HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Nagy József – Kazinczy Ferencnek
Jászapáti, 1787. szeptember 23.
Spectabilis Domine Inspector etc.
Caeterum cum summa animi consternatione reponere sustineo: quam indigne tractaverit dominus modernus iudex oppidanus, dum 19a huius mensis et anni cuidam cum 300tis militibus hac transennti[!] capitaneo pro hospitio meam domum in triduum me invito assignavit, et quinquam ego memet detexerim, id sine gravi meo praeiudicio fieri haud posse, attamen eo magis ad maiorem meam confusionem, propositi sui tenax exstitit, meque per hoc cum familia mea ad minus cubiculum quod genitoribus meis iam aetate nimis provectis concessi recipere coegit, quod eo gravius mihi accedit, cum vel in hac parte oppidi non unum vel alterum circa me aeque commodum aedificium restet, praeterea militia ista vix decimam oppidi partem occupavit. Enim vero noluit se reflectere dominus iudex me propriam domum inhabitando commodo publico studere. Nam iuxta conventionem benigne rati habitam[!] singulis individuis nostrum communitates liberum quarterium praestare tenentur. Nihil ominus[!] in hac parte me ausus est postponere non solum notariis, sed et minimis servis huius oppidi, qui in his inclytis districtibus ab omni onere publico exempti habentur; assignavit quidem mihi quarterium oppidum, sed cum in nimis angustum (nam cum puellis distinctam docentem habentibus eandem culinam habuit) nimis etiam propterea incomodum exstiterit, debuo mihi quamvis levato erga intercursurium aere novum restituere. Non leviter et per hoc consternatus sum cum iam a tribus annis viguis meis paternis bonis portionale quantum ex instinctu tertii notarii inhaereat, quamvis id hucusque in me desummi non poterat, non observato eo, quod notarii, praecipue toties dicti iudicis gener qua tertius notarius quadrupto plus, quam ego possideat, tamen ab omni solutione et onere immunis est. Denique et istud inter vexas reputendum venit, cum toties nominatus dominus iudex a praedecessoribus suis in natura esse dari solitas utrique nostrum duas orgias ligni hoc anno praecipue penitus denegat, ubi nobis nec tempus, nec modus est, propter incumbentia munia scholastica pro his solicitari, et quod plurimum duplo plus nobis constat, cum vectura, quam si ab oppido erga determinationem a tribus florenis orgiam redimeremus, e contra oppido plebs gratuito praestat vecturam. In reliquo dum super his efficaces ordines gratiose elargiri summa cum fiducia praestolor gratiis et favoribus enixe comendatus persisto J[ász]Apathi 23a Septembris 1787.
Josephus Nagy primae et 2dae classis moderator[.]