HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Kazinczy Ferenc összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Vadnay András – Kazinczy Ferencnek
Miskolc, 1788. augusztus 13.
Spectabilis ac Perillustris Domine Regie Nationalium Scholarum Inspector,
Domine mihi singulariter Colendissime!
Doleo quod ob absentiam meam personaliter Miskólczini cum Spectabili Dominatione Vestra constitui non potuerim*
Itt két szó: Gratulor acessesse törölve.
, fors cum Harsanyiensibus*
Itt négy szó: ad Introductionem mixtae Scholae kihúzva.
aliter res conclusa fuisset, cum attonitu enim*
Javítva: tamen-ről.
legi heri contractum cum iisdem initum, nempe ut communitas pure reformata 50. Rhenenses florenos, 50. frumenti cubulos, 12. orgias ligni, propriis viribus scholae commodae et satis amplae, domus ludi magistri cum camera et culina ac stabulo erectionem et conservationem, necessariarum sallarum tabularum et aliorum requisitorum comparationem in se assumat. Grande hoc est onus cui ferendo tantum abest ut Reformati rustici coloni Harsanyienses, quin ne Miskolczienses quidem pares forent. Ego ita me reflecto, quod ratione mixtarum scholarum non pure cum Reformatis colonis, verum cum tota communitate cuiuscunque religionis commembris constet tractandum est, hoc oneroso contractu vero ex parte communitatis tantum modo Reformati ligantur. Porro reflecto et id, quod maiorem partem oneris dominus terrestris portare teneatur. Colonis circa aedificia operas tantum manuales et currules moderate praestare obligatis. Haec conventio profecto talis est, pro qua non mediocrem ministrum obtinere possent, ac dum eosdem interrogassem cur tantum onus in se assumpserint, responderunt ita verbis per Spectabilem Dominationem Vestram assecuratos fuisse, quod introducendus normalis magister eisdem praeoraturus[,] concionaturus et sacramenta administraturus sit*
Javítva: est-ről.
, verbo totum id praestabit, quod ordinarius minister praestare deberet, unice nomine ludi magistri retento. Mirabar si expositio coram me facta vera est, ita eosdem assecuratos fuisse cum talismodi indultus unice a benigna resolutione pendeat, et quem ab ipsa introductione tolerantiae continuis recursibus urgent, obtinere tamen hucdum nequiverunt, imo actu quoque deputatio est pro normali investigatione eorsum exmissa.
Hinc rogo Spectabilem Dominationem Vestram, dignetur quoad Harsanyienses relationem suam retinere, et modalitatem aliquam immutationis huius contractus adinvenire, nam tantum onus ferendi incapaces sunt, et si hoc onere gravabuntur, in perpetuum renunciare debebunt privati religionis exercitii petitioni, quia utrumque onus nunquam supportabunt, praeprimis in tam transennali loco. Contractum hunc ne quidem communicari volo cum primoribus nostris, praemetuens ne Spectabilis Dominatio Vestra confidentiam in opere suo alibi etiam amittat. Responsum Spectabilis Dominationis Vestrae expetens, interea etiam iugi cum cultu persevero
Spectabilis ac Perillustris Dominationis Vestrae
humillimus servus
Andreas Vadnay mp.
Miskóltz[ini] 13a Augusti 1788[.]
[A levél hátlapján a későbbi bejegyzés:] In negotio scholae ’mixtae’ ad poss[essi]-onem Harsány introducendae de dato Augusti 1788. ad regium inspectorem dominum Franciscum Kazinczy.*
Alatta kihúzva: L. ac N. Fasciculus 1 no 30.