HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – a Helytartótanácsnak
Buda, 1803. szeptember 18.

Serenissime Princeps Regie, Archidux Austriæ, Regni Hungariæ Palatine!
Excelsum Regium Locumtenentiale Hungarico-Aulicum Consilium!
Domini Benignissimi, Gratiosissimi!

Infrascriptus, per Altissimum Sacratissimæ suæ Majestatis Gratiam e captitvitate die 27a Augusti anni currentis dimissus, humillime orat, dignetur Serenitas Vestra Regia et Excelsum Consilium Regium potentissima sua Interpositione ad Altissimum Thronum exoperari, ut Sacratissima Sua Majestas per restitutionem pensionis 350. florenorum, et qua 50. florenos titulo morborum in Servitiis Regiis castrensibus olim contractorum habuerat, vitæ, quam Eidem Sacratissimæ Suæ Majestati in acceptis refert, adminicula quoque clementissime resolvere dignetur.
Præterea enim, quod Supplicans
Primo: sequelis ex modo memoratis ægritudinibus ortis hucdum obnoxius sit, atque novis malis scorbuticis onustus e captivitate rediverit, prout ex adnexo hic sub A. testimonio medico manifestum fit; quod
Secundo: in ipsa captivitate novem ferme annorum ita se gesserit, sicut virum ecclesiasticum vere poenitentem decuerat, prout e relationibus eorum, quibus suberat, facile elucidari posse sperat; quod denique
Tertio: Matrem suam setuagenariam [!] morbidam atque omni fere sua substantia per malevolos homines spolitatam repererit, a qua proinde nullum levamen sperare, sed cui potius auxilio filiali subvenire imposterum debet;
Quarto: paratissimus etiam est, residuas suas vires ac talenta, quibus a Deo dotatus est, in publicum Ecclesiæ ac Patriæ bonum ita impendere, prout Superioribus suis visum fuerit, atque tali ratione non solum maculam statui suo ac sibi inustam, quantum licuerit, oblitterare, sed et servitiis suis ad id tendere, ut Altissima Suæ Majestatis Sacratissimæ Gratia, et Benignissimis ac Gratiosissimis Serenitatis Vestræ Regiæ et Excelsi Consilii Regii favoribus non indignus evadat.
In humillima horum expectatione emoritur
Serenitatis Vestræ Regiæ,
et
Excelsi Consilii Regiii Locumtenentialis
Hungarico-Aulici

Budæ. Die 18. Septembris 1803.
capellanorum infimus
Franciscus Verseghy
aboliti Paulinorum
ordinis Sacerdos.

[Melléklet:]
Infra scriptus testor Reverendum Dominum Franciscum Verseghy aboliti Paulinorum Ordinis Sacerdotem in Castris olim ad Zemlin fibribus acutis, ut refert, correptum, dein vero arthritiae vaga, sequela utpote prioris morbi, oppressum, tandem Metastasim tam in Thorace, quam in pede sinistro accepisse. Metastasis in thorace facta in suppurationem abiens fistulam, et Cariem in Costa post se dereliquit, quæ post Curam fere 4 annorum difficulter consanari potuit, hinc et pectus debilius, quam ut violentiam sine periculo tolerare possit, remansit. Pes hodiedum tumidus variis coloribus circum scripsbus [!] vestigia trium ulcerum præsefert, quæ more solito, tenuissima tantum membrana obducta, hucdum minimo motu aperiuntur. Accedit, quod pro hic et nunc prætitulatus Dominus non tantum ab Hæmorrhoridibus cæcis, quæ etiam jam bis fluentes erant, diveretur, sed quod et scorbuto ad secundum gradum adeunte laboret, quem manifestant sequentia symptomata, utpote lassitudo totius corporis matutina, stomachice, pustulæ lividæ in dorso et humeris, insuper maculæ lividæ flavæ, et coerulescentes in pedibus, nec non dolores arthritici vagi extremitatum inferiorum, quæ omnia oeconomiam totius corporis vitiatam demonstrant, et seriam medelam requirunt.
Budæ die 18a Septembris 1803
Franc. Ant. Christen mp
physicus Civitatis ordinarius