HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Nahly János – Kazinczy Ferencnek
Homonna, 1789. szeptember 5.
Spectabilis ac Generose Domine Inspector
Domine mihi Collendissime[!]!
Quamvis iteratis visibus intendebam Dominationi Vestrae Spectabili scribere tam intuitu solutionis per oppidanos mihi iam per tres annos negatae, tum habitationis proximae ruinae, nolui tamen praecipitanter agere confidens in inclyti comitatus assistentia, ast ubi porrecta instantia a domino magnifico vice comite ordinario indorsatam accepissem benignam ad dominum ordinarium iudlium ab eo autem ad iudicem oppidi favorabilem, cui quindena praefixa esset ad solvendum, et neque hoc modo obtinere quidquam potuissem, hinc hyeme iam adveniente, loco habitationis nec pro me nec pro scholasticis habito imo etiam fame extrema pressus ad dominationem spectabilem qua inspectorem scholarum humillime recurro, atque ennixe[!] obtestor, dignetur tandem Homonnam se humiliare, meam industriam experiri eosque ordines curare fieri ut et ego tandem meorum fatigiorum fructum assequi, et ultronee publico servire valeam. Proin adventum proxime expectans favoribus devotus constanter persevero.
Minimus clyentum
Joann[es] Náhly normalista
Homonnae die 5ta Septembris 1789.
[A külzeten a tanulmányi főigazgatóság bejegyzése:] No 12mo ad iter 40mum. Homonna