HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Péchy Zsigmond – Kazinczy Ferencnek
Tállya, 1788. április 24.
Percepi equidem datas ad me cum die 20a Martii anni huius officiosas in eo praeallatae Dominationis Vestrae literas quod siquidem ex normali excelsarum instantiarum cum die 18va Decembris in anno adhuc 1780[.] No 6204[!] emanatae ordinatione nationalium scholarum normalistae professores cum annua 180 florenis 4 item orgiis lignorum et liberi quarterii provisione hic loci in finem instituendarum normalium scholarum introducendi venirent, comunitas[!] vero oppidi Tallya nonnisi teste reacclusarum mecumque in datis his literis communicatarum testimonialium 80 Rhenenses florenos pro integrali normalistorum proffessorum[!] annua solvatione e comuni[!] fundo contribuentium de anno in annum effective pronumerandos offerret sequaciter stabilem eatenus fundum ut quippe tres in ordine huc loci introducendi normalium scholarum professores in normaliter eiectata salariali competentia debite solvi valeant a parte praeallatae communitatis oppidi Tallya exhibeam casumque in eum quo fundus eiuscemodi apud communitatem gremialem haud preexisteret aut si etiam parte in aliqua haberetur non tamen adaequatus foret quid ad redintegrationem desideratorum 600 florenorum dominium terrestrale Regécziense quotannis praestandum resolverit detegam. Huius proinde in sequelam horum serie officiose rescriberem;
Ad 1um Quod concernit fundum communitatis praenominati oppidi Tallya? illud utique communitas huias non secus stabilem haberet quam si formato a distractione vini allaminuta recessu educillum urbariale prius abhinc perdurans exinceps quoque praeligeret illudve pro educillatione normalium scholarum*
Itt törölve: professorum annua solutione.
necessaria sui in parte converteret, alioquin enim ex ipsa normalium scholarum de benigno iussu regio introducendarum institutione principaliter subversantis comodi[!] publici in gremiales incolas redundaturi praecipuus ac dumtaxat finis esset, concomitanter ad hunc obtinendum salus quoque reipublicae communis fundum publicum communitatis praeferenter concurrere debere tanto quidem ab emmentiori[!].
Ad 2dum Quod parte camer[alis] dominii huius Regécz in erectionem normalium scholarum altissimo loco plura millia e cassa aerariali impedenda clementer resoluta habeantur, ideoque existente apud comunitatem[!] gremialem sufficienti ad intertenendos normales professores fundo publico succursum domini terrestralis minus necessarium evadere, qui in reliquo etiam non secus ac in via instantiae concernenti loco solicitandus veniret, dignetur itaque praetitulata Dominatio Vestra duo isthaec via sibi non dubitarem nota altius efficaciter proponere ut nempe comunitas[!] loci ad comportationem materialium et praestationem manualistarum pro erectione normalium scholarum in sua competentia desiderato cum effectu adigentur; nam adusque solam ac unam comportandorum materialium impossibilitatem praeallata communitas haec oppidi Tallya inallegaret; et haec etiam ratio praeexisteret quod in praesens quoque normales scholae haud sint errectae[!]. Alterum fundus ille publicus educillum videlicet urbariale a ratione populositatis loci comunitatis[!] gremiali ita prae distractione vini alaminuta utilior evaderet ut non modo abinde necessarios normalistas professores annue providere possit, sed et insuper supernatantiam illius in facilisationem publicorum onerum utiliter convertere valeat; quandoquidem de praxi submontana partium Hegyaliensium vina propria vincolae non tam allaminuta quam humaniter seu ut vulgus appelat agnatum extraneis emptoribus distrahere converterint, atque adeo ex beneficio distractionis vini allaminuta exceptis potentioribus et his in principalioribus oppidi plateis domos habentibus loci incolis comunitas[!] nullum reapse pro bono publico commodum sentiret, quia itaque normalium scholarum in gremium oppidi Tallya introducendas hoc potissimum loci populositas fiendam incunctanter introductionem suaderet et non plurium rationum hoc quoque fundamentale praeexisteret, motivum praeeligendi educilli urbarialis prae distractione vini allaminuta quod nimirum educillum urbariale fundus comunitatis[!] publicis publico eiusdem comunitatis[!] et non in privato fructificaret. Quibus ad datas praetitulatae Dominationis Vestrae hisce rescriptis favoribus de reliquo commendatus persevero. Sign[avi] Tallyae 24tae Aprilis 1788.
[A külzeten a kamarai adminisztráció regéci uradalmi igazgatóságának a bejegyzése:] Responsoriae inspectori nationalium scholarum Francisco Kaszinczy[!] quoad introductionem scholarum normalium. No 2do 1788[.]