Spectabilis, ac Generose Domine Regie Inspector
Domine nobis singular[iter] Colendissime!
Pretiosas praeattactae Dominationis Vestrae literas de inducendo in professorem classis 2dae normalium scholarum Joanne Leibiczer Augustanae confessioni addicto, et Joanne Koleczky ad infinam classem retrudendo, Cassovia sub dato 1ae Septembris anni currentis exaratas debito cum respectu percepimus; sed non hinc gravi animorum nostrorum consternatione: quando quidem alia omnia, quam, quae optareramus, petieramusque respectu scholarum nostrarum nationalium ordinata haberi intellixemus. In Koleczkio nec industriam, nec habilitatem institutione filiorum nostrorum contenti hucdum magnopere (salva praeattactae Dominationis Vestrae censura) requisivimus, et pane per tolleratas apud nos pluribus annis scholasticorum pulverum molestias promerito eundem frustrari nec volumus omnino, nec profecto petiimus. Pro informandis in lectura, scriptura, elementis arithmeticae, ac institutionibus doctrinae Christianae puellulis nostris mitti aliquem Catholicum magistrum oravimus, qui eas a minus ducenti puerorum contubernio, et collegio separatas, maxime compendaria via informet, ac instituat. Ordines itaque, quos praeattacta Dominatio Vestra facere intendit, si quidem in eo systemate filias nostras iterum cum pueris sub Koleczkio literarum formulas internoscere, et syllabisare discere – oporteret, et deinde sequenti anno sub professore Augustanae confessionis lecturam et Christianam doctrinam, cuius percipiendae hoc anno secundo foret tempus, condiscere: iam vero et illarum diversi sexus prolium commixtionem, et collegium periculo non vacare comperimus, nec ab homine diversae religionis proles nostras sanctis orthodoxae religionis nostrae principiis debite inbui postea confidimus, nec omnino volumus. Necessum ita esset classem 2dam institutione Christiana destitui, adeoque proles nostras ea, quae maxime necessaria sunt, condiscere nequire. De benigna mente regia ipsarum scholarum unio, et puerorum utriusque religionis commixtio, mandata fuit: acceptavimus pro homagiali obligamine nostro regiam constitutionem, quam tamen et in p[rae]sentia Spectabilis Dominationis Vestrae, et deinde occasione perlectarum eiusdem Dominationis Vestrae, ad quas respondemus, literarum domini Protestantes, nec si reiteretur, accepturos semet dixerunt. Catholicis pueris – A-Catholicos magistros dari debere hucdum quod sciamus, ordinatum non est, in fundata dominos Protestantium erga nostros homines diffidentia per convulsiones scholarum nostrarum tolli nec potest, nec debet omnino. In systemate commixtarum scholarum per separationem pro audiendis institutionibus Christianis puerorum, et professorum etiam mutationem res salvari potest, in excogitato isthoc et pro nobis proiectato non perinde. Non valet hic ab academiis formata paritas, qua ibi nec testa recens adeo est, nec imbutis semet indubitatis principiis mentibus a depravatione aliqua prudenter metui potest, et deinde principa, et regula seu regnantis, seu eruditae linguae non habent nexum cum principiis religionariis, matthematici[!], philosophi, iuristae ibidem audiuntur, non cathecetae. Quare, nolit Spectabilis Dominatio Vestra erga benignos ordines prompte obsequiosos animos nostros constitutione tali, quae renuentibus ante tempus triumphandi dedit occasionem, inexpectato more consternare, sed dignetur magistro tali, qui puellas nostras supra laudatis institutionibus tam Germanica, quam Hungarica lingua informare possit, ordinato, pro condigno consolari. 100 illi floreni, qui fundationalibus 350. inter supanittium 200tis et Koleczkium 150 contentandos portiendis per nos, resoluti habentur, et visis filiarum nostrarum progressibus, uberiora etiam conferanda commoda magistro puellari pro mercede sufficient. – Postremo, quo in claris simus demisse simul, et cathegorice declarandum adhuc in Catholicis scholis nostris A-Catholico professori cathedram daturi omnino non simus, tum rationibus supra allatis permoti, cum quia in istud consentire absente illustrissimo praesule nostro, quem tamen veluti et terrestrem dominum et ordinarium loci antistitem educendorum puerorum nostrorum cura manet, et cui ea omnino cordi est, prorsus nequeamus. Caeterum pretiosis Dominationis Vestrae Spectabilis favoribus enixe recomendati congruo cum cultu, et veneratione perseveramus.
Eiusdem Spectabilis Dominationis Vestrea
servi humillimi
iudex, senatores, et cives Catholici Rosnavienses
Rosnaviae die 7a Septembris 1788.