Auditis et cordi sumptis Reverendissimi Domini canonici Domus Presbyterialis Præfecti tam theologicis quam etiam moralibus in Librum meum animadversionibus; sed et intimius perpensis materiis Libri non minus quam statu Scribentis, in quænam de eodem sensa devenerim, perhibebit instituta a me ejusdem Libri Retractatio, sincero certe animo concepta, Titulato Reverendissimo Domino Canonico resignata et Eminentiæ Vestræ indubiæ præsentanda.
Nunc ad Paternum Eminentiæ Vestræ sinum, a quo jure ac merito abjici merui, filiali fiducia fretus aditum tento et accedere præsumo, persuasus et animatus de nihilo minore Benignitate Eminentiæ Vestræ, quam fuerit illa Patris Evangelici, qui filium etiam a siliquis porcorum revertentem non tantum non abjecit, sed et lætabundus suscepit, stola prima donavit. Quorum etsi posteriora mihi nec prætendam nec pollicear, prius tamen illud polliceor: ne videlicet rejiciar.
Duo autem sunt præcipue, quæ me ad eundem Paternum Sinum prosternunt.
Primum: humillimas de genu ago Eminentiæ Vestræ gratias pro Paterna illa et vere Pastorali sollicitudine, quam in me, indignum suum Clericum extendere, a via veritatis abreptum sistere, revocare, et etiam recalcitrantem reducere, atque ab errore viæ meæ converti facere dignata est Eminentia Vestra. Castigasti me et eruditus sum.
Alterum pari humilitate oro: dignetur Eminentia Vestra Retractationem meam non tantum Benigne suscipere; sed et talem illius usum facere, quo tam meæ et aliorum conscientiæ, quam totius Hungarici Christiani Cleri et Populi, ipsius præterea Religionis præsertim Catholicæ non parum læso ac violato per me honori quam optime consulatur. Ad omnia enim quæ Eminentiæ Vestræ gravissimo judicio Benigne probabuntur, paratum est cor meum.
Et denique, si citra offensam possum, humillimas preces meas in eo adjicio: ut mihi cum Benigno Indultu ad solitum domicilium meum liceat remeare. Ingruunt enim sensim frigidæ simul et humidæ, arthriticis affectionibus meis inimicæ et periculosæ tempestates. Morbidus præterea Matris meæ viduæ status, quam apud me habeo et provideo, sollicitum tenet et vocat. Insuper et damna æconomiæ domesticæ ex diuturniori mei absentia præmetuo.
Omnia interim hæc alto judicio demisse substerno et altis Gratiis me devovendo in profundissima veneratione sum
Eminentiæ Vestræ
Tyrnaviæ die 12a Novembris 1793.
Franciscus Versegi.