HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Kazinczy Ferenc összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Moriz von Sahlhausen – Kazinczy Ferencnek
Kassa, 1791. december 14.
Spectabilis et Generose Domine!
Desiderium Spectabilis Dominationis Vestrae horsum 12[a] currentis inviatum, atque in eo consistens, ut sibi intimatum, dotationem scholae vernaculae in oppido Héthárs demandans, communicetur, aequum esse nullum quidem superat dubium; verum eum excussis omnibus districtualis archivi scriniis praetensum intimatum, repertum non fuerit, illud, ut ab hoc Regio Superiori Studiorum Directoratu submitti nequit, ita fundate opinari licet, Spectabilem Dominationem Vestram iter ex praeattacto fine in mentionatum oppidum suscipiendo generalibus altissimis mandatis institisse, hocque ex proprio laudabili zelo egisse. Quod ipsum loco liquidationis memorari posse, nemo iverit inficias. Datum a Regio Cassoviensi Superiori Studiorum Directoratu, Cassoviae die 14. Decembris anno 1791.
Spectabilis Dominationis Vestrae
obligatissimus servus
Mauritius Liber Baro a Sahlhausen.
Districtus Litterariae et Academicae Regiae Cassoviensis Pro Director.*
A szövegoldalon lent: Domino Francisco Kazinczy. 7[.] Decembris 1791[.] Repraesentatio circa excursiones officiosas.