HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Kazinczy Ferenc – Makay Mihálynak
Kassa, 1789. szeptember 29.
Admodum Reverende Domine Paroche et Localis Director,
Domine singulariter colendissime!*
A megszólítás felett balra Kazinczy bejegyzése: ROSNAU
Resignationem domini Joannis Koleszkj ego unice ex rescripto illustrissimi domini comitis supremi studiorum directoris intellexi, ad quem dictus dominus Koleszki pro testimonialibus sibi extradandis mei cum praetergressione[!] recurrit; sensit enim quid a me exspectandum habeat. Sub 4a Septembris dati mihi sunt ordines, ut eidem testimoniales, in quantum iis idem dignus est, non denegarem; una vero individuum aliquod linguae Germanicae magis, quam recurrens se in porrecto suo memoriali testatus est, gnarum, stationi viduandae proficerem. Sub No 52. ego dimissis ad dominum Koleszkj litteris eum ad petendas ab admodum reverenda dominatione vestra testimonialis inviavi; confessus, quod ego ei illas, quas desiderat, exhibere non possim; atque una rescripsi praeattacto domino comiti supremo studiorum directori in locum Koleszkii dominum Wolfggangum[!] Mátyás dimissum esse. Haec sunt ea, quae usque hesternum diem, quo mihi litterae admodum reverendae Dominationis Vestrae redditae fuere, acta sunt. Perceptis iis consului illustrissimum dominum comitem supremum studiorum directorem, quidnam hac in re fieri velit, et ultro insinuavi Koleszkium conqueri, quod is statione sua per resignationem non decesseri. Illustrissimus dominus comes vafro eius agendi modo commotus est: prout certe non commoveri nec poterat, si verum sit, de quo mihi nec dubitare licet, quod is a schola Rosnaviense se recedere velle, eidem insinuaverit. Nunc dominus Mátyás iam ad designatam sibi stationem relicta priori quae iam suppleta est appulit, factis ad translationem hanc expensis, relate ad personam suam non contemnendis: dignetur itaque admodum reveranda dominatio vestra decidere, num is citra omnium sui culpam spe applicationis et salario seu praehabito priori seu sperato frustrari iuste possit? Dominum Koleszkj resignasse ego quidem non scio, cum mihi eatenus nihil fuerit insinuatum; nec originale eius scriptum viderim, eo tamen imprudentiae abripi non possum, ut argumentum illius per illustrissimum dominum comitem detortum fuisse vel suspicere. Infortunium proinde, quod ex hac re enatum est, sibi adscribendum habet. Si vacantem aliquam stationem haberem, spectata et eius miseria et praeprimis admodum reverendae Dominationis Vestrae interpositione eum in statione praegesta, domino Mátyás aliorsum translocato, retinere conaret. Sed nunc nec haec mihi campus relictus est. Rogo proinde admodum reverendam dominationem vestram enixius et hoc non sine nutu illustrissimi domini comitis supremi studiorum directoris, ut dominum Mátyás ad stationem designatam introducere dignetur, domino Koleszkj ea solariosa spe facta, quod si apud aliquam scholam districtus huius vacantia aequalis enata fuerit, eum vel eo transferre, vel translato domino Mátyás ad scholam Rosnaviensem postliminis reduere velim. Commendo me aestimatissimis favoribus et sum peculiari cum cultu.
Admodum Reverendae Dominatonis Vestrae
servus obligatissimus
Cassoviae, 29. Septembris 1789.
[A levél címzése a külzeten:] Admodum Reverendo Domino Michaeli Makay, parocho Rosnaviensi et scholae localis nationalis directori, Domino singulariter colendissimo. Rosnaviae. Ex officio in (rebus scholasticis etc.)