Serenissime Princeps Caesareo-Regie,
Archidux Austriae, et Regni Hungariae Palatine!
Domine Benignissime Gratiosissime!
Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Hungaricum!
Domini Gratiosissimi!
Infrascriptus, cui Regium Generalium Cassarum Politico-Fundationalium Praefectoratus Officium sub eo praetextu, quod 100. Floreni ex annua Supplicantis pensione in 400. Florenis consistente, instar augmenti caristialis considerandi veniant, a die 15a Martii anni currentis 1811. nonnisi valutam semiangariae ex 300. Florenis obvenientis exsolvit, humillime supplicat: dignetur Serenitas Vestra Caesareo-Regia, et Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Hungaricum, in considerationem sumtis sequentibus motivis, summam hac ratione reservatam pro Adjuta Personali declarare, atque per modo nominatum Officium Supplicanti nunc et inposterum exsolvi curare.
Ex his annis centum Florenis, qui fixam Paulinorum pensionem superant, prim 50. Floreni anno adhuc 1790. 15ta Julij per Piae Memoriae Imperatorem Leopoldum II. clementissime resoluti sunt, prout ex Benigno-Gratioso Intimato Excelsi Consilii R. L. H. ddo 10. Augusti 1790. No. 20 396. manifestum fit. Praeterquam quod illis temporibus nulla certe adhuc augmenti caristialis vel mentio extiterit, expressis etiam Benigno-Gratiosi Intimati verbis Adjuta ista ob statum valetudinarium, adeoque proprie ad personam resoluta fuit. Imo, cum Supplicans statum hunc valetudinarium per servitia in castris turcicis praestita contraxerit, Adjuta haec tanquam specialis cum dispendio valetudinis, hucdum, ut ex hic ./˙adnexo Medici Attestato clarum fit, perdurante praestitis, consideranda est.
Hinc accidit:
Quod Sua Majestas Sacratissima, modo gloriosissime regnans Imperator et Rex noster Augustissimus, dum juxta Benigno-Gratiosum Intimatum Excelsi Consilii R. L. H. ddo. 24ae Januarii 1804. No. 1326. pensionem Supplicantis, in annis 350. Florenis consistentem Decreto Regio ddo. 23ae Decembris 1803. confirmare Clementissime dignata fuit, nullum prorsus in hac Summa 350. florenorum discrimen inter pensionem et augmentum fecerit, sed directe pensionem compellaverit.
Quod denique alios 50. Florenos ab Eodem Augustissimo Imperatore et Rege modo Gloriosissime regnante, juxta Benigno-Gratiosum Intimatum Excelsi Consilii R. L. H. ddo. 30. Augusti 1808. No. 18042. per Decretum Regium ddo 5ae Augusti 1808. clementissime resolutos adtinet: hi rursus ob varias Supplicantis infirmitates, sequelas utpote servitiorum in castris turcicis praestitorum, Attestato Medico tunc etiam adnexo manifestas, defixi, Adjutae ad personam Clementissime resolutae qualitatem eo magis praeseferunt, cum eo tempore Clementissima illa Resolutio Normalis non extiterit, qua propter caristiam omnibus Exreligiosis, qui ultra 300. florenorum pensionem necdum habuerant, 50. addi jubentur.
Mens certe Clementissimi aeque ac Justissimi Imperatoris ac Regis nostri Augustissimi ea esse non potest, ut sors Supplicantis, post praestita in castris turcicis servitia, post exantlatos plurimos in re litteraria labores, qui hucdum cum emolumento Publici leguntur, post editos denique libros, excitando Insurrectionis Hungaricae spiritu bellico servientes, nunc, dum sanitate alioquin debilitata, senio etiam conficitur, multo pejor evadat, quam antea fuerit, dum intervalla, ab aegrotatione sibi relicta, in comparanda commodioris vitae media convertere potuit.
Ex his, justissimis certe motivis humillime flagitat, dignetur Serenitas Vestra Caesareo-Regia, et Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Hungaricum eos ordines Benigno-Gratiose facere, ut Supplicanti per Regium Generalium Cassarum Politico-Fundationalium Praefectoratus Officium, inde a 15. Martii 1811. plena 400. florenorum Pensio porro quoque in Valuta modo currente exsolvatur; qui Benignissimis Gratiis et Gratiosissimis Favoribus humillime commendatus, plena cum veneratione emoritur.
Serenitatis Vestrae Caesareo-Regiae
et
Excelsi Consilii Regii Locumtenentialis Hungarici
Budae 4. Maji 1811.
humillimus servus
Franciscus Verseghy
Expaulinus Presbyter
[A külzeten Verseghy Ferenc kezével:]
Ad Serenissimum Principem Caesareo Regium Josephum, Archiducem Austriae, Regni Hungariae Palatinum, et Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Hungaricum, Dominos suos Benignissimum et gratiosissimos
humillima instantia
Francisci Verseghy
Expaulini Presbyteri exsolutionem 100. florenorum, ad Pensionem suum instar Adjutae Personalis pertinentium, sed in Exsolutorio Officio sub praetextu augmenti caristialis reservatorum supplicantis.
[Melléklet:]
Infrascriptus vigore Praesertim Fidem facio; et testor: A. Reverendum Dominum Franciscum Verseghy jam e castris ultimis Turcicis reducem, cum Carie Costae fistulosa, et pluribus in – utroque pede a materiae Scorbutria, et partim in Tibiis, partim in musculosis Partibus exortis Vulneribus, tristissimis utpote febris acutae in Castris contractae ac sinistre curatae sequelis, sub curam meam Medicam venisse! atque, cum exfoliatio Cariei Ossis longo nimis tempore fieri soleat, Vulnera vero scorbutica – nonnisi sanguine pedetentim meliorato consanari valeant, febre Triduana, aut et quadriduana per eandem Cariem et vulnera causata, (quas Vulneraria dici potest) per quatuor Annos laborasse; ex hac vero longiori tempore decurente, morbos chronicos, nempe Affectioneo Hæmorrhoidales, commiter febri conjunctae, pituitae conglomeratio febribus aeque exacerbari solita, ac prater debilitatem Hæmorrhoidalibus provenientes, qui in Viro annis graviore nimium periculosi sunt, exortos sæpe fuisse. Has itaque Medicas Testimoniales erga Ræquisitionem, subscriptione ac Sigillo munitus extradedi
Budæ 2ae Maji 1811.
Josephus Kramer mp.
Medicinae Doctor
Regiæ Civitatis Bud[ensis] Phÿsicus.