Clarissime Domine Professor!
Quod ephemerides Vindobonenses hungaricæ, Hírmondó dictæ, de Te nuperrime per regnum nostrum palam fecerunt, id ego hic ceu caussam, quæ me ad scribendum impulit, cumprimis exponendum esse indico. Verba illarum hæc fere sunt:
Bohemica Eruditorum Societas Comitem Sternberg et Reverendum Dominum Josephum Dobrovszky ad visitandas exteras provincias ante tres circiter annos e gremio suo dimiserat. Dominus Dobrovszky, occepto per Hamburgum itinere ac peragratis Sveciæ, Finniæ et Russiæ regnis, Pragam rediit, suaque experimenta Societati tandem communicavit. In epistola sua, ad quemdam ex Eruditis Patriæ nostræ directa, hæc inter reliqua de lingua hungarica scribit: „Nimis utile mihi fuisset, si hungaricam calluissem. Nati hungari cum admiratione audirent loquentes Finnlandiæ puellas, quæ Petropoli seruiunt. De affinitate harum linguarum nullum amplius dubium superest; quod vel ex eo confirmatur: cum lingua finnica æque, quemadmodum hungarica, generibus careat. Sajnovics lapponicam cum hungarica contulit, eandemque esse reperit; lapponica nihilomnius ab hungarica magis differre videtur, quam bohemica a russica. Ipsi Eruditi Finni fatentur, lapponicam suæ linguæ nec quidem dialectum esse posse. Cuperem, ut quispiam ex eruditis hungaris cum Domino Professore Porthan uberius circa hæc consultet, qui Aboæ, Finniæ metropoli, edendo universali finnicæ linguæ lexico operam navat. Finnis: piscis, cala, hungaris hal; manus illis käzi, his kéz; lapis prioribus kivi, posterioribus kő, – cuius derivata litteram v potissimum etiam assumunt: kövem, köved, köve, lapis meus, tuus, ejus; cui observationi illud adhuc superaddo, quod derivatum hala hungaris: piscis eius; keze vero et in quibusdam partibus kezi idem ac manus eius significet; – „Finnis denique aqua wësi, hungaris víz vocatur.”
Origines hungarorum diversis hodiedum dubitationibus obnoxias esse; e linguarum comparatione plurimam lucem in res historicas proferri; sciptores illos, qui finnicam linguam cum hungarica paucis abhinc annis conferre ceperunt, utriusque simul non ita gnaros fuisse, ut testimonium eorum omnem exeptionem superet; ad ferendum denique adcuratum de similitudine aut identitate linguarum iudicium non sufficere, ut quis huiusmodi linguas loquatur aut scribat, sed illud insuper etiam requiri ut structuram earum, philosophia simul ac philologia duce, intime penetraverit; hæc inquam, Tibi Vir Clarissime! notiora sunt, quam ut a me vel in medium adduci debeant.
Quartus iam labitur annus, quod in structuram linguæ hungaricæ inquiram, ut e collectis huiusmodi indaginibus lexicon etymologico-philologicum ac tandem grammaticam eiusdem construere possim. Resultata diuturni mei laboris, quo analogiam, etymologiam et euphoniam vocum hungaricarum sollicite pervestigavi, talia iam sunt, ut ex iis universales illæ linguæ ei, qui idioma hungaricum cum alio quopiam conferre voluerit, cumprimis notas esse debere, perspicuum est.
Ut igitur orbi erudito gradus identitatis aut similitudinis, quæ inter linguas finnicam et hungaricam intercedit, debite innotescat, nihil aliud superesse videtur, quam ut Tu, qui in elaboranda lingua finnica desudas, operam meam in hoc merito tuæ coniungi sinas.
Rem totam paucis epistolis absolvi posse puto, si eum in collationibus nostris ordinem tenuerimus, ut Tu inprimis linguæ finnicæ proprietates et radices cum illis linguæ hungaricæ proprietatibus et radicibus, quas Tibi in singularia capitula redactas partitim submissurus sum, exacte conferre; resultata indaginum tuarum, æque in similes partes redacta, mecum eousque amice communicare, donec præcipua linguæ utriusque structura,
*structura, <…>
uno quasi intuitu conspicua, penitus collata fuerit; ac denique, quum florentissimis scientiarum Universitatibus proximior sis, has easdem observationes nostras viris illis submittere velis, quorum studiis non ingratum per eas obsequium præstari posse putaveris.
De amica promptitudine tua, qua oblationem meam suscepturus es, nihil dubitans, animadversiones meas mox hac eadem epistola occipio; continuatione earum in illud tempus dilata, quo litteras meas ad Te pervenisse, per redux a Te nuncium certior factus fuero.
I.
De litteris hungarorum. Hungari trigintanovem articulatis sonis utuntur, quos signis e latinorum alphabeto petitis exprimunt. Litteras auxiliares seu vocales quindecim numerant: a. á. e. ë. é. i. í. o. ó. ö. ő. u. ú. ü. ű. Brevis
a sonum obtusum, sicut germanorum
a in voce:
acht; longa vero
á acutum et latino
a in voce:
amor perfecte similem repræsentat. Vocales: e. ë. é. nonnisi commatibus musicis a se invicem differunt;
e quippe sonat, ut brevis
e latinorum aut ut
e germanicum in voce:
meer;
é*
é<…>
vero, ut germanicum
ä in voce:
gänse;
ë denique, quod inter
e et
é medium est, ut
e in voce germanica:
geduld. Breves i. o. u. a latinorum brevibus, prout hæ in vocibus:
ignis,
olor,
lutum sonant, non distinguntur. Vocalis
ö enunciatur, ut gallicum,
oei vel
oeu in vocibus:
oeillet,
soeur;
ü vero, sicut
u gallicum in voce:
but. Tandem í. ó. ű. ő. longæ, a suis brevibus nonnisi per protractiorem sonum differunt, sicut fere in italico litteræ accentuatæ:
virtù,
amò,
ildí, ab illis, quæ accentu carent.
Litteræ principales seu consonantes, quæ a latinis
*latinis <ej>
eiusdem figuræ non distinguntur, itidem quindecim sunt: b. d. f. g. h. j. k. l. m. n. p. r. t. v. z. Littera j pronunciatur, sicut latinum i in voce:
iambus; littera vero
v, ut latinum
v in voce:
valor. Reliquæ novem, utpote: cz. ch. gy. ly. ny. ty. s. sz. zs. sequentes sonos articulatos repræsentant: littera nimirum
cz sonum latini
c ante
e vel i,
cervus,
civitas;
ch vicissim sonum italici
*italici <ch>
c ante
e vel
i,
cecità, littera
gy sonum litterarum
di in voce gallica:
diable, dum interea
g sonum suum gutturalem, latino
g in voce
galea perfecte similem, ubivis retinet, littera
ly sonum italici
gli in voce:
pigliare, vel gallici
ill in voce
fille, littera
ny sonum italici
gn in voce:
agnéllo, vel gallici
gn in voce:
gagner; littera
ty sonum gallici
ti in voce:
pitiè; littera
s sonum italici
sc in vocibus:
scemáre,
lasciáre, vel gallici
ch in
char,
cher, aut germanici
sch in voce:
schein; littera
sz seu longum s litteræ z præjunctum, latini
s; littera denique
zs sonum gallici
g in vocibus:
genou,
gibier.
Recentiores hungari loco cz et ch litteris tz et ts utuntur. Illi tamen, qui ortographiæ student, visa illa perturbatione, quæ ex his litteris, a solitariis t et z, aut t et s non facile distinguibilibus, necessario oritur, ad morem antiquorum redire incipiunt. Advertendum interim est: litteras cz. ch. gy. ly. ny. ty. sz. zs, etsi e duplicibus signis constent, non tamen duplices esse, cum sonos tantos simplices repræsentent. In eo casu, – qui frequentissime occurrit, – ubi hæ litteræ aut potius earum soni duplicandi sunt, signum differentiale: z. s. aut y, brevitatis gratia, unica tantum vice scribitur: ccz. cch. ggy. vel dgy. lly. nny. tty. ssz. zzs. in locum: czcz. chch. gygy. lyly. nyny. tyty. szsz. zszs.
II. De classibus vocalium et harmonia linguæ hungaricæ. – Euphonia, quæ in occidentalibus Europæ linguis analogiæ ac etymologiæ ferme universim cedere debet, in linguam hungaricam summum atque severum exercet dominium. Quælibet formatio et suffixio ad leges harmoniæ musicæ exacta esse debet, vi cuius deinde voces in certas classes abeunt, ex quibus tanquam partibus symmetricum quodpiam totum consurgit.
Vocales nempe hungaricæ, ab obtusioribus ad acutiores gradatim ordinatæ, sonos musicos chromaticæ ascendentes repræsentant, – Sulzer: Allgemeine Theorie der schönen Künste, artic: Chromatisch; – atque in quatuor classes, quatuor vocibus humanis ferme respondentes dispesci debent; in obtusas nimirum: u. ú. o. ó. a. á; in medias: ü. ű. ö. ő; in acutas: e. ë, et in superacutas: é. i. í.
Eiusmodi vox, in cuius ultima syllaba obtusa residet, in omnibus illis formativis et suffixis syllabis, per quarum subnexionem novum aliquem sensum nanciscitur, vocales pariter obtusas postulat. Sic ex fog, latinis: capit, sequentia derivantur: fogok, latin: capio; fogunk, latin: capimus; fogás, latin captio; fogó, latin capiens vel etiam forceps, fogat, latin: capi curat; per syllabas nempe obtusas: ok’. unk. ás. ó. at.
Vicissim, si in ultima vocis syllaba vocalis media aut acuta resideat, formativæ quoque aut suffixa syllabæ, eidem subnectendæ, vocalibus mediis aut acutis vel denique superacutis provisæ esse debent. Sic ex szëd, latinis: colligit, sequentia derivantur: szëdëk, latin: colligo; szëdünk, latin: colligimus; szëdés, latin: collectio; szëdő, latin: colligens vel etiam collector; szëdet, latin: colligi curat; utpote per formativas aut suffixas: ëk. ünk. és. ő. et.
Sicut in musica toni discantus, cum propter pauciores oscillationes non diu resonent, principalem harmoniæ progressum non facile perturbant, ac proinde recipiendis etiam melismaticis ornamentis aptissimi sunt; ita vocales quoque superacutæ: é. i. í obtusis non minus quam acutis et mediis vocalibus misceri possunt, quin harmoniæ sermonis hungarici noceant. Hinc fit 1o) ut radices, superacuta vocali in ultima syllaba provisæ, aliquæ quidem obtusas, aliæ vero acutas formativas et suffixas postulent. Sic verbum ír, latinis: scribit, ex quo írok, latin: scribo; írunk, lati [!] : scribimus; írás, latin: scriptio; író, latin: scribens vel etiam scriba; írat, latin: scribi curat, formantur, obtusum est; fél vero, latinis: timet, ex quo félëk, latin: timeo, félünk, latin: timemus; félés, latin: timor; félő, latin: timens; félhet, latin: timere potest, derivantur, verbis acutis adnumeratur. Fit 2o) ut in derivatis, quæ per formativam aut suffixam superacutam creantur, in subnexione novæ cuiuspiam formativæ aut suffixæ, non ultima vocis noviter subfigendæ vocalis superacuta, sed penultima hanc antecedens obtusa vel acuta aut media in considerationem sumi debeat. Sic akadék latinis: obex, quod ex akad, latin: hæret oritur, ob syllabam ad obtusam formativas aut suffixas pariter obtusas postulat: akadékom, latin: obex meus, akadékunk, latin: obex noster; akadékok, latin: obices in nominativo plurali; vicissim vero: töltelék, latin: impletura, quod ex tölt, latin: implet derivartur, ob syllabam el acutam formativas quoque ac suffixas acutas et medias exigit: töltelékëm, latin: impletura mea; töltelékünk, latin: impletura nostra; töltelékëk, latin: impleturæ, in nominativo plurali. Fit 3o) ut syllabæ formantes aut suffixæ, in quibus vocalis superacuta residet, et quibus nula obtusa formativa vel suffixa respondet, vocibus tam obtusis quam etiam acutis et mediis indiscriminatim adjugantur. Sic syllaba ít, verba activa formans, ex lágy, latin: mollis, procreat verbum obtusum: lágyít, latin: mollit; ex üres vero, latinis: vacuus, verbum acutum: üresít, latin: vacuat.
Hæ regulæ, harmoniam sermonis hungarici spectantes, per omnes dialectos adeo universales sunt, ut vix una alterave radix reperiatur, de qua dubitari possit: an ad classem obtusarum vel acutarum pertineat? Eiusmodi est nyír, latinis: tondet, quam aliqui obtusis: nyírok, latin: tondeo, alii vero acutis: nyírëk, latin: tondeo, adnumerant.
III. De classibus litterarum et mutatione earum energica. – Litteræ hungaricæ ob certas quaspiam mutationes, quibus eas obnoxias esse mox uberius referam, ratione organi loquntorii distingendæ sunt: in linguales: d. l. n. t; in palatales: j. gy. ly. ny. ty, ex quibus j originalis est, reliquæ vero ex lingualibus derivatæ; ut adeo dy loco gy reapse rectius scriberetur, si coeteroquin usus universalis admitteret; in dentales seu sibilantes: cz, ch. s. sz. z. zs; in gutturales: g. k., quibus adde tremulam: r; in labiales: b. f. m. p. v; ac denique in pulmonales: h, et vocales omnes, quæ in dyphtonges nunquam concrescunt.
Inter suffixa illa, quæ in lingua hungarica coniugationem aut pronomina possessiva latinorum exprimunt, reperiuntur aliqua, quæ circa ultimam litteram vocis, cui subnectuntur, diversas energiæ gratia mutationes caussant. Huiusmodi suffixa energica sunt:
mandativi præsentis in utraque forma, tam plana scilicet, quam demonstrativa.
2o) In forma demonstrativa, tertia persona singularis et totus pluralis indicativi præsentis pro verbis obtusis seu quorum ultima syllaba unam e vocalibus: a. á. o. ó. u. ú. continet; prima vero persona pluralis etiam in verbis acutis et mediis.
3o) Suffixa nominum, quæ pronomina possessiva: suus, a, um; sui, æ, a; mei, æ, a; nostri, æ, a; vestri, æ, æ; et eorum exprimunt. De duplici coniugationis forma et de suffixis tam verborum quam etiam nominum alia occasione uberius agam; nunc ea tantum breviter adducturus, quæ ad mutationem a suffixis energicis causari solitam directe pertinent.
Mutatio nempe energica, pro ratione organi loquutorii, per quod ultima vocis suffigendæ littera cumprimis formatur, diversimode perfici solet; et quidem:
1o) Si hæc littera lingualis sit, ante suffixum energicum in affinem aut palatalem aut sibilantem seu dentalem, et quidem – nisi vox in duas consonantes exeat, – in duplicem permutantur. Sic ex tanúl, latinis: discit, formatur mandativus: tanúllyon, discat; tanúllyál vel per apocopen: tanúlly, discas; tanúllyak, discam. Ex tanít, latinis: docet, formatur indicativos formæ demonstrativæ: taníttya, latin: docet hoc velillud; mandativus planus: taníccson, latin: doceat; mandativus demonstrans: taníccsa, latin: doceat hocvel illud. Ex vet, latinis: jacit formatur mandativus planus: vessën, latin: jaciat; vessél, vel per, aposcopen: vess, latin: jacias, indicativi demonstrantis præsentis prima pluralis: vettyük, latin: jacimushoc vel illud. Ex emészt, latinis: consumit, mandativus planus: emésszën, latin: consumat; emésszél vel per apocopen: eméssz, consumas; indicativi demonstrativi præsentis prima pluralis: emésztyük, latin: consumimus hoc vel illud. Ex korlát, latin: chlatrum, nomina personalia: korláttya, korláttyok, latin: chlatrumejus, eorum; korláttyaim, latin: chlatra mea. Ex kalmár, latin: mercator, – quæ vox mihi urbem Sveciæ, Calmar dictam, in memoriam adducit, – kalmárja, latin: mercator ejus; kalmárjaim; kalmárjaink; kalmárjaid;kalmárjaitok; kalmárjai,kalmárjaik; mercatores mei, nostri, tui, vestri, ejus, eorum. Littera tamen d retineri ac per unicum gy emolliri solet, ad vitandam confusionem, quae inter ggy, ex emollito ac tandem duplicato d creatum, atque inter ggy ex sola litterae radicalis gy duplicatione ortum proveniret. Sic ex had, latinis: exercitus, nomen personale non haggya sed hadgya, latin: exercitus ejus scribitur; cum haggya, latin: sinit hoc vel illud proprie ex hagy, latin: sinit oriatur.
2o) Si ultima vocis subfigendæ littera palatalis aut dentatis sit, ante suffixa energica nonnisi duplicatur. Sic ex homály, latin: caligo, formantur personalia: homállya, homállyok; caligo sua, eorum; homállyaim, caligines meæ. Ex érëz lati [!]: sentit mandativus planus: érëzzën, sentiat; érëzzél vel per apocopen érëzz, sentias; mandativus demonstrans: érëzze, sentiat hoc vel illud; érëzzed vel per syncopen: érëzd, sentias hoc vel illud.
3io) Si denique, ultima vocis subfigendæ littera gutturalis, labialis, aut pulmonalis sit, tunc ante suffixum energicum litteram j assumit. Litteræ namque horum organorum emolliri non possunt, a duplicatione vero utcunque abhorrent; emollitionem igitur ac duplicationem per litteram j supplent, quæ præterquam quod palatalis sit, pleniorem etiam atque duabus ferme litteris æquivalentem sonum habet. Sie ex ír, latinis: scribit, formatur manativus planus: írjon, latin: scribat; írjál vel per apocopen: írj latin: scribe, scribas, írjak, latin scribam. Ex fëlhő latin: nubes creantur personalia fëlhője, nubes sua vel eius; fëlhőjök, nubes eorum. In verbis puris, quæ admodum pauca sunt, littera j duplicatur. Sic ex fú, latinis: flat formatur mandativus planus: fújjon, flet; fújjál vel per apocopen: fújj, fla, fles; fújjak, flem.
Energicam mutationem in iis tantum casibus, ubi ultima vocis littera in affinem palatalem mutanda esset, dialectus danubiana per solam litteræ lingualis duplicationem potissimum perficit: tollon latin: trudat, ex tol, trudit; pro tollyon, prout etiam: alla, latinis: inferum ejus ex al, inferus, a, um, pro allya. Transylvana vicissim, etsi duplicatam palatalem, in quam lingualis mutanda est, in vivo sermone satis exacte exprimat, eius tamen loco litteram j vitiose scribit: toljon pro tollyon, ex tol, trudit; quas recessiones a vero linguæ spiritu e commercio Teutonum et Saxonum, quibus Danubiani et Transsylvani miscentur, provenire existimo. His namque gentibus eninciato palatalium gy. ly. ny. ty adeo difficilis est, ut iisdem si hungaricam loquantur, continuo litteram j substituant. Tibiscana dialectus, utpote ab exterorum communione remotior, litteras palatus adeo manutenet, ut ipsas etiam radicales d. l. n. t. in affines palatales gy. ly. ny. ty. permutare sæpissine soleat: gyió pro dió, latinis nux; jány pro lëány, latinis: puella. Hinc fit, ut plebs prope tibiscum habitans loco tollyon, trudat, tojjon enunciet; quod tamen proprie ex tojik, latin ovum parit, et non ex tol, latin: trudit oritur: fit et illud, ut ipsi quoque Scriptores tibiscani, quamvis viva voce tollyon dicant, ad scribendam tamen loco huius et omnium aliarum palatalium litteram Transylvanorum j, nimium inclinent: toljon pro tollyon.
Mutatio energica, quamvis in verbis universalis sit, in plurimis tamen nominibus non ab una tantum alterave dialecto, sed a tota gente hungara negligitur: adóssága, latin debitum eiusvel suum, pro adósságja; ex adósság, debitum; quod interim ab antiquis non tam libere atque communiter usitatum fuisse, ex eorundem libris animadvertimus. Vel ex unico illo monumento, poemate nimirum Stephani Gyöngyösi: MurányiVenus dicto et anno 1664 Cassoviæ procuso, quod in celebri Bibliotheca Excell. Dom. Comitis Ráday extat, et cuius copiam mihi anno 1791 fieri curavi, satis dilucide patet: regulas mutationis energicæ, quas paulo ante adduxi circa finem adhuc prioris seculi multo universaliores fuisse; imo et abbreviationem duplicatarum palatalium: ggy. lly. nny. tty. loco gygy. lyly. nyny. tyty inter inventa recentioris ævi pertinere.
Ex quibus denique manifestum fit: percensitas dialectorum aut totius linguæ hungaricæ a mutationibus ante suffixa energica fieri solitis recessiones exterorum commercio aut tempori adcribendas, ipsam vero mutationem energicam in adductis initio huius capituli casibus inter proprietates linguæ hungaricæ vere universales reponendam esse.
IV. De classibus formativarum et suffixarum. Syllabæ formativæ, quæ voci absolutum aliquem sensum supperaddunt, suffixæ item, quæ latinorum inflexiones supplent, imprimis ratione harmoniæ, capitulo II expositæ dispescuntur:
1o) in pentaformes, quæ pro ratione vocalis præcedentis, sequentes quinque vocales alternant: o. ë. ö. a. e. Sic voces in vocalem obtusam impuram exeuntes, nominativum pluralem formant in ok: áldozat, sacrificium; áldozatok, sacrificia; ex áldoz sacrificat; a radice áld, benedicit. Ex quibus tamen aliqua eundem nominativum per ak formant, ut ágak, rami ex ág, ramus; quæ ego in analysi linguæ hungaricæ subobtusa nomino. Voces vicissim in vocalem acutam impuram desimentes nominativum pluralem ëk formant: jövendölet, oraculum; jövendöletëtek, oracula; ex jövendöl, prædicit, quod a jövendő participio futuro verbi jő, latine: venit, derivatur. Ex his rursus aliqua subacuta sunt, quæ nominativum pluralem in ek formant, ut: védelmek, defensæ ex védelëm, defensa; a radice véd, defendit. Voces denique in vocalem mediam impuram exeuntes nominativum pluralem in ök formant, ut: csűrök, horrea ex csűr, horreum; ex quibus rursus aliqua subacuta sunt, ut fülek, aures, ex fül, auris.
2o) in triformes, quæ tres vocales: o. ë. ö. alternant. Sic verba obtusa in prima persona singulari indicativi præsentis formæ planæ ok, acuta ëk, media ök postulant: vágok, latin: seco, ex vág, secat; vetëk, latin: jacio, ex vet, jacit; török, latin, frango, ex tör, frangit.
3io) in biformes, quæ binas tantum vocales alternant, et quidem: a et e; á et é; o et ë, ó et ő; ú et ű. Sic voces obtusæ formant dativum in: nak; úrnak, domino, ex úr, dominus; voces vero acutæ in mediæ in nek; ut: rëndnek, ordini ex rënd, ordo; tűznek, igni ex tűz, ignis.
4o) simplices, quæ in se vocalem superacutam continent et quibusvis vocibus indiscriminatim subjuguntur. Sic suffixum ért, quod præpositionem latinam pro exprimit, tam obtusis quam etiam acutis et mediis nominibus subnectitur: falért, pro muro ex fal, murus; mënyért pro nuru, ex mëny, nurus, örömért pro gaudio, ex öröm, gaudium.
Omnes hæ syllabæ harmonicæ aut euphonicæ nominatur, atque rursus in alias etiam classes abeunt. Aliæ namque sunt: energicæ, de quibus capitulo III. actum est; aliæ aphæreticæ, quæ in formatione aut suffixione initialem suam vocalem amittunt; quod cumprimis in vocibus puris evenit; sic ex fëlhő, nubes, nominativus pluralis per aphæreticum k formatur: fëlhők, loco fëlhőek; aliæ epentheticæ, quæ ante se litteras, quaspiam aut etiam syllabas epentheticas postulant, ut: vetemëdik, prolabitur, ex vet, jacit, ex formativa ëdik, et epenthetica em, quæ huic formative semper fere præjici solet, quoties e monosyllabis acutis verba format; aliæ denique apocopantes, quæ ultimam vocis vocalem elidunt: szomorkodik, tristatur, ex szomorú, tristis, et formativa kodik.
Atque hæc modo de proprietatibus linguæ hungaricæ sufficiant, quibus insuper elenchum quoque radicum hungaricarum subnecto. Ex his aliquæ veri nominis
radices sunt; aliæ vero
radicales formatæ, seu quæ per formativam sive jam antiquatam sive hucdum usitatam ex sonis naturalibus, per se nihil significantibus procreantur: aliæ denique
peregrinæ, quæ apud hungaros civitate
*hungaros <…> |civitate| [Betoldás a sor fölött.]
donatæ sunt. Derivata illa, quæ ex radicibus aut e radicalibus formatis creantur, ne in scribendo justo prolixior sim, penitus negligo; eorum loco syllabas formativas et suffixas, per quas creari solent, alias submissurus. Si radices quaspiam finnicis vocibus similes esse per Te intellexero, tum enimvero harum radicum derivata, eorumque omnem usum pressius pertractabo. Tu vel ex his, quæ conspectui tuo isthic substerno, plurima de identitate aut similitudine linguarum finnicæ atque hungaricæ erues; quæ ut mecum quantocyus communicare velis, rogo. Negotium interim, quod Tibi facesso, æque bonique consule, ac vale.
Franciscus Versegi mp.
AA. LL. et Philosop. Doctor.
Elenchus Radicum hungaricarum.
Incipientes per vocalem a brevem.
Aba. Incertæ originis. Pannum album deteriores sortis in quibusdam tantum hungariæ partibus denotat.
Abaj. Clamorem eorum significat, qui feram aut hostem persequuntur. Incertæ originis.
Abajdocz. Farrago; promiscuus, a, um. Perefrinæ originis.
Abár. Rudis, is. Qwerl. Radicalis formata.
Ablak. Fenestra. Slavicæ originis.
Abrak. Pabulum; demensum avenæ vel hordei pro equis.
abroncs. Circulus doliaris vietorum.
abrosz. Mappa. Item: mensale. Videtur ex germanico: abrieß, delineatio, forma, sciagraphia ortum esse.
aczél. Chalybs, lybis. Aczéloz; chalybe indurat.
agy. cranium, ii. Hirnschale.
agyag. argilla, æ.
agyar. mentum dentatum animalium rapacium.
agár. vertagus, i.
agg. senex, cascus, a, um.
ah. hepar, hepatis. Leber. Alii eh, plurimi vero máj vocant. 2) interjectio suspirantis: ah, heu!
ahá. interjectio illudentis.
ahha. interjectio objurgantis.
aj. crena, æ. Kerbe.
ajak. labium. Lippe. Videtur ex aj formatum esse.
ajánl. offert, donat. 2o) commendat.
ajtó. janua, æ.
akad. adhæret. Radicalis formata per ad.
akar. vult. 2o) adverbium: sive, aut pro akár.
akár. sive, aut. Dicitur et akar.
akaszt. adhærere facit. Radicale formatum per aszt.
akna. salina, salisfodina.
akol. caula, ovile.
akó. dioptra doliaria, qua dolii capacitas mensuratur. 2o) urna, æ; Wassereymer.
al. inferus, a, um. Hinc alá, infra; alatt, sub, et plura alia derivata.
alabárd. bipennis. Ex Hellepart.
alabor. Incertæ originis. Alveolus ille ferreus vel ligneus, cui rota ligata imponitur, ne curru per præcipitium descendente, adfrictum patiatur.
alacsony. humilis, demissus, improcerus. Videtur ex al, sed per derivationem penitus exoletam formata esse.
alafa. demensum, i; victus, us. 2o) dignitas, auctoritas. In utroque sensu extra usum est.
alajt. putat; quod tamen alii per vél melius exprimunt. Videtur ex állít, statuit detortum esse. Verbum alít, putat, a quibusdam pro állít, aut vél male usurpatur.
alak. larva. Videtur ex al ortum esse, sicut ajak ex aj.
alakor. spelta, æ. Dinkel. Incertæ originis sit.
alamizsna. ex latino: eleemosyna.
alás. ulmus, i. Commonius tamen et melius nominatur: szil; præsertim cum alás incertæ originis sit.
alkalom. quasi aptamen, ex aptare, zusammenfügen, ordnen. Radicalis formata per alom. Hinc alkalmatos, aptus, a, um; alkalmaz, aptat; alkalmaztat, aptari curat.
alkony. occasus, us. Vox vetustæ atque incertæ derivationis; nisi forte ex alk sono naturali deductam velis. Remansit in suo derivato: alkonyodik, occidit, advesperascit, quod universim usitatur.
alkot. creat, struit, convenienter aptat. Radicalis formata, sicut: alkalom.
alkszik pro: alkuszik; ad summum metri gratia.
alku. pactum, contractus. Vertrag. Vergleich. Radicalis formata, sicut: alkalom et alkot.
alkuszik. paciscitur, convenit, contrahit. Ex alku.
allig. vix, aegre. Incertæ ac vetustæ derivationis.
allik. quasi in partes inferæ sortis dissolvitur; deterioratur. Ex al per formativam aphæreticam l, cui euphonicum ik adnectitur.
alma. pomum, i.
almárjom. repositorium, abacus, riscus. Ex lationo: armarium.
alom. substramentum pecorum. Ex al.
alszik. dormit. Verosimilius est, verbum hoc ex ál, ludicrus, quam ex al inferus oriri, prout e voce: álom, somnus, satis manifestum fit. Verbum item: olt, extinguit, analogæ originis esse cum alszik, pariter probalibe videtur. Syllaba ik in omnibus verbis adeo euphonica tantum est, ut in quacunque verbi inflexione penitus abjici soleat: alszok, dormio; alszol, dormis.
aluszik. idem ac alszik, dormit. An olim alu somnum significaverit, sicut nunc alku pactum denotat? incertum est.
andalog. hinc inde cogitabundus oberrat. Incertæ originis; nisi forte imitativum per og formatum esse velis.
angyal. angelus.
anya. mater.
apa. cultioribus: atya, pater.
apacsó. terminus technicus piscatorum, incertæ originis. Denotat perticas, quibus retis extermitates appenduntur.
apad. detumet. Radicalis formata per ad.
apalin. Apalin szívű paucis, instar proverbii, hominem muliebris animi denotat.
apaszt. detumere facit. Radicalis formata per aszt.
apácza. monialis. Incertæ originis, de qua tamen vide apátur.
apály. detumescentia. Radicalis formata per: ály.
apátur. abbas. Incertum, an ex apa, pater, et úr dominus, an potius ex abbas oriatur? Ex apátur videtur formata esse vox: apácza.
apostol. apostolus, i.
apró. minutus, a, um.
apród. armiger. apparitor. pedisseqvus. tyro.
ara. nurus, us.
arany. aurum, i.
arasz, spithama, palmus.
arat. metit. Aratás, messis.
arány. scopus, i. Hinc: aránt, circa, de. Dicitur etia irány et iránt.
arcz. vultus, us. Alias etiam: orcza. Sed arcza pro arcz male usitari, ex suffixo ejusdem vocis statu: arcczal, arcczúl, adparet; loco quorum arczával et arczáúl dici deberet, si in nominativo arcza esset; sicut orczával et orczául dicitur ex orcza.
armás. Paucis latronem denotat. Videtur ex voce latina: arma, armorum compilata esse; quasi arma habens. Similibus productis Scriptores quidam recentissimi ævi linguam nostram etiam tum infarciverunt, dum objecta nominibus vere hungaricis et radicalibus exprimere potuissent.
arnót. albanus, i. Nomen gentilitium ex Arnaut.
asag. rutabulum, i. Ofenbrücke.
aszag. quisquiliæ; fimus. Videtur oriri ex aszik.
aszal. torret. arefacit. Radicale ex aszik.
aszaly. sinus vestis. Der Saum des Kleides. Incertæ originis.
aszat. congeries exsiccatarum vilium et noxiarum herbarum. Ex aszik.
aszály. siccitas; quasi arescentia. Ex aszik.
aszik. arefit, torretur. Syllaba ik euphonica est.
asszony. domina. Radicalis formata per: ony.
asztag. acervus, congeries. Radicalis form: per ag.
asztal. mensa. 2o victus, us. Slavicæ originis.
aszú. torridus, a, um. Ex aszik.
atka. quibusdam glarea. Radicale formatum ex at.
atlacz. bombycinum attalicum. Atlaß.
atraczél. borrago. Ochsenzunge. (Herba.)
atya. pater.
avar. pratum aridis herbis plenum.
avat. miscet, ingerit. 2o) densat.
az. articulus demonstrativus immobilis. Si vox, cui præponitur, consona incipiat, litteram z per apostrophum (a’) compensat: az ember, homo, der Mensch; a’ nép, populus, das Volck. 2o) Pronomen demonstrativum; ille, illa, illud. Instar casuum eadem suffixa assumit, quæ quodlibet aliud nomen; atque hac ratione demum diversa latinorum adverbia exprimit, ut: azért, propterea; addig pro azig, eousque, tamdiu etc:
Radices per á longum et reliquas litteras incipientes in illud tempus relinquo, ubi responsum a te accepero.
Dabam Budæ die 13a Maji 1794.