Buda, 1794. december 30.
Chare Amice!
Literas suas d[atas] d[ie] 27. hujus rite percepi; mediante quarum me nomine etiam reliquorum Illustrium Amicor[um] ad sustanda cognatis vestris Spectabili Domino quippe Szulyovszky et Fr[ancisco] Kazinczy quovis officia, provocas. Priusquam Literas Tuas percepissem, jam ego junctim cum Spectabili Domino Gregorio Berzeviczy de sorte suorum D[omi]na[ti]o[n]um Spectabilium cum exoperato Indultu Magnifici Domini Consiliarii et Causarum Reg[alium] Directoris inquisivi. Comperimus suas D[ominationes] Sp[ecta]b[i]lis in claustro Franciscanorum ejusque Tractu superiori in singillario calefacto cubiculo hic Budae in fortalitio illocutos esse. Admitti eisdem, unde et qualem victum habere velint pro Jentaculo et Prandio. Titulo quo 4. Fercula applacidata sunt. Lectisternia secum allata fuisse referunt. Sp[ecta]b[i]lis Dominus Szulyovszky 60 f. et D[ominus] Kazinczy 110 fr. circiter secum tulerunt. Sp[ecta]b[i]lis D[omi]nus Berzeviczy obtulit unique sua servitia modo eidem nuncient, si quid habere velint. Ego vero omnem operam, et auxilium in sustentandis illis, quae licita et admissa fuerint a superioritate. Invigilamus solerter eorum necessitati. Albas vestes curant lavare ad latus eorum Ministri. Scribas quaeso missi, quis singillative eorum amicorum uno vel alio cibo vel potu magis delectet[ur] ut adtuimus hac in parte eisdem succurrere possimus. Ego hactenus plures necessitates eorum non cognovi. Pecunia suo tempore suas Dominationes Spectabiles deficere potest. Hoc subveniam dum cognovero et superioritas prout nec dubito admiserit. Ut aliquis vestrum huc veniat causa horum amicorum, nunc prorsus necessarium non est, et inutile, quia nec cum illis loqui licet, nec vero Dimissio eorum ante tempus impetranda sperari potest. Patientia ergo. Tantum et ego TE ac Vos quos revereor, humillime, rogo impensissime, ut Orphanis Szulyovszkyanis ac oeconomiae ipsius de meliori prospiciatis. Ut omni Posta Tibi relationes de conditione Amicorum horum faciam, est impossibile, quia me materia deficeret, sed scribam, si quos eos concernent, et intervenieunt mutatis circumstantis. Caeterum notifico Tibi, quod, quo Fama est, usque Epiphanias Examen Incaptivatorum definietur, et tunc devidetur res in sortem fors meliorem, quam sperare ut homines debemus. His vale.
Ego perenno
Tibi
Sincere addictimus
N(yisnánszky, Agens)
Budae, d[ie] 30. xb. [decembris] 1794
P[ost] S[criptum] Felix novi anni auspicium cum recursu plurium Tibi voveo.