Infrascriptus libri: a’ világnak Közönséges Történetei, írta Millot, első Kötet versor, quum persuasum habeat: opusculum hoc suum vix aliis argumentis impugnari posse, quam quibus a Reverendo Patre Basilio Alexovics Expaulino Pestini commorante in libro suo a’ Könyvek’ szabados olvasásáról Két fő tzikkely, Pesten, nyomtattatott Patzkó Ferentz’ betűivel 1792, acerbissime impetitum est; audiat præterea, id sibi præcipue vitio verti, quod ordinem manuscripti sui, quo illud Censuræ Cæsareo-Regiæ Viennensi subjecerat, in impressis exemplaribus non retinuerit, et quod dissertationes suas vernacula populo nota scripserit; quum denique nihil adeo exoptet, quam ut animi characterem, cogitandi modum et existimationem suam, coram serenitate Vestra Regia et Excelso Consilio R. L. H, ac ne fors etiam coram sua Majestate sacratissima qualicunque ratione in periculum adductam, omni suspicione eximat; humillime obtestatur: quatenus Serenitas Vestra Regia et Excelsum Consilium R. L. H. apologiam memorati libri sui hic cum debita reverentia advolutam, pro aequanimitate sua in considerationem sumere, ac reperta, prout nullatenus diffidit, causae ipsius aequitate, humillimis ejusdem precibus
de vindicando ipsius contra infamationes publicas per Reverendum P. Alexovics eidem illatas, atque adeo periculosas, ut earum vi ipsum Revisoratus officium ad faciendam denunciationem permotum fuisse videatur, civili honore;
de conferendo sibi Revisoratus librorum officio;
de protegenda coram Altissimo Throno ipsius causa; ac demum
de restituendo eide[m] manuscripto suo benigno-gratiose deferre dignetur.
1o Quod argumenta illa adtinet, quibus liber Supplicantis impeti posset, hæc e præmemorato R. Patris Alexovics opere ad sequentia capita reduci possunt:
1.) „Dissertationes Supplicantis ex Horo, aliisque prohibitis libris compilatas esse.”
2o) „In iisdem Dissertationibus religionem christianam everti, atque animæ immortalitatem, coelum, infernum, imo et ipsum Christum in dubium vocari.”
3o) „Dubia historica, contra religionem mota, insoluta relinqui, et ad theologiam relegari.”
Circa primum supplicans benigno-gratioso Serenitatis Vestræ Regiæ et Excelsi Consilii R. L. H. judicio sequentia humillime substernenda habet:
Primo: In quolibet, etiam prohibito auctore res facti seu pure historicas a sententiis ejusdem, imo et quod opiniones adtinet, noxias ab innoxiis distinguendas esse. Lex porro illa, quæ libertatem preli ea ratione restringit, ut librorum prohibitorum aut etiam toleratorum reimpressio aut versio vetita sit, non potest sumi
a) eo sensu: quod e libris prohibitis aut toleratis res facti in se innoxias, aut fortassis propter eruditionem etiam utiles, etiamsi in libris istis originalia forent, excerpere non liceat. Easdem igitur res historicas, si non tantum innoxiæ, sed præterea in prohibitis aut toleratis libris citatæ tantum et e licitis fontibus haustæ, non vero originales sint, et quibus antiquitatis acta, opiniones, inventa, mysteria et hyeroglaphica jure merito adnumerantur, a fortiori excerpere licebit. Secus enim aperte sequeretur: omnes illas visiones sancti Joannis Evangelistæ, omnia Jesu Christi facta, omnia veterum hieroglyphica, omnes antiquorum mysteriorum coerimonias, Zodiaci deniqe, anni solaris et lunaris, aut chronologicarum periodorum inventionem, quæ auctor Hori e sanctissimis novi et veteris testamenti libris, vel e celeberrimis Montfauconis, Jablonszkii, et aliorum operibus, ipsomet in Vorbericht pag. XXI. fatente hauserat, et quibus deinde, contra sensum legum nostrarum abutitur, a nullo amplius scriptore vel sola historicæ narrationis gratia referri, commemorari, aut etiam relicta eorundem in malos fines detorsione exscribi ex illa unica ratione impune posse, quod his prædictus auctor jam abusus fuerit.
b) Neque illo sensu lex allata sumi potest: quod auctorum coeteroquin prohibitorum aut toleratorum sententias et opiniones innoxias aut bonas et utiles nulli e subsequis scriptoribus referre, aut de verbo ad verbum exscribere liceat. Alias enim sequeretur: argumenta auctoris Hori, quibus existentiam sapientissimi creatoris e mathematico universi ordine pag. 390. et seqq. excellenter admodum et ad captum demonstrat, imo et comprobatam tali ratione auctoris ejusdem de existentia Dei sententiam referre vel exscribere, atque in publicam utilitatem, quæ ex ipsorum atheorum philosophica convictione sequeretur, convertere, piaculum publica lege prohibitum fore.
c.) Memorata igitur lex non aliud prohibere potest, quam 1o) reimpressionem prohibitorum aut toleratorum operum, prout jacent. 2o) Eorundem integram versionem. 3o) Excerptionem ex iisdem ejusmodi rerum historicarum, quæ in se perniciosæ sunt, et quidem non ob coeteroquin notam scriptoris has
*has <…>
referentis malignitatem, sed ob naturam rerum ab ipso relatarum; 4o)Denique relationem et exscriptionem perniciosarum opinionum, ab hujusmodi auctoribus publico commissarum, nisi forte a subsequo scriptore refutationis gratia referrentur.
Secundo. Supplicans præterea pro sui legitimatione sequentia etiam Serenitati Vestræ Regiæ et Excelso Consilio R. L. H. humillime proponit:
1o) Auctores illos, e quibus quamlibet Dissertationem suam hausit, licitos, ex parte ab ipso Consistorio archiepiscopali Salisburgensi de dato19. Januarii 1787. adprobatos, eruditionis plenissimos, et non eruditis tantum sed toti etiam humano generi pretiosissimos esse; prout e Synopsi apologetica Dissertationum suarum hic sub A. humillime advoluta luculenter patet.
2o) Omnia illa, quæ a Supplicante e libris prohibitis excerpta dici possent, adeo innoxia, adeo pure historica, et adeo ad bonos fides conversa esse, ut in quocumque malignissimo libro reperiantur, nullam omnino, prout in opusculo Supplicantis jacent, censuram promereri posse videantur; prout istud ex eadem synopsi sub A advoluta rursus pervidetur.
3o) Ipsa illa hieroglyphica, et quæcunque alia veterum monumenta aut inventa, quæ ex Horo desumta adseruntur,
a) ab auctore Hori e licitis præclarissimorum virorum scriptis excerpta, ac tandem ad fines suos detorta esse. Scripta hæc, in Horo ipso pag. XXI., ac etiam alibi citata, sequentia sunt:
Jablonszky, Pantheon Ægyptiorum.
Court de Gebelain, Allegories Orientales.
Hyde, de religione veterum Persarum.
Zend-Avesta.
Josephus, de Antiquitatibus Judaicis.
Censorinusde die natali.
Montfaucon (Presbyter Oratorii) l’ Antiquité expliquée.
Albategniusde scientia stellarum.
Plutharchus;
in quibus omnia et cujusvis sortis monumenta veterum, mysteria, inventa, hieroglyphica et emblemata reperiri, nullus Eruditorum dubitat.
b) Plures ex his Auctoribus a Supplicante, priusquam de dissertationibus suis scribendis vel cogitasset, aut Horum novisset, eruditionis gratia consultos fuisse.
c) Omnia illa, quæ a Supplicante ex Horo desumta esse adseruntur, ab auctore Hori in perversos fines, a supplicante vero, prout e synopsi sub A advoluta rursus patet, ad utilissimos converti; ac proinde, sicut illos, qui ex eadem ferri massa aratrum ad proscinendam humum, et sicam ad interimendum fratrem fabricant, non æque poena mulctandos, ita etiam Supplicantem non ejusmodi auctoribus, qualis Hori scriptor est, adnumerandum esse.
Tertio. Sicut certum est: nullum tam sanctum opus existere, quo homines malevoli ad perturbandam civium seu privatam seu publicam tranquillitatem millies abusi non fuerint: ita dubitari vicissim non posse; nullum tam perniciosum opus reperiri, ex quo phliosophi christiani, quibus se supplicans adnumerare non veretur, ad promovendam privatorum non minus quam ipsius civitatis felicitatem plurima mella non exsuxerint.
Circa secundum, ubi adseritur, per dissertationes Supplicantis religionem christianam everti, atque animae immortalitatem, coelum, infernum, imo et ipsum Christum in dubium vocari, idem Supplicans sequentia Serenitati V. R. ac Ex. Consilio R. L. H. humillime proponenda habet.
1o) Omnes hujusmodi objectiones ex unica Synopsis hic sub A. advolutae inspectione evanescere.
2o) Plurimas superstintiones aut humanas opiniones, quæ neque cum felicitate publica, neque cum ipsa securitate politici regiminis componi possunt, hucdum a rudi populo et a quibusdam scholasticis theologis, essentiæ religionis et fidei articulis adnumerari; ac proinde sententias eorundem in dijudicandis libris pro regula fidei assumi non posse.
3o) Odio, lucri studio, invidia, impediendæ fortunæ causa, aut ignorantia, plurimos præstantissimos viros atheorum, irreligiosorum, immoratorum vel civitati noxiorum hominum classibus, sæpius, quam ut orbi universo ignotum esse queat, adnumeratos, atque tali ratione in tenebras retrudos fuisse; prout istud e damnatione illorum, qui Antipodum existentiam olim propugnabant, e processu Socratis ac Galilæi, atque e persecutionibus Copernici ac Newtoni luculenter patet.
4o) E scriptis Supplicantis nihil unquam elici posse, quod christianæ imo et catholicæ veri nominis religioni adversetur, nisi vel propositiones ejusdem mancæ aut adulteratæ adferantur, vel dicta ipsius in malesanum sensum trahantur, vel e scriptis ejus, auctori nunquam vel somniata consectaria, summa simul et injusta vi extorqueantur; vel denique opiniones aliorum, quas vel citatas vel punctulis, aut ipsa disserendi methodo distinctas adfert, iniquissima ratione ipsi Supplicanti adproprientur.
5o) Bene animadvertente Meissnerio, præfatione sua in Alcibiadem part. 1. omnia illa offendicula, quæ in libris, etiam sanctissimis, si lubet, reperiri possunt, vel a debilitate mentis, librum ejusmodi legentis, vel a malignitate cordis ejusdem provenire. Unde etiam factum est: quod omnes hæreses e male intellecto, detorto, adulterato, aut dissonis consectariis onerato scripturæ sacræ textu exortæ fuerint.
6o) Eundem Supplicantem pro animæ immortalitate, ac justorum post mortem præmio, reproborum vero poena Dissert. sua IV. pag. 218. et pag. 111 in nota, adeo zelare, ut Judæis et Sinensibus vitio vertat, doctrinam hanc ab ipsis ignoratam fuisse. De Christo et de scriptura sacra, aut de christianæ religionis veritate dubitare, non absimiliter precario adseritur, utpote de quibus nec ex professo tractat; nec ullibi sententiam suam depromit, prout e synopsi sub A. advoluta videtur. Coeterum libros veteris testamenti in textu originali multo sublimius, æternæ rationi hominibus communicatæ multo conformius, atque adeo multo aliter, quam in ore ejusmodi scholasticorum interpretum sonare, qui perfectam linguarum orientalium notitiam non habent, ex omnibus Hermeneutis sed præsertim ex Herderii præstantissimi Exegetae operibus: Aelteste Urkunde des Menschengeschlechts et Vom Geist der Ebräischen Poesie, manifeste patet. Unde etiam factum est: quod Ecclesia Catholica in Concilio Tridentino congregata, dum vulgatam inter omnes versiones maxime authenticam esse declaravit, textum originalem non solum non rejecerit, sed potius exegetis diligenter studendum commendaverit.
Circa tertium, ubi adseritur, dubia historica contra religionem mota, insoluta relinqui, et ad theologiam relegari, Supplicans hæc Serenitati Vestræ Regiæ ac Excelso Consilio R. L. H. humillime substernit.
1o) Dubia hæc non religionem christianam, aut catholicam, sed ad summum chronologiam aut hermeneuticum factorum quorumpiam historicorum sensum adtingere; prout e synopsi saepius citata et sub A advoluta clarissimum fit.
2o) Etiamsi ipsam religionem adtingerent, scriptorem, qui historiam, non vero polemicam scribere proposuerat, nihil melius agere potuisse, quam ut circa similia dubia lectori theologiam pro duce commendet.
2do Quod ordinem manuscripti in exemplaribus impressis non retentum adtinet, sequentia aequissimo Serenitatis Vestræ Regiæ ac Excelsi Consilii R. L. H. judicio substerenda habet.
1o) Quod Supplicans, post factas iteratis vicibus investigationes, ad hoc usque momentum nihil certi de altissimo ejusmodi Decreto rescire potuerit, quo manuscriptorum ordo, quo e censura redeunt, sub prelo permutari vetaretur; et quod ipse Typotheta Michael Landerer, qui librum quæstioni subjectum expressit, a Supplicante circa hoc interrogatus, Mandati hujusmodi ignorantiam prætexuerit.
2o) Certum quidem est: scriptorem aut typothetam ejusmodi, qui propositiones aut singulares etiam voces censurati cujuspiam manuscripti ea ratione commutaret, ut sensus a Cæsareo-Regia censura prelo nusquam committendus prodeat, tanquam legis eludorem considerari posse. Sed an hæc culpa ad eos etiam extendi debeat, qui integras dissertationes aut periodos, imo etiam propositiones aut singulares voces absque omni sensus perturbatione in alium ordinem redigunt, æquanimati Serenitatis V. R. ac Excelsi Consilii R. L. H dijudicandum humillime subjicit.
3o Quod Supplicans in ipsomet Censuræ Cæsareo-Regiæ mandato scriptis suis subnexo, indirecta quadam ratione argumentum inveniat, quo permutatum manuscripti sui ordinem legitimare possit. Postquam enim unius dissertationis suæ dimidium delatum redivisset, alterum dimidium, utpote quod dissertationis nomine insigniri amplius non potuit, a coeteris necessario avellendum, ac notae instar ad alium locum, ubi secus non stetisset, transponendum erat. Ipsa igitur Censuræ Cæsareo-Regiæ ordinatio indigitare videbatur, nullum de non permutando manuscriptorum ordine mandatum præexistere.
4o) Quod causæ permutati hujus ordinis innocentissimæ sint, atque in sequentibus consistant:
a) Postquam rei natura id exegisset, ut versoris dissertationes ab auctoris capitulis ipso typo discriminentur, Supplicans a typotheta admonitus, clare perspexit, librum suum propter identidem recurrentem antiquae et currentis alternationem, nimis informem futurum, nisi dissertationes, eodem typo, quo auctoris capitula colligebantur, imprimenda, ad calcem libri rejici curet.
b) Litteræ præterea currentes in officina typothetæ tum existentes, præterquam quod inferioris sortis, simul etiam commutaret pauciores fuerunt, quam ut longioribus his dissertatiunculis vel phileratim colligendis sufficere potuissent.
c) Denique copiosior typi alternatio majores etiam Supplicanti expensas causavisset.
5to) Supplicans præterea plene confidit, per adducta hucusque motiva evictum esse: quod in opusculo suo nulla ejusmodi adserta reperiantur, quæ legibus libertatem preli restringentibus, quocumque denum ordine impressa prodivissent, adversarentur.
6o) Supplicantem, dum ordinem manuscripti sui permutavit, optima et non sublecta aliqua fide egisse, vel ex eo manifeste patet, quod nomen suum his dissertationibus clare expressum subjunxerit.
7o) Dissertationes istæ, prout ipsemet Supplicans in libro suo pag. XII et XIII. lectorem monet, instar notarum Millotum supplentium considerari debent. Certum vero est: notas seu intra textum, seu ad calcem cujuslibet capituli, aut ipsius etiam libri conglomeratas pro lubitu typothetæ imprimi posse ac solere.
3io Quod linguam vernaculam adtinet, in qua dissertationes quæstinonatæ scripta sunt, sequentia Supplicans benigno-gratioso Serenitatis Vestræ Regiæ ac Excelsi Consilii R. L. H. judicio humillime substernit.
1o) Quod in patria nostra lingua latina imo et ipso germanica multo universalior sit, quam vernacula; ut adeo dissertationes istæ in hungarico idiomate a paucioribus legantur, quam latine vel germanice editæ lectæ fuissent.
2o) Plebs hungarica vernaculos suos libros hucdum adeo non legit, ut libri hungarici instar litterariorum tantum et pro illa solummodo gentis nostræ parte scriptorum foetuum considerari debeant, quæ latinam et germanicam callet.
3o) Fontes dissertationum a Supplicante editarum in germanico idiomate ferme omnes prostant. Si igitur plebs germanica hos legere potest, an istud ipsum hungarico populo prohiberi, atque hac ratione libertas preli in unica Hungaria incomparabiliter magis restringi juste possit? Supplicans benigno-gratioso serenitatis V. R. et Excelsi Consilii R. L. H. judicio humillime substernit.
4o) Conciones, fabellis potissimum, humanis opinionibus, et superstitiosis doctrinis, divinam religionem nostram catholicam humiliantibus; invectivis præterea in philosophos christianos, scriptores modernos, atque a fide catholica alienos concives, animum intime exacerbantibus, ac proinde tranquillitati publicæ admodum nocivis; imo denique ejusmodi etiam principiis refertæ, quæ cum securitate ac fundamentis politici nostri regiminis componi vix possunt, – prout vel e concionibus R. Patris Alexovics publice protestantibus et viva voce dictis demonstrari posset, – sine omni prævia ejusdem politici regiminis censura ad rudissimum populum in vernacula dicuntur. An igitur libri, qui ejusmodi veritates philosophicas, per quas religionem catholicam ab omnibus illis superstitionibus et humanis opinionibus, quæ ipsi ab adversariis ejus perperam adpinguntur, liberam, atque non tantum sanæ rationi conformem, sed cum principiis etiam ac securitate politicorum regiminum, contra ac hostes ejus prædicant, compatibiliem esse demonstratur, paucis tantummodo, iisque cultioribus lectoribus communicant, atque, ut hæc tanto securius præstent, antequam in publicum prodeant, Censuræ Cæsareo-Regiæ via legali substernuntur; ideo tantum, quod in eadem vernacula, in qua conciones dicuntur, scripti sint, in malam suspicionem vocari, et perniciosorum instar tractari juste possint? itidem æquanimitati serenitatis V. R. ac Excelsi Consilii R. L. H. benigno-gratiose dijudicandum relinquit.
4o) His humillime præmissis, atque benigno-gratioso Serenitatis V. R. ac Excelsi Consilii R. L. H. judicio plene substratis, Supplicans demum preces suas humillime renovet, et quod vindicandum contra publicas infamationes a R. Patre Alexovics sibi impactas honorem suum adtinet, sequentia motiva humillime adfert.
1o) Quia memoratus scriptor, objectionibus hucusque adlatis non contentus, per totum fere suum librum in personam, mores, ac characterem Supplicantis adeo desævit, ut infamia eidem impacta ad legaliter puniendum quemcunque malefactorem abunde sufficere possit. Paginæ libri ejusdem scriptoris: a’ könyvek’ szabados olvasásáról, in quibus istud agit, sequentes sunt: pag. 12. 13. 14. 30. 33. 114. 115. 118. 119. 121. 242; quæ falsissimis non minus, quam injuriosissimis diffamationibus et adeo vilibus expressionibus turgent, ut Supplicans non immerito vereatur, ne verbali earundem relatione reverentiam Serenitati V. R. ac Excelso Consilio R. L. H. debitam summopere lædat.
2o) Quia postquam scriptor hic citatis locis sed præsertim pag 115. aperte declarat: scopum suum non esse, ut librum Supplicantis refutet, nullum alium scopum habere potuit, quam ut in personam ac librum ejusdem pasquillum scribat.
3o) Quia hujusmodi pasqillorum impressio adeo prohibita est, ut iidem, etiamsi forte censuram Regiam subivissent, per altius forum prohiberi ac puniri mereantur.
4o) Quia Scriptor hic, dum librum Supplicantis pag. 7. (1.) clare nominat, pagina vero 33. et 121. disertis verbis gloriatur: „in libro suo personam Supplicantis adeo vivis coloribus depingi, ut, etsi non nominetur, a quolibet tamen, cui supplicantis liber notus est, agnosci possit;” seipsum artificiosis illis pasquillantibus adnumerat, qui tecto nomine quemcunque virum cum tali effectu infamare, ac si eundem reapse nominarent, atque hac ratione legem, pasquillos prohibentem pro libidine eludere apprime noverunt.
5o) Quia si animadvertatur, honorem ac existimationem publicam cujuslibet civis, bonum ejusdem ipsa vita pretiosius esse, ac proinde poenam infamationis, legaliter solummodo convictis malefactoribus inferendæ ad jura Majestatis pertinere: dubitari non potest, scriptorem hunc jura hujusmodi contra omnem legum civilum ordinem usurpasse.
Supplicans proinde Serenitatem V. R. et Ex. Consilium R. L. H. humillime obtestatur, quatenus in eodem scriptore, ad deterrendos alios hujusmodi Infamatores exemplum statuere; ac præterea Supplicantis Apologiam contra memorati scriptoris objectiones factam, atque hic in paribus sub B. adnexam, ad recuperandum tam illegaliter læsum honorem suum in lingua latina et hungarica pro Publico imprimi ac divulgari, benigno-gratiose indulgere dignetur.
5to) Hac eadem occassione Supplicans preces suas, binis jam vicibus de conferendo sibi Revisoratus librorum Officio factas, humillime iterum e sequentibus novis motivis reiterat.
1o) Quia non tantum e dissertationibus hic in quæstionem vocatis, sed ex aliis etiam Supplicantis opusculis luculenter patet: eum in id potissimum per scripta sua intentum fuisse, ut per culturam litteraturæ patriæ, ac per combinationem religionis vere catholicæ cum principiis ac securitate glorissimi Regiminis Austriaci, felicitatem simul ac tranquillitatem publicam promoveat; quod studium in librorum censore cumprimis necessarium esse, dubitari nequit.
2o) Quia inde a temporibus aboliti ordinis, operam suam vel in curam animarum castrensem, vel, ægritudine subsecuta, in edendos utiles libros impendit; e quibus memoratu digniores sunt: 1o) Milloti Historia universalis, partes duæ. 2.) De methodo curandorum in animalibus domesticis communium et pestiferorum morborum, pro hungaris oeconomis, sub titulo: Patikai Lukáts. 3.) Grotta insulæ Antiparos, seu de periculo lectionis librorum perniciosorum; quod in hungarico Musæo Cassoviensi legitur. 4.) Hexametrum didacticum de creatione mundi, itidem in Musæo hungarico. 5.) Dissertatio de Musica. 6.) Dissertatio de Poesi. 7.) Prometheus ex Aeschyli græco, et plura alia dramata. 8.) Proludium in Institutiones linguæ hungaricæ, ad systema Adelungianum, genium item linguarum orientalium, ac dialectum tibiscanam et transylvanam exactas, latino idiomate.
E quibus luculenter patet: Supplicantem in ipsa ægritudine sua, penes unicam pensionem omne tempus utilitati publicæ pro viribus impendisse; quod proinde meritis etiam suis adnumerare non veretur.
3o) Quia ex ipsis Supplicantis opusculis patet: eundem in re litteraria abunde ad hoc versatum esse, ut libros secundum Instructionem Officii Revisoratus dijudicare possit.
4o) Quia præter sufficientem linguarum hebraicae, graecæ, ac aliarum exterarum, in prioribus suis supplicibus libellis nominatarum notitiam; linguam hungaricam non tantum popularem, sed etiam litterariam, in Revisore librorum Budensi ad recte intelligendos libros hugaricos adeo necesariam, intime callet.
5o) Quia ipsa justitia postulare videtur, ut honor ac existimatio Supplicantis, qui inde a sex annis partim ob conciones suas, Altissmis ejus temporis Mandatis adcommodatas, quas insuper a Revisoratu Viennensi censuratas in manuscripto hucusque habet; partim ob scripta sua, principiis regiminis nostri politici faventia, incessantes persecutiones patitur, per publicam hujusmodi Regii Officii collationem ab omni tandem nota libera declaretur.
6o) Quia nimium probalie est, hostes Supplicantis, dum laudabili Revisoratus Officii fervore ad eundem opprimendum abusi sunt, eo collimasse: ut, quemadmodum ipsum ante quinque annos a cathedra parochialis Ecclesiæ Pestiensis per sublectas factiones abarcuerunt, ita nunc quoque fortunam ejusdem impediant. Siquidem
a.) Disserationes supplicantis per integros duos annos jam publice prostent; quin tamen earum delatio usque ad illud tempus, quo Supplicans sese pro Revisoratus officio insinuaverat, facta fuerit.
b.) Quum præterea Revisoratus officium, testante Michaele Landerer anno priori 1791 in censuram earundem inquiri curaverit, acceptoque responso, librum Viennæ censuratum esse, nullam motionem fecerit; donec tandem inquirente Individuo ejusdem Officii demortuo, Admodum Reverendus Dominus Riethaler a memoratis supplicantis hostibus ad denunciationem ejusdem libri, illo ipso tempore, quo Supplicans adcommodationem suam quærebat, faciendam noviter inductus fuisset.
c.) Cum denique secunda pars Milloti, – quod Supplicans a Serenitate Vestra Regia ac Ex. Consilio R. L. H. in specialem considerationem benigno-gratiose sumi, e pluribus casuis humillime flagitat, – cessantibus tantisper post primam Diætam hujatis Revisoratus laboribus, ab ipso defuncto Adm. Rev. Dom. Michaele Hübner, tum adhuc plena sanitate gaudente,
*Hübner, |tum adhuc plena sanitate gaudente,| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajellel.]
de dato 7. Martii 1791 censurata fuerit,
*fuer[..] [Átírással javítva.]
quin ab ipso, aut alio quocunque usque ad præsens tempus, fortunæ Supplicantis maxime criticum, de prima parte motio aliqua instituta fuisset.
Supplicans igitur id vicissim a Serenitate Vestra Regia et Excelso Consilio R. L. H. humillime flagitat: quatenus in collatione Revisoratus officii, omni denunciationis contra librum ejusdem factæ consideratione seposita, meritis ejus benigno-gratiose favere dignetur.
6o) Supplicans præterea illud etiam a Serenitate Vestra Regia et Excelso Consilio R. L. H. humillime flagitat, ut bonam ejusdem fidem, qua in edendo hoc opusculo suo egit, legalem item viam, qua illud Censuræ Cæsare-Regiæ reipsa subjecit, ac denique laudabilem illum scopum, qui ex eodem opusculo elucet, una cum precibus ejusdem ad Altissimum suæ Majestatis Sacratissimæ Thronum benigno-gratiose promovere, atque favorabili sua opinione comitari dignetur, e sequentibus motivis:
1o) Quia supplicans non immerito veretur: ne forte ipsius character, cogitandi methodus, ac existimatio, – sicut coram Serenitate Vestra Regia et Excelso Consilio R. L. H. per officiosam libri hujus a Revisoratu factam denunciationem in suspicionem vocata est, – ita coram sua Majestate Sacratissima per sublectas relationes in triste periculum adducatur.
2o) Quia Supplicans bene novit: a Paterno Sacratissimae suæ Majestatis erga subditos suos affectu longe alienum esse, ut cives illi, qui ad promovendam felicitatem publicam seu scriptis seu quibusvis aliis servitiis operam suam pro viribus, et, quod scripta adtinet, legali Censurae Regiæ via contulerunt, loco promeriti proemii, oppressionibus subjecti, et coram altissimo Throno infamati maneant.
7moTandem pro illa etiam gratia humillime supplicat, quatenus Serenitas Vestra Regia et Ex. Consilium R. L. H. eos ordines benigno-gratiose facere dignetur, ut causa hac in finem deducta, manuscriptum Supplicantis, quod inspectionis causa exhibuit, eidem per Magnificum Dominum Consiliarium in hoc negotio Referentem restituatur.
No. 480.
Die 15a Decembris, 1792.
Serenissimum Principem Regium et Archiducem Austriæ, Dominum Alexandrum Leopoldum, Regni Hungariæ Palatinum, nec non Excelsum Consilium Regium. Locumtenentiale Hungaricum, Dominos suos benignissimos, gratiosissimos
summi; honorem suum contra publicas R. Patris
restitui, humillime flagitantis.