HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Kazinczy Ferenc összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Jolsva mezőváros bírája és magisztrátusa – Kazinczy Ferencnek
Jolsva, 1789. június 12.
Spectabilis ac Perillustris Domine, Domine
nobis singulariter Colendissime!*
A megszólítás felett balra fent a másolatra utaló egykorú bejegyzés: Copia.
Iuxta conclusum nostrum sub hodierna sessione cum selecta communitate oppidi Jolsva factum, officiose ac penes humillime infimamus: oppidum, iuxta transactionem de dato 23ae Aprilis 1786. huiates scholarum nationalium rectores utriusque religionis, ex communi oppidi cassa amplius solvere non posse, ex rationibus, potissimum vero illa: quod deficiente regalium beneficiorum proventu, quo praeattacta transactio inseretur, praesertim ex braxa, crema, mola, macello et alia, modernus proventus, pro quotidianis circa publica servitia regia occurrentibus inevitabilibus necessiatatibus[!] non sufficiat, adeo, ut oppidum sua etiam capitalia eo convertere cogatur.
In futurum tamen, ubi feliciora affulserint tempora, communitatem a solvendis ex communi proventu, durante transactionis conditione (iuxta quam solutionem ex communi cassa tamdiu appromisit ac exsolvit, donec in usu regalium beneficiorum existet) utriusque religionis praeceptoribus iuxta benignas ordinationes regias, alienam non futuram, qui gra[ti]osis favoribus humillime commendante, debito ven[erati]onis cum cultu manemus.
Datum Jolsvae sub sessione n[ost]ra die 12[.] Iunii 1789[.] in praeattacta celebrata[.]
Eiusdem Spectabilis a[c] Perillustris Dominationis Vestrae
humillimi servi
N. N. iudex et senatus cum selecta communitate Prio[…?] Mont[ani] oppidi Jolsva.