Illustrissime Domine Baro, Prodirector,
Domine humillime colende!
Intimatum Exc[ellentis] Consilii L[ocum]t[enentia]lis Regii, quod me sub dato 1o Aprilis 1791. a gesto Scholarum Nationalium Inspectoratus Officio amoverat, mihi in paribus extradatum non fuit; nec aliunde amotionem meam ordinatam esse intellexi, quam ex gratioso Rescripto Illustrisimi Domini Comitis Sup[remi] Stud[iorum] Directoris. Quantopere vero hac Copia indigeam abunde perspiciet Illustrissima Dominatio Vestra, si reflectere dignata fuerit, quod illud ipsum Intimatum spem mihi de subsecutura mei applicatione faciat. Rogo proinde eandem Ill[ustrissimam] D[ominationem] Vestram humillime dignetur illud in paribus Subscriptione sua roborandis mihi extradare, ut illud Memoriali meo intra decem dies porrigendo adnecti possit.
Obsecro etiam Illustr[issimam] D[ominationem] Vestram, dignetur me informare, num aliquid et quid in specie intuitu bonificationis itineralium mearum expensarum Mense Martis expetitae, et sub Regni Comitiis jam jam assignari demandatae ad I[ncly]tum officium per Ill[ustrissimam] D[ominationem] Vestram administratum venerit?
Ego intra quatuor dies Pestinum profecturus sum. Fortunatum me reputarem quod si in explenda aliqua Commissione venerationis meae, qua erga ad D[ominationem] Vestram Illustrissimam scivi, aliquod specimen edere possem. Caeterum jugi cum cultu persisto
Illustrissimæ D[ominationi] Vestræ
Regmetz 25a 9bris
1792.
humillimus servus
Franz. Kazinczy.
[A levél melléklete idegen kézzel:]
Gratz 26ma 9bris 1792
N[umerus] Exhib[itionis] 12.
Litteræ No[bi]lis D[ominu]s Francisci Kazinczy d[a]to Regmecz 25ma 9bris 1792, quibus Consilii L[ocum]t[enentia]lis Regii Decreti, vigore cujus ab Inspectoratu Nationalium Scholarum amotus fuit, sibi communicari, in simul certis dari petit, ultum ad sub mense Martio itinerariarum expensarum specificationes nulla adhuc assignatio venerit.