Illustrissime Domine Comes, Regie Supreme Studiorum Director,
Domine Gratiosissime, humillime colendissime!
Ut binis Illustrissimae Dominationis Vestrae ordinationibus, in merito rectificandorum contractuum scholarium XVI. oppidi Bela in Scepusio mihi datis, sub No 976[.], de dato 13. Iulii anni currentis satisfiat, cum initio huius mensis Leutsoviam profectus scopum suscepti itineris universitati eiusdem comitatus sub praesidio excellentissimi domini supremi comitis die 11a et 12a Augusti congregatae notam reddidi, eandemque ut pro authentia operationis meditatae unum ex dominis magistratualibus, vel si hoc praeplaeceret mixtam aliquam deputationem mihi adiungere
*Javítva: adiungeret-ről.
velit, communicato cum eadem universitate intimato excelsi Consilii Locumtenentialis Regii de dato Martii anni currentis No 7775./733. et uno exemplari contractus pro rectificatione remissi, scripto rogavi.
Caruit debito effectu petitum meum. Praememorata enim universitas se declaravit, exmissioni seu magistratualium seu deputationis locum non esse, cum idem comitatus in priori aliqua sua congregatione a scholis ita dictis normalibus retiliendum esse determinaverit: tanto quidem magis quod eidem comitatui intuitu negotii huius ab excelso Consilio Locumtenentiali nulli sint ordines.
His ita actis mihi restare videbatur aliud, quam ut re infecta cursum itineris mei reflectam, cum praesertim viderim in dilatione negotii huius nullum subversari Aerarii Regii Cameralis detrimentum, siquidem conditiones inserendae post effluxum trium annorum vigorem suum obtinere debeant.
Quod ipsum dum reflexa ad veneratam eiusdem Illustrissimae Dominationis Vestrae dispositionem mihi sub 13a Iulii anni huius No 976. datam cum omni submissione referrem, gratiis commendatus persisto. Regmetz, die 15a Augusti 1790[.]
Illustrissimae Dominationis Vestrae
servus humillimus
Franc[iscus] Kazinczy.
[A levél címzése a külzeten:] Illustrissimo Domino, Domino Ludovico e Comitibus Török de Szendrő. Regio Scholarum et Studiorum per Districtum Litterarirum Cassoviensem Supremo Directori. Domino Gratiosissimo, humillime colendissimo. Cassoviae. ex officio in negotio scholarum. Locus sigilli.
[A külzeten a helytartótanács bejegyzése:] Relatio domini nationalium scholarum inspectoris super interveniente impedimento, vi intimatorum de dato 11. Martii, et 28. Maii anni currentis No 7775/733, 15952 contractui Belaensi quopiam conditiones inserendi, excelso Consilio Regio Locumtenentiali substernitur. Cassoviae 23. Augusti 1790. relatum 19a Septembris 1790[.]