HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Kazinczy Ferenc összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Kazinczy Ferenc – Kassa város magisztrátusának
Kassa, 1790. május 16.
Amplissime Magistratus,
Domini singulariter colendissimi!
Cum in postremis suis literis amplissimus magistratus tam de animi dotibus, quam et vitae integritate, et ea, quae in institutore publico adesse debet, docendi habilitates domini Andreae Sikúr caveat, repositionem eius non moror: quin potius officiose insinuo, me cum hodierno meo Budam discessu domino directori Dietenhofer in commissis dedisse ut idem instituendae classi cui anno 1787. praefuerat, citra dilationem admoveatur. Testabor ego ita me in postremis meis literis nil aliud, quam commodum rei fidei meae concreditae prae oculis habuisse; sed et fiet ut effectu ipso sum fine ingruentis anni scholastici edoceamus, nun dominus Sikúr ultro etiam retinendus sit, et cui classi praeponi debeat? – Nec est quidquam aliud quod nunc rogem, quam ut amplissimus magistratus me absente eatenus cum domino directore Dietenhofer pro actu hoc authorisato amicam cointelligentiam fovere, et si quae plura occurrerint, per solita in me amicitia directis Budam suis literis, me informare dignetur. Ego in eo ero, ut singularis illius recpectus, quo erga amplissimum magistratum feror, nullo non tempore luculentum edere possim argumentum; quo nunc etiam persisto. Cassoviae die 16. Maii, 1790.
Amplissimi Magistratus
servus obligatissimus obsequiosissimus:
Franciscus de Kazincz.[!]
[A levél címzése a külzeten:] Amplissimo Magistratui Liberae Regiaeque Civitatis Cassoviensis. Dominis singulariter colendissimis[.] Cassoviae[.] ex officio