Buda, 1795. február 3.
Spectabilis stb.
Ego ab anno inde non alias, quam quae mihi heri cum uno Antalkone vini, pro quo Spect[abili] D[ominationi] V[est]rae et D[omi]nis cointeressatis suis, quos revereor, humillimas ago gratias, redditae sunt Spect[abilis] D[ominationis] V[est]rae Literae, vidi, respondere proinde poteram nihil. Caeterum quae Sp[ectabilis] D[ominatio] V[estrae] de hic existentibus D[ominis] Fratribus suis et amico M[elchiore] Sz(:ulyovszky) scire cupit, illa ego jam dudum D[omino] Spect[abili] Weisz perscripsi. Nunc mihi acclusas et D[omi]no Franc[isco] Kazinczy et D[omino] Melch[iori] Szulyovszky sonantes literas heri statim D[omino] M[a]g[ni]fico Cons[iliario] et Directori Caus[arum] Reg[alium] personalites resignavi, pro ulteriori promotione, una vero instructionem et indultum petii, an et in quibus liceret, quomodove necessitatibus infelicium horum subvenire. Tunc respondit sua Magnificentia: Eisdem in illis necessitatibus quam medio praepositorum sibi commissariorum ā me desideraverint, licite subveniri posse. Ego hactenus etiam regulas has observavi, et querentibus, Tokaino vino uno etiam heri subveni, una vero nunciavi, ut in omnibus licitis tantum se ad me convertant. – Quantum scio, omnes tres bene valent, quia et D[omi]nus Nicolaus K[azinczy] a d[ie] 23 praeter[is] hic est, in victuque nil eisdem deest, nam propriis sumptibus se intenent. Frequentiores relationes Sp[ectabilis] D[ominationis] V[estrae] hac in materia non dignetur a me exposcere; si quid circumstantiarium scitu necessarium occurreret, suo tempore notificabo. Ab amicis enim justa sunt petenda. Tam delicata vero materia prudentiam hominis facile superare posset, mihi vero infortunium attrehere. – His expertis gratiosissimis favoribus stb. – Budae, d[ie] 3. febr[uarius] 1795.
Servus humillimus
G[eorgius] Nisnyánszky