Spectabilis Domine Scholarum Nationalium Inspector!
Domine singulariter colendissime!
Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Hungaricum mediante decreto sub 24a praeteriti mensis No 23155. emanato gratiose ordinare dignabatur, ut aedificia scholaria in iis cameralibus locis, ubi nondum erecta forent, in quantum in hacce anni parte adhuc perfici possent, erigantur, praeexistentia vero reparentur, et conserventur, caeterum autem moderatoribus, contractu, vel alia ratione, ex proventibus dominalibus stipulata merces, tam pro praeterito, quam et futuro, absque omni diminutione rite persolvatur, non minus etiam communitates locorum ad praestanda sibi incumbentia adstringantur.
Gratioso huic mandato quantociius satisfacere caperet Regius Cameralis hic Administratoratus, et contractus tum communitatibus oppidorum Ungvar, et Nagy Berezna, nec non possessionibus Záritsó, Lyutta, Nyeviczke, Poroskó, et Kereknye initos Spectabili Dominationi Vestrae simul cum conscriptionibus sub 13a Martii 1789. No 1007. transmisit, quas eadem Spectabilis Dominatio Vestra teste responso suo sub 10a Aprilis currentis anni No 585. horsum dato apud se retinuit. Similiter conscriptio prolium, ad frequentandas nationales scholas idonearum, in oppido Munkács et possessionibus Rákos, Nagy Lutska, et Dragabártfalva existentium Spectabili Dominationi Vestrae sub 10a Novembris 1789. No 2759. ac denique conscriptio etiam prolium in oppido Bereghszász reperibilium sub 4a Iulii 1789. No 779. cum proiecto erigendarum ibidem, ac in possessionibus Beregh, et Vári scholarum fuit abhinc communicata, quae tamen omnia obiecta hucdum potissimum ideo terminata non sunt, quod Spectabilis Dominatio Vestra perhibentibus literis suis sub 19a Iulii 1789. No 1137. emanatis semet horsum in mense Septembri eiusdem praeteriti anni comparituram, et eadem scholaria obiecta assumpturam promiserit quidem, ast nec hactenus comparuerit.
Nunc igitur ex incidenti superius memorati gratiosi mandati denuo requiritur hisce Spectabilis Dominatio Vestra, quatenus praeconcepta circa hoc tamdiu protractum scholarum nationalium obiectum intenta sua Regio Camerali huic Administratoratui quantociius nota reddere haud gravetur. Caeterum aestimatissimis favoribus commendatus peculiari venerationis cum cultu maneo.
Spectabilis Dominationis Vestrae
obligatissimus servus
Alexius Okolicsányi mp.
Ab Administratoratu Regio Camerali Districtus Munkacsiensis adiunctus Unghvarini die 15a Octobris 1790. Spectabili domino Francisco Kazinczy[.]
[A levél címzése a külzeten:] K[aiserlich] K[önigliches] POSTAMT Unghvarino. Spectabili ac Perillustri Domino Francisco Kazinczy Scholarum Nationalium Districtus Cassoviensis Inspectori Domino mihi sing[ulariter] Colendissimo[.] Cassoviae 1 L.[?] Ex officio[.]
*A címzés alatt Kazinczy jegyzete: Repos[itum] 18a Novembris 1790. me quam primum ob stom[achum]. valetudinem licuerit eo excursurum Unghvár. – A címzés és Kazinczy jegyzete az 1790. április 24-i levél után olvasható.