HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Kazinczy Ferenc – Horváth Stansith Imrének
Kassa, 1789. január 2.
Spectabilis ac Magnifice Domine Consiliarie etc. Ordinarie Vice Comes,
Domine humilli[me] colendissime!*
A megszólítás felett a levél beérkezésének a dátuma: praesentatum 4ta Ianuarii 1789[.]
Litteras meas 27a vel 28a praeteriti mensis ad Dominationem Vestram Magnificam cum paribus intimatorum desideratorum dimissas, iam redditas credo, ut ut ex litteris eiusdem Magnificae Dominationis Vestrae illas Leutsoviam non dum pertigisse intelligam. Quod proiectatum concernit declaro me sincere nil me magis optare, quam ut cum eo seu nunc statim, seu cum fluxu temporis conservire possim; nosco enim et cor et praeclaras animi dotes; sed in me nihil situm est, ita ut nec intercessionem in me assumere possim[.] Dignetur Dominatio Vestra Magnifica se directe ad illustrissimum dominum comitem convertere, et patrocinium eiusdem implorare. Candidati nondum altioribus instantiis propositi, tanto minus denominati sunt. Sed quid obstat ut praeter candidandos plurium etiam instantiae submittantur; ut plures etiam concurrant? Id nec illustrissimo domino comiti ingratum esse potest, nec excellentissimo domino baroni Swieten aut illustrissimo domino referendario Pászthory, in cuius voto plur[imum] consistit.
Obligationes visitatorum erunt: 1) in designanda statione habitare, quod tamen cum gravo sumendum est, nil enim impedie ut is ex qu[ibus] qui Leutsoviam denominantibus alicubi in vicinia habitet, tantummodo servire per hoc non pariatus. 2.) excursiones, quas nunc ego facio, peragere, qualis profectus fiat inspicere, segnes magistros scholae alacriores reddere, defectus corrigere, investigationes instituere, scholas miscere, et ea quae per ordinationes demandata fuerint effectuare relationes praestare, magistros non sufficiens praeparato, meliora edocere[.] Salarium habebit florenos 600. titulo viatia 150. et designatum peculiariter charactere ordinarii iudlium comitatensis.
Litteras adnexas peto humillime domino Osterlamo transmitti. Obiectum illarum progressum publ[icum] respicit, Dominationis Vestrae Magnificae indubie notum.
Caeterum commendo me expertis gratiis et persisto solita cum veneratione. Cassoviae, die 2a Ianuarii 1789.
Magnificae Dominationis Vestrae
servus humillimus
Fr[anciscus] Kazinczy.