Copia/ rescripsit Sua Eminentia sequentibus mpria
Dilecte Fili!
Utprimum sententia in causa tua lata mecum communicata fuit, probavi ecquidem ejus publicationem in tui humiliationem, quod præcipuum emendationis procurandæ medium, una tamen instantiam tuam in eo præveni, ut sententiæ executio discretioni meæ comittatur, quod et facile impetravi, jam vero ad tronum regium facto recursu ab ulteriori instantiae tuæ inviatione prestolabor, in tempore autem de eadem a te ipso edoctus gratiam regiam in te inclinari procurabo. Qui tantum te ad disciplinæ ecclesiasticæ et vocationis tuæ rationem reduci volo non in tui interitum, sed ut salveris et in anima et in corpore, utilisque et Eccelsiæ et tibi evadas. Eatenus operam et solicitudinem meam impendam fui.
Posonii 14. Julii
1793.
solicitus Pater
Cardinalis a Batian