HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Rudnay Sándornak
Buda, 1820. július 16.

Celsissime Princeps!
Excellentissime, Illustrissime ac Reverendissime Domine,
Primas et Archiepiscope,
Praesul Gratiosissime!
Sesquialter annus labitur, quod accepto Excellentissimi Domini Archiepiscopi Agriensis expresso Mandato, exquirendis in versione Bibliorum Kaldiana, imprimis orthographicis, deinde illis etiam mendis me accinxerim, quae sensum afficiunt, et quia clare patebat, haec copiosa, et magna parte gravia esse, versionem denique primorum XX. Geneseos Capitum, non tam novam adornaverim, quam priorem emendaverim, subjunctis cuilibet Capiti, ut postulabatur, momentis, quibus emendationes Kaldianae innituntur. Huic labori totus deditus, pronum erat, ut post ipsam elucubrationum mearum ad manus Excellentissimi Domini Archiepiscopi, priori autumno factam traditionem, plures adhuc, easque graves, praesertim historicas, ad hoc propositum pertinentes veritates detegam, aut minimum ad varias conjecturas adducar, verisimiles quidem, sed quas ob defectum partim fontium, partim temporis, a laboribus melioris sustentationis meae causa susceptis nunquam vacui, ad optatum veritatis gradum adminiculo momentorum evehere non licuit.
Incepto ad hunc gradum eluctato, quum probe mihi cognitum fuerit, de quarta Versionis Kaldianae editione agi, interno illi stimulo, ut ea, quae in hanc rem detexisse, aut bene conjecturasse mihi videbar, Sapientissimo Celsitudinis Vestrae Judicio cum humillima submissione, plenissimaque resignatione substernam, resistere non potui. Novis ergo conatibus elucubravi Dissertationculam istam, quam humillima praesentare praesumo, ut momentis partim gravibus, partim verisimilibus ostenderem:
1o) Reformatos ex odio idiomatis Latini, quo Ecclesia Catholica semper utabatur, hodieque utitur, primos fuisse, qui res majoris indaginis, ad fidem et disciplinam Ejusdem pertinentes, scriptis in lingua vernacula, omnis tum adhuc culturae, imo et elementaris regularitatis experte consarcinatis, editisque impetere, gloriae sibi duxerunt.
2o) Nostros, in eadem lingua respondere coactos, omnes idiomatis naevos a Reformatis ortos, imo et eorum expressiones ad fidem et disciplinam pertinentes, sine uberiori indagine adoptasse, et quia solis materiis, quas pertractaverant, intenti erant, de puritate idiomatis vernaculi, sive profani, sive sacri, parum sollicitos fuisse.
3o) Kaldium, cui idipsum evenerat, omnem suum conatum eo convertisse, ut controversa Scripturae Sacrae loca a corruptione Protestantium vindicarentur; secus vero, quod ad reliquam verisonem adtinet, ex oeconomia, trita jam eorum vestigia secutum fuisse, atque ideo innumeris, non solum philologicis mendis, sed ejusmodi etiam versionis vitiis scatere, quae sensum Vulgatae nihil minus quam ad captum et dilucide reddunt, imo eundem caligine potius non mediocri obfundunt, et saepe subvertunt etiam.
4o) Eundem Kaldium in citatione locorum parallelorum a Vulgata saepius recessisse; Synopses vero in secunda editione additas, interquas illa Capitis IV. peculiarem adtentionem, censuramque meretur, ab eadem Vulgata penitus discrepare.
5o) Denique, quod ad linguam vernaculam, tum adhuc, ut inculta erat, Catholicis et Protestantibus communem adtinet, Kaldii versionem a putidis illis idiomatis vitiis, praesertim in duabus primis editionibus liberam fuisse, quibus duce Tsétsio, initio seculi prioris, Calviniani liguam patriam, omine pessimo, innundaverunt, hodieque obruere non cessant.
Hac Dissertatiuncula elucubrata, ipsa momenta, quibus emendationes versionis Kaldianae innituntur, multis additis philologicis et exegeticis animadversionibus, ita illustrare, firmareque conatus fui, ut iis ducibus, rectum a naevo discriminare difficile non sit.
Naevi porro, non solum idioma, sed ipsum etiam sensum concernentes, sicut in Kaldio, ita profecto in ipso Catechismo, Scholis Catholicis vernaculis praescripto, et lingua Tsétsiano – Calviniana misere verso, adeo copiosi occurrunt, ut emendationem, quam nonnisi e Paternis Celsitudinis Vestrae manibus opperiri possunt, summopere desiderent. Teste Typographo Pestiensi Patzko, Catechismum Hungaricum olim, dum ejus impressio cuivis Typhotetae libera fuisset, avus moderni Landerer Typographi Posoniensis per obvium aliquem versorem adornari curavit; qui deinde, postquam Libri Scholastici, per Privilegium, Typographiae Regiae Budensi adtributi fuissent, sine omni, ut idem Patzko adserit, emendatione adoptatus fuit.
Celsissime Princeps! Sicut omnes meas Ecclesiasticas et Literarias elucubrationes, quibus inde a recuperata per Altissimam Sacritissimae Suae Majestatis Gratiam libertate, omnem operam impendi, DEO, misericordiae inexhausto fonti ad resarciendam aliquam eorum partem in ima humilitate obtuli, quae juventutis affectibus abreptus, et ab hominibus pravis sub specie boni seductus, in Ecclesiam, Statum Clericalem et Patriam misere deliqueram: ita Celsitudinem Vestram humillime oro, obtestatorque, ut hos eosdem labores meos instar satisfactionis qualisqualis pro iis, quae imprudens egi, Gratiosissime respicere, Paterneque acceptare non dedignetur.
Si quidpiam in praesenti opella repertum fuerit, quod ad propagandam, aut sustentundam Dei gloriam, Ecclesiae Catholicae dignitatem, statusque Clericalis honorem quantulumcunque, converti posset, felicissimum me inter eos, qui ad frugem revertuntur, reputabo. Si secus, humillime oro Celsitudinem Vestram, ut bonam minimum voluntatem, sincerumque conatum meum aeque bonique consulere Gratiosissime dignetur.
His me Altis Celsitudinis Vestrae Gratiis, Paternisque Favoribus demississime commendo, et humillime expetita Pastorali Benedictione, jugi cum venerationis cultu, emorior
Celsitudinis Vestrae
Budae die 16. Julij, 1820.
obsequentissimus servus
Franciscus Verseghy.

[A külzeten Verseghy Ferenc kezével:]

Ad
Celsissimum Principem Alexandrum à Rudna et Divék Újfalu, Metropolitanae Ecclesiae Strigoninensis Archiepiscopum, Sacrae Sedis Apostolicae Legatum natum, Inclyti Regni Hungariae Primatem, Summum et Secretarium Cancellarium, Insignis Ordinis S. Stephani R. A. Praelatum et Magnae Crucis Equitem, Sacrae Caesareo-Regiae et Apostolicae Majestatis Actualem Intimum Status, et ad Excelsum Consilium R. L. H. Consiliarium, Ecclesiasticae Commissionis Praesidem, I. Comitatus Strigoniensis Perpetum ac Supremum Comitem, ac ad Exc. Tabulam Septemviralem Co-Judicem, Dominum Gratiosissimum
humillima repraesentatio

Dissertatio de Versione Bibliorum Hungarica, et correctae versionis primorum XX. Geneseos Capitum, per introsertum elucubratarum.