HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Rudnay Sándornak
[h. n.], [1822. január 8. után]

Celsissime et Princeps et Primas Regni Praesul Benignissime!
Opellae praesentis elucubrationem, mihi
Benignus*
Benignus <Paterne>
delatam, et*
et <[…] Deo>
assidua per gratiam Dei correctione ad finem perductam, sapientissimo Celsitudinis Vestrae judicio humillime substerno. Convictus de eo, quod omnes, quibus me Pater coelestis instruere dignatus est, mentis et animi dotes in id intenderim, ut diligenter collatis fontibus, exscussisque Lexicorum et fidelium*
et |fidelium| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajellel.]
versionum adminiculis, opus proferam, quod viribus meis adaequare respondet, humillime observo, ut illud Celsitudo Vestra Benigno-Paterne complecti velit.
Praeter fontes, Hebraicum scilicet textum et Graecum, atque Lexica et alia adminicula, quae ad intelligendum originalem textum non minus, quam ad exacte reddendam Vulgatae sensum, utpote praecipuum praesentis elucubrationis scopum,*
textum |non minus, quam ad exacte reddendam Vulgatae sensum, utpote praecipuum praesentis elucubrationis scopum,| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajellel.]
necessaria sunt, usus sum in Veteri Testamento versionibus Germanicis, quas viri illustres Brentano et Dereser ediderunt, in Novo autem Testamento Versione aeque Germanica Leandri Van Ess, qui Sanctos Patres et reliquos Interpretes exhausisse videntur, et de quorum eruditione, atque auctoritate in Notis ad Cap 1. v. 1. Matthaei et ad Psalmum 1. maxime necessaria brevibus exequor.
Quod ad linguam et orthographiam Hungaricam spectat, rejectis Tsétsiano-Calvinisticis hallucinationibus, et veterum aeque ac recentiorium Scriptorum Hungaricorum barbarismis et soloecismis, quibus ipsa Kaldii versio abundat, ei potius adhaerendum esse judicavi, quam in Analysi Institutionum Linguae Hung. in Felelet a’ Magyar Muzéumnak négy kérdésére, atque in Grammatica Hungarica*
Grammatica |Hungarica| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajellel.]
Latine, Germanice, et Hungarice edita, Benigno-Gratiosa Ex. Cons. R. L. H. Intimato*
Intimato <de>
die 31. Januar 1814 sub No. 25342. emanato provocatus elaboravi, et quam Sacratissima Sua Majestas pro Scholis Catholicis*
Catholicis <Clementissime>
praescribere Clementissime dignata est.
Si*
<..> Si
praesens Opella Ecclesiae Nostrae ad confirmandam Fidem et*
<…> Fidem <jam><jam red[…]dosque bonos> et
nutriendos in gremio suo bonos piosque*
bonos |piosque| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajellel.]
mores aliquis emolumenti adferre, sicque Benignam*
sicque <…> |Benig|nam [Betoldás a törlés fölött.]
Celsitudinis Vestrae Approbationem*
Approbationem <…>
assequi potuerit, felicissimam me iinter illos reputabo, qui*
qui<s>
multa Deo multa*
Deo |multa| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajellel.]
hominibus sibique ipsis*
hominibus <…> |sibique ipsis| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajellel.]
rescribenda habent.
Benignitati et Protectioni Celsitudinis Vestrae eminentissimae commendatas Paternam Benedictus humillime imploro, et inter Manuum oscula, profundissima cum veneratione, filialique devotione emorior
Celsitudinis Vestrae
humillimus in Christo filius
et obsequentissimus Capellanus