HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Kazinczy Ferenc – Szirmay Lászlónak
Kassa, 1788. október 17.
Spectabilis ac Magnifice Domine Consiliarie,
et Ordinarie Vice-Comes!
Domine singulariter colendissime!
Ut primum mihi ex litteris Spectabilis ac Magnificae Dominationis Vestrae ad me sub dato 29ae Augusti anni labentis dimissis innotuit, oppidanos Homonnenses cum servitio paedagogi eiatis Joannis Nahli non contentari, cum ob alias occupationes muneris mei eorsum excurrere nec potuerim, nec possim, feci dispositiones ut dictus paedagogus me de omnibus circumstantiis subversantibus informet. Accludo in origine eius exculpationem; ex qua Magnifica Dominatio Vestra interpositas apud me contra oppidanos eius querelas intelligere uberius dignabitur. Si subalterni mei sub actu candidatonis existentes iam denominati forent, subsidio illorum nunc uti possem: sed ita cogor recursum meum ad Magnificam Dominationem Vestram sumere, dignetur investigationem querelarum ex utraque parte interpositarum, imo casum in eum si dictum paedagogum mercede sua frustratum esse verificari contingeret, incassationem etiam exhaerentis solutionis uni ex dominis magistratualibus ad Homonna alioquin transituris committere, et me de compertis edocere. Ego in investigatione domini exmittendi iudlium conquiescam, ex satisfactionem oppidanis non denegabo; id tamen ut scholae idem individuum praesit, quod servitia ecclesiae praestat, ordinationibus normativis non tantum non contrariatur, sed cum in compendium et favorem oppidanorum faciat, tanto magis tolerandum arbitror, cum id in plurimis scholis normalibus usu veniat.
Caeterum commendo me expertis gratiis et debita cum veneratione persisto.
Spectabilis ac Magnificae Dominationis Vestrae
Cassoviae die 17a Octobris 1788.
Franciscus Kazinczy mp.
[A levél címzése a külzeten:] Spectabili ac Magnifico Domino Ladislao Szirmay de Eadem Sacratissimae Caesareae et Regiae Apostolicae Maiestatis Consiliario et Inclyti Comitatus Zempliniensis Ordinario Comiti Domino singulariter Colendissimo. Sátor Alja Ujhely ex officio in negotio scholarum nationalium.
[A külzeten a Zemplén vármegyei magisztrátus bejegyzése:] Processualis iudlium investiget et referat ordine 2585. den 20ten Oktober 1788[.]