HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Kassa város magisztrátusa – Kazinczy Ferencnek
Kassa, 1790. május 4.
Spectabilis ac Generose Domine Regie Inspector!
Aestimatissimis praettactae Dominationis Vestrae sub 29a Aprilis anni labentis ad nos exaratis, ac in concursu etiam elect[ione] communitatis publicatis litteris, intuitu praepositi per civitatem hanc pro vacante in huiate schola normali unius paedagogi munere domini Andreae Sikur officiose, ac decenti cum exspectu rescribendum duximus, siquidem eundem per primo iam gesto huiusmodi muneri debite satisfecisse, ac propter introductam solum linguam Germanicam cuius ignarus fuit emanisse eo certius foret, quod secus hucdum quoque paedagogus in dicta schola normali permansisset, intimatum vero excelsi Consilii Regii Locumtenentialis de dato 20ae Aprilis anni currentis No 13027. emanatum restituta in negotiis publicis Latina lingua eos docentes, qui ob ignorantiam linguae Germanicae dimittendi fuissent, retinendos innuat, sed neque adversus mores quidem Andreae Sikur ulla exceptio obversi quiret, ex quo eum, curae licet eiusdem concreditis civitatis cellariis, sobriam semper hactenus duxisse vitam nobis constaret, nulla igitur assignare queunte ratione, quo minus is ad praegestum functionem suam reponi nequiret, a parte civitatis huius latae semel determinationi publice porro inhaereri, propositumque ex iure civili huic etiam iuxta §§. 54. et 55. Plani Educationis comperente pro docente scholae normalis Andream Sikur eum magis functioni huic admovendum desiderari quod vi praesitati de 20a Aprilis huius anni excelsi Consilii Locumtenentialis intimati cessantibus alioquin a 1a Maii anni currentis scholarum normalium visitatoribus, taliterque instructione etiam eorum extra vigorem posita generatim quoddam scholarum normalium institutum praescripto mox fata Rationis Educationis, standum esse praecipiatur. Cassoviae 4a Maii 1790[.]
Spectabilis ac Generosae Dominationis Vestrae obligatissimi servi iudex[,] consul et senatus liberae ac regiae civitatis Cassoviensis.