HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Kazinczy Ferenc – Kassa város magisztrátusának
Kassa, 1787. március 23.
Amplissime Magistratus,
Civices Domini singulariter colendissimi!
Relate ad expediendum super resoluta iam pro catecheta scholae localis capitalis annua remuneratione contractum, intuitu cuius idem amplissimus magistratus civicus de dato 24ae mensis proximi praeteriti sub No 1163. rescribere dignata est cum eo ex incidenti hucdum expeditum non esse, quod reverendus pater guardianus conventus localis reverendorum patrum Franciscanorum se citra scitum superioritatis suae in tractatum quempiam immittere detractet; officiose reinsinuandum duxi: non esse necessarium ut hoc in merito assensus reverendi patris guardiani expectatur; sed sufficere, ut emensum pro fato catecheta honorarium ea modalitate constabiliatur, qua salaria reliquorum professorum scholae eiusdem capitalis constabilita sunt, cum alioquin non arbitrio conventus praeattacti, sed inspectorum reverendorum clementissime delatum habeatur, ut pro statione hac tale individuum seligant, quod omnes obligationis suae partes exequi capax sit.
Qui in reliquo expertis favoribus commendatus, solito cum cultu persisto. Cassoviae die 23. Martii. 1787.
Eiusdem Amplissimi Magistratus
obligatissimus servus
Franciscus Kazinczy[.]
[A levél címzése a külzeten:] Amplissimo Magistratui Civitatis Liberae Regiaeque Cassoviensis, Dominis singulariter colendissimis[.] Cassoviae ex officio[.]