HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – a Helytartótanácsnak
Buda, 1812. július 9.

Serenissime Princeps Caesareo-Regie,
Archidux Austriae, et Regni Hungariae Palatine!
Domine Benignissime, Gratiosissime!
Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Hungaricum,
Domini Gratiosissimi!
Infrascriptus humillime supplicat, dignetur Serenitas Vestra Caesareo-Regia, et Excelsum Consilium R. L. H. potentissima sua Interpositione apud Suam Majestatem Sacratissimam Benigno-Gratiose exoperari, ut ei Adjuta 100. florenorum, qua prater pensionem suam in 300. florenis consistentem prioribus annis potius fuerat, ex Altissima Imperantis Gratia, sumtis in considerationem sequentibus motivis, Clementissime iterum resolvatur.
Ex his annis centum florenis, primi 50. floreni anno adhuc 1790. 15a Julij per piae memoriae Imperatorem Leopoldum Clementissime resoluti sunt, prout ex Benigno-Gratioso Intimato Excelsi Consilii R. L. H. ddo 10. Augusti 1790. No. 20396. manifestum fit. Praeterquam quod illis temporibus nulla certe adhuc augmenti caristialis vel mentio extiterit, expressis etiam Benigno-Gratiosi Intimati verbis Adjuta ista ob statum valetudinarium, adeoque proprie ad personam resoluta fuit. Immo, cum Supplicans statum hunc valetudinarium per servitia in castris turcicis praestita contraxerit, Adjuta haec, tanquam specialis pro Castrensibus servitiis, cum dispendio valetudinis, hucdum, ut ex hic adnexo Medici Attestato clarum fit, perdurante praestitis, consideranda venit. Hinc accidit,
Quod Sua Majestas Sacratissima, modo Gloriosissime regnans Impterator et Rex noster Augustissimus, dum juxta Benigno-Gratiosum Intimatum Excelsi Consilii R. L. H. ddo 24 Januarii 1804. No. 1326. pensionem supplicantis in annis 350. florenis tunc consistentem Decreto Regio ddo 23. Decembris 1803. confirmare Clementissime dignata fuit, nullum in hac summa 350. florenorum discrimen inter pensionem et augmentum fecerit, sed directe pensionem compallaverit.
Quod denique alios 50. florenos ab Eadem Augustissimo Imperatore et Rege modo Gloriosissime regnante juxta Benigno-Gratiosum Intimatum Excelsi Consilii R. L. H. ddo 30. Augusti 1808. No. 18042 per Decretum Regium ddo 5. Augusti 1808. Clementissime resolutos adtinet: hi rursus ob varias Supplicantis*
Subplicantis [Átírással javítva.]
infirmitates, sequelas utpote servitiorum in castris turcicis praestitorum, Attestato medico tunc etiam adducto manifestas defixi, Adjutae ad personam Clementissime resolutae qualitatem eo magis praeseferunt, cum eo tempore Clementissima illa Resolutio Normalis necdum extiterit, qua propter caristiam omnibus Exreligiosis, qui ultra 300. florenorum pensionem nullum adhuc augmentum habuerant, 50. addi jubebantur.
Mens certe Clementissimi aeque ac justissimi Imperatoris ac Regis nostri Augustissimi ea esse non potest, ut sors Supplicantis post praestita bello et pace sacerdotalia ad militiam servitia, post exantaltos plurimos in re litteraria labores, qui hucdum cum emolumento Publici leguntur, post editos denique libros excitando Insurrectionis Hungaricae spiritu bellico servientes, nunc, dum sanitate alioquin debilitata, senio etiam conficitur, multo pejor evadat, quam antea fuerit, dum intervalla ab aegrotatione sibi relicta in comparanda commodioris vitae media convertere pouit.
Ex his, justissimis certe motivis, humillime flagitat, dignetur Serenitas Vestra Caesareo-Regia et Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Hugaricum precibus ejus Benigno-Gratiose deferre, qui Benignissimis Gratiis, et Gratiosissimis Favoribus humillime commendatus, plena cum veneratione emoritur
Serenitas Vestrae Caesareo-Regiae
et
Excelsi Consilii Regii Locumtenentialis Hungarici

Budae die 9a Julij 1812
humillimus servus
Franciscus Verseghy
Expaulinus Presbyter
[A külzeten Verseghy Ferenc kezével:]
Ad Serenissimum Principem Caesareo Regium, Archiducem Josephum, Regni Hungariae Palatinum, nec non ad Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Hungaricum, Dominos suo Benignissimum, et Gratiosissimos
humillima instantia
Francisci Verseghy Expaulini Presbyteri pro restitutione Adjutae 100. florenorum humillime flagitantis.

[Melléklet:]
Infrascriptus testor, A. R. Dominum Franciscum Verseghy, e Castris Turcicis reducem, cum Carie Costae fistulosa, ac pluribus in utroque pede scorbuticis, et partim in Tibiis, partim in Musculosis Partibus exortis vulneribus, tristissimis utpote febris acutæ in Castris contractae, ac sinistre curatæ sequelis, sub curam meam Medicam venisse, atque, cum exfoliatio Cariosarum Ossis partium, longo nimium tempore fieri soleat, Vulnera vero scorbutica – nonnisi sanguini pedetentim meliorato consanari valeant, febre tertiana, ac quartana, ob obstructionibus viscerum Abdominalium causata, per quatuor*
quat<q>uor
Annos laborasse; ex hac vero, adeo longaeva; et nimium periculosa Agritudine post ipsam Vulnerum Consanationem, plures Morbos potissmum Chronicos, ut Affectiones Hæmorhoidales infarctus abdo minis, pituitas conglomeratio febribus æque exacerbari solita, ac præter debilitatem Virium, senio etiam deficietium, colici dolores ac Hæmorrhoidibus provenientes, qui*
provenientes, <…>| qui| [Betoldás a törlés fölött.]
in Viro annis graviore nimium periculosi sunt, exortas fuisse, hisque prænominatum D. Franciscum Verseghy hucdum sæpius laborare. In quorum Fidem has Testimoniales litteras subscriptione Nominis et sigillo Munitas extradedi.
Buda 8va Junii 1812.
Josephus Kramer mp.
Medicinæ Doctor
Civitatis Regiae Budae Physicus Ordinarius