HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Rudnay Sándornak
Buda, 1822. január 8.

Celsissime Princeps et Regni Primas!
Praesul Benignissime!
Majorem partem eorum, quae in Plano die 6. Julii 1821. Celsitudini Vestrae humillime praesentato, subinde vero die 11. Julii Benigno-Paterne approbato, atque hic sub ./˙ in paribus advoluto polliticus fui, Sapientissimo Celsitudinis Vestrae Judicio humillime substerno: ut, quia juxta paulo ante memoratum Planum, opella haec typis edenda esset, initium ejus, quod praeter Dissertationem de Versione Hungarica Scripturae Sacrae, viginiti Geneseos, et quatuor Matthaei Capita, ac viginti et unum Psalmos continet, per Censorem a Celsitudine Vestra Benigne deligendum commode revideri, et si necesse fuerit, emendari, ac demum praelo mature committi queat. Ego interea aliquot Capita ex Actis Apostolorum, quae jam incloavi, deinde ex Jobo, Sapientia, Epistola ad Romanos, juxta suprafatum Planum elaborabo; nisi fortassis pauciora versionis correctae Specimina ad scopum suffectura esse existimarentur. Hac ratione Typothetae difficile non erit, totam opellam pro definito Sacrae Synodi Nationalis termino imprimere.
Plura ego, Celsissime Princeps! correctae versionis Specimina ad hoc usque tempus elaborassem, si valetudo inde a medio Novembris adversa, atque ex illa secutae noctes insomnes, et capitis per sanguinem identidem occupati affectiones, utut lecto me, opitulante Deo, affigere nequiverint, imbecillem tamen ad graviores istas elucubrationes continuandas non reddidissent.
Dissertationi de versione Hungarica Scripturae Sacrae Dedicatiunculam ad Celsitudinem Vestram praefigere humillime praesumsi, quam ut Benigno-Paterne ratam habere dignetur, demississime obtestor.
Benignitati et Protectioni Celsitudinis Vestrae enixissime commendatus, Paternam Benedictionem humillime imploro, et inter manum oscula, profundissima cum veneratione, filialique devotione emorior.
Celsitudinis Vestrae
Budae die 8. Januarii 1822.
humillimus in Christo filius
et obsequentissimus capellanus
Franciscus Verseghy

[A külzeten, más kézzel:]
N. 294.
p[…] 15 Jan.
Verseghy Franciscus Archi-Diocesis Strigoniensis Presbyter AA. LL. et Philosophiae Doctor substernit Suae Celsitudini Dissertationem de Versione Hungarica Scripturae Sacrae, cui Specimina correctae, atquae ad Vulgatam exactae Versionis, una cum Momentis exegetico philologisis emendationum, in traductione Káldiana istituendarum subjunguntur.

[Más kézzel:]
Opus in quatuor jam perfectum est […] creditum secretario Korondi relique poro Authori elabranda benigne commissa.

[Melléklet: Verseghy Ferenc autográf kézirata.]
Copia Plani de vertendis ex Scriptura Sacra in Hungaricum aliquot Speciminibus, die 6. Julii 1821. praesentati, et die 11. ejusdem mensis et anni Benigne approbati.

1o Quia hic de mendis antiquae versionis potissimum philologicis, quae saepe ipsum sensum textus sacri subruunt, et eorum correctione praecipuse agitur: dissertatiounculam meam, quam mense Augusto anni proxime elapsi (1820) Celsitudini Vestrae humillime praesentavi, omni omnino versioni praemittendam esse existimo. Agitur in ea
I. De versionibus Bibliorum Hungaricis olim jam adornatis.
II. De versione Kaldiana.
III. De orthographia in nova Editio adoptanda
IV. De tribus versionis Kaldianae editionibus.
Abundat haec Dissertatio philologicis observationibus et regulis, ad quas in Notis, quae Capitibus Geneseos subdidi, brevitatis gratia copiosissime provoco tantum, atque in illis etiam, quae adhuc elicubraturus sum, provocabo.
2o Quia Libri sacri in varias classes dispescuntur, diversum, quod in qualibet classe regnas scriendi genus diversum etiam in versione characterem progenerare debet. Zelus ergo, quo ad fideliter exequendam hanc provinciam exarseram, eam mihi cogitationem injecit, ut praeter Genesim, Jobum, Sapientiam, et unum e minoribus Prophetis, ex novo etiam Testamento Mathaeum, Acta Apostolorum, et Epistolam ad Romanos traducam. Sed tanta volenti annum integrum, etiamsi omnes alios labores pridem pactatos seponerem, ob copiam Notarum, quae addi deberent, vix suffecturum animadvertens, sic me – si ceterum Celsitudinis Vestrae Benigna Approbatio et Paterna Benedictio accesserit, – restingere cogito, ut viginti Geneseos Capitibus, loco reliquorum triginta ejusdem Libri, potius e quolibet paulo ante nominatorum Librorum aliquot Capita, et tandem aliquot Psalmos addam.
3o Sicut viginti prima Geneseos Capita, ita reliquas etiam versiones cum versione Kaldiana conjungam, ut discrimen uno intuitu pervideri possit, atque id, quod e posteriori emendavero, Notis, ubi necesse fuerit, exegeticis comitabor, philologicis, nisi sensum textus sacri tangant, ad praemissam Dissertatiunculam relegatis.
4o Postquam Celsitudinis Vestrae Benigno-Paterna intentio est, ut istud novae versionis Tentamen Judicio Sacrae Synodi substernatur; ea vero, quae ad Philologiam, seu Grammaticam et Syntaxim linquae Hungaricae pertinent, sine peculiari studio non facile intelliguntur, valde consultum fore humillime judicio, ut tota Elucubratio, cui me accingere gestio, in tot solum exemplaribus sub inspectione mea praevie imprimatur, quot Personae sacrae fuerint, quibus eam communicare Celsitudini Vestrae Benigne placuerit.
Utprimum Benignam Celsitudinis Vestrae circa hoc Planum Voluntatem intellexexo, magnis me animis operi accingam, novasque elucubrationes meas Sapientissimo Celsitudinis Vestrae Judicio partitim cum devotissima submissione substernam.

[A külzeten, más kézzel:]
1822 –
ad Nrum 294 –

[Verseghy Ferenc kezével:]
Copia Plani de vertendis e scriptura Sacra in Hungaricum aliquot speciminibus.