, neque dum procellas
Cautus horrescis nimium premendo
Littus iniquum.
226Horat. L. II. Od. X.