HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – az Egyetemi Nyomdának
Buda, 1822. szeptember 2.

Inclyta Typographia Regiae Universitatis!
Ad aestimatissimas Inclytae Tipographiae Literas sub 15. Julii 1822. ad me exaratas, quibus me ad sumtus impressionales Operis mei, sub titulo Felelet,seu Responsum ad quatuor a Musaeo nationali propositas quaestiones noti persolvendos provocat, remittente tantisper diuturna aegritudine mea, sequentia humanissime reponendi honorem mihi sumo:
Quod, cum hoc Opus ad integritatem Grammaticae meae, Altiori Jussu certis principiis philologicis firmatae, ac tandem in usum Scholarum editae, ob circumstantiam illam, quod paulo post editionem ejusdem, principia etiam philosophica ab iis, qui regulas meas suffodere gestiebant, publice expetita fuerint, tantopere pertineat, ut sine hoc inimici elucubrationum mearum de veritate principiorum philologicorum, quibus Grammaticam superstruxi, convinci atque ad silentium adigi nequeant: ipsissimum hoc Opus, velut fundamentum reliquorum pro Scholis elaboratorum, Inclytae Typographiae Regiae in praeexistentibus apud Eandem exemplaribus cum eadem Reverentia, qua reliquas elucubrationes meas, instar proprietatis offeram: illis nihilominus permodum conditionis additis demisissimis precibus, ut Inclyta Typographia Regia mihi vicissim, tam pro hoc Opere, quam etiam pro numerosis in uberrimum Instituti hujus Typographici emolumentum, per decursum 16. annorum erga mediocre pretium exantlatis Laboribus, quorum nomina isthic sub ˙//. humillime substerno, Altiori Loco eam Remunerationem exoperari dignetur, quam aequissimam, et generosis suis in compensando diligentiorum Collaboratorum suorum quovis fatigio Sensis accomodatissimam fore judicaverit.
Dabam Budae 2. Septembr. 1822.
Inclytae Typographiae Regiae
humillimus servus
Franciscus Verseghy mp

˙//. Elenchus

Elenchus Librorum per Franciscum Verseghy pro Inclyta Typographia Regia per decursum 16. annorum, partim noviter elucubratorum, partim auctorum, partim quoad ipsas materias, quas pertractant, secundum Vota Ejusdem Inclytae Typographiae reformatorum.
Breviarii Romani ob elevationem ritus veterum quorumpiam Festorum, et ob accessionem novorum Sanctorum difficilis sane Redactio, emendatio ac correctio. Tomi IV.
Missalis Romani simillima Redactio, emendatio et correctio.
Versiones Brevis Doctrinae de Varrina, per Clariss. Dominum Doctorem et Professorem Franciscum Bene elucubratae.
Epitome Institution. Gramm. Linguae Hung. pro Gymnasiis. Tomuli V. Opus originale.
Exercitationes Idiomatis Hung. pro iisdem Gymnasiis. Opus originale.
Analyticae Institutionum Lingvae Hungaricae, Tomi III. etymologiam, syntaxim et aestheticam ejusdem Idiomatis rationibus philologicis in usum Magistrorum Lingvae firmatam continentes. Opus originale.
Felelet a’ Nemzeti Muzéumnak 4. kérdésére. Opus originale, principia philosophica Lingvae Humanae in genere continens, quibus demum, systematice demonstratis Regulae Lingvae Hung. superstruuntur. Opus originale.
Francisci Wagner Phraseologia emendata, et utilissimis vocum significationibus et idiotismis aucta. Tomi II. Pro Scholis Humanioribus.
Officium Rakoczianum Psalmorum Paraphrasibus intellectu facilius*
facili[..] [Átírással javítva.]
redditum et aliis precibus auctum.
Panis quotidianus animae, seu Preces selectae. Emendatus et auctus.
A. B. C. Könyvecske a’ falusi oskolák’ számára. Emendatus.
Dtto, dtto a’ Nemzeti Osk. számára. Emendatus.
Az ó és uj Testamentum’ Historiájának sommája az Oskolák’ számára. Emendatum tam quoad stilum, quam quoad versionem olim ex germanico nimium vitiose factam. Opus fere originale.
Magyar Grammatica a’ Nemz. Oskolák’ számára. Opus originale.
Magyar Orthographia a’ Nemz. Osk. számára. Opus originale.
Makula nélkűl való Tükör, diligenter perpurgatum et vita Jesu Christi ex quatuor Evangeliis ordine chronologico proposita auctum.
Ungarische Sprachlehre zum Gebrauche der ersten Lateinischen und der Nationalschulen. Opus originale.
Ungarische Rechtschreibung zum Gebrauche der nemlichen Schulen. Opus originale.
Gradus ad Parnassum seu Synonima pro Scholis Humanioribus, sunt actu sub elucubratione et prelo.
His accedunt innumeri libri majores et minores, quorum typicam in variis*
variis <…>
lingvis, etiam externis, correctionem per 16. annos peculiari diligentia.