HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Szerdahely György Alajos művei
Opera Szerdahelyana
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
PROGRAMMA QUOD GEOR. ALOY. SZERDAHELY PROFESSOR AESTHETICES HABUIT DUM REGIA SCIENTIARUM UNIVERSITATIS ANNUM SCHOLASTICUM ET INCOLATUM BUDENSEM TERMINAVIT. MENSE SEPTEMBRI ANNI MDCCLXXXIV. BUDAE, TYPIS REGIAE UNIVERSITATIS, ANNO UT SUPRA.

Egone non obsecundem desiderio, voluntatique Vestrae? Magistratus Academice, Doctoresque Clarissimi! Quamuis nullo non tempore numeret Academia nostra Oratores hoc nomine multo dignissimos, qui Vobis erudita voce, disertoque sermone morigerari velint, atque etiam melius, quam ego, possint, dum tempus, et res postulat; tamen, quae vestra est beneuolentia, non dubitastis a me communi voto petere, et maiorem in modum etiam atque etiam contendere, ut hodie iterum hoc ex loco verba facerem, Budensemque nostram commorationem qualicunque mea oratione e cathedra coronarem: non quod eloquentiam meam, cui ego multa deesse non ignoro, ceteris omnibus seu verborum elegantia, seu rerum copia, grautiateque antecellere putetis, sed quod mihi supremum Budae dicendi honorem singulari quodam fauore deferendum esse censeatis. Si vestra aequanimitas, si iudicium vestrum, consensusque consiliorum, si vestra vox, et auctoritas similibus in negotiis antea valuisset, haberemus utique fructum studii nostri longe ampliorem, et iucundiorem. Equidem fateor, diu me haesisse ancipitem; nam ita multa succurrebant in utramque partem, ut mihi non fuerit integrum illico statuere: recusandane sit, vel facienda voluntas vestra? Non est necesse dicere, quas ob caussas repugnauerim? iustas illas, grauesque fuisse credetis, si quo sim animo, quam beneuolo, et officioso, quam promto, vobisque dedito, ex iis, quae dedi, documentis existimetis. Hic quoque malui, ut meam vocem e silentio potius desideretus, quam ut e pulpito perorantem audiatis; pulchrius enim, et melius est aliquando Oratorem tacendo, quam disserendo intelligi. Sed vestra voluntas vicit animum, et nolentem, ut vellet, ad cogitandum, dicendumque excitauit.
Fuisse olim in Hungaria multa bonarum Artium, et Scientiarum domicilia, qualia scilicet ea temporum conditio patiebatur, notius esse reor, quam ut a me dici debeat: non est, quod nobis exteri suum malum exprobrent. Nobilem illam Academiam, quam Ludouicus I. Regum omnium potentissimus in urbe Quinque Ecclesiarum erexit, amplissimoque censu ditauit, clades Mohacsiana cum tercentis Academicis in acie corripuit, et furore barbaro dissipauit. Istropolitanam, seu Posoniensem, et alia seu Lycaea, seu Gymnasia, in quibus Iuuentus patria imbuebatur literis et moribus optimis, eadem fortuna versauit et adflixit, quae prouincias omnes, in constans, tristis, et inimica. Multis annis expectandum erat, dum tandem maximis, quos unquam habuit Ecclesia Hungarica, viris aequiparandus Petrus Pazmannus communi expectationi occurreret, et Academiam Tirnauiae ad alia in Patriam beneficia adderet digna Regibus munificentia, exulesque Scientias in regnum aduocaret. Hic ille praesul est disciplina regulari eum in virum eformatus et perfectus, qui desiderium bonodrum omnium extinxit, ciuesque suos solicitudine liberauit. Factum est istud anno prioris seculi trigesimo quinto, et Academia illa, quae modo nostra est, Idibus Nouembribus caput in lucem extulit. Beatum hunc diem, et solenni ritu, summaque religione iam pridem consecratum! qui Uniuersitatem istam publicae felicitati progenuit, eamque ut anni consequentes in florem, et maturitatem enutrirent, exemlo suo animauit. Beatum illum sacrorum Antistitem, et bono Patriae diuinitus datum, qui primus sublimioribus Scientiis vitam, et sanguinem, spiritumque tradidit! Infinitus essem, si omnia illa incrementa, et commoda, quae iam facta sunt sesqui seculo, numerando percenserem; tantum enim temporis iam prope peregrimus, et hodie terminamus annum Uniuersitatis centesimum quadragesimum nonum.
MARIA THERESIA princeps religiosissima, et usque ad vetustatis inuidiam munificentissima ut Academia Tirnauiensis esset omnium Artium et Disciplinarum Uniuersitas, prima sapienter praestitit; ut in annos augeri, amplificarique posset, vectigalibus fortunisque maximis liberaliter locupletauit; ut staret perpetua, salutari sua prouidentia stabiliuit, et Budae in arce Regia deposuit. Quando par honor Musis est habitus? Subit animum memoria Matthiae Coruini Regis gloriosissimi, qui bellone an pace, vel literis maior sit habendus? alii expenderint. Adeo magna sunt in eo virtutum facinora tam politica, quam militaria, ut ego in singulis nescio quam sublimitatem suspicere, et velut in miraculis haerere soleam. Ille bonas Artes in hanc ipsam urbem intulit, palatio suo recepit, et una cum illis longe lateque, ut nostis, imperauit. Maria Theresia Augusta meliores Athenas huic urbi reddidit, regalemque suam arcem, solium ipsum, et thronum inaudito exemplo Scientiis, et Sapientiae consecrauit: praeposui illam regnis et sedibus; et diuitias nihil esse duxi in comparatione illius; ita cum Salomone sapientissimo non tam dixisse, quam facto demonstrasse videtur. Quis putet uniuersam Scientiarum Academiam sublimi sua sede emouendam? Summa voluntate deposita, supra petram fundata, regio iure confirmata, et omnibus praesidiis communita suo tantum incremento, perennitatique intenta fuit. Qui fuerit delectus Doctorum? quae celebritas Literatorum? quae frequentia Academicorum? quantus flos Iuuenum? quae progressio, quis cursus Artium? quae fortuna Scientiarum? quae missa Lycaeis suplementa? quae ductae Coloniae? quae fama per Europam? non possum sine gloria et inuidia dicere. Paene nulla est Scientiarum regio, quae lucem et accessionem non accepit ab ingenio, commentationeque nostrorum Eruditorum; omnes illae Litterae, quae Budensium opera factae sunt elegantiores, ditioresque, nomen et honorem nostrum i omnes late partes distulerunt. Indignor illis hominibus, qui nostra emolumenta ea tantum de causa putant esse parua, quod sint domestica; et tametsi minora sint, quae foris habentur, tamen miracula esse arbitrantur. Est ista iudiciorum pestis valde diffusa, quae non solum Litteraturam nostram, sed etiam Artes, consuetudinem, et Mores peruagatur, nomenque nostrum periculose carpit, et indigna clade, iniustoque funere populatur. Dolere mihi debet, aequiores nobis esse exteros, quam sint populares, et ciues. Uniuersitas Budensis propius ad fastigium euecta, extra casum posita, et multis aliis solo tempore inferior videri poterat; laetissimam eius faciem boni omnes cum voluptate intueri, de secunda fortuna gratulari, pro felicitate vota facere, et plura auxilia circumspicere debuerunt.
Si fuit aliqua temeritas putasse Athenaeum nostrum in arce sua non perennaturum, habetis me confitentem reum. Ego meas, vestrasque Musas regio e palatio eferendas, et in urbe media collocandas iudicaui. Fefellit me mea opinio. Meus Augusti Caesaris et Regis Apostolici, quae bona, malaque detegit, ut ista destruat, et illa stabiliat, ea ipsa sede, quam ante laudaui; illo domicilio, in quo summa operis est maiestas; urbe ista Buda, quam nobis optimam esse credidimus; meliorem sedem, meliorem domum, meliorem urbem inuenit Pestum, et ut supremis, quae sunt in Hungaria, Politicis, Iudicicariisque Tribunalibus locum faciamus, immutabili voluntate decreuit, imperauitque. Deum immortalem! quam multa, et quam grandia, ac profecto sempiterna benficia congerit uno hoc opere! Nec muneris, nec propositi mei est diuinam istam Augustissimi Domini prouidentiam, communemque Regno prosperitatem ante oculos statuere; obruar enim rerum magnitudine, et gaudiorum ubertate, si cogitationi meae, campum libertatemque indulsero. Si quis est, qui putat errare me, et loqui alio sensu, quam in animo habeo, ipse se erroris arguat. Non deterrebit arduitas montis, sed aequitas soli inuitabit: non intra maenia, non inter claustra unius arcis, sed in emporio longe amplissimo merces et theauros vestros proponetis; non in saxo, iugoque montium, sed in solo secundissimo feretis lauros, et humili e solio radios Scientiarum dispergetis; non erit tam superba, et conspicua Musarum habitatio, sed erit magis opportuna, et priuatae, puclicaeque utilitati sic, ut nihil magis, amica, et idonea. Rem totam dicam in summa: Meliori loco stabunt Athenae Hungariae. Quid inquam meliori? ita est Auditores. Non ago Vatem, sed Oratorem; iam enim non tam optare, pollicerique, quam ostendere debeo felicitatem illam, quam in hac ultima Scientiarum migratione et depositione video. Magnum est beneficium, quod Universitati nostrae hoc facto tribuitur: maius esse dico, quod Reipublicae Literariae procuratur; maximum esse contendo, quod in omne Hungariae Regnum extendetur.
Quis est, quem ita commutatio solicitum, et a nobis auersum faciat? Aut palam est, aut ita dicam, ut nemo nesciat, et omnes in eo me etiam gloriari videant: Academiam nostram multas adhuc vicissitudines subiuisse. Tirnauiensis quum esset, per pestem et incendia iterum iterumque abrupta, saepe bellorum dissidiis abacta, et postliminio restituta fuit. Inde anno abhinc septimo Budam una mecum delata visa est in quiete consedisse, dum tandem Pestinum ira iuberetur. Ista si quis in culpam vocat, et ponit in loco opprobrii, certe non aduertit animum ad conditionem rerum humanarum. Quid est sub sole stabile? aut quid est in hac terra non omnino mutabile? Academiae florentissimae, Uniuersitates Scientiarum celeberrimae, Respublicae antiquissimae, Regna, et Imperia maxima, priusquam ad eminentiam stabilitatemque suam peruenerunt, multis et grauibus vicissitudinibus agitari iactarique debuerunt. Numquam equidem ad eam seu magnitudinem, siue constantiam adscendissent, si suo in loco, alta in pace, et tranquillitate, si sine domestica, externaque commutatione fuissent. Quaecunque humanis in rebus sunt magna, sublimia, et perfecta, per vicissitudines sunt facta. Accusarem fata, naturamque nostram; et meam ignorantiam imprudens ego aliorum oculis obiicerem, si e varia Uniuersitatis conuersione metum, sinistramque sententiam acciperem: Artes et Scientiae ut ad notitiam hominum peruenirent, amoremque sui compararent, peregrinari debuerunt. Nunc maxime de rebus nostris incipio confidere, quando video summi Principis curam et sapientiam ita in nos esse conuersam, ut prorsus addictam esse nefas sit dubitare. Ut ad perfectionem absolutam, ad constantiam inexpugnabilem, ad plenam securamque felicitatem perducamur, oportuit esse hac vicissitudines: relinquendi sunt montes, cedenda Buda, et Pestana aequora habitanda. Et quae tandem est peregrinatio, aut vicissitudo, Buda Pestinum demigrare, seu Danubium sexcentis passibus traiicere?
Ibitis ergo Academici! Ego a vobis tametsi aliquando corpore separer, animo semper adero. Ibitis, et Urbem, quae septennio fuit Musarum omnium domicilium et sacrarium; urbem, quae nos facili suo sinu, beneuolentia intemerata, amore communi, studioque sincerissimo est complexa; urbem cum multis aliis, tum istis praecipue nominibus mihi charissimam, quod uniuersi Regni mater, antiqua Regum sedes et deliciae, totiusque Europae spectaculum prodigiumque fuerit; urbem, in qua quot passus, tot sunt monumenta; quot lapides, tot historiae; urbem inquam Budam primis Regni Foris, et Curiis, Viris ex omni ornide amplissimis, toga fagoque inclitis, Patriae columnis et Patribus, fidelissimis Apostolici, Augustique Regis Ministris concedetis, et auspiciis IOSEPHI II. reflorescentem Budam eminus laetis oculis spectabitis. Recordamini, quod obliuisci non potestis, huius urbis Ciues, et hospites! qui iura, domosque vestras super eo monte constituitis, eui ut esset vester, multo maiorum nostrorum, barbarorumque sanguine madere debuit, et patriae nostrae tamquam ara, focusque fuit. Non multum abest numero: Decies centena hominum millia hic ceciderunt; et nondum est seculum, quod a iugo Scythico regio vestra sit erepta. Recordare Buda! tum sibi solem meliorem illuxisse, quum Musas omnes in Parnassum tuum accepisti; et illis aut initium, aut certe primum felicitatis incrementum debere te, qui tibi hodie, ut ad ampliorem, quam unquam habueris, honorem et potentiam euehare, per me dicunt, et abeunt. Non immorabor huic argumento, quia commotiones exuberantis, et tumultuantis animi neque pectoris angustiae capere, neque vires corporis sustinere, neque vox mea potest exprimere. Est aliquis sensus rebus inanimis; iam enim ipsi parietes, qui temporum iniquitatem, et iniuriam suo damno pertulerunt; vetusta illa superbae, coeloque minantis ciuitatis membra, quae solo aequata, temereque sparsa iacuerunt; tristia illa regalis magnificentiae rudera, et mundanae caducitatis documenta, quae plures annos, quam duo secula, Turcicamque tyrannidem, ac immanitatem sunt experta; iam illa omnia, in quae oculi possunt incidere, tam felici rerum conuersione animari, suique instauratoris, conditoris, et Domini, seu potius Patris prouidentissimi beneficium sentire, et in illo exultare videntur.
Quicunque sunt, quibus Uniuersitas nostra, hodie postremum Budensis, quocunque pro beneficio, quacunque de causa debet gratias, habeant a nobis tantas, quantas dare possumus, et debemus. Inclyte Senatus Regie, Directores, Praesidesque Facultatum sapientissimi, quorum nomina et merita perenni memoria conseruare, et serae posteritati tradere nostrum esse cognoscimus, Vos primum intelligo! Deinde nominatim Te adpello Spectabilis ac Magnifice Domine Consiliarie, et Vice Locumtenens Regie Antoni Vörös! Tu mihi in principatum laudis es vocandus, qui tua sapientia, mira aequitate, et indefessa industria omnia Scientiarum impedimenta remouere, omnia praesidia sufficere non sine dispendio rerum tuarum laborasti, ac ea cum prudentia, tanta cum grauitate, tam eleganti cum comitate tractauisti, ut nullum haberes aduersarium, nisi qui sibi ipsi, et veritati luculentae aduersari voluit. Omnes omnium Artium, Doctorumque amores meruisti, nomenque tuum nobilitate generis, et propriis aeque, ac gentilitiis virtutibus insigne per fastos Academiae Regiae aeternasti. Istud aestimationis, amorisque tributum Tibi palam depromere debui, tuam ad verecundiam, nostram ad laetitiam. Accipe a me verbum Isocratis Graeci: Nullus praeclarior thesaurus, quam beneficium apud doctos, et honos viros collocatum.