HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Kazinczy Ferenc - Bujanovics Károlyhoz


Érsemjén, 1801. július 19.

Levelem Udv[ari] Agens Bujanovicshoz
Er-Semlyén 1801. Jul[ius] 19d.

Sp[ecta]bilis et Perill[ustris] D[omi]ne Agens Aulice,
D[omi]ne humillime Colendissime.

Clementia Principis b[enig]nissimi libertati restitutus, dum me dulcibus vitae gaudiis, quibus tot annos (2387 napig) carui, tandem fieri posse laetor, gratissima mente recolo, hanc meam felicitatem gratioso patrocinio atque indefessis sollicitationibus Sp[ectabilis] D[ominationis] V[est]rae me debere. Utinam mihi contingat, ut sincerae gratitudinis et venerationis, ad quam haec Sp[ecta]b[i]lis D[pominationis] V[est]rae beneficia me ad extremum vitae spiritum obstrinxerunt, tale aliquod edere queam documentum, ut omnibus, qui collati hujus in me favoris testes sunt, appareat, me gratitudinem, quam profiteor, in intimo animo gerere. Deus opt[imus] max[imus] conservet charam Sp[ecta]b[ilis] D[ominationis] V[est]rae vitam in servitia b[eni]gniss[imi] mei Liberatoris, atque eorum felicitatem, qui in suis calamitatibus nullum potentius praesentiusque praesidium inveniunt, quam quo ego me ex tristissima vitae humanae conditione caeptum cerno.
Communicavit mecum venerandus patruus meus postremas Sp[ecta]b[ilis] D[ominationis] V[est]rae literas, in quibus mihi inter cetera suggerere jubetur consilium, ut bonorum non minus quam malorum praeteritorum oblitus, iniquorum insidias fugiam. Cavebo ego, ne unquam mihi aliquid excidat , quod me duplici clementia Suae Maj[estatis] S[erene]s[i]mae indignum clamet, atque id non ideo tantum cavebo, ne mihi novior indignatio regia praemetuenda sit; sed et ex sincero gratitudinis et devotionis sensu cavebo, utque ipsis meis inimicis si quos tanta mea Calamitas non flexisset, appareat, me citra malitiam scelerati illius dominis nexui irretitum fuisse (a’ gaz Martinovicsot értem, nem Hajnóczyt). De arcanis Judicii nulli ego mortalium quidquam aut dixi aut dicturus sum; sentio ego res has non debere evulgari; nec de longo calamitatum mearum serie in tono Concionatoris narrare consuevi. Si tamen suscitationibus eorum, quibus redditus sum, aliquid dem, id quidem nemo aequus mihi culpam verset,*
Hiszen a’ tömlöcz sanyarúságainak hallása még arra való, a’ mit az udvar óhajt, hogy rettentessenek-el, a’ kik hallják. [Kazinczy Ferenc megjegyzése]
cum omnes, qui de meis aerumnis referentem me audiverunt, testes mihi esse oporteat, me benignitatem Principis, qui me meosque longe mitius quam alii plecti solent, plecti jussit, infucata cum gratitudine praedicare.
Collapsa mea valetudo non admittit, ut proredonata mihi et vita et libertate, exorandaque delictorum venia, pedibus Suae Maj[estati] S[erenis]s[i]mae advolutus, intemeratam erga Eandem fidelitatem jurem. Dignetur Sp[ecta]b[i]l[is] D[ominatio] V[est]ra hac in parte mihi adesse, et iis, quos Clementia Principis et propria merita throno proprius admoverunt, et qui in flectendo Suae Ma[jes]t[a]tis S[erenis]s[i]mae animo meos se patronos restati sunt, me, quod non hucdum comparuerum, excusare. Adero ut primum per valetudinem licuerit, neque enim est quidquam, quod magis anxius anhelem. Ceterum – – –

Májusban 1803. felmenék Bécsbe, ’s Tatán elragadtak a’ póstalovak, orromat, balkezem’ könyökét be és megtörték, inasomat megsántították, kocsimat összetörték, úgy hogy ennek megigazításáért hatvan frtot kelle fizetnem. Tört karral, és azt keszkenőben hordván nyakamban, felmenék Bécsbe, ’s bejelentém magamat Bujanovicsnál. – Amice, quare venisti? non est tempus, quo ad Suam Maj[estatem] admitti adhuc potes. Iam ego tibi scribam, quo veniendum est. – A’ derék ember azt hitte, hogy én megtiszteltetésnek fogom venni, hogy ő engem tézeget. – Meglátogata csakugyan a’ fogadóban a’ hattyúnál, a’ Carinthiai útczában, ’s papirosaimra jegyzé-fel, hogy ott volt. De a’ papirosokban nem talála semmi titkot.
Cras prandebunt apud me Sua Exc[ellentia] D[omi]n[us] Ignatius Almásy, D[omi]n[us] Referendarius Németh (a’ volt Causarum Regalium Director) et multi alii; sciscitabor an admitti possis. Sed fracto brachio non admitteris ad Audientiam. Játék minden dolgok. – Talán Izdenczy is ott evék; mert ez vala az ezek feje.