Amplissimi[!] Magistratus, Domini singulariter colendissimi!
*A megszólítás felett a levél egykorú iktatószáma: 138. Ianuarius 1791.
Professor delineationis apud scholam normalem regiam huiatem dominus Erasmus Schrőtt in porrecta mihi relatione domini Caroli Dietenhofer directoris eiusdem scholae, insinuat a praedecessore suo admodum reverendo patre Christophoro Simay 6. tomos Architecturae Civilis Pentheri in folio cum delineationibus aeri incisis in florenis 20. ea sub spe, quod amplissimus magistratus expensas has in emolumentum iuventutis tendentes non difficultabit, erga recepisse transumsisse; atque me interpellavit, ut exsolutionem huius summae apud amplissimum hunc magistratum sollicitare vellem.
Facio ego hoc tanto quidem alacrius, quod praeterquam, quod opus hoc in arte hac classicum, ad progressum iuventutis omnino utile et necessarium fore noverim, munificentiae amplissimi magistratus, qua museum hoc ditare intendit, nova iudicia per dominum directorem mihi indicata, cum voluptate cernam: atque ita plena cum fiducia rogo eundem amplissimum magistratum, ut intuitu exsolvendorum horum 20. florenorum idonea disponere, dignetur. Qui caeterum aestimatis favoribus commendatus persisto. Also-Regmecz die 12. Ianuarii 1791.
Amplissimi Magistratus
servus obligatissimus, obsequentissimus
Franciscus Kazinczy.
[A levél címzése a külzeten:] Amplissimo Magistratui Liberae Regiaeque Civitatis Cassoviensis. etc. Dominis singulariter colendissimis. Cassoviae. ex officio.
[A külzeten Kassa város magisztrátusának a bejegyzése:] Num in quaestione positi 6. Architecturae Civilis tomi pro iuventutis institutione necessarii sint? Generosi domini Franciscus Krausz et Antonius Svajczer senatores cognoscenti et relationem facient. Ex sessione magistratuali Cassoviae die 21a Ianuarii 1791 celebrata. Per iudlium notarium Joannem Figura extradata mp. Erga restitutionem.