HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Nizsnyánszky György - Dercsényi Jánoshoz


Buda, 1795. május 4.

Budae 4a May 1795.
Hujatum captivorum processus prout submittuntur Judicis per Tabulam Regiam in ordine dijudicantur et per Tabulam Septemviralem illico revidentur, per Tabulam Re[gali]am juxta publicatas sententias sequentes condemnati sunt; et quidem ad poenam Gladii et amissionem Bonorum Martinovics, Hajnóczi, Laczkovics, Comes Sigray Versegi expaulinus, Sz. Marjai, Versovszki et Szolarcsek; Typographus Landerer ad 10 annorum carceres, Juhasz expraemonstratensis ad 3. annorum, Hirgeist ad 5. atque Neumüller (Ujgyörgyi) aeque ad 5. simpliciter autem absoluti sunt 4. utpote Illyés, et Kopasz advocati, Szilla et Baranyai jurati.
In Tabul[a] Septemvirali quae a 27. April[is] considet, 5 processus sunt revisi, utpote Martinovics, Hajnóczy, Laczkovics Sz. Marjai et C. Sigray sententiam T[abulae] R[egiae] Poenam mortis et amissionem Bonorum dictantem approbare exstitit. Processus Szulyovszkyanus nondum est revisus, interim et illum ad poenam mortis condemnandum audio.
Siquidem nimis gravetur.
A momento illo, quo ad mortem condemnatis sententia publicata est, singulo eorum duplicata vigilia militaris ad cubile constitua habet[ur].

(talán Agens Nizsnyánszky)*
[Nyilván a levél másolójának a megjegyzése.]