Spectabilis Domine Regie Inspector!
Domine mihi Gratiosissime!
Querelam amplissimo magistratui contra me a coetu murarorium porrectam, debita cum submissione accepi a domino spectabili, et ad eam replico sequentia:
1mo Sex adolescentes ob factum in meis institutionibus profectum, inter quos duo signanter murarii nominati sunt, per decretum complacentiae regiae anno ab hinc altero collaudari meruerunt. Hoc, et mandatum regium benignissimum binis vicibus missum, ne videlicet tyrones in sodalium numerum cooptarentur, nisi testimonium a me de frequentatis delineationis institutionibus, et facto in iis progressu producant, cum incitamento esse debuisset omnibus ad excipiendas meas praelectiones, tantum abest, ut murarios ad meam scholam allexisset, ut per decursum sequentis anni ex murariis praeter duos tyrones, et unum sodalem in schola delineatoria nemo visus sit, et ideo
2do Dominos coetum magistros, imo et nonnullos dominos coetuum commissarios ipsi non semel, verum iteratis vicibus requisivi, ut tyrones ad frequentandam scholam delineationis compellendo regiae intentionis implementum etiam sua ex parte adiuvent; nisi ergo culpae mihi tribuatur, quod eos ego instar satrapae conquisitos ad scholam invitos etiam non compulerim, eorundem in schola mea in frequentia mihi nullatenus potest imputari.
3tio Institutiones meas diligenter excipientibus murariis initia architecturae, quinque ordines columnarum, modum aedificia delineata copiandi, quin et concipiendi, conceptaque delineandi non poenitendo cum fructu a me tradita fuisse irrefragabili testimonio est, quod excelsum Consilium Locumtenentiale Regium elaboratas a meis discipulis delineationes, huiusmodi ternis iam vicibus submissas, cum tande, ac approbatione remiserit. At non certius hoc est aptitudinis, et sedulitatis meae argumentum, quam exiguus, vel etiam nullus paucorum progressus oppositi? praesertim, cum
4to Tyrones murariorum hic loci fatente ipso coetus magistro domino Ludovico Scheitel ita rudes sint, ut non solum arithmeticam, sine qua ne passus quidem in delineatione fieri potest, ignorent, sed nec scribere, nec legere plerique sciant. Denique
5to Vanitas querelae contra me depositae inde quoque perspici potest, quod cum schola delineationis non solis murariis, sed longe pluribus aliis artificibus, velut asciariis, fabris omnis generis, sculptoribus, figulis, girtleriis, laminariis, arculariis, etc. – – destinata sit, qui potest contingere, ut aliis omnibus ad votum satisfaciens, solis displiceam murariis? Interim iam certus sum, quod nec his omnibus displiceam. Accepta enim hac, quam minime expectabam, querela, dominum coetus magistrum Ludovicum Scheitel adii, qui tantum abest, ut huic contra me nomine totius coetus porrecto scripto consensum suum tribuerit, ut audita mea relatione obstupescens conceptis verbis iterum iterumque professus sit in coetu ne verbulo quidem de mea culpa negligentiae facto, id unice actum, et conclusum fuisse, ut amplissimo magistratui nomine caehus supplicetur. Quatenus illos rudes tyrones, in quos aliunde frustra fierent impensae, a schola delineatoria dispensare dignetur, caeteros vero, qui aptiores essent auctoritate sua per professorem architecturae ad diligentius laborandum adstringere.
Ex quibus manifestum fit auctorem querelae, quisquis ille sit, non calumnis solum mihi impactae, verum etiam falsi crimine teneri, cuius tamen poenam non postulo, contentus mea conscientia, et si praesenti responso id consequar, ut labes mihi apud amplissimum magistratum aspersa deleatur, et dominus spectabilis diligentiam meam, hactenus non improbatam, imposterum etiam favore suo contestatus fuerit. Qui in reliquo emorior,
Domini Spectabilis
humillimus et obsequentissimus servus
pater Christophorus Simai
professor artis delin[eationis.]
[A külzeten a tanulmányi főigazgatóság bejegyzése:] 3378. 1788[.] Respondum 27[.] Septembris 1788[.]